Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 773

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

773

<< Nr. 772 | Index | Nr. 774 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 1 XI 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 593-594




--593--

Gratiam et pacem.
Nuper Oecolampadio respondi ad ea, quę habes adversum nos.
Non sumus negligentes, sed cautiores admoniti crebris periculis. De
missa abroganda multa tentantur, iam in proclivi omnia videntur.
Verum toties lusi sperare non possimus, donec spei locum ipse exoptatus
eventus eripuerit. Sunt, qui sic supputant: Post abolitam missam
census pendere vicini principes recusabunt, quibus bona pars urbis vivit,
quam iacturam novo consilio sarcire nostri cogentur. Hoc pacto conficietur,
quod alioqui infectum nolent. Nobis instrumenta agendi pleraque
adempta sunt. Ecclesiam occupant alii. Nobis templa sunt remotiora,
neque possimus conari, nisi per cuniculos incertos, interim plerumque
remotiores. Nobilitas intelligit, quo nos tendamus, et sibi interea

--594--

nonnihil prospexit, quod non erit diuturnum. Id quod magis coniectandum
tibi, quam mihi scribendum est. Tot conventus principum, tot
rerumpublicarum federa vel sanctita vel sanctienda in nervum quotidie
erumpunt. Tu fac, pro more constanter agas, prospiciens etiam amicis
remotioribus. Nam Satan non cessat suas firmare partes. Hęc ad
literas Oecolampadii.
Cęterum qui has perfert, maritus est uxoris Elvetię, cui fortassis
maritus superest, sed infamis adulter, qui puellam deseruit et bella sectatur.
Postulabit a vestro magistratu nescio quę bona ad coniugem
attinentia. Si quid potes, adesto, nostri causa; nam est alioqui matrimonium
non admodum faustum.
Porro da negotium Pellicano, ut nobis modum et usum cęnę
vestrę describat; nam abrogatis missis vestram emulari ecclesiam
conabimur.
Vale.
1. Novembris anno 1528.
Vuolfgangus Capito.
Huldericho Zuinglio, ecclesiastę Tigurinorum,
domino et maiori suo observando. - Zurich.