Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

108

<< Nr. 107 | Index | Nr. 109 >> 

In catabaptistarum strophas elenchus

31. Juli 1527
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.1 (Zürich: Berichthaus, 1961) (Corpus Reformatorum 93.1)


Jump to page 21 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 40 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196




--21--

In catabaptistarum strophas elenchus
Huldrychi Zuinglii.
Omnibus euangelii Christi ministris
Huldrychus Zuinglius
gratiam et pacem a domino.
Vetus dictum est, fratres carissimi, malorum uberem esse proventum,
quod adeo verum est, ut nihil ęque. Posteaquam enim quorundam
studiis vel tantillum licet per nostram sive inertiam sive

--23--

cęcitatem, iam modum eis ponere sic nesciunt, ut et perire ipsi et
perdere alios malint, quam ab instituto revocari, cuius rei exemplum
cum olim cum adhuc inter homines versaretur Christus, tum hac nostra
tempestate qum verbi sui lucernam redaccendit, nostro nimirum bono
edidit. Tunc, qum proditorem tanto tempore, non modo pertulit,
verum etiam adperte aut dehortatur aut terret, ille vero a pręcepta
malicia, quo minus et magistrum et parentem traderet, non prius
destitit, quam laqueo spiritum sisteret [Matth. 27. 5]. Nunc autem,
cum catabaptistarum audaciam eo usque progredi patitur, ut spem
capiant omnia confundendi, qui tam indocti sunt, ut vel hoc nomine
sese indicando precium augeant, tam imprudentes (qum tamen Christus
apostolos serpentium instar prudentes esse velit [Matth. 10. 16]) ut confusionem,
quam unice captant, imprudentię beneficio se putent citius
forte fortuna reperturos, quam arte inventuros ulla. Id inauspicatum
genus hominum intra paucos annos tale coepit incrementum, ut iam
urbes quasdam teneat sollicitas, neque re alia quam imperita impiaque
audacia. Pia enim eruditio ac disciplina, hypocriseos mini-sterio
ut nihil eget, sibi enim et per eruditionem constat, et aliis ipsa
pietatis inadfectata disciplina commendabilis est, ita cum hoc hominum
genus id maxime ignoret, quod se unice scire gloriatur; id autem simulet,

--24--

a quo longius abest quam Plutonis atrium a Iovis regia, fit manifestum,
non alia re quam impia indoctaque audacia pręditos hanc ordiri
telam. Quoties enim cumque manifestis scripturę locis huc adiguntur,
ut dicendum esset: "Cedo!", protinus spiritum iactant et scripturam
negant, quasi vero coelestis spiritus scripturę sensum, quę eo solo inspirante
scripta est, nesciat, aut sibi ipsi sit alicubi contrarius. Si vero
mores atque instituta ipsorum et iure et modeste censeas, imo si suplex
preceris, ut "nihil temere", iam nihil est convitiorum apud euangelii
hostes, quod in te non regerant, nihil dirarum apud furias, quod in te
non iactitent. Quę omnia quid, obsecro, aliud sunt quam imperitae
audacię aut impię confidentiae signa? Istorum ergo non iam hominum
(quid enim homines adpellare iuvet, qui praeter speciem nihil
habent humanum?), sed immanium praestigiatorum, quum tam dives
foetura quotidie proveniat, ut bono iam semini, quod pater coelestis
familiae pridem admodum in agrum suum dissipavit [cf. Matth. 13. 3],
cavendum sit, id queso agamus, vigilemus, ne dormientes hostis obruat
[cf. Matth. 13. 25], sobrie iudicemus, ne lupum ovilla tectum [Matth. 7. 15]
recipiamus, laboremus, ne, quod pessimum nascitur, nostrę negligentię
imputetur. Sunt enim, proh dolor, sunt ex nobis non admodum pauci,
qui ad omnem ventum ac novitatem non aliter moventur ac stupent,
quam indocta plebs, quę, quanto quidque est ignotius, tanto celerius
amplectitur. Intonant catabaptistę: "Deus veritas, verbum, lux, spiritus,
sanctitas; caro mendacium, impietas, cupido, dęmon, inferi" et id
genus non tantum magnifica, sed plane, si hypocrisis paulo longius
abesset, magna et amplifica. Vitam quoque si censeas, primo obtutu
innocens adparet, divina, popularis, imo ultramundana, augustior enim

--25--

humana putatur iis etiam, qui de se ipsis non illiberaliter sentiunt.
At in recessum ubi penetraveris, talem invenis luem, qualem pudor sit
memorare tantum. Neque enim satis est illis euangelio in quęstum
abuti et alienam sectari mensam, ventrisque causa tam turpi sese dolum
ex dolo fingendi artificio mancipare, nisi matronarum atque virginum,
ad quarum vel maritos vel parentes divertunt, fidem non solum tentent,
sed pessundent. Sed neque his contenti, manum quoque apud Sanctogallum
atroci parricidio cruentatam sic renuunt scelestam pronunciare
aut agnoscere, ut nullo negocio videas id ab eorum cum nocturnis tum
solitariis congressibus expectandum esse, quod Romę aliquando matronę
maleferiatę gręculum quendam nactę in subterraneis conventiculis designarunt.
Atque ista omnia etiamsi partim tam scelesta sint ac bono
viro indigna, partim tam obscoena et impura, partim vero tam immania
et crudelia, ut hanc ętatem, etiamsi nulla sit alia calamitas, ad
posteros infamem possint remittere, attamen quantacunque sint, levia
tamen, propterea quod intra hominis contumeliam continentur, prę his

--26--

sunt, quę in pietatem cum Christi, tum morum publicorum perpetrant.
Christum ipsum negant unica sui oblatione sanctos suos
imperpetuum consummavisse [Hebr. 10. 14]. Quod quid est aliud, quam
dei filium ad dexteram patris sedentem coelo detrahere? Quem ubi
regno exuerunt, in quo, queso, baptizabuntur? An non omnis novi
testamenti scriptura in hoc est, ut discamus Christum nostram esse
perlitationem et redemptionem? Aut quibus ex libris catabaptismi sui
doctrinam hauriunt? Cum ergo summam novi testamenti pernegant,
cur non videmus eos catabaptismo non in gloriam dei aut conscientiarum
bono, sed ad prętextum seditionum, turbarum atque tumultuum,
quę sola incubant, uti? Stulte enim baptismum Christi iactat, qui
Christum negat. Neque enim est, quod Iudęorum more dicant
(scimus autem quosdam ex eis in hoc esse) Christum magnum aliquem
fuisse prophetam aut dei hominem, at non dei filium. Cum quod
neque propheta neque dei homo esse potest, qui mendacium miseris
mortalibus, quo plus satis abundant, adfert, Christus autem dixit se
dei esse filium et ob id mortuus est, non potest ergo mentitus esse,
qum se dei filium dixit, si verus propheta est, si homo dei est. Tum
quod "in nomen Iesu" baptizarunt apostoli, cum tamen Christus "in
nomen patris et filii et spiritus sancti" baptizandi formulam pręierit,
parem ergo Iesum esse oportet, imo idem, quod pater, filius et spiritus
sanctus est. Neque enim Ioannes, quantumvis magnus et propheta
et homo dei, in nomen suum baptizavit. Breviter ergo qum Christum

--27--

ipsum haud obscure negant dei esse filium natura, per maliciam de
illius baptismo tumultuantur, non per zelum. Mores autem sic contaminant:
Quocunque in vitio etiam αὐτοφόρῳ deprehendantur, sunt
enim in eorum tam incontaminata ecclesia stupra, adulteria, parricidia,
periuria, furta, doli mali et quicquid ferme uspiam est malorum, crebriora,
quam apud eos, quos ipsi "carnem" et "dęmonem" per contumeliam
vocant. Vera dico, non mentior [Röm. 9. 1], nihil horum est, quod non
possim, si res postulet, abunde comprobare. At in quocunque tandem
deprehendantur, inquam, non alia ratione occurrunt quam: "Non peccavi,
neque enim amplius in carne sum, sed in spiritu; carni mortuus sum
et caro mihi". Qua sua responsione quid se esse non produnt? Quomodo
enim qui spiritu dei aguntur ac filii dei sunt [Röm. 8. 14],
matronalem verecundiam ad adulterium illiciunt? Qua fronte simplici
virgunculę stuprum offerunt? Quę est hęc, oro, in deum contumelia?
Quę deinde ansa iis, qui iamdudum ex carnis ingenio, sese omni, si
pudor solus non obstitisset, impendissent vitio? An non homicida cum
nepote et adultero in promptu habebit, cum arguitur, hoc verbum:
"spiritualis iam sum, quod hic admissum est, meum non est, carnis
est"?. Quę, obsecro, nobis verecundia fiet reliqua? quis pudor? Neque
enim isto animo sic respondent, quo vulgo, qui Christo fidimus, solemus.
Confitemur enim ingenue: "Peccavi, erratum corrigam, ad misericordiam
dei per Christum confugiam, ab ea nullatenus excidam".
Christo enim non deferunt, pudorem omnem exuerunt, et quid corriget

--28--

is, qui se lapsum esse pernegat? O scelus, o audaciam, o impudentiam!
Quis de Epicuri schola porcus sic unquam philosophatus
est? Aut quid, o cęnum, inter ęquum et iniquum, sanctum et consceleratum,
imo hominem et beluam intererit? Pudorem ex humanis
adime, nonne obscoenitatem omnem in medium theatrum admisisti?
Legem eliminasti? Mores corrupisti? Cędis te nihil pudet, adulterii,
scortationis, magis belua es quam lupus, quam leena, quam equus,
quos quiddam pudet. Adversus hoc hominum genus irremissa nobis
est habenda statio, adducendę omnes tum copię, tum machinę, o fratres.
Eoque magis, quo ipsi magis hypocrisi grassantur atque perfidia. Illa
enim Empusam, Proteum, Cameleonta, Tarandum et, quicquid
nunquam constat, superant. Ista vero pontificios quoque
suppetias laturos autumant, neque obscure. Eos enim, qui hodie ab

--29--

euangelio stant, longe acerbius proscindunt, quam qui a pontifice, quo
satis probant, in quem eos usum servent, quos tam anxie observant.
Omnis autem adparatus noster aliunde peti nec potest nec debet, quam
ex armamentariis novi et veteris testamenti. Tu, luminum pater
[Jac. 1. 17], tenebras istas illumina, ut errorem agnoscant suum. Et
quod aliquando facturus es, hunc errorem ex ecclesia tua eliminaturus
scilicet, ocius pręsta. Tu vero, quisquis es, qu vel dei summi vel
euangelii filii eius nomine gloriaris atque ministerio, pensita, quę et
unde sint, quę adferimus. Et ubi adfectu posito herbam veritati
tribueris, vale.
Tiguri pridie calendas Augusti 1527.
In catabaptistarum strophas elenchus Huldrichi Zuinglii.
Hactenus pręfati sumus. Nunc, quo ordine acturi simus, accipe!
Primo loco ad eas respondebimus calumnias, quibus confutata esse
iactant nostra fundamenta. Secundo superstitionis ipsorum fundamenta

--30--

subruam. Postremo de foedere iungam deque eo, quod firma
manet electio dei, et supra baptismum est atque circuncisionem, imo
supra fidem atque prędicationem. Auctarium deinde adiiciam, in quo
errores quosdam recens ab eis exquisitos cum deo revellam. Omnia
vero levi manu. In duabus primis partibus priore semper loco
ipsorum verba ponam fideliter ex Germanica in Latinam linguam
traducta; posteriore adnectam responsionem. Sic ergo ordiuntur
Catabaptistę.
"Fundamentorum Zuinglii, quod infantes baptizandi sint, unum
est: familia Stephanę [cf. 1. Kor. 1. 16; 16. 15]. Sic enim ait: ,Verisimilius
est apostolos fidelium liberos baptizavisse quam minus. Cum
Paulus dicat 1. Cor. 1.: Baptizavi autem et Stephanę domum
[1. Kor. 1. 16], secundo et in Actis 16.: Cum autem Lydia baptizata
esset et domus eius [Act. 16. 15], tertio et paulo post: Et baptizatus
est ipse et domus eius continuo [Act. 16. 33], in quibus familiis etiam
verisimilius est infantes fuisse quam secus'." Hactenus isti.

--31--

Priusquam legitimam responsionem proferam, huius te admonitum
volo, lector: Elenchum stropharum ideo esse adpellatum laborem istum,
quod hoc hominum genus artibus adeo tum pollet tum agit, ut nihil
ipse viderim ęque aut lubricum aut versipelle. Quod tamen mirum
non est, adde enim sanctitatis pręstigio, cuius concinnandi sunt peritissimi,
fingendi disserendique promptitudinem iam non simplices modo,
verum etiam electi in discrimen adducuntur [Matth. 24. 24]; divina sic
suos probante providentia. Hunc enim ipsi libellum confutationis
nostrorum multo iam tempore per fratrum suorum manus demandarunt,
qui ubique gloriati sunt Zuinglii fundamenta sic se posse
revellere, ut eorum nihil fiat reliquum. Ego porro circumspicere per
omnia captareque, si qua fieret obvius, deprehendere nusquam potui,
donec Oecolampadius, vir ut per omnia integerrimus, ita vigilantissimus
quoque, eum alicunde nactus mitteret. Hęc ergo prima
stropha sit, quod sua ista scripta, quę per conscientiam cauterio adustam
non ignorant lucem proferre nequire, clam per manus coniuratorum,
qui ut ignorantia lusciosi sunt, sic adfectu ampliandę sectę
cęci, transmittunt. In aliorum manus pervenire non sinunt. Sed, qui
male agit, non venit in lucem, ne arguantur opera eius [Joh. 3. 20].
Aut quomodo sua ecclesię iudicio submitterent, qui de ecclesia secessionem
1 vor Priusquam bei Aut. ein Buchstabe gestrichen - legitimam ] Aut.
legittimam - 4 ęque ] Aut. hatte zuerst magis 1 geschrieben, dann gestrichen und
dafür
ęque an den Rand gesetzt - 5 vor cuius bei Aut. gestrichen quod
- 9 vor multo bei Aut. gestrichen f - 11 nach Ego bei Aut. gestrichen videre
- 20 ecclesię ] Aut. ecclesie

--32--

fecerunt? Nam, ne hoc ignores, piissime lector, sectam suam
sic orsi sunt. Cum duces eorum, fanatici plane homines, iam constituissent,
quam in euangelio habemus libertatem, in carnis libertatem

--33--

trahere, nos, qui verbi sumus apud Tigurum administri, primum
convenerunt blande quidem, sed constanter adeo, ut, quantum ex ipso
vultu et actione videri poterat, adpareret inauspicatum quid in animo
fovere -, conveniebant, inquam, hoc modo: Non fugere nos, quam
sint nunquam defuturi, qui euangelio obstent, ex his etiam, qui Christi
nomine glorientur. Non ergo unquam esse sperandum sic coalituros
in unum esse omnium animos, ut Christianis liceat vivere. In Actis
enim apostolicis eos, qui credidissent, ab aliis secessionem fecisse ac
deinde factum esse, ut, qui crederent, ad eos, qui iam nova ecclesia
erant, concederent. Perinde ergo nobis esse faciendum. Orare, ut ad
hunc aliquem promulgaremus modum, qui Christum sequi vellent,
a nobis starent. Polliceri quoque copias nostras perfidorum exercitum
multo superaturas. Iam ecclesiam piorum suis, iisque piis, sęnatum
suum lecturam esse votis. Palam enim esse, quam multi sint et in

--34--

sęnatu et in hac promiscua ecclesia impii. Ad quae in hunc modum
respondebamus: Verum quidem esse perpetuo futuros, qui impie viverent,
etiamsi Christum confiterentur, omnemque innocentiam adeoque
pietatem ipsam despectui haberent. Attamen quum se Christianos

--35--

esse et dicerent et contenderent, factis autem tales essent, quales ecclesia
quoque ferre posset, a nobis stare; qui enim contra nos non est, noster
est [Marc. 9. 40], quemadmodum Christus ipse docuit in istis rerum
primordiis, qualia tum nostra erant. Pręcepisse eundem quoque,
ut et zizania crescere cum tritico pateremur usque in diem messis
[Matth. 13. 29f.], spem autem non audacem habere in diem plures
esse ad bonam mentem redituros, qui tunc abhorrerent. Quod si minus
fieret, piissimis tamen semper vivere liceret inter impiissimos. Secessionem
in eo rerum statu quid turbę daturam vereri. Apostolorum
autem exemplum huc non competere; a quibus enim ipsi recedebant,
Christum non confitebantur. Nunc autem nostri confiterentur. Maximam
etiam eorum partem esse futuram, qui nobiscum nollent in ullam
secessionem consentire, etiamsi Christum arctius amplecterentur quam
nos ipsi. Verbi continua actione istud solum promulgaturos, quod omnes
nosse oporteret, nisi saluti suę velint ipsi deesse. Haud ambigere
futurum, ut fidelium numerus citra turbam amplior atque amplior
irremissa verbi administratione fieret, non corporis in multas partes
discerptione. Sęnatum, etiamsi illis maxime varius esse videretur, at

--36--

nobis non itidem, eo quod, etsi humanum ab eis nihil alienum crederemus,
ingenue tamen verbo non modo non obstaret, sed ęque faveret
atque Iosaphat ille, qui sacerdotes et levitas cum ipsa lege cohortibus
vallavit, quo magis libere per omnem Iudęam verbum prędicarent
[2. Chron. 17. 7ff.]. Magnopere tamen observandum esse: Esse decem
virgines, quę sponsum pręstolentur, sed quinque ex eis tantum gnavas
et prudentes, alteras quinque segnes et stolidas [Matth. 25. 1f.]. Hęc
et his similia cum instantibus responderemus, istique viderent ista
non successurum, alia adoriuntur. Baptismum infantium miris proscindunt
modis, summam abominationem, ex cacodęmone pontificeque
Romano esse. Occurrimus propere et huic incursioni. Amicam pollicemur

--37--

collationem: Condicitur ad quemque diem martis per singulas
hebdomades conveniendum esse. Prima congressione pugna fuit acris,
verumtamen citra contumeliam nobis maxime ipsorum convitia ęquanimiter
consulentibus. Deus testis esto, atque hi, qui tam ab istis quam
a nobis vocati aderant. Secunda acrior; quidam enim ex eis, cum
scripturis nihil possent, adpertis contumeliis rem tentant. Post multam
conflictationem cum se inferiores viderent, et nos eos amice dehortaremur,
sic discessum est, ut plerique ex eis promitterent se nihil
moturos, etiamsi non pollicerentur cessuros esse sententia. Intra

