Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

1

<< | Index | Nr. 2 >> 

Das Fabelgedicht vom Ochsen (lat.)

(Herbst 1510)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 1 (Berlin: Schwetschke, 1905) (Corpus Reformatorum 88)


Jump to page 10 12 14 16 18 20




--10--

Huldrici Zwinglii Toggenburgii
ineducatum bovis fabulosum centimetrum
currentium rerum commenticium.
Septus erat circum parte una montibus altis
hortus, parte alia rivis stridentibus, in quo
crassior errabat rufoque colore iuvencus
cornibus extensis, crispa fronte atque pilosa,
pectore distento, mento palearibus amplis
conspicuo, virides herbas et gramina tondens,
nonnunquam gelidos latices sorbebat anhelus
deliciis dives animalibus, invidiori
fortune exosus soli, que fellea cunctis
dulcibus admiscet; nam duros adiicit illi
vafros custodes, nutu quorum omnia simplex
incoeptet facienda (Meduse rectus ocello).

--12--

Herebat lateri tum indissociata Lycisca
insidias prodens inimicas, cautior ut bos
bestiolarum acies previsas tunderet, auctus
faunorum auxiliis, recoli que in corde lubebat.
Tum licent irruerunt rugitu forte leones
horrendo atque fere plures, tamen inde redibant
vix lacere, invictus semper surrexit acerbus
sic victor bos. Ast ubi nec verbo, impetibus nec
proficiunt, alia nituntur, fallere techna
instituunt. Catto promittere pinguia queque
(pingui etenim elurus gaudet) cum pisce volucrem,
inducant taurum ut scopulos hortumque relinquens
tendat in externas (quo major gloria) terras.
Ac primum egregie blandus leopardus adibat
multicolor, cattos pingui mox munere inescans.
Quis captis capitur bos aere misellus eodem,
perlatrante diu nec prepediente Lycisca.
Suasibus ut coepit nocuoque specilliger astu,
taurum quo vult et quo non vult ducit inertem.
Nec fuerat subtus condendi stercorca, ante
quam mansus cibus insolitus venterque novatus
lanciolis merdas graviores ipse cacasset.
Abstineant iussi tum a nobilioribus escis
ne excrementa oleant graviter tam, fiat et equus,
conversatus ceu fuerat prius, hisce voluptas

--14--

iam illecta abstinuit nunquam, verborum arte fefellit
iussa vafer custos, occultans stercora fossa,
olfactu ne offendatur; bos conticeatque.
exprobrare epulas, sed ducere ut ante misellum
possit. Sic strictos persuasus currit in enses
bos gladiosque vorat subit et discrimina cuncta ut
centivafrum dicet leopardum ac nutriat anguem.
Hoc leo ubi vidit, versuti invidit acervo
atque bovem appellit, cauda iubaque remissis
obsecrat, in foedus sanctum justumque eat ultro.
Id mox barbati simplex bos auribus inflat
eluri, qui incunctanter (ne munera perdat
ampla leopardi) respondens abnuit addens:
Haud tutum macro (quamvis regi atque supremo
imperatori) confidere, nempe ubi deerit,
quomodo esuriem saturet cupidam, forte irruet, inquit,
in te atrox. Paret monitis bos atque leonis
temnit amicicias, quo vix leo quid tulit unquam
egregius, alloquiturque his se verbis furibundus:
Illum ego falsellum! Simul advolat ad leopardi

--16--

antrum (a quo fraudes centum perpessus iniquas,
contemptus, stupra) et queritur, magnum auxiliumque
complorat. Jaciunt foedus leo multicolorque
mox adamantinum, expaveant quo cuncti animantes.
Mox vulpem incursant timidam morsuque lacessant
mox desperatam foveisque expungere tentant
omnibus; at lacera ad vicinum forte bubulcum
reptitat innixa pedibus tribus, alta recensens
vulnera contusumque caput (ceu fert animantis
astus), subveniat misere extemploque precatur
promittens quicquid pullorum abstraxerit unquam

--18--

reddere. Tum ejus pastorem miseret, licet ante hec
paucillos dolulos persenserit, immemor horum
astruit auxilium taurumque iis convenit ipse
pastor. Non te latet, patris quanta atque patrimi
in me tui viguit probitas spectata fidesque.
Intuitu horum ego nunc moneo, ne degenerem te
inveniam. Armentum ut lacerant nosti leopardus
et leo. Lanigerumque gregem expilant misereque
mactant, discerpunt, specie sub simplicis agni
furtim abigunt, quorum insidias raptusque furaces
preveniam; genuinum teque authore retundam.
Blanditur blandis baubatibus hisce Lycisca
gaudens. Pastorem suadet ne linquat amicum
bos; duce quo facile evadat rictus minitantum
conspiratorum. Id cattis precordia mandit
respiciuntque ad vafrum sepe fugam meditantes.
Bos id ubi vidit pigrescens colla reflectit
pauxillum, at stimulis graditur velut excitus ante.
Id dum conspiciunt fratres leo mille vaferque
rumpuntur, stridunt, frendentes dentibus acris
bellum indicunt tauro horridulum, revocet ni

--20--

foedera pastoremque relinquat. Rebus in istis
tauri anceps vita. His interfuerat caper et se
illisce alloquitur: Mirum ni vapulet egre
nunc bos, pastoris ni deffendente bacillo
servetur, ni vel deciscant et leopardus
et leo, vel referat pia munera multicolor, sed
indignatio pastoris tunc. Undique tensum
rhete armis solis scindendum. Sed beat id me;
florentes carpam cytisos et munera temnam.
Munera concipiant, malunt qui vivere inique.