Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 756

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

756

<< Nr. 755 | Index | Nr. 757 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 3 IX 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 541-542




--541--

Gratiam et pacem a deo.
Misissem nunc, tabellionem nactus, responsiones nostras ad Luterum,
nisi nihil dubius essem ad vos dudum perlatas esse. Aliud est, quod
nunc volo. Agunt privati homines Milhusani, quamvis non privata
autoritate, sed eorum iussu, quorum maxime refert, ut in civitatem
Tigurobernam recipiantur; id autem obscure adhuc, hoc est: caute et
clam. Nos, a secretis, et ego, rem nondum retulimus, hanc potissimum
ob causam, quod et vestram petitionem expectamus et nullo negocio
confectam [!] iri speramus. Atque interim illis bona pollicemur, quodque
ad proxima trium urbium comitia, si eis videatur, velimus referre,
et quicquid e re sua putaverint fore, summa fide facturos. Hęc nolui,
ut vos laterent. Rescierunt enim Milhusani, vos in hoc esse, ut in
civitatem coeatis, sed non ex perfidis, verum ex fidelibus, qui sciunt,
foedera urbium vestrarum, Sanctogalli et Milhusii dico, ferme esse
simillima. Vos igitur, quicquid consultissimum credetis, sequamini.

--542--

Vale.
Tiguri 3. die Septembris 1528.
Claronensis populus in fide verbi perstat.
Huldricus Zuinglius tuus.
Dem ersamen, wysen etc. herren von Watt,
burgermeister zuo Santgallen.