--40--

triduum aut ad summum quatriduum nunciatur eos, qui huius sectę
coryphęi fuerunt, quindecim fratres tinxisse. Ibi primum sentiscere
coepimus, cuius causa et novam ecclesiam colligere institerint et infantium
baptismum tantopere obpugnaverint. Monemus ergo ecclesiam

--42--

factum istud defendi non posse, ut bono consilio, nedum bono
spiritu coeptum sit, his potissimum causis: tentavisse ipsos ecclesię
divisionem ac partitionem, quod perinde ad hypocrisim pertineat, atque
monachorum superstitio. Secundo: cum ecclesiis suum arbitrium de
doctrina iudicanda illibatum sit servandum, orsi sint catabaptismum

--43--

citra omnem collationem, nihil enim per omnem de infantium baptismo
pugnam de catabaptismo proposuisse. Tercio: videri hunc catabaptismum
seditiosorum hominum esse veluti tesseram. Protinus, ut hęc
resciscunt, magnis examinibus in urbem advolant, posita zona, salice
aut reste cincti, in foro atque triviis, ut ipsi iactabant prophetantes.
De "antiquo dracone", quem me volebant, deque eius capitibus, quibus
reliquos verbi symmystas, omnia implebant. Iusticiam atque innocentiam
omnibus commendabant, ab eis peregre nimirum profecturi,
communia se habere iam omnia et gloriabantur et aliis, ni idem
fecerint, ultima comminabantur. Per plateas "ve, ve portentose, ve
Tiguro!" clamabant. Quidam Ionam imitati adhuc quadraginta
dierum inducias urbi dabant [cf. Jon. 3. 4]. Quid multa? stultior ero
istis ipsis, si omnem eorum audaciam vel solo nomine vocare voluero.
Nos autem, qui a sana Christi doctrina stabamus dei munere firmiter,
cum tota ferme urbs quiddam quamvis alius alio consilio pateretur, in
hoc eramus, ut spiritus probationem [cf. 1. Joh. 4. 1] recte doceremus.
Proficiebatur hac via non nihil, quamvis sese in omnia formarent, quo
minus deprehenderentur. Ubi malum aliquantulum remisisset, ut plerique
viderentur absque adfectu in causa iudicaturi, congressus indicuntur.
At quoties sive publice sive privatim congrederemur, semper victrix

--44--

abibat veritas, quę a nobis stat. Promittunt ergo se sanguine probaturos,
quod scripturis non possent. Id tanta tum audacia tum iactantia
fecerunt, ut sibi ipsis oneri fuisse nihil dubitem. Prosequntur catabaptismum
suum invito sęnatu populoque. Servis publicis lictoribusque
nonnunquam reiectis, nonnunquam vero contumelia adfectis. Indicitur
tandem congressio, qua quisque ad satietatem seorsim audiretur;
cumque per urbem sive ad prętorium e carcere ducerentur sive ad
carcerem redirent, alius dira comminatur urbi, alius commiseratur.
Hic nervos intendebat hypocrisis, sed nequicquam. Ut enim ad misericordiam
flecterent anilia quędam pectora, vincebat tamen publice
tractata veritas; omnibus enim toto triduo licebat toti pugnę interesse.
Postremo cum neque ista congressione victa cederet impudentia, datur
denuo pugnandi copia. Certatur coram ecclesia in templo totum

--45--

iterum triduum, tanta ipsorum iactura, ut pauci essent, qui non viderent
certandi gratia pugnare miseros, non veri inveniendi. Ea pugna
sic accisę sunt illorum opes, ut ab eo multo tranquillius habere coeperimus,
pręsertim in urbe; per agrum enim noctuę vagantur et omnia
pro virili infestant. Decrevit autem clarissimus sęnatus post eam collationem,
quę nimirum decima fuit, post alias sive publicas sive privatas,
aquis mergere, qui merserit baptismo eum, qui prius emerserat.
Hęc forsan paulo fastidiosius tibi obtrudo, optime lector, sed traxit me
nullus plane ęstus aut adfectus, sed fidelis pro ecclesiis vigilantia ac
sollicitudo. Multi enim ex fratribus sunt, qui qum nondum compertum
haberent, qualenam esset hoc hominum genus, immanius fieri existimabant,
quicquid cum illis ageretur. Nunc vero qum et ipsorum
caulas vastare coeperent, quotidianis tum literis tum clamoribus nos
compellant, plus quam vera esse confitentes, quę pridem audierant,
quo vigilantiores reddantur, qui malum istud nondum experti sunt.
Ipsum enim orbem similem hypocriseos speciem arbitror nunquam
vidisse. Ut enim scientia sine charitate inflat [cf. 1. Kor. 8. 1], ita
cum hypocrisi coniuncta et audacior est, quam ille de plebe putet, et
callidior, quam nasutus etiam depręhendere possit. Crassa fuit monachorum
hypocrisis, ut qui de divinis, si quando, frigidissime dissererent.
Hi porro sic agunt, ut quem sibi obnoxium esse videant, non persuadeant

--46--

aut moveant, sed concitent atque rapiant. Protinus ergo miselli
nescio quę supra vires suas moliuntur. Magistratum diris oppugnant
modis; euangelii ministros devovent, undique Pseudomantis
Alexandri similes, qui Epicureos et Christianos nolebat suis
interesse pręstigiis. Ut enim, qui in magistratu sunt, multa sapientia
rerumque usu pollent, sic, qui euangelii ministerio digne pręsunt, sana
doctrina sic instructos esse oportet, ut contradicentium contumaciam
revincere possint. Nunc ergo mihi astutiam vide hominum! Utrosque
ministros et ecclesię et reipublicę inprimis proscindunt, ut, si unquam
pro officio contra mutiant, protinus dicere possint: ideo sibi esse infestos,
quod eorum vitia contrectaverint. Iam quisque de plebe auditor
quidque prius suspicatur et de magistratu et de ecclesiarum ministris
quam de versipellibus istis pręstigiatoribus. Procedunt furioso impetu
concitati ad istorum magisterium, ignari, quo ruant aut quem tandem
finem inventuri sint. Crescit audacia et impudentia, ut, qui heri simplex
auditor adstiterat, hodie magistratum in faciem contumeliatur.
Cumque videtur incrementum eorum, quo tendat, et obsistitur, protinus
e medio facessunt autores ac miseram plebeculam carnificibus laniandam
relinquunt. Ac in universum talem speciem prębent, qualem Ate: quocunque
diverterint: πάντες ἀᾶνται, omnia turbant inque pessimum
statum commutant. Coepit urbs aliqua paulo sanius de coelesti doctrina
sentire, illo properant ac turbant, nec enim eas domino initiant,

--47--

quę verbum non recipiunt; unde quis non videt, a quo magistro
mittantur apostoli? Proinde animos erigite, optimi fratres! Romani
pontificis hypocrisis in lucem est producta; nunc res cum ipsa est
hypocrisi nobis gerenda. Eoque incunctantius id facite, quo magis
videtis istos cacodęmonis apostolos, quum salutem nescio quam polliceantur,
nihil quam turbas rerumque omnium tam divinarum quam
humanarum confusionem ac perniciem quęrere. Hactenus de illorum
sectione et ecclesię proditione. "Exierunt a nobis, non enim nostri
fuerunt" [1. Joh. 2. 19]. Ut enim etiam hoc addam: est ecclesia
Zolliconę, ubi catabaptismum isti infaustissimis avibus auspicati sunt
- etsi non magna, Tigurinę enim pars est, ad quintum ab urbe
lapidem - etiamnum admirabili constantia; iam enim ferme superarunt
apud se natos catabaptistas, verbum simpliciter ac placide semper
sunt amplexi. Quam isti pręcipue occasionem spectarunt sperantes eo
citius hypocrisi suę fore obnoxios, quo maiore simplicitate et alacritate
pollerent. Nunc redeo ad illorum strophas, ac sic

--48--

Respondeo.
Qum sic dicitis: "Fundamentorum Zwinglii, quod infantes baptizandi
sint, unum est: familia Stephanę" [cf. 1. Kor. 1. 16], insignem
maliciam proditis. Ubi enim, obsecro, pro fundamento unquam posui
hoc, quod hic adseritis? Nonne peculiarem librum ad Balthazarem,
perfidum apostatam, scripsi, in quo breviter ostendi, quibus nitar fundamentis
ad infantium baptismi defensionem? In eo libro nonne sic
legistis?
"De infantium baptismo.
I. Christianorum liberi nihilominus dei filii sunt quam parentes,
ęque atque in veteri testamento; dei ergo filii cum sint, quis vetabit,
quo minus baptizentur?
II. Circumcisio priscis (quod ad rationem sacramentalem adtinet)
id fuit, quod nobis baptismus. Ut ergo illa infantibus data est, sic et
baptismus debet infantibus dari".
At fortasse non legistis; in superstitione enim vestra hęc prima
adiuratio est, ne is, quem iam duplo vultis deteriorem reddere, quam
fuerat, in ecclesiam eam coëat, quę infantium baptismi defensores
habeat episcopos. Unde nihil ambigo et a libris nostris iamdudum
interdixisse. Hac autem via huc ventum est, ut Stephanę domus
[1. Kor. 1. 16], Lydię [Act. 16. 15], carcerisque custodis [Act. 16. 33]
mentionem faceremus. Monebamus multa, ne adeo imperite argumentaremini:
"Non legimus apostolos baptizavisse infantes credentium,
ergo non sunt baptizandi". Primum propter absurditatem, quod iam

--49--

nobis quoque sic liceret colligere: apostoli nusquam leguntur baptizati
esse; ergo non sunt baptizati. Ad quod qum sic responderetis: verisimillimum
esse baptizatos dudum fuisse, quam alios ipsi baptizarent,
hic nos sic dicebamus: verum nimis esse, quod Christus adumbravit,
quosdam scilicet videre festucam in oculo fratris et ad trabem in suo hallucinari
oculo [Matth. 7. 3]. Cum enim aliquando dixissemus: verisimilius
esse ab apostolis infantes credentium baptizatos quam secus, quos cachinnos
καὶ χλευασμούς non excitavit in nos perfidus apostata Balthasar?
"Isti sunt columnę [cf. Gal. 2. 9], inquiens, et nullam aliam scripturam
adferunt quam futilem coniecturam? Claram requirimus scripturam".
En versipelles homines! In eadem causa per coniecturam ipsi respondent
et alios, cum coniecturas pro solis coniecturis vendunt, exibilant,
imo apud suos mentiuntur nos coniecturis pro fundamento uti. Deinde
merito ostendimus exempla, quibus liquido videretur verisimilius apostolos
baptizavisse infantes quam secus, familias Stephanę, Lydię et
custodis carceris, quę ipsi exempla nunquam revellere poteritis, ut evidentissime
demonstrabimus. Pergitis postea et ad exempla nostra sic
respondetis:
Catabaptistę.
Respondemus primo: Zuinglius in libello suo sic ait: "Apostolorum
factum nihil potest probare"; quod non est verum. Secundo:
Da verum esse! Non potest ergo vel suo ipsius indicio obscurum
testimonium, quod de facto Pauli 1. Cor. 1. [cf. 1. Kor. 1. 16] deque
Lydia [cf. Act. 16. 14f.] protulit, quicquam probare.

--50--

Responsio.
Agnosco ipse verba mea neque patiar, ut violenta usucapione vestra
alio detorqueantur, quam quo dicta sunt. In hunc ergo sensum diximus
apostolorum factum nihil probare posse: Ubique legimus eos
baptizavisse; ab illo ergo facto non possumus probare eos non esse
baptizatos, de quibus scriptura non loquitur, quod baptizati sint ab eis.
Nam alioqui sequeretur neque divam virginem matrem baptizatam esse,
qum scriptura nihil dicat de eius baptismo. Volumus ergo dicere:
facto infectum probari non posse. Non enim sequitur: Christum
legimus Hierosolymis, Capernaum, Nazareth fuisse; ergo non fuit
in Hebron, quia non legimus eum in Hebron fuisse. Et: Christum
legimus in Nazareth docuisse; ergo non docuit Bethlehem, quia non
legimus eum isthic docuisse. Rursus apostolorum factis quis non videt
facta nostra commodissime defendi? modo eodem iure iisdemque ex
causis faciamus. Petrus censuit nihil externarum rerum imponendum
esse iugulo discipulorum. Iacobus autem dedit quędam posse imponi,
sed hoc propter eos, qui ex Iudęis crediderant, maxime faciebat
[Act. 15. 7-21]; sequitur ergo recte: si obtineri possit, cerimonias omneis
quam longissime ablegandas; sin minus per publicam pacem hoc
licet, eas propter infirmos modo tolerari posse, quę non sint cum impietate
coniunctę. Ut enim apostoli quędam levia admitterent, puta
suffocati sanguinisque abstinentiam, nulla tamen ratione permiserunt
circumcidi credentes. Qui enim circumciditur, debitor fit universę legis,
non sic, qui sanguinem non edit aut suffocatum. Non sequitur: apostoli
non leguntur suillam edisse; ergo non ederunt. Nostra igitur

--51--

argumentatio in hoc est: non posse probari credentium infantes non
esse baptizatos ab apostolis eo, quod non legatur; infinita enim sunt
facta tam a Christo quam ab apostolis, quę literis mandata non sunt.
Iurisperiti hoc vocant quęstionem de iure, non de facto. Iure licere
potest aliquid, quod tamen nunquam in factum exit. Iure licebat
Paulo alimentum corporis ex eo agro demetere, in quem ipse spiritus
semen dissipabat [1. Kor. 9. 4-15]. Dixerat enim Christus mercede
sua dignos esse operarios [Luc. 10. 7]. Nunc vero qum non usus est
hac licentia, hoc est iure, iam non sequitur: Paulus non accepit alimoniam
pro prędicandi officio; ergo nulli licet accipere. Ubi, ut ne
hoc pręteream, iterum audacia vestra merito censeri debet. Qum enim
apud simplicem popellum vociferatis contra euangelii ministros, non
licere ipsis de euangelio vivere, Paulus enim manibus alimentum sibi
et aliis paraverit [cf. 1. Kor. 4. 12; 1. Thess. 2. 9], per calumniam ut
reliqua omnia agitis. Ipse enim, ipse, inquam, Paulus ius esse docet
accipiendi alimentum iis, qui verbo vicissim alunt [cf. 1. Kor. 9. 4ff.].
Quod autem ipse non fecerit, quod licebat, pręsens rerum status monebat
ipsaque Pauli, cui et impii et pseudapostoli imminebant, conditio.
Legite 1. Cor. nonum caput et discetis, quantum stili consumat in hac
quęstione iuris et facti Paulus. Videbitis autem non modo stulte, sed
etiam impie colligi: hoc est factum; ergo iure factum est. Ac contra:
hoc non est factum; ergo, ut fiat, ius non est. Non ergo aliud volumus
hoc verbo "apostolorum factum nihil potest probare", quam, quod
apostoli non baptizaverint infantes, ut interim demus non baptizavisse,
non ideo sequi, ut infantes non sint baptizandi, neque ad adfirmativam
sequi negativam: Apostoli baptizarunt adultos et credentes; ergo
infantes non sunt baptizandi. Nunquam enim licet neque in divinis
neque in prophanis a facto ad ius argumentari, sed tunc solummodo
licet factum pro lege adducere, qum factum iure factum esse probatum
est. Ut qum Tiguri per dei bonitatem externa omnia licuit citra
publi%;ce pacis confusionem abolere, iure factum qum sit, iam licet
Vituduri et Lithopoli omnia perinde abolere, si modo iudex charitas

--52--

ęque permittat. Hierosolymis interdictum est a suffocato et
sanguine propter teneros quosdam. Iam Bernę et Basileę aliquousque
ferri quędam, quę non sunt impiissima, possunt, sed si charitatis ius
hoc moneat. Impia, ut missa, idola, falsa doctrina non debent. Facta
igitur apostolorum hactenus nobis lex erunt et ius, si iure facta erunt.
Infecta vero atque nephanda et illis et nobis erunt ista solummodo,
quę ius vetat, ne fiant, etiamsi ipsi idem nunquam fecerunt. Namsi
iure quid licet, iam ubi id feceris, recte fecisti, etiamsi nullus apostolorum
fecit. De iure igitur et facto verba nostra debent intelligi.
Puta, non debere infantibus negari baptismum, quod expresse nusquam
legantur apostoli infantes baptizavisse. Tum quod fieri potest, ut baptizaverint
(id quod adperte demonstrabimus), literis autem commendatum
non sit, quod fecerint; tum quod nullius facta iuri pręiudicant, multo
minus infecta. Unde si planis verbis alicubi de apostolis esset scriptum:
"apostoli non baptizarunt infantes", non tamen sequeretur non esse
baptizandos, sed inquirendum esset, an factum solummodo obmiserint,
an phas non sit baptizari. Quod ad hunc modum probamus. Ioan. 4.
sic habetis: "Quanquam Iesus ipse non baptizaret" [Joh. 4. 2]. En
vobis exemplum facti sive infecti. Christus non baptizavit; ergo
secundum vos non erit baptizandum? Id enim recte sequitur, si a
facto ad ius est argumentandum. Nec est, cur dicatis: ibidem autem
habetur apostolos baptizavisse. Subito enim inferremus: ergo si apostoli
iure baptizarunt, etiamsi Christus non baptizaverit, nos quoque iure
baptizabimus infantes, etiamsi apostoli non baptizaverint; nulla enim
est ratio diversitatis, imo causa nostra potior est: cum nos Christum
habeamus, qui non baptizaverit, et tamen baptizandum sit. Vos apostolos
tantum, etiam cum solummodo donamus non baptizavisse, quod
non baptizaverint infantes, at nihilominus baptizandi sunt. Cum secundum
Christum non baptizantem baptismus sit, indubie secundum
apostolos non baptizantes pueros infantes, etiam baptismus puerorum
infantium erit. Ni lege aliqua vetitum sit, quo minus liceat infantes
tingere. Quod autem secundo loco respondetis ad exempla factaque
nostra, quę adduximus in hunc modum: "Da verum esse" (quod scilicet
apostolorum factis, nisi liqueat iure facta esse, nihil possit probari);

