Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 713

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

713

<< Nr. 712 | Index | Nr. 714 >> 

Absender: Bucer, (Martin)

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 15 IV 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 426-429




--426--

Gratia et pax, observande Zuingli.
Totus furit Lutherus; tu, quęso, totus mansuescas, ac ut furentem
fratrem tractes, blandiendo nimirum, ut illi vera ostendas. Hoc
et caussa, quam agis, postulat et iudicium, cui illa approbanda est.
Sunt in eo principes et alii viri boni atque graves, ut colloquii copia
fiat; id impediretur, si et nos hostes vellemus esse. In quaternione V
fatetur, inter panem et corpus Christi esse unitatem, non naturalem,
non personalem, non operationis, sed sacramentalem. Ex eo, si mihi
scribendum esset, conarer ostendere inter nos convenire, ut re ipsa,
re vera convenit, nisi quod ille iussa contendit recitare haec verba:
"Hoc est corpus" et eo praesentem Christum statui etiam impiis. Piis
siquidem et nos Christum praesentem esse et edi fatemur, sed per
fidem, et panem non esse neque dici Christi corpus, nisi sacramentaliter.
Et si de Luthero parum spei sit, est tamen magna de innumeris,

--427--

qui illi adhuc adhęrent. Ne hos alienemus, scribendum est,
quemadmodum nos et illos, non ut decet Lutherum.
Est autem aliud, mi Zuingli, quod in sinum tuum effundere
cogit ęgritudo animi mei. Quod verebare tu, id accidit. Nimia consuetudine
imposuit Capitoni nostro Cellarius, homo vere spiritu
catabaptistico correptus. De baptismo et aliis rebus omnibus suas
illi nugas persuasit. Privatim inter nos aliquoties velitatum est; sed
Cellarius non ferens sua confutari, nos valere iussit. Capito nunquam
adduci potuit, ut iusto colloquio mecum rem expenderet, nescio
quo Cellarii afflatu hac in re sui dissimilis factus. Attamen promiserat
citius in totum nihil se docturum, quam contra nos docturum.
Hac promissione fretus in praelectionibus munivi fratres contra commenta
Cellarii affl duabus praelectionibus sparserat ea Capito,
cumque audissem spargi nos hic omnes cum eo facere, propter effusas
laudes Capitonis libello Cellarii praemissas "in Iohannem" paedobaptismum
defendi, et de typicis interpretationibus fidei meae rationem
tradidi. Utrumque locum indicat versa prima pagella, et si vacaret,
cuperem utrumque a te legi. Misi libellum Pelicano; nam te legendis
gravioribus scio occupatum. Hoc facturum me Capitoni praedixeram,
attamen nescio, quomodo id inter se Cellarius et Capito interpretati
sint. Ille audiente Capitone blasphema docere me in os conviciatus
est in medio foro, parumque abfuit, quin me verberasset, quamlibet
pusio gygantem. Ita sui compotes sunt isti magni spiritus. Capito
conatur hoc irae tribuere; sed non erat id convitii in ore natum, et
falsum nondum ille agnovit. Post haec omnia adduci se Capito
passus est, ut paedobaptismum et alia contra nos oppugnaret, in
"Hosea" suo verbotim mea, presso licet nomine, confutans. Expostulavi

--428--

cum viro, quod clam me hoc fęcisset, cum antea inter nos communicaverimus
omnia. Obięci datam silentii fidem, monui eadem
opera in te et Oecolampadium scripsisse. Respondit sic se habere
fidem suam, nec videre, quomodo prophetae enarrari possint, suis,
imo nugis Cellarii, non receptis. Sed quid facerem? Liber editus
erat, et ex dissidio nostro nihil nisi gravia scandala expectanda erant.
Vici me ipsum, adiunxi iterum me illi, et familiarius, si quo pacto
alienare eum possem a Cellariis et aliis catabaptistis; nam et his
iam se adiungit, praetexens se eos ita velle lucrari. Interim illi ipsum
perdunt. Laboravit diu insomnia vir vere alioqui pius. Conflictatur
cum cottidianis morbis; inde aucta atra bilis hominem turbat. Ita
tamen studet unitati ecclesiarum et te atque Oecolampadium observat,
ut sperem, si moneres eum, et paulo gravius, ita tamen, ut te
adhuc amicum suum agnosceret, te non parum apud ipsum profuturum.
Idem Oecolampadio scripsi, et praeterea nulli mortalium haec indicavi.
Sub finem libri eius et circa fo. 50. lege, quęso, quae contra
non scripsit, ut inde arrepta occasione eum monere queas. Cumque
mihi de hoc voles rescribere, cura, ut mihi in manus literae praesententur;
Capitoni enim ius est, mihi inscriptas resignare; sic tentat

--429--

et nos Satanas. Sed, spero, frustra nos scindere conatur. Presso
enim dolore do operam, ut nobis virum restituam, et videtur eum
pęnitere facti, ac, ni fallor, et erga ipsum ita se habet Cellarius, ut
sentiat non esse e coelo, quem iactat ille spirium. Satis tu et Melanchthon
de homine nos monueratis; sed erat in fatis et nos ab
illo turbari. Lecta haec, obsecro, Vulcano consecres, et de his non
nisi certo nuncio rescribas.
Bene vale.
De reliquis Capito.
Argentorati 15. Aprilis 1528.
Bucerus tuus.
Publicae pacis ideo non sunt nostri solicit, quia privata fruuntur,
et imminentia non omnes sentiunt. Captatur nunc consilium de submovendis
superstitionis reliquiis. Id si successerit, dabit forte
oculos alios.
Saluta nominatim dominum commendatorem, dominum de Geroltzeck,
Franciscum, Collinum, Amandum ac alios, praecipue
Leonem.
Praeclaro Christi praedicatori Huldericho Zvinglio . . .
suo observando.