Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 8

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

8

<< Nr. 7 | Index | Nr. 9 >>

Absender: Zwingli, Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Wien
Datierung: 23 I 1513

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 18-20




--18--

Huldricho Zvingli, viro philosopho, Glareanorum rectori,
frater Iacobus Zuingli S. D. P.
Utinam Deus omnitenens superbonusque ita ferret, ut, quanti ego
tuam facio liberalitatem fraternitatemque, tanti tu meum studium facere
possis! Quod quidem non despero; abs te enim quom exemplis adhortacionibusque
(quibus locum non relinquere degenerantis esset) augeri
possum, tum a magistro Ioachimo, cuius nunc alumnum ago, omnium
scienciarum flosculis rivulisque enutrior, a quibus philosophie inscitis
discedere nephas esset. Iccirco vicio neque hoc neque illo polluar,
quin non iugi labore contendam, non dubita! Unica tantum cura mihi
relicta: iis aureis quinquaginta mihi destinatis biennio vitam traducere
non possem. Hec non meopte Marte, non quod gulę adeo deditus sim,
queror. Vivo hercle minus delicate. Eduliis ex bursa allatis vescor,
aquam, que nulla benedictione pristinum saporem amittere dignatur,
potare cogor. Verum a Ioachimo monitus: praeter hos quindecim

--19--

aureos, quos accepi, quinquaginta mihi suppeditent, cui et tu assentire
potes, si rem meam noveris. Nam quom Vienna me excepit, ob
viaticum tantum undecim aurei mihi restabant, quibus tum codices
septem aureis tum cubile mihi comparavi. Profecto pecunie tam praecoces
nostris evolarunt manibus, ut vix nummus relictus sit; denique
esculentorum procuratori decem florenos, magistro Ioachimo quinque
singulis annis persolvam, quod, ni triginta aureos quolibet anno sperare
possem, fieri nequit. Iccirco, germane mi, tuatim semper optumi consule
meisque adhortacionibus aures redde placatas; ego meatim nutui
tuo semper subiacebo. De meo studio, quoniam vix labra admovi,
plura scribere nequeo. Qui Pliniana lectione deficiente exemplari parum
proficio. Lactancium de opificio ac ceteris a Camerte, illa tempestate
Viennensium doctissimo, cum summa diligencia audio. Ciceronis
epistolas ex nostro Ioachimo, textum sentenciarum a quodam
sacrarum litterarum baccalaureo audio. Studeo tandem, licet invitus,
dialecticę; audio praeterea tum hec tum illa, que omnia enarrare non
necesse est. Quantum quolibet proficiam, cum extremam manum cuilibet
imposuero, perspicitur. Hec hactenus.
Ceterum pecunie ad me spectantes circa 10. Calendas Apriles ad
Franciscum Zili, Valentini avum, civem Gallensem, ferantur rogo
peragas. Hec eadem ad abbatem scripsi, patremque rogavi iussu
praeceptoris mei me honestam tunicam [!] vestiat. Iccirco, quamprimum
litteras ad eos scriptas invisent, perfice, ut omnia tempore maturo
agantur. Alteras ad decanum datas maturrime pellegantur. Ego
enim et illarum scriptor in una navi laboramus. Valentini necessarios
ad liberalitatem hortator! Parci enim sunt, quanquam dites. Si
que nova apud te sunt, ad nos tramitte! Non procul a nobis inter

--20--

Hungaros et Turcas diu ancipiti Marte pugnatum est, quod magnum
torrorem Austriacis infert. Litteras has impolitas non corrugata
fronte pellege! Vale cum Metelli foelicitate annos Nestoreos. Salveto
nostros dominos Ioannes, dominum Gregorium Suandensem,
combibonem Fridolinum, germanam.
Datum Vienne Pannonie ex aedibus divi Ieronimi anno
tredecimo supra sesquimillesimum, decimo Calendas Februarias.
Vodalrico Zvingli, viro philosopho, Glareanorum rectori,
germano suo. - Gen Glaris.