--53--

"non potest ergo vel suo ipsius iudicio obscurum testimonium,
quod de facto Pauli protulit, quicquam probare" recte colligitis, imo
antistrephon pulchre in nos retorquetis. Si enim factis non licet
probare ius, sed tueri oportet, quod iure factum sit, ergo quod Paulus
in familiis Stephanę, Lydię et custodis pueros infantes baptizaverit,
non potest infantium baptismum probare. Nos enim non isthuc agimus,
ut his exemplis velimus firmare tanquam fundamento baptismum
infantium, sed ostendere, quod temere atque mendaciter dicitis: apostolos
nunquam baptizavisse; nullum enim huius rei habetis testimonium.
Tum deinde ut verisimilius esse probemus baptizavisse quam secus.
Fundamentum autem id iecimus, quod dictum est: pueros credentium
perinde esse et intra ecclesiam et inter filios dei atque parentes.
Catabaptistę.
Tertio: Paulus ante istud Zuinglii fundamentum sic loquitur:
"Qui de Cloę familia sunt, mihi nunciarunt, quod dissidia sive contentiones
inter vos sint" etc. [1. Kor. 1. 11]. Ut hic infantes Paulo
nihil vel nunciarunt vel nunciare potuerunt, nullius enim rei gnari
esse possunt, ita infantes Stephanę familiae [cf. 1. Kor. 1. 16] tincti
non sunt, si modo in ea familia infantes fuerunt, quemadmodum ei
Zuinglius obtrudit reclamante scripturę testimonio.
Responsio.
Quis non videt ecclesiam nunquam tales habuisse pręstigiatores?
Cum enim sic audent colligere: ex familia Cloę nemo infans nunciare
potuit Paulo, ergo in familia Stephanę nemo infans baptizatus est,
quid porro aliud agunt quam pręstigium obtendere iis, qui colligendi
ignorantes sunt? Quis unquam tam imperite malignus aut tam maligne
imperitus fuit, ut sic colligeret? Fieri ergo non potest, ut ulla re alia
nitantur quam hominum stultitia. Quasi ipse sic colligerem: nullus
infans nunciavit Christo de turre, quę corruerat, aut de his, quorum

--54--

sanguinem Pilatus miscuit sacrificiis [cf. Luc. 13. 1-5]; ergo Christus
nullum infantem amplexus est [cf. Marc. 9. 36; 10. 16]. Aut: de quadam
familia scribitur, quod quędam nunciaverit; ergo, qui nunciare non
potest, de familia quoque esse non potest, quasi vero familię inserat
nunciatio aut aliud factum. Quę, obsecro, hęc insania est?
Catabaptistę.
Quarto: omnia testimonia, quę familiarum mentionem faciunt, infantes
excludunt. Id quod reipsa patet.
Responsio.
Ergo, dum Christus puer esset, non erat de domo et familia
David. Cur ergo familia nutricii eius Ioseph tanta diligentia conscribitur?
[cf. Matth. 1. 1-17; Luc. 3. 23-38]. Num domui Zachęi
qum pax esset data [cf. Luc. 19. 9], infantes, si qui in ea fuerunt,
exortes gratię fuerunt? Exodi 1. perhibet Moses dominum filiis
Israël ędificasse domus, hoc est: familiam ac posteritatem dedisse,
cum obstetrices prętexerent Hebręas foeminas expediendi partus peritiam
habere [2. Mose 1. 21]. Ergo infantes isti non fuerunt infantes
aut foeminę adultos iam ac viros pariebant; infantes enim secundum
vos non sunt de familia. Exodi 12.: "Non erat domus, in qua non
esset mortuus" [2. Mos. 12. 30]. Ergo nullus infans erat mortuus.
Verum quid ago testimoniis, quasi stultissime dicta veritatis testimoniis
opus sit revellere? At istud elegans est, quod adiiciunt: "Id, quod re
ipsa patet", quasi vero asinus ullus ad lyram sic oscitaverit unquam,
ut ei crederet, qui diceret nomine familię aut domus pueros non
contineri.

--55--

Catabaptistę.
Quinto: propter cogitationem, opinionem aut sententiam hominis
nemo debet aut baptizare aut aliud quid agere, sed propter disertam
scripturam aut facta, quemadmodum multa testimonia divinarum literarum
comprobant, et quemadmodum Zuinglius ipse contra Vicarium
et alios hostes dei sępenumero exclamavit nec quicquam admittere
voluit, quod humano iudicio constaret aut patrum usu. Nunc autem
id facere pergit, quod veritatis hostes hactenus fecerunt.
Responsio.
Ego in ea perpetuo sententia sum, quam ipsi de me prędicatis
neque diversum unquam sensi aut sentiam, dum spiritus hos regit
artus. Quod autem id mihi imputatis, quod veritatis hostes fecerint
hactenus, ex eo spiritu dicitis, qui fuit mendax ab initio et in veritate
non constitit [Joh. 8.44]. Quid enim aliud semper egimus quam scripturę
testimoniis cum ista tum omnia, quę traderemus firmare? non
autoritate, etiamsi mediocris aliqua tamen nobis contigit, non clamore,
non hypocrisi. Id quod nostra legentes agnoscent processu disputationis.
Catabaptistę.
Paulus docet: anathema esse, quicquid non in euangelio atque
sermonibus apostolorum contineatur [cf. Gal. 1. 8].
Responsio.
Ubi, obsecro, Paulus hoc docet? Arbitror ad id vobis ista referri,
quod ad Galatas 1. scripsit: "Sed enim si aut nos aut angelus e
coelo euangelizet vobis aliter, quam nos euangelizavimus, anathema sit!"
[Gal. 1. 8]. Verba vestra hęc paulo diligentius excutiam; simul enim
patebit cum ignorantia malitia vestra. Ignorantia, quod putatis, qum
Paulus hęc scriberet, euangelistarum commentarios et apostolorum

--56--

epistolas iam in manibus apostolorum atque autoritate fuisse. Quasi
vero Paulus epistolis suis, huius enim librorum novi testamenti pars
non minima est, iam tum tribuerit, ut, quicquid in eis contineretur,
sacrosanctum esset. Non quod ipse velim non esse sacrosancta, quę
illius sunt, sed quod nolim apostolis imputari immoderatam arrogantiam.
Quoties enim cunque ad scripturam relegant, sive Christus
sive ipsi, scripturam intelligunt, non suas epistolas aut euangelistarum
commentarios, qui aut nondum erant scripti aut sub incude sudabant
pro temporum ratione, sed legis aut prophetarum. Nec est, ut elabi
velitis: vos non loqui de scripto euangelio scriptisque apostolorum sermonibus;
dicitis enim, quicquid non contineatur, en vobis continendi
verbum, quod ad monimenta nequit non pertinere. Hic malicię vestrę
atque inconstantię digitus porrigitur. In hoc aliquando fuistis, ut
totum vetus instrumentum negaretis, imo simul atque apud Vangionas
Denckii et Hetzeri cum Cutiis nescio quibus

--57--

nihil obscure plenam perlitationem per Christum negant, quod nihil
aliud est quam novum testamentum conculcare; apud nos Groningę
totum vetus testamentum negant, quod ipse his oculis vidi; scripserunt
enim ad soenatum nostratem: vetus testamentum antiquatum irritaque

--58--

esse testimonia, quę ex eo proferantur atque adeo nihil posse. Hic,
inquam, spiritum vestrum requiro, si veracem esse contenditis; ergo
simul nobis adimit et veteris et novi testamenti scripturam; ęque enim

--59--

apud Groningam vetus testamentum atque apud Vangionas novum
concultatis. Si minus veracem esse contenditis, quę ergo malum audacia
divinum simulare spiritum tanta pertinacia atque protervia? Sed frustra
istud secundum vobis membrum offero; nunquam enim dicetis mendacem
esse spiritum vestrum. Arguemus ergo ipsum per virtutem eius,
qui id genus spirituum, quo vos abundatis, compescuit, ut amplius non
auderet dicere: Tu es filius dei [cf. Marc. 5. 7-13], perinde enim atque
vos mendaciter atque non ex fide dicebant: Tu es filius dei. Quoties
enim cumque Christum confitemini, de vobis Coryphęis loquor,
peius confitemini quam dęmones. Istis enim dolor exprimebat, vim
enim eius experiebantur atque virtutem, ut dei filium citra hypocrisim
confiterentur. Vos autem, si quando confitemini, simulate facitis; nam
ut primum speratis copias vestras sic auctas esse, ut citra discrimen
possitis contumeliam in eum dicere, subito et regnum eius et bonitatem
proscinditis. Quid enim aliud dicit, qui Christum negat unica sui

--60--

oblatione pro totius mundi peccatis perlitavisse, quam: Christus est
mendax; Christus non est deus, Christus non est animarum nostrarum
salus? De quo superius satis, arbitror, dictum est. Sed tempus
est, ut spiritum vestrum arguamus. Palam docetis foelicitatem nulli
posse contingere nisi per iusticię opera. Ideo evacuandus est vobis
Christus [cf. 1. Kor. 1. 17], quem pater in hoc misit, ut pro desperatis
hostia fieret. Hac hostia vos minime opus habetis; fiditis enim
iusticię vestrę. Num autem vere fiditis? Minime; neque enim divinę
solum literę docent omnem hominem esse mendacem atque omnia per
legem esse sub peccatum inclusa [cf. Röm. 11. 32]. Verum etiam
humana sapientium virorum ratio huc pervenit, ut nihil quam sui
gratia et cogitare et facere hominem videret. Ciceronis testimonium
in commentario nostro in hunc usum adduximus, quod hic longius
esset ponere. Illud autem, quod Apollinis oraculo tribuunt: "Nosce
te ipsum!" satis fidei nobis faciet hominem "intus et in cute" nequam
ac malum esse. Non enim dictum est, ut hominem ad sese convertat,
ut se contempletur ad fruendum, sed ut in sese descendat atque expendat
tum se tum sua, iam tantam luem indubie offensurum, ut non
temere vel de se ipso magnifice sentiat, quem sic iacere videt, vel de
alio male sentiat, quo se nihilo videt esse meliorem. Qum ergo ne
humanam quidem rationem fugiat, si modo ingenue fateri voluerit in
paenitissima sese abstrudens nebulo: hominem in universum esse
malum, qua fronte audetis humanę innocentię fidendum esse adserere?
An forte dicturi estis nullo modo fidendum esse? Omnes ergo vestra

--61--

sententia ultimę damnationi adiudicabimur; si enim innocentia nostra
comparari foelicitatem oportet et ea omnibus est negata, iam foelicitas
quoque nobis periit. Cur ergo vos innocentiam simulatis? Cur multi
vestrum id Christi sibi sumunt et gloriantur, "quis ex vobis", dicentes,
"arguet me de peccato?" [Johs. 8. 46]. Iam ergo confieri arbitror, ut
sive annuatis homini contingere innocentiam posse et ex innocentia (quam
apostolus iusticiam vocat) foelicitatem, sive negetis, hypocrisis vestra in
lucem producatur. Nam si perhibetis foelicitatem nostra opera comparari
posse, iam obstat ratio communisque sensus; quid enim vobis
cum sacris literis? quas sic ἐν τῆς προσθήκης μέρει habetis, ut, ubi
ubi libet, abiiciatis. Si negatis obtineri posse, cur ergo simulatis, quod
nulli mortalium videtis posse contingere, vos iam ambabus manibus
tenere? Legite iterum atque iterum hunc elenchum, oro, et vos ipsos
agnoscetis, nisi estis dęmone obstinatiores. Quid ergo? Apud Vangionas
Christum negatis, cum ad operum fiduciam reducitis, eo quod, qui
isthic religionis studiosi recens facti sunt, hypocriseos artibus parum
exerciti sunt atque ideo pręstigiis vestris obnoxii; dum enim sordes
vestras spectant atque simul magnifica de innocentia verba, iam sordes
autumant vos induisse, quo magis deum indueritis adeoque velut
homines dei amplectuntur, ubertim, quę habent, suppeditant. Quę

--62--

enim tam constans arca foret, ut tantę sanctitati sese non dederet?
Quod tam tenax marsupium, quod ad tam vehementem spiritum non
hiaret? Ventres! Apud Groningam vetus instrumentum negatis;
circum enim eam regionem plurimos esse videtis, qui simulata sanctimonia
nihil moventur, audaciam, qua spiritum iactatis, ubi scriptura
non sufficit, detestantur. Cum ergo catabaptismum, ex quo veluti fonte
speratis omne consilium vestrum derivari posse, nulla scriptura videtis
probari, infantium autem baptismum veteri instrumento defendi posse,
iam vetus instrumentum abiicitis. Pars ergo novum qum elevatis,
pars vetus, nihil reliquum facitis, quam pessimos atque inconstantissimos
homines vos esse proditis, imo ἀθέους. Dum enim, quę ad baptismum
pertinent, ex commentariis, quę de Christo scripta sunt,
depromitis, Christum autem ipsum evacuatis, iam nulli notum non
est, quod omnia ex contentione facitis, quantamcunque sive sanctitatem
sive simplicitatem per hypocrisim simuletis. Ac rursus: cum vetus
instrumentum reiicitis hac potissimum causa, quod, quę de infantium
baptismo ex eo adferuntur, sustinere non potestis, evidenter ostenditis,
quod deum, qui et veteris et novi testamenti deus est, pro nihilo
reputatis. Ne, quęso, tibi videar, optime lector, insolentior, videbis
omnia esse apud istos deteriora, quam stilus noster prosequi possit.
Quod autem istud ὕπουλον foveant; sed quid dico ὕπουλον, qum nihil
obscure et vetus testamentum et Christum ipsum negent? Verba
eorum, quę hic tractamus, paulo diligentius expende! Paulus, inquiunt,
docet anathema esse, quicquid non in euangelio atque sermonibus
apostolorum contineatur [cf. Gal. 1. 8]. Vides, ut adperte vetus
instrumentum fastidiunt? Vides, quod, qui maxime scriptura niti
videri volunt, non modo scripturam, ut hic Paulo faciunt, depravant,

--63--

verum etiam eam ipsam scripturam dissimulant, quam Christus in
testimonium vocavit, et apostoli nihil docuerunt, quod non ex ipsa vel
hausissent vel probarent? Bellum atque doctum scilicet verbum: quicquid
non in euangelio atque sermonibus apostolorum continetur, anathema
sit! Prophetarum atque adeo poëtarum oracula non habentur
ad verbum in euangelicis commentariis atque apostolicis; ergo anathema
sunt. Sic loqui debent, qui se magistros omnium faciunt. Quis, obsecro,
sic loquitur? Nonne omnes, qui de isto axiomate loquuntur,
sic dicunt: "Quod citra sacrarum literarum veteris ac novi testamenti
testimonium adseritur, anathema esto"? Sed nunc increpationi modum
imperabo; satis enim pellucere tibi, piissime lector, puto τὸ ὕπουλον.
Catabaptistę.
Ioannes iustam causam reddit capite 17. [V. 20] per os sic loquentis
Christi: "Non pro eis (puta apostolis) tantum rogo, sed pro
eis quoque, qui per verbum eorum credituri sunt in me" [Joh. 17. 20].
Apostoli sermonem suum a Christo habebant, Christus autem a
patre acceperat.
Responsio.
Hęc tu verba, lector, mox pręcedentibus eorum iuuinge, ut videas,
quam exercitos sensus habeant [cf. Hebr. 5. 14] in adducenda scriptura
et quam egregie quadrent, quę sic cornicantur apud imperitam multitudinem.
Quid ista autoritate Christi volunt? Num probare, quod
Christo credendum sit, eo quod, quę dixerit et docuerit, ex patris
pectore hauserit, discipuli autem e suo? Cur ergo non credunt
Christo, qui proxime ante hęc verba sic fatus est: "Ego pro eis sanctifico
me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate" [Joh. 17. 19],
hoc est: vere atque fideliter sanctificati sint? Quibus ille verbis
aliud prorsus non vult quam Paulus, cum dicit Heb. 10.: "Unica
oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos" [Heb. 10. 14].
Cur non credunt dicenti: "Non enim misit deus filium suum in mundum,
ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui
credit in eum, non iudicatur" etc. [Joh. 3. 17f.] et: "Nemo venit ad

--64--

patrem nisi per me" [Joh. 14. 6]? Cur ergo non credunt apostolis eius?
Petro sic dicenti: "Ipsi vos superędificamini lapides vivi in domos
spirituales in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias acceptas
deo per Iesum Christum" [1. Petr. 2. 5]? Paulo: "Per ipsum
habemus accessum ad deum" [cf. Eph. 2. 18] et: "Ipse est redemptio
nostra" [cf. 1. Kor. 1. 30], imo in quo versatur omnis Pauli doctrina,
quam, ut ostendat, per solum Christum et peccata aboleri et salutem
donari? Cur non credunt Ioanni: "Filioli", inquienti, "hęc scripsi
vobis, ne peccetis. Quod si quis peccat inter vos, advocatum habemus
apud patrem Iesum Christum iustum; et ille est propiciatio, non
pro nostris tantum, sed pro totius mundi peccatis" [1. Joh. 2. 1f.]?
Non ergo in hoc sunt, ut probent fidem Christi atque apostolorum
verbis esse habendam, cum ipsi eis nullam habeant; si enim haberent
operum iusticiam non adsererent.
Catabaptistę.
Sexto: eo iure, quo Zuinglius infantes familię obtrudit, ego expellam,
sed scriptura, quod Zuinglius absque scriptura facit; infantes
enim non possunt inter familias baptizatas computari.
Responsio.
Primum quęro, quo me putetis iure infantes familiis obtrudere.
Nullone? Non ergo vidistis ex hominibus homines nasci, parentes
liberos alere atque tueri. Vides, ut angeli isti, cacodęmonis nuncii,
omnem humanum sensum exuerunt. Apud inferos, scit princeps eorum,
dęmonem non ex dęmone nasci, ideo iam illius mancipia facti arbitrantur
apud homines exoletum esse, ut homo generet hominem atque,
quod genuit, tollat. Audite ergo, quid quomodoque dicamus: verisimilius

