Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 774

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

774

<< Nr. 773 | Index | Nr. 775 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 8 XI (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 595-596




--595--

Gratia et pax a Christo.
Ut monebas, mi Huldrice, Capitoni insinuavi fideliter de civitate
nostra impetranda. Is in hęc verba scripsit: "Nescio, quid ad tuas
respondeam. Non sumus ignavi, sed oportet ut omnia per occasionem.
Queruntur varii varia. Bellua multiceps est status reipublicae popularis.
Horrent plerique incertissimas actiones amicorum nostrorum. Sunt, qui
Constantiam ob Christi professionem communem sibi de futuris sociis
pollicentur. Sed nova omnia gnaris suspecta habentur. Audi nunc
alia. Venere huc Metenses quidam; ii nunciant, praeclaram famam
apud suos esse de foedere civitatum sanciendo; duodecimus Novembris,
quo die fędus meditatum sancietur; nam articulos aiunt conscriptos esse
et ferme comprobatos. Verum de ea re nobiscum summum est silentium;
tametsi non dubitemus, sic esse conventum inter primores rerumpublicarum
Germanię huius nostrę. Reliqua coniice et pronuncia,
quid qua occasione interea." Hęc Capito, in sinum tuum effundi voluit.

--596--

Ipse non omnibus nunciis fidit. Cęterum nos hic memores erimus, quid
per Christophorum commiseris. Utinam audire nos dignentur nostri.
Bernensem tumultum speramus in magnam gloriam Christi
cessuram, tametsi a traditoribus illi ecclesię metuamus, ne optimates in
periculum, unde vix evadant, introducantur.
Versor nunc in "Daniele". Supputationem LXX hebdomadarum
iuxta Eusebii mentem tractabo. Tu si certiorem habes, oro communices;
nam omnes alię tam Hebraeorum quam ecclesiasticorum minus
quadrant, neque satisfaciunt, quae Bucerus in Mathęum et Capito
in Oseam. Certa enim hoc loco expectantur.
Pręterea non te latet, quomodo Benedictus Erasmo nostro in
Schaffhusen in materia descensus Christi ad inferos adversetur.
Ipse sic definio mecum: animam quidem Christi a corpore solutam,
divinam, commigrasse ad patres, quocunque tandem loco illum quieti
cum Abraham expectarint, et illos sui revelatione ad maiora introduxisse
gaudia, ut ipse primogenitus illis aperuerit paradisum. Scio
quidem spiritus locis non circumscribi; definiuntur tamen alicubi esse.
Unde et patres mea sententia non impie tradiderunt, Christum ad illos
descendisse liberatorem. Si tibi hęc sententia non improbatur, bene;
gratię deo, qui ita unamines idem ubique sentire facit. Sin minus,
ostende paucis, quid tu sentias, ut, si questio illa vulgo ventilari
ceperit curiosius, non dissentias. Facile enim cedo meliora afferentibus.
Vale.
Basileę 8. Novembris 1528. Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, suo charissimo fratri.