Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 696

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

696

<< Nr. 695 | Index | Nr. 697 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: (Mitte III 1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 381-382




--381--

Gratia domini.
Quanquam satis erat hunc tibi, optime Zuingli, fratrem a
Capitone esse commendatum, tamen, quia id petiit et accessit
interim egregium de eo civis cuiusdam nostri, qui eum in ditione
Tirolica familiarius novit, testimonium, etiam ego tibi eum commendare
volui, qui vel eo nomine mihi studiosius videtur fovendus, quod
nihil aeque ambit, quam labore vivere manuum. Attamen cum
Bernatium ditio multis opus habeat ad docendum instructioribus, tuae
prudentiae erit eum ut vas domini habere [2. Tim. 2. 21]. Alter, huius
comes, mihi a Bilicano commendatus fuit; et serio. Hic operam suam
addixerat iis, qui curant publicas balneas; sed aestum continuum
perferre non potuit. Si et eius alicubi posset usus esse, oro, sis
hominis memor. Nam vereor non paucos Bernatium ecclesiis
ministrare huic iuditio et eruditione scripturarum haud conferendos.
Sed recte facis, quod nemini temere docendi munus iniungis, nisi et
tibi probatus fuerit.
Prothonotarius [!] Nurnbergensis nostro scripsit suum senatum
gravi pena interdixisse, ne quis inferat ditioni eorum disputationem
Bernensem. Tam egregie confidunt Althameri sui victoria.

--382--

Vale et saluta fratres, Leonem, Pelicanum, Collinum,
Franciscum ac alios.
Fratri, quem tibi commendavi, Paulo Rasdorfer nomen est;
comiti eius, quem nunc detinent quaedam, ut nesciamus, si te aditurus
sit, Balthasari Stundner.
Hulderycho Zvinglio, Tiguorinorum episcopo, observando
praeceptori suo.