--65--

esse apostolos baptizavisse infantes quam secus. In sacris enim
literis habeamus totas familias ab eis esse tinctas, in quibus verisimilius
sit infantes fuisse quam secus. Vobis ergo non videtur veri esse similius?
Causam depromite ac docete, quomodo verisimilius sit non fuisse
infantes in eis domibus, quarum tres adduximus. "Sed scriptura", inquit,
"expellam!" Quis es, obsecro, qui expelles? "Expellam" ait.
Oportet magnę apud vos autoritatis esse virum, qui se pollicetur expulsurum,
nihil tamen adfert, neque flagrum neque ferulam eis intentat.
Utcunque enim pollicetur, nihil pręstat, unde autoritati suę exigere
arbitror, ut credatur: αὐτὸς ἔφη scilicet. Infantes, inquit, inter familias
baptizatas censeri non possunt. En tibi scripturam! magister ille noster
dixit censeri non posse; quis ei audebit contradicere? "Zuinglius",
ait, "sine scriptura obtrudit familię liberos". Quid ergo, si te, furiose
onager, (nolo enim hominis nomen, quem iam inter umbras arbitror
in Phlegetonte baptizari, producere; cum, quod cum larvis luctari

--66--

ludicrum videtur, tum, quod certus non sum, etiamsi certis coniecturis
adducar, quisnam sit autor tam doctę confutationis!), scripturis onerem,
quibus docearis baptizatis familiis infantes accenseri? In Actis apostolicis
2. capite sic habemus: "Omnes autem credentes simul (aut
eodem in loco) erant et habebant omnia communia" [Act. 2. 44].
Hic requiro, anne credentes liberos secum habuerint necne. Si etiam,
quomodo ergo non fuerunt in familia eorum? si minus, cur ergo nusquam
leguntur fuisse solliciti, quod non liceret liberos secum habere
ei, qui credidisset? Adeon, immanis spiritus fuit, qui eos instinguebat,
ut liberos abdicandos esse dictaret? At non vultis, quod non habuerint
atque aluerint apud se, sed quod non sint Christianę familię accensi.
Quęro ergo, qui vobis nomine familię veniant. Dicetis haud dubie: ii,
qui iam sic adoleverunt, ut norint, quid lex sit, quid peccatum; poenitere
enim oporteat eum, qui baptizari velit, poenitere autem infantes
cum non possint, non posse nomine familię comprehendi. Deo gratia,
quod tam pulchre funem ex arena didicistis texere, mendacium ex
mendacio torquere! Posteaquam enim obduruistis neminem esse baptizandum,
quam quem poenitere factorum possit, iure infertis infantes
non debere baptizari; at hic lege opus erat, quę vetaret. Sed non
habetis legem; vos ergo lex estis, atque ubi leonina deficit, vulpinam
adsuitis. Quid ni? Quis enim ex fratribus vestris expendit, quam
probe aut improbe colligatis. Nos autem, qui nihil adserere didicimus,
quod non abunde firmum esset ac fultum divinis testimoniis, scimus
Isaac, etiamnum infantem, sic esse de familia Abrahę, ut et ancillam
et de ea natum, parentem ipsum pellere compelleret [cf. 1. Mos. 21. 9ff.].

--67--

An vobis idem videtur? Paulus enim cum Mose ait: "Non erit
hęres filius ancillę cum filio meo Isaac" [cf. Gal. 4. 30]. Hęres fuit,
indubie ergo de familia fuit; nam et de familia sunt, qui hęredes non
sunt, ut servi et liberti. Nolo hic dicere, quod et iurisperitis filius
familias dicitur, quem nos hic ἀποκηρύττεσθε, sed huc tendo. Exodi 12.
sic legimus nos, (qui vetus atque novum instrumentum adimus tanquam
duo candelabra, quominus hallucinemur, cum interim vos vestro
spiritu victitatis, perinde atque margaritę suo suctu, cum superne eis
nihil illiquitur aut irroratur) sic, inquam, legimus: "si quis peregrinorum
in vestram voluerit transire coloniam et facere phase domini,
circuncidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit"
[2. Mos. 12. 48]. Cur dicitur hic "omne masculinum eius"? An hoc
quoque ad adultos tantum pertinet? Quomodo ergo pręceptum est, ut
die octavo circuncideretur omnis mas? At non sunt tamen infantes
de familia. Mihi contra videntur esse; ipsi enim hęreditatem adeunt.
Vestrum autem est scripturis probare, quod, qui pro ritu atque religione
parentum ecclesię dei signum recipiunt, de familia parentum
suorum non sint, quod quia ęque potestis atque Isthmum perfodere.
Aliud testimonium adduco. In Actis 21. sic scribit Lucas: Et post
dies aliquot proficiscebamur deducentibus nos omnibus cum uxoribus
ac liberis etc. [cf. Act. 21. 5]. An et hic liberi adulti modo sunt et,
si adulti non sunt, de familia non sunt? Quid ergo miraculi est aut
quę propensio, si patres familias cum uxoribus et iuvenibus aut adolescentibus
apostolum deduxerunt? Sed hęc fuit propensio, quod patres
cum uxoribus infantes secum et ferrent et traherent, quemadmodum
in tanto studio fieri solet. Iam utique non trahebant secum alios, sed
suos liberos; de eorum ergo erant familia.
Non est, cur te, bone lector, semper admoneam, quoties stropham
aut dolum aliquem arguerim. Quid enim difficultatis erit hanc esse

--68--

maliciam deprehendere, quod credentium infantes non accenserentur
paternę familię? Stultitia enim esse nequit, cum et illi ipsi Denckiorum,
Hätzerorum aut Cutiorum (mirabile avitium) familiis ab ipsis unguiculis
accensi sint.
Catabaptistę.
Septimo: da infantes in his familiis fuisse, non tamen suffragatur
veritas, ut infantes isti baptizati sint; sequitur autem cum contumelia
veritatis et sapientię divinę.
Responsio.
Quis satis miretur hominis fiduciam? Donat, ut fuerint infantes in
familiis istis, at non esse baptizatos. Cum tamen primo loco sic sonent
verba: "Baptizavi autem et Stephanę domum" [1. Kor. 1. 16], secundo
sic: "Cum autem baptizata esset et domus eius" [Act. 16. 15], tertio sic:
"Et baptizatus est ipse et omnis domus eius" [cf. Act. 16. 33], quomodo
in genere potuit primo loco dicere Stephanę domum se baptizavisse,
quam non baptizavit, si pueri in ea fuerunt, quos non admisit?
ęque de secundo loco dicendum est. Sed ultimo loco, qum perhibet
omnem domum esse baptizatam, quid causę est, cur non videant hoc
inter initia credentibus fuisse in more, quod Abrahamo et posteritati
eius, qui omne servorum suorum genus circuncidit, tam bello captos
quam vernaculos quam empticios, nedum liberos, sicut paulo ante ex
loco de Exodo citato patet [2. Mos. 12. 48]. Ubi tantundem pręcipitur
circuncidi debere omnem familię marem et nulla uspiam fit credendi
aut agnoscendi dei, quę tamen pręcipua omnium cura debet esse,
mentio. Sequitur autem, inquit, cum contumelia veritatis et sapientię
dei. Cum neutram agnoscant, utramque perhibent contumelia adfici.
Quę enim fuit contumelia sive dei veritatis sive sapientię, quod
Hebręorum infantes circuncisi sunt et fidelibus familiis connumerati?

--69--

Sed hęc sunt magnifica istorum verba. Hęc est eorum tam preciosa
merx, ampullę et sesquipedalia verba. Ad huiusmodi verba, quibus
magnis nominibus maledicunt, imperitum vulgus aures arrigit atque
adplaudit.
Catabaptistę.
Octavo: quod apostolus pueros nec intellexerit nec baptizaverit,
testatur ultimum caput huius epistolę. Zuinglius autem hoc perfidiose
reticet eo, quod contra vitreum fundamentum suum facit. Paulus
depingit doctis eam familiam isthic, cum sic ait: "Nostis domum
Stephanę, quod primitię sunt in Achaia et in ministerium sanctorum
seipsos ordinaverunt, ut sitis eis subditi atque omni cooperanti atque
laboranti" [1. Kor. 16. 15, 16]. Huius modi familiam non agnoscit pędopabtismus n
neque pędobaptista, sed missam faciunt; est enim contra ipsos.
Responsio.
Ut aliis locis multis, sic etiam isto facile deprehendimus autorem
frivolę confutationis huius, quamvis maximo argumento est lingua
Helvetica, qua sic est scripta, ut externum aut peregrinum verbum
nullum habeat. Attamen, ut diximus, cum homo iam indubie apud
inferos tantum ęstuet, quantum hic catabaptismo perlutus alsit,

--70--

missum facere duximus eius nomen. Quę ergo hęc est impudentia,
o umbra, qum adseris nos hęc Pauli verba noluisse agnoscere? Nonne
primis congressionibus duabus hęc verba sunt ab Hätzero producta?
Nonne ad hunc modum respondimus: synecdochicum esse sermonem,

--71--

quales prima Corinth. 10. sunt: "Patres nostri omnes sub nube fuerunt"
[1. Kor. 10. 1]. Fuerunt enim et infantes sub nube, at singularis eorum
nulla fit mentio. "Omnes mare transierunt" [1. Kor. 10. 1]; at infantes
transire non potuerunt. Transibant ergo, qui non transibant,
sed baiulabantur ab his, qui transibant. Sic in familia Stephanę
fuerunt, qui primi crederent ex omni Achaia [cf. 1. Kor. 16. 15],
fuerunt simul, qui de ecclesia essent, qui actu per ętatem nondum
crederent neque ministerio sanctorum sese manciparent [1. Kor. 16. 15].
"Omnes in Mose baptizati sunt" [1. Kor. 10. 2]. Omnia de patribus
loquitur, hoc est: de maioribus et abavis, quos tamen sic accipimus,
ut, qui tum pueri infantes essent, nunc Paulo patres adpellentur; ex
his enim fuit populus Israëliticus. Non ergo soli adulti tunc in Mose
baptizati sunt, sed infantes quoque. Qui enim in maris rubri transitu
infantes erant, si baptizati non sunt, non recte dixit apostolus: omnes

--72--

esse in Mosen baptizatos; fuerunt enim ipsi quoque, ut iam diximus,
posterorum patres. Quo vos hic vertetis? Ne obiter hoc transeam:
Infantes tum baptizati scribuntur ab apostolo. Sed dicetis figuram esse.
Recte sane! Figura ergo fuit, quod sicut tunc infantes de familia
patris tam terreni quam coelestis erant, et sacramentis eorum signabantur,
sic et nunc quoque, qui Christianorum liberi sunt, dei quoque
filii cum sint, filiorum dei sacramento utuntur. Non invenietis
rimam ullam, qua possitis elabi. Factis enim atque exemplis stulte
ad negativam argumentamini; imo a non factis et non exemplis. Quid
enim aliud agitis, quam: Apostoli non leguntur baptizavisse infantes,
ergo baptizandi non sunt? An non omne robur vestrum in hoc uno
cardine versatur? Nos autem non itidem, sed factis, si modo exemplis
standum esset atque iudicandum, niti possemus, hoc modo: Hebreorum
infantes baptizati sunt omnes sub nube et in mari, perinde atque nostri.
Paulus enim in hoc totus est prędicto loco, ut probet eos non minus
nostris esse sacramentis initiatos quam nos ipsos. Sequitur ergo primum,
quod tempestate Pauli mos apostolorum fuit infantes baptizandi, secundo,
quod, si quis inficietur, iam Pauli sententiam vitiat. Quid enim
aliud isthic quam paria facit nos non esse superiores illis, illos autem
non inferiores nobis? Tribuit ergo eis eadem sacramenta, quę nos habemus,
nobis autem ista, quę ipsi habuerunt, ut Coloss. 2. [cf. Kol. 2. 12]. Non
possent autem prisci isti omnes esse baptizati perinde atque nos, si nos
non omnes baptizaremur cum familiis. His ergo omnibus baptizatis
nobisque paribus factis fit manifestum, quod sicuti ipsorum infantes
omnes in mari baptizati sunt in Mosen, sic credentium quoque omnes
tempore apostoli baptizarentur in Christum.
Nunc in viam redeo ac dico synecdochice de filiis Israël dictum
esse: "omnes mare transierunt", qum tamen ad verbum ipse transitus
iis modo conveniat, qui per ę tatem aut valetudinem ire poterant, et:

--73--

"omnes eandem escam spiritalem comedisse", qum ii modo ederint,
qui spirituales erant; nihilo tamen sequius de omnibus dici, quod
ederint. Sic et hoc loco, si Paulus ipse hanc vocem "omnes" addidisset,
etiam atque dixisset: omnes de Stephanę familia dediderunt
seipsos ministerio sanctorum [cf. 1. Kor. 16. 15], adhuc tamen ipsa synecdoches
vi et infantes simul in familia fuisse intelligerentur, et domino
sese dedidisse ii, qui iam credidissent. Hoc enim de natura est synecdoches,
ut cum omne aliquod corpus, quod partes multas habet easque
aliqua in re similes, aliqua dissimiles, si interim de universo corpore
quid prędicatur, de parte tamen intelligatur; interim vero de parte
corporis prędicatur, de toto tamen corpore intelligatur. Exemplis discite,
quod dico. "Exibat ad eum omnis Iudęa" [Matth. 3. 5]. Videtis
hic "omnem Iudęam" pro iis tantum poni, qui exibant, atque duplicem
esse synecdocham: unam, qua continens pro contento accipitur: Iudęa
regio pro incolis; alteram, qua dicitur omnes habitatores exiisse, qum
bona solummodo pars ad eum exierit. Contra vero, Isaię 3.: "Pro eo,
quod elevatę sunt filię Zion" [Jes. 3. 16]; ibi "filię" pars Zion sunt,
attamen pro omni populo, maxime principibus ponuntur, qui impie
cristas contra dominum erigebant. Exodi 16.: "Murmuravit omnis
ecclesia contra Mosen" [2. Mos. 16. 2]; at quomodo pueri murmurarunt,
qui, quod gereretur, ignorabant?. Quod si non murmurarunt, non
murmuravit omnis ecclesia; ipsi enim infantes de ecclesia erant. Videtis,
quales nam literatores sitis; λογομαχίᾳ [1. Tim. 6. 4] laboratis et, quo
maxime fiditis, foedissime ignoratis. Literę enim soli hęretis et, quod
ad expediendum literam inter prima pertinet, ignoratis. Dicite, obsecro,
quibus dictum sit: "Non sumas in vanum nomen domini, dei

--74--

tui, in os tuum" et: "Ne fureris" et similia [2. Mos. 20. 7, 15]. Nonne
veteribus, qui populus atque ecclesia dei erant? At pueris infantibus
ista dici non possunt; non erunt ergo pueri de ecclesia et populo dei?
Absit; erant enim infantes membra populi dei, imo patres populorum,
Gen. 25. [cf. 1. Mos. 25. 23]. Constat ergo, quod quęcunque ad corpus
aliquod aut universitatem dicuntur atque in ea universitate pars est,
cui non competit, quod dicitur, nihil minus est de isto corpore, etiamsi
quędam ad se nihil pertineant. Atque rursus, si aliquid parti huius
corporis aut universitatis dicitur, quod tamen ad eam partem minime
pertinet, sic ad totum corpus pertinet, ut eas tantum partes tangat et
admoneat, quę, ei, quod dicitur, possunt esse obnoxii, ut in dictis exemplis
iam nullo negocio patet: "Non fureris" infantibus non dicitur, sed
iis, qui huic malo possunt esse obnoxii. Rursus, quę Isaias filiabus
Zion comminatur, ad omnes pertinet, qui violentia et fastu suo humilem
deprimebant. Sic tum, etiamsi non tam multis, respondebamus ad
eum locum, quem Hätzerus ex Paulo adducebat, quo infantes e
familia Stephanę excluderet, quam tamen amplissimam (si amplifica,
quę de ea facit Paulus verba, digne expendamus) fuisse adparet.
Manent ergo adhuc infantes in credentium familiis atque baptizantur;
ac dum de eis familiis mentio fit cumque ad eas sive scribitur sive
sermo fit, ad eam partem pervenit ac pertinet, quę horum capax est,
quę dicuntur aut memorantur. Infinita potuissemus exempla producere,
cum nullo ferme tropo Hebręi utantur impensius, at his putamus
gustum esse datum, quo deinde reliqua facile omnia expedias. "Hęreditas
mea Israël!" [Jes. 19. 25] quibus hoc dicitur? Nonne omni
posteritati Israëliticę? At pueri hoc non capiunt; non ergo sequitur
non esse de hęreditate aut peculiari populo, sed cum pars sit, quę,
quod dicitur, minus intelligit, nihilo sequius ad totum corpus pertinet.
Sic cum Christus dicit: "Ite, docete omnes gentes baptizantes eos" etc.
[Matth. 28. 19]. Docebant apostoli omnes, quotquot ad doctrinam erant
accommodi, et baptizabant, quotquot ad baptismi sacramentum erant idonei.
Catabaptistę.
Nono: Paulus, vir verax, vult hoc primo capite ostendere se
paucos Corinthi baptizavisse [cf. 1. Kor. 1. 14, 15]. Zuinglius autem
et sui testes Paulum mendacii arguunt et dicunt eum plurimos baptizavisse,
cum dicunt eum infantes in domo Stephanę baptizavisse.

--75--

Responsio.
Quia dicimus in familiis haud dubie infantes fuisse, ideo sequitur
scilicet: ergo Paulum mendacem faciunt, qui se paucos adserit baptizavisse;
quasi, si infantes quoque baptizati sint, iam intra paucorum
numerum contineri ultra nequeant, qui baptizati sunt ab eo. Quid,
quęso, facias huic tam stupido hominum generi? qualem putas esse
ecclesiam, quę sic differenti non dico credit, sed aurem prębet?
Catabaptistę.
Decimo: quod sic res habeat, testatur hic textus, ubi sic loquitur:
"Ne quis dicat, quod in nomine meo baptizatus sit" [1. Kor. 1. 15]
atque inde tumeat propter me. Si ergo infantes loqui potuerunt et
factiosi esse (sicut Zuinglii isti compellunt), iure baptizati sunt.
Responsio.
Vide, quam potentes syllogismi! Ne quis dicat, ait, pueri infantes
non possunt dicere nec factiosi esse, ergo non sunt baptizati; quasi vero
factiosi non essent, nisi qui dicerent se Apolli esse, Cęphę et Pauli
[cf. 1. Kor. 1. 12]. Deinde quasi per synecdocham non dudum didicerimus
id de quaque parte intelligendum esse, quod ei est accommodum.
Catabaptistę.
Undecimo: quod Paulus Corinthiacos infantes baptizaverit, non
est verum.
Responsio.
Bona verba, quęso!
Catabaptistę.
Quamobrem? Quia solummodo credentes baptizavit aut per alios
baptizari curavit.

