Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 98

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

98

<< Nr. 97 | Index | Nr. 99 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 6 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 213-215




--213--

Salve in Christo. Nusquam enim nisi apud salutem quęrenda
salus. Non sum veritus, ornatissime vir, tametsi ἀνθρωπίσκος ἐκ τριόδου,
meas ad te dare literas, quando tuus ille candor, tua humanitas omnia
solet boni consulere, quę ab amico pectore et syncero proficiscuntur.
Cuiusmodi hęc mea esse equidem scio, et tu nihil ambigis. Iamdiu
mihi hoc est in votis, ut inter amicos tuos vel postremo loco numerer;
tu ergo voto meo honesto quidem non graveris annuere. Quod si
amicum esse me non pateris, patere, ut sim ἡ σκιὰ φίλου. Ita me inescavit
sermo quidam tuus, elegans ille, doctus, gravis, copiosus, penetrans
et evangelicus et plane talis, qui veterum theologorum referebat
ἐνέργειαν, quem habebas in locum de paralytico apud Lucam ca. quinto
in templo divę Virginis apud Heremitas ante sesquiannum in feriis
pentecostes. Is, inquam, sermo ita me inflammavit, ut inciperem

--214--

Zinglium arctissime complecti, suspicere et admirari. Et volebam
tum te affari; verum superstitiosa quędam in me pusillanimitas deterruit.
Arbitrabar, id quod est, incivile, si rudibus verbis absolutissimo
ori obstreperem. Sicque abequitavi non sine molestia, quam tamen
ipse mihi pepereram. Interim te nec vidi nec audivi, nisi quod nominis
tui famam indies celebriorem, partim ex literis ad Capitonem
datis (cui mecum τὰ πάντα κοινά [cf. Act. 2. 44]), partim ex familiari
colloquio amicorum, quos hic habes syncerissimos, agnovi. Męsti fuimus
propter te, quem lętalis illa aegritudo corripuerat. Quis enim
non doleat publicam patrię salutem, tubam euangelii, magnanimum
veritatis buccinatorem languere, intercidere, idque in aetate florentissima
et, ut ita dicam, herbescente? Anxii fuimus aliquandiu et dubii
de salute tua, qui eras inter incudem et malleum, et ecce Rodolphus
Clivanus, adolescens elegantissimis moribus et pari eruditione, ceu
deus ex improviso apparens iubet nos bene sperare. Nemo est hic
bonorum virorum, qui tibi non optet, ut valeas. De corpore loquor;
non enim ignoramus te animo valere. Quanquam interim respectum
age corporis, quo possis diutissime prodesse tuis, studioso cuique ac
denique Christo, quem egregie inculcas, non sine magna pręmii summa,
quę te manet in cęlis. Camarina necdum apud nos desiccata est.
Una hebdomade pestis Brunonem Amorbachium et suavissimum
tuum Conradum Fonteium utrumque mihi charum, extinxit. Video
id verum esse, quod dicitur: ὅν τε θεοὶ φιλέουσι, νεανίσκος τελευτᾷ.

--215--

Mirabiliter acres et illustres ingenio ὠκύμοροι, telluris inutile pondus
diutissime vivit. Sed ita deo est placitum, et verissimum censeo illud
Euripidis: mortem communiter omnibus aequam a dilecto homine
neque dii depellere possunt.
Vale in Christo, et si mea opera tibi opus, impera
Basileę M.D.XIX. Leonardi.
Caspar Hedio, vicarius apud divum Theodorum, ὁ σός.
Decrevi in adventu turbę meę evangelium Matthęi prędicare.
Quare rogo per charitatem Christi, ut ad me scribas, quo nam ordine
tu illud exposueris. Necessaria mihi est imitatio, et libenter te
tuęque farinę viros sequar.
Egregia doctrina, egregiis moribus viro domino Hulricho Zinglio,
Turricensium pastori apostolico.