--76--

Responsio.
Iam tandem egregie colligitis; optime enim sequitur: credentes
tantum baptizati sunt, ergo infantes non potuerunt baptizari, si modo
istam exclusivam "credentes tantum baptizati sunt ab apostolis" inviolabilem
custodieritis.
Catabaptistę.
Quemadmodum ex Actis 18. et 19. in confusionem et elenchum
seductionis paedobaptistarum firmabimus.
Responsio.
Parturiunt montes.
Catabaptistę.
Et sic habetur in Actis 18.: "Cum Paulus Corinthi esset,
Crispus, synagogę magister, credidit domino cum tota domo sua, et
plurimi Corinthiorum, qui simul auscultabant (interpretor enim summa
fide ad verbum, nihil depravans, quomodocunque isti lingua etiam
Germanica sive palpitent sive balbutiant) credebant et baptizabantur"
[Act. 18. 8]. Infantes non potuerunt auscultare, non potuerunt ergo
credere, multo minus baptizari; nam attendentes fideles baptizabantur.
Et hic tota domus fidelis est facta, e qua infantes excluduntur, atque
sic exclusi sunt, ut nulli isthic fuerint; aut si fuerunt, non sunt in eam
computati ac perinde neque baptizati, fideles enim familię baptizatę sunt.
Responsio.
Infantes auscultare non potuerunt, sed non sequitur: ergo non
sunt baptizati; nusquam enim legimus interdictum, ut credentium
infantes, nisi et auscultavissent et credidissent, non baptizarentur.
Nos interdictum, quod vetet, requirimus. Sed pulchre adiicitis:

--77--

"et hic tota domus est fidelis facta". Cedo. Pergitis: "e qua infantes
excluduntur". Idipsum, oro, literis sacris probetis. Audio dici:
"infantes excluduntur"; at excludi nusquam audio divino oraculo. Tota
hic vobis periclitatur disputatio. Certamen erat inter apostolos, ecquid
euangelium gentibus quoque esset prędicandum necne [cf. Gal. 2. 2ff.;
Act. 15. 1ff.]; quod quidem certamen partim ex falsa collectione, partim
vero ex verisimili oriebatur. Fallacia collectionis hęc erat: nobis est
promissus Christus; ergo gentium non est. Quis enim tam expers
sensus est, ut non experiatur sequi nulla ratione posse: nobis Iudeis
est promissus Moschia; ergo gentium non est; fieri enim potest, ut
et gentibus sit promissus, id quod sacrę literę infinitis modis testantur.
Sic et pręsenti loco: Testantur apostolorum scripta eos, qui audissent
et credidissent, baptizatos esse; sed iam non sequitur: infantes ergo
non sunt baptizati ab eis. Simul enim vere possunt esse: apostoli
baptizarunt credentes, et: apostoli baptizarunt infantes; sicut simul vere
sunt: Hebrei circunciderunt adultos; circunciderunt et infantes. Adultus
enim, imo decrepitus Abraham et circumcisionis sibiipsi vulnus inflixit
et infantibus Ismaëli atque Isaac [cf. Gen. 17. 10-14]. Hallucinamini
ergo, o catabaptistę, qum indefinitam propositionem exclusivam
facitis. Exclusiva est utraque: nemo debet baptizari, nisi qui
prius credidit; et: infantes non debent baptizari; sed ex istis: apostoli
baptizarunt credentes; et: apostoli non leguntur baptizavisse infantes,
non possunt sequi. Non enim ęquipollent: Apostoli baptizarunt credentes
et nemo debet baptizari, nisi qui prius credidit, neque istę:
apostoli non leguntur baptizavisse infantes, ergo non sunt ab eis baptizati
aut non debent a nobis baptizari. Fieri enim potest, ut simul
credentes baptizaverint et infantes, atque ut aut baptizaverint infantes,

--78--

illud autem literis mandatum non sit; aut non baptizaverint, nihilo
tamen minus per ecclesiarum ministros sive baptizati sint sive ius baptizandi
sit. Missi enim erant ad prędicandum ante omnia, non ad
baptizandum. Si sophisticam hic nobis imputetis, ut est calumniandi
audacia, scitote, quod istud vestrum logicum est, imo paralogismus:
apostoli non leguntur baptizavisse infantes; ergo non baptizarunt, aut
baptizari non debent. Unde et nos cogimur tela in vos vestra regerere.
Verisimile autem, quo adducebantur apostoli, ut putarent gentibus non
esse prędicandum euangelium, hoc fuit. In priore missione interdictum
hoc modo fuerat: "In viam gentium ne abieritis!" [Matth. 10. 5].
Quo eis verbo licebat esse contentiosissimis, Christum ipsum in hoc
esse, ut se solis Hebręis servet. Quale si vos haberetis verbum, dii
bonil, qua nos dudum procacia obruissetis? Advertite igitur hęc duo
mandata: "euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomen patris"
etc. [Matth. 28. 19], et: "ite in orbem universum et prędicate" etc. dispensationem
atque abrogationem huius interdicti: "In viam gentium ne
abieritis [Matth. 10. 5]" esse. Dudum enim et docuerant et baptizaverant.
Qui ergo hactenus intra Iudęae septa conclusi erant, eis iam
adperit totius orbis provinciam. Quo obiter non ignoretis istos locos
nunc tandem velut antithesim opponi ei: "in viam gentium ne abieritis"
atque aboleri. Nondum ergo exclusivam, quod nemo baptizandus
veniat, quam qui crediderit, probavistis.
Catabaptistę.
Perinde habetur decimosexto capite: "Crede in dominum Iesum
et salvus eris et domus tua" [Act. 16. 31]. Atque ut domus eius cum
eo salva fieret, sequitur ultra: "Et dicebant eis verbum domini atque
omnibus, qui in domo erant" [Act. 16. 32]. Ultra sequitur: "Et baptizatus
est ipse et omnes, qui eius erant, extemplo" [Act. 16. 33].
Verbum domini audierat, ideo baptizabatur; et omnes, qui in domo
eius erant, etiam audierant et ideo baptizabantur. Ubi iterum infantes
excluduntur; nequeunt enim audire et credere, quemadmodum ultra sequitur:
"Et exultabat cum tota domo, quod deo credidisset" [Act. 16. 34].

--79--

Responsio.
Ut hic dissimulem quędam non optima fide in linguam Helveticam
translata esse, breviter aio. Una synecdoches bipenni totus hic
nodus potest secari. Nam si infantes in ea familia fuerunt, iam, quę
de fide atque doctrina dicuntur, iis dabimus, qui et capere et credere
potuerunt, quę vero de baptismo iis, qui de familia fidelis heri erant,
sed per ętatem aut imbecillitatem neque audiebant neque credebant.
Cum enim deus sic intonat: "Audi, Israël, dominus deus tuus deus
unus est" [5. Mos. 6.4], omnibus, qui de Israël erant, loquitur; quod
autem infantes non audiunt neque intelligunt, non eliminat eos, quo
minus sint de ecclesia populi dei aut quo minus cum omnibus, qui et
audiebant et credebant, circunciderentur.
Catabaptistę.
Duodecimo: Philippus toti civitati Samarię prędicavit [cf.
Act. 8. 5ff.], ubi haud dubie infantes fuerunt. Lucas tamen verbis insuperabilibus
sic ait: "Et baptizabantur viri atque foeminę" [Act. 8. 12];
viri atque foeminę, inquit Lucas. Quod si sciolus aliquis diceret,
quemadmodum nuper fecit quidam Wittenbergensis sophista: foeminarum
nomine puellę quoque comprehenduntur, virorum vero mares",
figmentum hoc erit. Ante enim hęc verba sic habetur: "Philippus
prędicabat, ipsi credebant". Ipsi, inquam, viri atque foeminę credebant
et baptizabantur. Hic etiam cadit synecdocha, Zuinglii alterum
fundamentum. Quę synecdocha comprehensivus sermo est, ut ubi scriptura

--80--

de credentibus baptizatis loquitur, etiam infantes inter eos comprehendantur,
quam ille ex depravatis scripturę locis, qui hoc nunquam
poterunt, probare nititur.
Responsio.
Quid Vittembergensis iste tecum, o umbra, cum in humanis
esses, egerit, obmitto. Attamen hoc certum est neque hunc locum
excludere infantes, etiamsi nullam de eis mentionem faciat. Neque
enim excludit quenquam, qui mentionem eius verbo non facit; aliud
est enim excludere, aliud omittere; obmitti potest, qui tamen nulla
ratione excluditur. Exclusus nunquam in rationem venire potest. Cum
ergo obmissi simul cum iis, quorum diserta est habita mentio, per
synecdocham comprehendantur, ut satis est ostensum, adhuc expectamus,
quando tandem exclusionem istam, qua dicitis infantes excludi, probetis;
nos enim per comprehensionem (hoc est enim synecdocha, nisi
quod latina vox non est tam propria atque gręca) includi probavimus.
Quod autem promittitis obstensuros esse, quomodo synecdocham ex depravatis
scripturę locis adseruerim, iterum estis pollicendo ditissimi, pręstando
pauperrimi. Cum enim pergitis ad revellendum synecdocham,
iam eam fortissime adseritis.
Catabaptistę.
Ut in Actis 2.: "Omnes autem, qui crediderant, simul erant et
habebant omnia communia" [Act. 2. 44]. Hic inquit Zuinglius: "si
soli credentes simul fuissent, quo, quęso, relegassent infantes? Si
abiecissent a se, iam belle credentes fuissent, qui contra domini pręceptum
pueros extruderent. Numerantur ergo et liberi credentium inter
credentes atque cum eis baptizantur". Ad quę sic respondemus:

--81--

Zuinglius recte loquitur, cum dicit: quod non essent credentes futuri,
si liberos a se propulissent. Qui enim fieri potuisset, ut hi, qui omnia
habebant communia, liberos quoque non habuissent communes neque
in commune educavissent, iuxta pręceptum domini? Infantes ergo non
connumerantur aut reputantur inter credentes, sed huic connumerantur,
quod credentes habebant omnia communia.
Responsio.
Vides, optime lector, quo se vertat mendacium. Potius connumerant
liberos credentium eorum iumentis atque sarcinis quam parentibus
ipsis, ne scilicet cogantur eos per synecdocham sub nomine
credentium comprehendere. Nolunt enim eos in his verbis comprehendi:
"Omnes, qui crediderant, simul erant", sed in his: "Et erant
eis omnia communia" [Act. 2. 44]. Apud ipsos ergo liberi non ultra
sunt chara pignora, non sunt caro nostra et sanguis [cf. 1. Mose 37.27].
Quid enim aliud sibi volunt, qum negant eos comprehendi sub credentibus,
sed sub re, quam omnes communem fecerant? Quę, obsecro,
tygris tam immanis est? Huc scilicet insanię pervenire debent, qui
sensum non modo pietatis, sed humanum quoque omnem exuerunt.
Hic te, pium pectus, testor, ne iis, quę dicturi sumus, offendaris; huc
enim iure debent poni, non quod adfectui tantum deferamus, sed quod,
quę isti clam designant, sic non debent ab omnibus ignorari, ut quę
Alexander Χαλκεὺς in divum Paulum admiserat [cf. 2. Tim. 4. 14],
quo facilius a tanta lue nos ipsos custodiamus. Ero in describendis
eorum facinoribus liber et brevis. Uxores isti sic communes habent,

--82--

ut aliena matrimonia invadant, sua deserant, liberos autem sic, ut eos
deserant atque aliis alendos relinquant. Belli homines! dum libido
suadet, communem faciunt fratris uxorem, imo filiam virginem. Cum
vero ipsa naturę vis requirit, ut liberos vel cum sudore foveant, iam
aliis communes faciunt. Figellę cuidam nomen est apud nos ad

--83--

primum ab urbe lapidem. Is eorum doctrinam contumacissime tuebatur,
commeatum autem pro domo contraxerat, quo hiemem transmitteret,
et quoties edendum esset, iam inertes muscę aderant magnifice

--84--

de deo prophetantes; sic enim blateramenta sua vocare dignantur
prophetiam. Tenentur pater familias, uxor atque liberi hoc pręstigio,
donec annona absumeretur. Arbitratus ergo homo, quod minime contingebat,
pręsentibus comesis illorum opera et auxilio alia comparaturum,
monet nunc esse operi instandum, quo paretur victus; surdo
fabulam narrat; cum enim aut stamen tendere (textor enim erat) aut
subtegmen convolvere cogeretur illorumque opem aliqua in parte expectaret,
isti laudare deum, eius providentiam vehere omniaque de
illo tamquam ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα polliceri, manum operi nullo admoliri

--85--

Interim ex coniuge discit adulterium quoque oblatum ei esse
pietatis prętextu. Iam domo pellit sceleratos hospites atque oculos
recipit videtque ventres esse, quos paulo ante angelos crediderat.
Atque ad ecclesiam Christi redit. En tibi, ut publica velint esse
omnia! Perditi homines mediocrium bona communia volunt esse, sua
vero, si quae habent, nullatenus; si nulla habent, sic communia faciunt
omnia: laborem partiuntur aliis, ipsi, ne nihil faciant, ocium colunt,
deinde in commune edunt. Uxores quoque, ne Platonis rempublicam
vitient, communes faciunt non suas, sed aliorum. Quod alio facto
patebit: Fuit ex coryphęis pręcipuus in vico ab urbe ad quintum
lapidem cum non contemnenda pecunia; ad eum properabat uxor, ut
liberis abiens aliquid relinqueret. E pumice aquam postulabat.
Manet interim uxor nocturnis fors sperans blandiciis aliquid emuncturam;
cumque iam hora esset, lectum mariti petit, cui spiritualis
homo occurrens: "Nonne dixi tibi, quod non aliam ob rem veneris
quam libidinem?" A se repudiat ac mox puellam catabaptistam ad
se advocat. Quod cum uxor male ominans arguit, diris eam devovet.
"Caro es", inquit, "ideo carnalia cogitas [cf. Röm. 8. 5] et suspicaris;
maledicta eris in ęternum!" Cum autem nullis ei posset suspicio maledictis
eximi, tandem ad nos venit ac narrat, quę maritus libidinis alioquin
impatientissimus, ei imposuerit credenda de matrimoniis spiritualibus,

--86--

puta: cum suspicione carere non posset, quod cum eadem puella vicibus
aliquot Sanctogallum perrexerat solusque cum sola non tantum nemora
et ęstivas umbras transierat, sed noctu in eodem cubili cubuerat, iam
tandem adperit mysterium: connubia inter eos esse spiritualia. Quibus
tamen uxor parum dabat fidei. Sic ille uxorem aliis reliquisset communem,
ne nihil in commune referret (nunquam enim posthac eam
attigit), nisi meliore fide, quam ipse, connubium custodivisset; ac puellam
communem usurpat, imo communem facit. Iam aliud quoque exemplum
narro. Fuerunt et alibi, qui hęc spiritualia matrimonia consimilem
ad modum sic contraherent, ut ab argentariis coëmptis annullis

--87--

puellares matronalesque spirutus sibi devincirent. Quales in schola
Valentini fuerunt, quemadmodum Irenęus lib. 1. testatur. Sanctogalli
publice animadversum est in puellas duas, quę, donec ad catabaptistas

--88--

desciscerent, inculpatę pudicitię fuerant; sed simulatque corpus
in catabaptismum demerserunt, naufragium passa est virginitas; desponderi
enim se spiritualibus maritis acceptis annulis tulerunt. Nocteque
tandem una unoque in lecto zonam virginalem sic solverunt

--89--

duo catabaptistę, ut sponda diu gemens, oneris tandem impatiens,
humi fuderit uno crepitu nuptias duas. Ibi, qui casum audierunt,
sancte iurant spiritus istos κτύπον haud alium edidisse, quam si corpora
quatuor de sublimi in terram decidissent. Ne hic temere abeas,
quęso, lector, ni prius consideres hypocriseos vim superare libidinis
etiam impetum. Quo sibi minus placeant ii, qui, et si casti fuerunt,
quod ipse non credo, ideo tamen fuerunt, ut hanc sibi gloriam apud
mortales reponerent. Fuerunt enim hę puellę antea quoque stupri adpellatę,
sed nequicquam. Potentior ergo carne est hypocrisis; spiritus
enim prętextu ac simulatione deceptę virginitatis arcem prodiderunt.
Quid autem hinc inde admissa commemorem adulteria; quę etsi multa,
pauca tamen sunt prę his, quę arte cęlata sunt, quominus deprehenderentur.
Immane autem parricidium, quod germanus in germanum fratrem
admisit in Sanctogallensium agro, quis commode poterit memorare?.

--90--

Quę enim erit verborum vis, quę tantam possit atrocitatem
digne exponere? Aut quis tam hebes, ut non videat deum omnium
bono id exemplum edidisse, quo magis a perniciosa secta deterreat?
Advocat frater fratrem nihil tale cogitantem in patris, matris, sororum
familięque totius consessum, iubet, ut in medio genua deponat. Paret

--91--

fanaticus homo ratus aliquid pręstigii fratrem editurum. In eadem
nimirum parentes quoque fuere sententia; quottidie enim apud istos
perinde atque in Africa novi quid nascitur. Ut autem iste in genua
sese demisisset, corripit latro ensem, quem in hoc attulerat atque per
fratris iugulum protinus adigit caputque detondet, quod parentum
pedibus advolutum pectora exanimat. E reliquo corporis trunco magna
cruoris vis emanat. Concidunt atque amentia emoriuntur, quotquot

--92--

adsunt. Parricida ipse: "Voluntas dei", inquit, "impleta est!". Abit
in urbem furioso similis; consulem sic adfatur: "Annuncio tibi diem
domini". Id enim tum omnes agebant, ut dicerent diem domini ad
eum ascensionis dominicę diem adfore, qui ante biennium pręteriit.
Non possum hic μυκτηρίζειν parricidalem sectam; factum enim ipsum
atrocius est, quam ut hilaritatem ullam admittat. Christianum adserunt
cum aliis multis tum ista potissimum ex causa, magistratum
gerere non posse, quod Christianus neminem possit occidere. Atque
simul omnes negant se id facinus iudicare posse. Parricidium ergo

--93--

apud ipsos non accersitur, homicidium accersitur. Sed iam tandem
ad rem redeo.
Non sine causa nolunt credentium liberos, qui cum ecclesia versabantur,
inter credentes comprehendi, sed inter res, quę illis erant communes;
tanti enim faciunt hominem, quanti beluam; imo belua arctius
amplectitur cognatam beluam quam hic parricida germanum fratrem.
Quid iam mirum est virginum atque matronarum usuram non aliter
sibi sumere quam iumentorum et subiugalium? Nephas non est apud
istos parricidali manu fratrem trucidare; quanto minus accusationem
adulterii ac stupri audient? Horum sese iungunt ecclesię, qui retinguuntur,
quę scortationem et adulterium, si ipsi admittant, negat esse
peccatum. In istam enim mihi faciem aliquando dixit Umbra, qum
sese iactarent immunes esse a peccato, protinus enim ab ecclesia sua
excluderent, qui quid admitteret, et ego eum obiicerem, qui Vesenii
admiserat adulterium; sic, inquam, dixit: "Etiamsi moechatus est, non
peccavit; qui enim in ecclesia nostra sunt, peccare non possunt".
"Non est ergo", inquam ego, "adulterium peccatum apud vos?" "Non
est", inquit, "adulterium apud nos; mitto dicere, peccatum sit sive
minus, sed non est adulterium, quod vos putatis esse. Cum enim unum
eundemque spiritum habeamus, nihil potest apud nos fieri, quod peccatum
sit; ut enim unum habemus spiritum, ita et unum corpus sumus"
[cf. Ephes. 4. 4]. Quam nunc sententiam nihil obscure prędicant. Huic
item retincti sese iungunt ecclesię, quę non novit parricidium iudicare.

--94--

Sed clarissimus sęnatus Sanctogallensium urbis Christi gloriam
unice admirantis parricidam capite plexit ad preces parentum et cognatorum.
Subindeque dato a domino signo adeo prudenter malum
hoc pressit, ut nullibi sint pauciores catabaptistę, ubi tamen tantus
eorum inter initia numerus fuerit. Fuit enim tota ista familia retincta
et ipsa domus catabaptistarum receptaculum, in qua parricidialem

--95--

manum frater fratris sanguine contaminavit. Unde non immerito quis
diceret eam cum propter familiam tum propter catabaptistas ipsos
divino iudicio funestam esse factam.

--96--

Catabaptistę.
Alioqui cogeretur Zuinglius concedere propter sequentem textum,
quod infantes etiam bona sua vendidissent atque distribuissent, quod
impossibile est neque ad eos pertinet, cum res credentium parentum
essent. ęque ex textu sequeretur, quod infantes, qui inter credentes
censerentur et ob id baptizati fuissent, coenam quoque domini celebrare
coacti essent, propterea quod baptizati essent. Similiter oportuisset
eos cum reliquis credentibus orare; sic enim tum ante tum post hęc
verba habetur: "Perdurabant autem in doctrina apostolorum et communione

--97--

fractionis panis et oratione" [Act. 2. 42; cf. Act. 2. 46]. Quis
perdurabat? Omnes, qui credentes erant facti. Si ergo infantes inter
credentes sunt numerati aut credentes facti, panem quoque fregerunt,
id quod ratione veritatis nulla fieri potest, perinde atque non baptizati
sunt. Nam si baptizati sunt, etiam panem fregerunt, quod Zuinglius
ipse non admittet. Nunc mihi vide, ut synecdocha constet.
Responsio.
Cur mihi vitio vertitis argumentandi peritiam, quam ipse mihi
nunquam sumpsi, sed dolo ab his tribuitur, qui eam vim veritatis,
cui nitimur, sustinere non possunt, cum tota ista pericope nihil sit
quam vitiosa argumentatio? Cum enim synecdocham oppugnatis, simul
proditis vos ipsos nondum videre, quidnam sit synechdocha. Nondum
enim intelligitis ibi non esse synecdocham, ubi verba secundum simplicem
genuinumque sensum accipiuntur; ubi enim hoc fit, ibi non
est tropus. Tropicus enim sermo is est, qui non ingerit nobis eum
sensum, quem verba primo adspectu promittunt; synecdocha tropus
est; ergo ubi synecdocha est, ibi alius latet sensus, quam primo adpareat.
Cum ergo sic colligitis: "si infantes inter credentes numerati
sunt, ergo fregerunt panem, orarunt, res divendiderunt atque opus
habentibus distribuerunt" et cęt., ad literam ipsam omnia exigitis.
Quid ergo? vultisne synecdocham de isto loco profligare? Cur ergo
non dicitis: "locus iste synecdocham non recipit", atque hoc ipsum
testimoniis et argumentis confirmatis? Id quod fieri nequit; satis
enim superque superius probavimus: infantes esse de parentum familia;
et quod non tantum impie, sed etiam immaniter facitis, cum infantes
credentium mavultis sub sarcinarum rerumque nomine comprehendere
quam credentium. Si autem in hoc estis, ut synecdochicum sermonem
istum confiteamini quidem esse, sed hoc requirere synecdocham, ut
quicquid de aliquo toto corpore dicatur, id verum fiat de omnibus partibus,
ut nulli dubium est vos sentire, qui vestra tam docta propius
inspicit, iam toto erratis coelo. Non enim est synecdocha, ubi, ut
diximus, id quod prędicatur de singulis verum fit partibus; tunc enim
tropus non est, sed tum est synecdocha, qum vel corporis alicuius pars
pro toto corpore accipitur vel totum corpus pro parte. Exemplis id

--98--

ostendimus manifestissimis; at tamen ut vobis adfatim omnia suppeditemus,
sic habete. Exodi 23. scriptum est: "Ter in anno adparebit
omne masculinum tuum coram domino, deo tuo" [2. Mos. 23. 17].
Videtis mihi hoc "omne"? Dicite igitur, num et infantes in cunis
ex tota Palęstina ter in anno Hierosolymam baiularentur? Si
etiam, ergo infantes quoque, secundum argumentationem vestram, septem
diebus azymos edebant, agros seminabant et primitias omnium fructuum
offerebant. Id autem, qum nullatenus fecerint, sequetur masculos
non comprehendi; si non adferebantur, iam non erit verum, quod
omne masculinum ter in anno adparuerit coram domino. Est ergo
synecdoche "omne masculinum", et quamvis prima fronte speciem
prębeat, quod omnis mas iubeatur adesse ad tres panegyres, hi tamen
soli tenentur lege, qui vel eo adulti erant, ut doctrinam capere aut
primitias offerre aut arborum frondes circumferre possent pro festorum
varietate atque rituum ratione; quemadmodum enim Deut. 31. scriptum
est de comparendo ad legis lectionem in celebritate tabernaculorum,
adparet eos advenisse pueros, qui iam intelligere, quod legeretur, incipiebant
[cf. 5. Mos. 31. 9-13]. Sicut autem Lucę 2. de Christo,
qui iam duodecim annorum erat et in paesa festo conviva fuerat, adparet
eos comparuisse, qui et iter ipsi facere aut, quod ageretur, cognoscere
potuerunt. Ad festum pentecostes adparet eos modo ascendisse,
qui primitias offerrent, quod patrum familias proprie erat aut eorum,
qui ipsorum nomine mittebantur. Hic igitur est synecdocha. Rursus,
Exodi 34.: "Omne masculinum, quod vulvam adperit, meum erit"
[2. Mos. 34. 19] tolerare synecdocham nulla ratione potest; sic enim
ad omne primogenitum pertinet, ut nullum relinquatur in lege exlex.
Videtis nunc, arbitror, quam incondita et indocta sit argumentatio
vestra, cum non negatis synecdocham in pręsenti loco: "hi, qui crediderant,
simul erant" [Act. 2. 44], attamen simul contenditis omnia
oportere vere prędicari de quaque parte, quę sub isto corpore, de quo
synecdocha sumitur, continetur, non attendentes, qua compositione
coierit ipsa vox, nempe a σύν, ab ἐκ et δέχομαι, quasi tu dicas: qum
totum corpus accipio, aliquid seorsim intelligo ex eorum numero, quę

--99--

simul in eodem corpore comprehenduntur. Aut: qum aliquid de toto
corpore accipio, totum corpus intelligo. Unde Latina vox "comprehensio"
Gręcanice non de integro respondet. Deinde qum sic contenditis:
"si ergo infantes inter credentes sunt numerati aut credentes
facti, panem quoque fregerunt, id quod nulla veritatis ratione fieri
potest, perinde atque non sunt baptizati; nam si baptizati sunt, etiam
panem fregerunt etc.", adeo misere colligitis, ut indubitatum fiat omnibus,
qui vestra cum iudicio legunt, omnes vos esse impostores. Cum
enim, qui coryphęi estis, non sic indocti estis, ut non videatis pessime
sic colligi, sed cum nihilominus vitiosos syllogismos rudibus proponitis,
iam salvari, quominus impostores sitis, ne per ipsum quidem
salvatorem potestis. Quid enim hic cogit sequi, ut, qui baptizati sint,
panem quoque frangant? An non fuerunt apud veteres circuncisi infantes,
qui tamen agnum perinde non laniabant, ut neque azimos edebant?
An quod ter in anno frequentes non adessent, eo magis non
erant de populo dei? Discite igitur et infantes inter credentes esse
censos atque baptizatos et ex credentibus eos actu credidisse, oravisse,
res divenditas distribuisse, panem dominicum fregisse, qui iam huc
ętatis aut captus venerant, ut ad ista essent idonei atque ad servandum
obnoxii, sicut ex superioribus de Exodo ac Deuteronomio depromptis
exemplis liquet. Iubetur omnis mas adesse ad panegyrim [2. Mos. 23. 17];
iubentur foeminę ac pueri adesse ad lectionem legis [cf. 5. Mos. 31. 19],
at utcunque litera habeat, per synecdocham intelligitur quodque genus
pro sua ratione atque captu. Quid enim vagientibus cum lectione legis
aut quid ephoebis etiam cum primitiarum oblatione, ni pater iussisset?
Cogit me tandem, bone lector, ipsa res velim nolim catabaptistarum
tam vana verba intermittere atque in compendium contrahere. Sic ergo
posthac agam: Omnem nodum dissolvam, et quicquid ab eis dictum
est, quod roboris aliquid habere putant, ea fide adducam, qua hactenus
ad verbum in Latinam linguam traduxi. Id autem hac maxime ex
causa, quod, quę isti contra synecdochicos sensus attulerunt, maxima

--100--

parte confutata sunt. Quę vero de testamento argutantur, tunc a
nobis et tractabuntur et revellentur, qum ad testamentum pervenerimus.
Quę igitur contra synecdocham huius loci 1. Cor. 10.: "Patres
nostri omnes sub nube fuerunt, omnes mare transierunt, omnes in
Mosen baptizati sunt, omnes eandem escam spiritualem ederunt"
[1. Kor. 10. 1-3], quę, inquam, contra istas synecdochas latrant, usque
adeo stolida sunt atque impura, ut non sint magnopere curanda; aiunt

--101--

enim scire se, quod ederint, biberint, mare transierint, cacaverint urinulamque
reddiderint, at nobis esse probandum clara scriptura, quod
infantes baptizati sint, atque post multa sic nobis insultant: "Vide

--102--

ergo, quomodo nunc Zuinglius cum synecdocha sua consistat, quam
sua calliditate atque sophistica finxit! Ne, veritatem agnoscendo, persecutionem
crucis Christi patiatur". Quid his facias hominibus?
Nos, ut synecdocham probe exponeremus, hęc attulimus exempla, quę
tam abest, ut revellere possint, ut eis etiam uti, qui volet, merito
debeat, non tantum pro exemplo synecdoches, sed pro exemplo quoque,
quod tempore apostolorum infantes credentium tincti sint, quemadmodum
superius attigimus. Isti autem amarulentia, cum acrimonia
verbi dei nihil possunt, rem adgrediuntur. Calliditatem atque sophisticam
obprobrant, quas sic abominor, ut omnia mea scripta me ab
hac suspitione melius liberare possint quam ulla in hoc ipsum parata
oratio. Veritatem autem et agnosco et colo, neque mihi quicquam
erat patiendum, si sententiam vestram secutus essem, nisi vos estis

--103--

mendacissimi qui sępius, quam dicere possim, promisistis foelicissime
omnia cessura, si partes vestras sequar. Sed ad clamores et calumnias
fugiendum vobis fuit, cum receperatis vos synecdocham eversuros,
id autem videretis esse impossibile. Sunt ergo synecdochę perpetuoque
manebunt: "Patres omnes baptizati sunt; patres omnes eandem nobiscum
escam spiritualem ederunt" [1. Kor. 10. 2, 3], ut superius satis est
ostensum atque in sequentibus iterum tractabitur.
Hactenus ad confutationis vestrę partem primam respondimus; ad
alias processu disputationis idem faciemus; nunc ad secundam partem
accedimus.
Secunda pars.
Ista pars subruet fundamenta vestrę superstitionis, quę, ut omnia,
nunquam in publicum dedistis; sed nemo ferme omnium vestrum

--106--

est, qui tam bene conditarum legum vestrarum exemplar descriptum
non habeat. Quid, oro, causę est, cur non vulgetis, quę tam divina
tamque salutaria sunt? Sed lucem timent male conciliata, doctorum
piorumque hominum iudicium verentur; id tandem in causa est, cur
superstitionis vestrę constitutiones prematis. Nos ergo eas ad verbum
atque ex fide in Latinam linguam traductas mundo propinamus,
atque ut in superioribus, vestra proponam, dein revellam.

--107--

Titulus catabaptistarum constitutionis aut sectę.
"Articuli, quos tractavimus et in quibus consensimus, hi sunt:
Baptismus; Abstentio; Fractio panis; Devitatio abominabilium pastorum
in ecclesia; Gladius; Iusiurandum."
Ad hunc articulum dicimus, quod apostolus ad Colossenses 2.:
"Si mortui estis cum Christo elementis mundi, qui fit, ut decreta
sive dogmata constituatis, tanquam in mundo sitis?" [Col. 2. 20]. Sed
scio, quid dicturi sitis: hęc non esse humanas constitutiones, sed divina
oracula. Ad quę nos: Cur ergo dicitis vos ista tractavisse atque
consensisse? Si divina sunt, cur articulos adpellatis vestrę coniurationis?

--108--

cur humanum stercus vestrum ori dominici verbi oblinitis?
Si minus, cur nova decreta imponitis cervicibus fratrum vestrorum?
[cf. Act. 15.20]. Vultis igitur dominari in sorte domini et furtim in
captivitatem abducere laqueumque iniicere fratrum libertati. Nam quocunque
vertamini, nihil habetis opus novis articulis; nihil habet opus
divina providentia isto vestro consensu, quę nihil aliud est quam conspiratio.
Sed sic omnia disponit coelestis sapientia: Quotiescunque
nomen sectę obprobravimus, eo quod ab ecclesiis Christum confitentibus
et amplectentibus descivissetis, protinus respondebatis vos sectam
nullam fovere; nunc ipsi producitis bellum hunc foetum vestrum.
Quomodo hęreticus non est, qui incertos articulos conspiravit, quod vos
consensum honestiore vocabulo adpellavistis? Sed nunc ad fundamenta
articulorum vestrorum revellenda convertimur, ut, quę vos divina esse
iactatis, mundus videat esse fanatica, stolida, audacia, impia. Nihil
nimis dicam.
Catabaptistę.
"Primo discite de baptismo: Baptismus debet dari omnibus, qui
docti sunt poenitentiam atque mutationem vitę, atque in veritate credunt,
quod peccata sua per Christum sint abolita, et omnium, qui

--109--

ambulare volunt in resurrectione Iesu Christi, quique cum ipso sepeliri
volunt in mortem, ut cum eo possint resurgere, omnibus itaque, qui
baptismum ad hunc modum postulant et nos per seipsos requirunt,
dabimus. Hoc pacto excluduntur omnes infantium baptismi, pontificis
Romani summa abominatio. Huius articuli habemus testimonium
atque robur scripturę, habemus etiam apostolorum morem, quę nos
simpliciter ac simul firmiter servabimus. Certi enim facti sumus."
Responsio.
Expende, optime lector, quot modis pręstigiatores isti simplicium
iudicio imponant. Primo: quis ignorat baptismum dari debere omnibus
in Christo cum poenitentibus tum peccatorum remissionem inveniri
confitentibus? Certamen de hoc nullum est, sed de illo, num solis
istis dari possit et eorum infantibus liberis minime?
Secundo: celant iustitiam operum, et remissionem peccatorum per
Christum hic confitentur, cum alias manifeste negent. Qui enim
operibus fidunt, Christum evacuant. "Si enim ex operibus legis
iustitia, iam frustra Christus est mortuus" [Gal. 2. 21].
Tertio: neque tamen sic cęlant, ut nullo signo sententiam suam
prodant. Cum enim dicunt omnium remitti peccata, qui in resurrectione
Christi ambulare quique cum eo sepeliri in mortem volunt, iam
liberum arbitrium et proxime istud operum iustitiam erigunt; si enim

--110--

nostrę est vel electionis vel potestatis ambulare in resurrectione Christi
aut cum eo in mortem sepeliri, iam liberum est cuique et Christianum
esse et optimum, falsoque Christus dixisset: "Nemo potest venire ad
me, nisi pater, qui misit me, traxerit illum" [Joh. 6. 44]. Deprehenditur
hic denique summa eorum malicia: Cum enim negant iusiurandum
magistratui exigenti, causam adducunt istam: Quia non possit homo
iuxta verbum Christi ne pilum quidem capitis sui tingere, ut vel
niteat albore aut sordeat nigredine [cf. Matth. 5. 36]. Hic autem "qui
volunt", inquiunt, "secundum eum ambulare", ac deinde "qui ipsemet
nos requirunt", posteaquam scilicet promiserunt se ambulaturos secundum
Christi resurrectionem. Poterit ergo, qui sic promittet ambulare
iuxta condictum necne? Si etiam, cur ergo non iurabit se istud aut
aliud facturum, cum possit? Sin minus, iam ęque non debetis exigere,
ut dicat se iuxta Christum ambulaturum, ne mendax fiat, atque
iurare vetatis, quominus fiat periurus.
Quarto: ubi scripturarum legistis, quod nulli sit baptismus dandus,
nisi qui ipsemet hanc confessionem faciat atque requirat? Ex vobis
igitur ipsis loquimini; nam circuncisio multo sępissime data est eis,
qui neque confiteri neque postulare poterant, sed totum vetus instrumentum
reiicitis. Id quod in superiori confutatione nihil obscure
proditis, qui locus a nobis tractari debuerat, sed excidit; commodum
ergo huc succurrit. Ubi sic aitis: "Neque opus est, ut baptismum in
veteri testamento quęram" - quo verbo quid vetus testamentum non
contemnitis, cum tamen Christus et se et doctrinam suam eius iudicio
submiserit, apostoli vero alia scriptura usi non sint, imo ne uti quidem
potuerint, cum post principia prędicationis eorum nulladum esset scriptura
quam ex eo petita? Hic igitur error vester, quo analogiam sacramentorum
non consideratis, quod tamen apostolus Paulus sic 1. Cor. 10.
[V. 1-6] et Coloss. 3 facit, ut eius exemplum negligere merito nulli

--111--

debeamus - error, inquam, facit, ut foederis signum absque omni
scriptura negetis ulli esse dandum, quam qui de vestra sententia confessus
sit atque postulaverit. An autem istuc non est dogmata aut
constitutiones decernere?
Quinto dicitis: "Huius articuli habemus scripturę testimonium ac
robur". Quis mentitur? (ut Germanico scomate utar). Producite ista
vestra scripturę testimonia! et certamen erit omne sublatum.
Sexto: ubi habetis hunc apostolorum morem, quod neminem voluerint
baptizare, quam qui confessionem hanc vestram et fecerit et subinde
baptismum petierit?
Septimo: "Quę nos simpliciter", inquiunt, "ac simul firmiter servabimus.
Certi enim facti sumus". Cur promittunt se facturos, quod
in potestate sua non est? Quodsi ad baptismum referunt, se scilicet
iuxta hunc ritum baptizaturos, iterum δογματίζουσι, id est: decreta
faciunt. Quod ipsi quoque agnoscunt, cum addunt: "certi enim facti
sumus"; si enim huius constitutionis suę possent robur ex scripturis
habere, indubie adducerent. Cum autem nequeunt, iam ad revelationem
et spiritus confirmationem recurrunt: "Certi facti sumus" inquientes,
αὐτὸς ἔφη. Obiter hic quoque non prętereundum est, quod errori
eorum de resurrectione id maxime occasionem prębuit, quod non vident
Paulum in Ro. 6. capite ab externo signo epichirema decerpere, quod
ad imitationem Christi adhortetur vehementius [cf. Röm. 6. 4]. Sed
ubicunque baptismi nomen inveniunt, etiamsi isthic de baptismo sacramentali
non agitur renitente veritate, ad aliquod incommodum detorquent.
Catabaptistę.
Secundo: quod ad abstentionem sive excommunicationem adtinet,
sic consensimus. Excommunicari debent omnes, qui posteaquam sese

--112--

domino dediderunt, ut eum in pręceptis suis sequantur, quique in unum
Christi corpus baptizati sunt et fratres aut sorores adpellantur, dum
labuntur aut cadunt in peccatum atque imprudentes pręcipitati sunt.
Debent ergo huiusmodi admoneri, bis in occulto, tertio publice pro
ecclesia debent corrigi, iuxta pręceptum domini [cf. Matth. 18. 15-17].
Hoc autem fieri debet iuxta ordinationem aut imperium divini spiritus
[cf. Matth. 5. 23f.] ante fractionem panis, ut omnes unanimiter et in
eadem charitate unum panem frangere atque edere possimus et de uno
calice bibere.
Responsio.
Videbor, si ad hanc legem tacuero, eam adprobavisse, si vero quędam
attigero, carpendi aviditate ęgrotare. Cum autem omnia sint tam
rustica, ut nihil plane quam triduanum theologum redoleant, patiar et
ipse hoc loco ignorantiam simplicitatem adpellari, et paucula, ad quę
connivendum non est, paucis adnotabimus. In hoc errant igitur, quod
dicunt: "tertio debent publice pro concione corrigi". Nam tertio debent
admoneri ab ecclesia, nondum corrigi. Tum deinde, si monitorem
ecclesiam non audierint, pelli coetu debent. Secundo loco, cum id
fieri debere tradant ante fractionem panis, iterum errant. Nisi denunciationem,
quę apud veteres fiebat, intelligas, quę nihil aliud quam
excommunicatis, qui dudum abiecti erant, interdicebat, ne simul panem
frangerent, non quod tum primum excommunicarentur, nisi occasio sic
coëgisset, sed quod excommunicatis aditus ad ecclesię convivium negaretur.
Quod ideo dicimus, quod catabaptistę in hac sunt sententia, ut
coenam negent se peracturos, nisi, qui acturi sunt, prius confiteantur
aut testentur se excommunicationem aut relegationem laturos esse.

--113--

Quod ipse non arbitror ex apostolorum more fieri, qui coenam domini
celebravisse videntur citra huiusmodi interdicta. At ubi quis ingens
flagicium designavisset, iam relegabatur. Indeque usuvenisse arbitror,
ut sic excommunicatis aut relegatis ante communionem publice interdiceretur
a convivio dominico. Nam quod quidam in more olim et
nunc habent, ut sic pręlegant: "non accedat homicida, foenerator,
adulter, ebriosus" etc., non ex instituto Christi arbitror fieri; si enim
adulter aut ebriosus aut alii vitio obnoxius ecclesiam contaminat, moneri
debet iuxta pręscriptum Christi, et testibus si inficietur coram ecclesia
convinci atque sic tandem contumax vitari aut ab ecclesia relegari;
si vero fama solummodo circunvolat, quę nonnunquam mendax est,
aut is, qui in suspicione est, iure tergiversari potest, ut qui palam
honeste se gerat, excommunicari temere non debet, nisi cum compertum
est id, cuius causa excommunicatur. hęc autem a meipso non dico,
sed domini Iesu verba sibi mutuo comparans et expendens in hanc
sententiam eo; cum enim Petro dicat septuagies septies esse condonandum
[cf. Matth. 18. 21f.], et alio loco iubeat zizania sinere usque
in diem messis [cf. Matth. 13. 30], plane ostendit quędam esse, ad quę
fraterna charitas connivere possit. Cum autem contra post contemptam
ecclesię monitionem protinus relegare pręcipit [cf. Matth. 18. 17], ea
nimirum intelligit, quę et manifesta sunt et ecclesiam contaminare
possunt. Sunt enim in utranque partem, proh dolor!, quidam nimis
propensi. Uni, qui nihil putant adhuc ad istam pervenisse mensuram,
ut relegari debeat, ex eo minirum, quod eodem aut pari saltem morbo
laborant; alteri, qui, si adfectus aliquis suadeat, protinus exclamant:
cur non excommunicatur iste? Moderamen igitur hac in re summa
cum diligentia, quod et precibus a domino impetrari debet, observandum
est. Verum quid est, cur nobis catabaptistę quicquam de excommunicatione
dicant, cum nondum deliberaverint parricidium, quod in
agro Sanctogalli perpetravit catabaptista in catabaptistam, frater in
fratrem, iudicandum, aut quo modo iudicandum sit?

--114--

Catabaptistę.
Tertio: in fractione panis sic consensimus atque unanimiter statuimus,
ut, qui unum panem frangere volunt in commemorationem
fracti corporis Christi et de uno poculo bibere in commemorationem
effusi sanguinis, prius in unum coierint, puta in unum corpus Christi,
hoc est: in ecclesiam dei, in qua Christus caput est. Id autem signanter
per baptismum. Nam ut divus Paulus docet, non possumus simul
esse participes mensę domini et mensę dęmonum neque possumus simul
esse participes calicis domini et calicis dęmonum, hoc est: omnes, qui
communionem habent cum mortuis operibus tenebrarum, nullam habent
communionem cum his, qui ad deum ex hoc mundo vocati sunt
[cf. 1. Kor. 10. 20, 21; Eph. 5. 11]. Omnes, qui in malo desident, nullam
partem habent cum bono; sic ergo sequi oportet, ut, qui non habeant
vocationem dei sui in unam fidem, in unum baptismum, in unum
spiritum [cf. Eph. 4. 4, 5], in unum corpus cum omnibus filiis dei, hi
non possunt in unum panem coire; ut procul dubio fieri oportet, si
modo panem iuxta pręceptum Christi frangere quis velit.
Responsio.
Huc scilicet omnis tendit superstitio, ut rudis plebs, quę ad omnem
novitatem sese erigit, in catabaptismum et cacoecclesiam abducatur.
Neminem admittitis coenę dominicę, ni baptismo prius in unum
corpus Christi coierit. Ergo baptismo veluti glutino quisque huic
corpori coniungitur? Cur igitur tantopere digladiamini, ne quis baptizetur,
ni prius crediderit et confiteatur suoipsius etiam ore? Videte, ut
vobis constetis! Sed non vultis hic de baptismo loqui ecclesię, sed
de baptismo hęreseos, hoc est: sectę vestrę, qui, ut est extra ecclesiam
natus, pseudo-sive catabaptismus (quidam anabaptismum malunt)
merito vocatur. Cum ergo rebaptismum aut contrabaptismum nolitis
agnoscere, cum tamen contra perpetuum ecclesię Christi morem et

--115--

contra divinam legem retinctione vestra Christum iterum crucifigatis
(ut enim semel est mortuus et sepultus et a morte excitatus, ita semel
tantum baptizari amat, qui Christum amat), non audetis, inquam,
retinctionem vestram catabaptismum adpellare, sed baptismum vocatis,
quod rebaptismus est. Et cum verba vestra hanc speciem habeant,
quasi nolitis quenquam ad coenam domini admittere, nisi qui baptizatus
sit, istud vultis, quod nemo in cacoecclesia vestra debeat se coenę
domini sperare participem fore, ni retinctus sit. Id, inquam, vultis.
Vide mihi strophas impostorum, o lector; simpliciter de baptismo
loquuntur, qui de simplici baptismo nolunt intelligi, sed de duplici, id
quod huius legis confirmatio testatur, cum sic addunt: "nam ut divus
Paulus docet: non possumus simul esse participes mensę domini et
mensę dęmonum" [cf. 1. Kor. 10. 21]. Qua nihil aliud volunt quam
dęmoni esse initiatos, qui pueri sunt baptizati, quem errorem hic belle
cęlant, ne novam quęstionem, quam non possunt, expedire cogantur.
Puta, an baptismus unus, in quem pueri mersi sumus, non sufficiat.
Hunc enim baptismum, qum ex Romano pontifice ac perinde ex
dęmone esse aliquando proclamarent, a nobis victi sunt. At nihilominus
in ecclesia sua longum circunferunt catalogum, in quo ex decretis

--116--

pontificis docent infantium baptismum imperio pontificum esse coeptum
nequissimi homines, cum dudum ex nobis didicerint Origenis
tempestate, qui paululum supra centum et quinquaginta annos post
ascensionem Christi viguit, baptismum in frequenti usu fuisse, atque
postea tempestate Augustini, qui post quadringentos annos floruit;
nam uterque testatur baptismum infantium ex more apostolorum ad
sua dimanasse tempora, quibus temporibus papę nomen et in ecclesias
sive monarchia sive tyrannis non fuit. Revincebamus autem, ne quid
tibi desit nostrę sententię, lector, opinionem eorum, qua dicunt baptismum
pontificis non esse baptismum Christi, sed dęmonis, hoc modo:
si baptismus solius pontificis esset, nihil morari, quominus dicant
baptismum pontificis esse aut non ex Christo aut ex dęmone. Nunc
autem baptismum Christi non esse pontificis baptismum, etiamsi pontifex
cacodęmon ipse esset ac baptismo Christi uteretur; nam, cum dęmon
prophetę uteretur testimonio, qum Christum tentaret [cf. Matth. 4. 6f.],
iam prophetę verbum non factum esse dęmonis verbum, atque iterum,
cum dęmones clamarent: "tu es Christus, filius dei vivi" [cf. Mt. 8. 29],
iam salutaris confessio nihilominus erat salutaris, etiamsi dęmon ipsa
usus erat; sic, cum pontifex baptizaret in nomen non suum, sed patris
et filii et spiritus sancti, baptismum vitiare nullo pacto potuit, quominus
esset ecclesie Christi baptismus. Secundo, Christum ipsum
dixisse: "qui non est contra nos, nobiscum est" [Marc. 9. 40]; pontifex
ergo, cum vel hoc boni haberet, ut non in aliud nomen baptizaret,
quam in quod ipsi baptizaremus, hac in re nobiscum esset, perinde
atque is, qui dęmonem virtute nominis Christi, Christum tamen

--117--

nihil sequens aut colens, depellebat [cf. Mark. 9. 38]. Postremo nobile
exemplum nobis tum in ista causa tum in aliis, quę ad externorum
disputationem pertinent, nobis reliquisse apostolos in matrimonio. Ut
enim coivissent matrimonia apud gentes, antequam apostoli salutarem
ad eas attulissent euangelii doctrinam, sic ea intacta reliquissent. Id
quod vel unius Pauli 1. Cor. 7 testimonio pateret, qui fideli coniugi
pręciperet, ut cum infideli, si modo gratum ei faceret, habitaret
[1. Kor. 7. 12]. Quid hoc aliud fuit quam matrimonii leges, quas gens
quęque habebat, imo ea matrimonia, quę in idololatria coierant, confirmare?
ęque igitur nobis quoque eum baptismum non esse repudiandum,
qui non modo non esset pontificis ingenio vel autoritate
inventus, sed Christi ipsius et apostolorum autoritate atque more.
Neque enim pontifices in alium quam in patrem et filium et spiritum
sanctum baptizaverint. In quo autem putarent matrimonia apud idololatras
coivisse? At apostoli ea permittebant integra atque intacta,
quibuscunque tandem legibus aut diis coivissent. Quanto magis nobis
intactus erit baptismus, qui in nomen id datus est, in quod nos damus,
etiamsi pontifex Romanus dederit? Iam obiiciebant odiose nimis:
salem, butyrum, salivam, lutum et id genus, imo ipsas quoque orationes,
quę super infantibus fiunt, quod neque Ioannes neque apostoli
legerentur orationibus baptismo pręivisse. Ad quę sic respondimus,

--118--

primum ad cerimonias: Christum interim cęcos quosdam visui restituisse
mediantibus tactu aut luto [cf. z. B. Matth. 9. 29; 20. 34; Marc. 8. 23;
Joh. 9. 6], interim solo verbo: "respice!" [cf. Luc. 18. 42; Marc. 10. 52],
neque tamen eos minus vidisse, qui tactu vel luto mediante aciem
recepissent, quam qui solo verbo. At nihil morari nos externa ista,
si ecclesia iubeat rescindi, factumque est, ut protinus iuberet, non ignorantibus
nobis, qui verbo pręsumus, iam inter exordia ecclesię horum
fuisse usum, tametsi eis non tantum tribueretur atque his nostris temporibus;
unde et citra negocium recidimus. Ad orationes, quas itidem
recindere conabantur, sic respondimus: ipsum dominum Iesum bene
precatum esse super infantibus ad se comportatis [cf. z. B. Matth. 19. 14],
quę ergo malum insania nolle, ut super infantibus bene precemur?
Vicimus hac parte nos, altera catabaptistę. Hęc, inquam, omnia et
norunt et celant apud cacoecclesiam, imo coniurationem suam. Atque
ut redeam, unde digressus sum: cum his rationibus atque scripturę
fundamentis sciant non esse pontificis baptismum, sed Christi, quo
nos baptizati sumus, et eum nihilominus contemnant, fit manifestum
id eos nullo iure aut ratione facere, sed violentia et furore, quo rebaptismum

--119--

suum baptismum adpellare si non vere ac verisimiliter possint,
atque rudium corda ad retinctionem pertrahere.
Postremo: ne in verbis eorum deprehendi possit, quo tendant, huius
baptismi sui atque separationis tandem expositionem adferunt: "Hoc
est", inquiunt, "omnes, qui communionem habent cum mortuis operibus
tenebrarum, nullam habent communionem cum his, qui ad deum ex
hoc mundo vocati sunt". Considerabis hic, lector, omnia diligenter et,
scio, invenies, quibus strophis ac sutelis ad coniurationem suam imperitos
homines alliciant. Nonne vides eos hac expositione videri velle,
quasi nihil aliud intendant, quam qui impudentissime peccent, non
debeant ad coenam domini convenire? Cum autem hoc clarissime
videas, nonne idem proxime pręcedenti lege relegationis aut excommunicationis
agunt? Quorsum ergo adtinet duabus constitutionibus unam
eandemque causam tractare? Colligis ergo iam nullo negocio eos hac
constitutione velle, utcunque verborum seriem concinnaverint, quod, qui
coenam domini cum eis velit adire, in catabaptismo quoque suo retinctus
sit, et quod eos, qui infantes baptizati sunt, de mensa dęmonum esse
putant? Est ergo hic expositionis ipsorum sensus: Quod, qui ad proditionis
et coniurationis suę concesserint ecclesiam, ex eis sint, qui a
deo ex mundo vocati sint; qui vero nolint ecclesiam Christi prodere
cum eis, ex eis sint, qui cum mortuis operibus communicent. Nam
ipsorum verba et quotidiana obprobria hoc testantur. Cum enim aut
nuptias aut publicas epulas inter nos celebrari vident, protinus exclamant:
Gentiles, deque mundo esse, non de ecclesia! Et neque satisfactionem
istam, quod Christus et apostoli ad nuptias comparuerint
[cf. Johs. 2.1f.], neque istam filii Israël hilariter tribus per annum
vicibus convivati sint [cf. 5. Mose 16. 16], quodque ipsa domini coena
perpetuo amicum convivium mansisset, ni Corinthii fuissent abusi
[cf. 1. Kor. 11. 21], recipiunt, neque ullam aliam. Vides iam ex una
parte, quam iniqui iudices sint, qui protinus, ut ea vident apud nos
fieri, a quibus ne Christus ipse abhorruit, traducunt, devovent ac

--120--

damnant. Ex altera vero, quam candide faciant, cum de seipsis tam
magnifice sentiunt, ut se istos esse glorientur, qui de mundo sint ad
deum vocati. Quasi vero stupra, adulteria, parricidium, invidia, odium,
arrogantia, hypocrisis, in quibus ipsi mortales omneis antecellunt, mundana
non sint. Non loquimur de immoderatis nuptiarum et conviviorum
impensis, deliciis ac petulantia, sed lętitiam tolerabilem tam
abest ut damnemus, ut, qui eam piis auferat, non dubitem cum detrimento
redditurum. In summa igitur hac istud volunt lege, ut coenam
suam ne adeat, nisi qui retinctus est, nisi qui de mundo ad deum
vocatus est, hoc est: qui de catabaptistarum ecclesia et hęresi est.
Quicquid agunt et dicunt, coniuratio est iuxta prophetę verbum Isa. 8.
[cf. Jes. 8. 12] et simulatio pessima. Quę enim par est iniquitas ei,
qua se homo propter innocentiam suam aliis pręfert, et qui septuagies
septies ignoscere debet [cf. Matth. 18. 21, 22], ad nullum fratris casum
connivet, etiamsi is, qui sic se gerit, vere sit innocentissimus. Sed quid
ago? Ex nostris non fuerunt; ideo a nobis abierunt [1. Joh. 2. 19].
Catabaptistę.
Quarto: sic constituimus de defectione, separatione aut devitatione,
quę fieri debet ab isto malo, quod diabolus plantavit, ita ut cum eis
nihil commercii habeamus neque cum eis concurramus in communicatione
abominationum ipsarum. Hoc est: quandoquidem omnes, qui
in obedientiam fidei nondum concesserunt quique nondum domino
nomen dederunt, quod voluntatem eius facere velint, vehementer abominabiles
sunt coram deo, nihil ab eis fieri potest, quod non sit abominabile.
Nunc autem in mundo plane aliud nihil est neque in
universa creatura quam bonum et malum, fideles et infideles, tenebrę
et lux, mundani et qui extra mundum iam sunt, templum domini et
idola, Christus et Belial et nullum ex his partem potest cum altero
habere. Notum quoque nobis est pręceptum domini, in quo iubet, ut
separati simus a malis; tunc enim velit deus noster esse, nos autem

--121--

et filii et filię eius futuri simus [2. Kor. 6. 17f.]. Iterum pręcipit, ut
e Babylone terrenaque Aegypto exeamus, ne malorum atque poenarum
fiamus participes, quę dominus in eos adducturus est [Apok. 18. 4f.].
Ex quibus omnibus discere debemus, quod, quicquid non est cum deo
nostro et Christo coadunatum, nihil aliud sit quam abominatio, quam
devitare debemus. Hic intelligimus omnia papistica et secundopapistica
opera et idololatrię, conventiones, ad ecclesias profectiones, domus
conviviorum, civitates et foedera infidelitatis et alia multa his similia,
quę a mundo in precio habentur, cum tamen ex diametro contra pręceptum
Christi et pugnent et fiant, secundum mensuram iniusticiae,
quę in mundo est. Ab his omnibus debemus esse alieni et separati;
sunt enim merę abominationes, quę nos Christo exosos reddunt, qui
nos liberavit de servitute carnis et reddidit idoneos servitio dei per
spiritum dei, quem dedit nobis. Vigore huius constitutionis decident
a nobis diabolica arma violentię, ut sunt gladii, arma et huiusmodi
et omnis usus eorum sive pro hostibus sive pro amicis, in virtute
huius verbi Christi: "Vos non debetis resistere malo" [Matth. 5. 39].

--122--

Responsio.
Quid sibi tam incondita oratione velint, quę adeo et discerpta et
consarcinata est, ut sanum atque integrum in ea nihil sit, non facile
divinares, ni prius in operis titulo dixissent se tractavisse super devitatione
abominabilium pastorum in ecclesia. Prima igitur ista, ut nihil
sit in mundo quam bonum et malum, Christus et Belial ac reliqua
iuga, quę divini homines in hoc coacervarunt, ut nusquam non essent
magnificentissimi, in hoc dicta sunt, ut veluti rationem reddant, cur in
ecclesias nostras non conveniant. Atque ne putes hunc eos horrorem
habere de pontificiis pastoribus, in nos ad hunc modum debacchantur;
cum pontificiis enim conveniunt neque a congressu ipsorum abhorrent.
Qui ab euangelio stamus, hic petimur. Causa est, quod soli catabaptismum
et seditionem rerumque omnium mixtionem et prodimus et pro virili
cavemus. Adpellamur ergo a pontificiis hęretici, a catabaptistis autem
secundopapistę, ut qui baptismum infantium et quędam alia, nescio
quę, quę isti nollent, servemus in ecclesia. Sic ad domini gloriam
exercemur, ut victoriam ei reportemus eo clariorem, quo a pluribus
petimur. Prodam itaque brevibus fraudem, quam in his huius constitutionis
verbis cęlant. Quę de separatione ex scriptura proferunt,
non sunt ad hunc sensum, quo ipsi torquent, dicta; nam alioqui non

--123--

modo e mundo, quemadmodum Paulus loquitur, sed etiam de ecclesia
exire cogeremur [cf. 1. Kor. 5. 10]; nihil enim est in rebus humanis
tam sanctum et inculpatum, quod nulla in parte deficiat. Separari
ergo debemus primum ipsi a nobis ipsis, de quo et Christus loquitur:
"Qui odit", inquiens, "animam suam in hoc mundo, in vitam ęternam
custodit eam" [Joh. 12. 25]. Hęc separatio fit, cum quotidie ordimur
emendationis studium ac pro virili fratres et exemplo et oratione ad
idem hortamur; sed secundum hanc considerationem non quęrimus
separari ab his, qui nobiscum infirma habent omnia. Res quoque ipsa
monebit, si modo vere pii atque cultores dei sumus, quousque quidque
sit ferendum; imo pietatem solam in hoc casu abolendi aut recedendi
sic audire debemus, ut lex alia poni nec possit nec debeat. Secundo
separamur ab his, qui iam non infirmi sunt, sed maligni, quod ipsum
quoque sive charitas sive pietas docebit. Nam et Christus ipse
contumacem ac impudentem scelerosum tunc tandem vitari iubet,
qum eo pervicacię pervenerit, ut ecclesiam quoque non revereatur
[cf. Matth. 18. 17]. Sed scio, quo tendat hoc supercilium devitationis.
Ut primum aliquem ad factionem suam pertraxerunt, ante omnia
vetant, ne ad mensem saltem, si omne tempus aut longius obtineri
non potest, ad nullam concionem conveniat, ubi is doceat, qui sectę
suę adversetur. Quod pręceptum inter initia valde suspectum est iis,
qui nondum sunt in universum dementati; multi enim, qui ad bonam
mentem redierunt, hoc testantur, continuo enim respiciunt ad illud
apostoli: "Omnia probate!" [1. Thess. 5. 21]. Ut ergo per anthypophoram
istam cogitationem stolidis hominibus amputent, tantum diligentię
absumunt in inculcanda separatione. Conventiones ergo damnant,
ut cum in urbium curiis honestissime convenitur; semper enim inveniuntur,
qui hominum audaciam arguant, atque mirum est eos hic
obmisisse, quod alias post prima semper obiectabant: in curiis sępe

--124--

homicidia esse facta, quasi eadem non sępius in foro et agro acciderint;
in agrum igitur et forum conveniendum non esset? Ad ecclesias item
profectiones damnant, id autem ea verborum forma, quasi votivas istas
profectiones, quales olim instituebamus ad idolum, quod Laureti est,
Aquis, Oetinge atque aliis locis, intelligant, cum tamen statutas
certis diebus ad ecclesias profectiones damnent. Hę dolent eis; malunt
enim istas, ubi aut multi in silvam aliquam conveniunt nocte potius
quam die, ut, cum deinde per densas tenebras puellis et matronis
paulo formosioribus est domum palpitandum, spiritualia connubia consumant
carnali copula, aut ubi duo vel tres in hominis paulo habitioris
edes conveniunt, edunt, garriunt, captivas mulierculas abducunt
[cf. 2. Tim. 3. 6] ac deinde reliqua, quę tu vix cogitare audes, faciunt.
Hac venatione multo maiorem prędam inveniunt, quam si in ecclesiarum
concionibus audirent ipsorum auditores, quę contra doctrinam eorum
sunt. Quis enim stultas tum puellas tum foeminas et viros agricolas
ac simplices ab huiusmodi lupis tuebitur, qum nunquam adperte grassentur,
neque apostolorum more primum ad synagogas veniant et doctrinę
suę fontes ex scriptura adperiant, sed ubi per menses aliquot
apud male feriatum aliquem delituerunt et familiam universam non
tantum errore, sed scortatione quoque contaminarunt, iam tandem
aliqua parte adparent; cumque ad doctrinę suę rationem postulantur,
ipsi avolant atque implumes pullos milvio relinqunt. Ideo abhorrent
a Christi tum verbo tum instituto, qui et dixit: "In occulto locutus
sum nihil" [Joh. 18.20] et precepit, ut, quę in aurem audirent, prędicarent
super tecta [Matth. 10. 27]. Hic mihi verpos vide! Nacti ergo

--125--

ex villis aliquot hominum in tecta quoque ascendunt et cornicantur se
nunc implere, quod Christus dixit: "Prędicate de tectis" etc. Cumque
viator aut lictor de longinquo prospicitur, demissa cauda faciunt, quod
vulpeculam apologi narrant. Iam civitates quoque damnant, cum
non videant Paulum hac una se exceptione a violentia servavisse
[cf. Apostgesch. 22. 25]. Num obscurum ultra est, quod in hoc uno
sunt, ut omnia misceant, omnem tum amicitiam tum coniunctionem
solvant? Quis, quominus civis sis, unquam vetuit? Foedera infidelitatis
pro foederibus infidelium Hebraico schemate dixerunt docti
homines. Foederibus ergo renunciandum erit, nisi nolimus in istorum
baptismo naufragium facere. Vides, quo tendant? Addunt enim meras
esse abominationes, quę nos Christo exosos reddunt, qui nos liberavit
de servitute carnis etc. Quę est hęc servitus, de qua hic loquuntur?
Nimirum ista, ubi paretur ecclesię Christianę, ubi convenitur cum
honestate tam in publicos quam privatarum sodalitatum coetus, ordinis
ac tranquillitatis causa, ubi foedera, quę et iure facta sunt et sine
iniuria solvi non possunt, atque similia servantur. Horum, inquam,
atque debitorum omnium liberationem pii hac in re interpretes Christo
acceptam nunc quidem ferunt obscurius, sed palam prędicabunt, ut
primum tantam erunt nacti ecclesiam, cuius viribus fidere se posse putabunt.
Unde novę nobis tragoedię denuo sunt expectandę. Arma, quę
domi gentes quędam ut Germanicę atque Helveticę ex more gestant,
non magnopere damnamus, sed homicidia detestamur; ea vero
non semper ferro, sed nonnunquam sparro aut saxo perficiuntur, quo
ergo iubetis montes ac silvas efferri? Ex his enim tela petuntur. Acino

--126--

uvę passę quidam interiit, alius pilo caprino in lacte poto. Ipse vidi,
qui apud Doggios meos uno unius apis aculeo moreretur, eliminandę
ergo uvę, caprę, apes? Sed et hoc scio, quo pertineat. Vis
omnis, pręsertim magistratus, eis infesta est, neque hoc contenti sunt,
quod apostolus pręcipit: "Vis non timere potestatem?; quod fas atque
ius est, facito!" [cf. Röm. 13. 3]. Verbum Christi: "Nolite malo
resistere" [Matth. 5. 39] sic non est magistratui dictum, ut nec istud:
"Vos autem non debetis dominari" [cf. Matth. 20. 25, 26], quod ad
solos pertinet apostolos et episcopos atque privatum quemque; nam
potestas a deo est [cf. Röm. 13. 1]. Rerum omnium confusionem qui
quęrunt, primum est metuere legitimam potestatem. Unde et isti nobis
perpetuo de ponendis armis nescio quam frivola ogganniunt, non quod
ipse magnopere vel probem vel adcusem hunc ferri gestandi morem,
quamvis animum ad cędem propensum supra omnes mortales sic damnem,
ut nullicunde maiore premar odio. Docemus et nos ponenda
esse arma, sed hunc gladium docemus erigendum esse, quo feriuntur,
qui iniuriam fecerunt, redimuntur, qui passi sunt, collaudantur, qui
negocia recte gesserunt.
Catabaptistę.
Quinto: de pastoribus ecclesię dei sic statuimus, ut pastor sit de
grege unus aliquis iuxta Pauli ordinationem per omnia, qui bonum
habeat testimonium ab his, qui extra fidem sunt [1. Tim. 3. 7]. Huius
officium esto legere, monere, docere, discere, hortari, corrigere sive
excommunicare in ecclesia, et omnibus fratribus et sororibus bene
pręesse tam in oratione quam fractione panis, et in rebus omnibus

--127--

corporis Christi vigilare, quo et fulciatur et augeatur, ut nomen dei
per nos colatur et laudetur, blasphemis autem os obstruatur. Isti
vero alimentum, si quid huius ei deerit, de ecclesia suppeditari debet,
quę ipsum elegit. Qui enim euangelio servit, de euangelio vivere debet,
quemadmodum dominus ordinavit [cf. 1. Kor. 9. 14]. Si vero pastor
quid accusatione dignum admiserit aut correctione, iam contra eum
non debet agi nisi duobus testibus aut tribus [cf. 1. Tim. 5. 19]. Cum
peccant, publice debent argui, ut reliqui metum habeant. Si autem
pastor aut pulsus aut domino per crucem adductus erit, debet e vestigio
alius succenturiari, ne populus aut grex dei dispergatur, sed per
exhortationem servetur consolationemque accipiat.
Responsio.
Vidimus superiori constitutione, quam perplexe et confuse, quam
difficulter et obscure de separatione abominationum egerint eo, quod
causam haberent parum ęquam. Hic autem habemus, quam dilucidi
sint, ubi de sua ecclesia, quam mirum est, qua fronte audeant ecclesiam
vocare, deque suis pastoribus agunt. Isthic unum hoc agebatur,
ut proditionem suam iure fieri ostenderent, cum propter mores hominum
tum propter episcopos, ubi varie distringebantur et, quod dicitur,
lupum auribus tenebant. Si enim fidelium mores supra modum
calumniabantur, maledicentię ac mordacitatis discrimen incurrebant, si
mediocriter de eis sentiebant, periculum erat, ne non satis concitarentur
ad defectionem ii, quos iam ad eam induxerant. Libere ergo loqui
qum non auderent, cum propter metum et cautionem tum propter iniquitatem
causę et maliciam, obscure ac suspiciose loqui statuerunt, ut
nemo adperto Marte adoriens facile comprehenderet lubricum ac
versipellem adversarium. Utcunque enim dicturus eras, "qur secessionem

--128--

paratis a fidelium ecclesiis?", in promptu haberent, quod responderent:
nihil aliud quam separationem a pessimis docuisse, id autem non sine
lege. Cum autem contra obiiceres te nihil morari separationem consceleratorum,
sed ipsos videri de eorum separatione loqui, quorum
vita per omnia tolerabilis esset, hoc responderent, quod defendere nullo
iure cum possent, tragice pręmuniendo exaggerarunt: mundus, extramundani,
malum, bonum, deus, dęmon, Christus, Belial etc..
Quibus tu mox ad sic ratiocinandum inducereris: verum est, quod
aiunt: omnia enim, quę videntur, aut divina sunt aut mundana, ac
deinde protinus si quid mundanum in te offenderes, te ipsum damnares,
etiam si quicquam cum rebus mundanis haberes commercii et
sic concitus ad proditores deficeres minime considerans, quod, cum ad
ipsos concessisses, humanam inventurum miseriam perinde atque apud
istos, qui cives faciunt, quod lex iubet, in curiam coëunt, in nuptiis
ac epulis publicis adsunt, qui arma ferunt reliquaque faciunt, quę isti
tanquam pessima proscindunt, imo maiorem, cum ipsi flagitiis abominabilibus,
ut eorum proprio vocabulo utar, adobruti sint. Nulli suum
reddunt, uxores conspurcant, parricidium non iudicant, magistratum
tollunt, obedientiam eliminant. Quid postea, obsecro, tutum erit in
rebus humanis? Sed ad propositum redeo. Cum, inquam, ad defectionem
superiori articulo cohortarentur, de industria reddebant omnia
obscure, his potissimum, quas adsignavimus, causis. Nunc autem ut
plani sunt atque dilucidi, qum de suę loquntur ecclesię pastore! Hęreticę
igitur ecclesię pastori hac lege alimentum concedunt, quod Christianę
ecclesię episcopo negant. Ubi nunc sunt iste voces: "ipsi comedunt de
mensa Iezabel [cf. 1. Kön. 18. 19], ipsi devorant domos viduarum"!
[cf. Matth. 23. 14], qum eo tempore nullus ex nobis haberet supra
septuaginta aureos, omnesque diceremus multo satius esse, ut ex his

--129--

bonis quę, prius apud ecclesias erant, sive ex decimis sive redditibus
colligerentur, viveremus, quam ut ista nescio quibus relinquentes denuo
gravaremus ecclesias nova victus emendicatione. Sed gratiae deo!
pulchre nimis hic coryphęi sese adperiunt. Iam victum destinant episcopo
ecclesię suę; unde, quęso, accipient? Nonne plus satis degravatos
clamatis, et hoc fors iure facitis, innumeris contributionibus, vectigalibus,
dationibus atque aliis exactionibus? Sed hoc suave est, quod in destinatione
alimenti addunt: "si quid huius pastori deerit", quasi vero
omnes isti coryphęi non sint perditissimi errones, qui aut animam,
cum deberent, pedibus redemerunt, aut adeo ignavi ac desides, ut
manibus alimentum parare noluerint. Quid ergo putas illis deesse?
partem alimenti? qui tam inertes ac pigri sunt, ut, cum alimentum
omne suppeditavisti, vix hanc operam ferre possunt, ut vivant, melancholici
homines; bilis enim est, non spiritus, quo se venditant. An
ignoramus ex bili nasci ac mala commixtione, ut frenetici mortem
sibi consciscant? Et melancholicos istos, qui sua ipsorum impatientia
laborant, non agnoscimus, sed spiritum mentientibus credimus? Scio
omnia non sponte sua ferri, sed dei providentia gubernari atque disponi;
sed simul video eius providentia ad probationem nostram, quo
scilicet adpareat, an vere fideles simus necne, hęc monstra "immitti
tanquam liquidos in fontes apros". Quod deinde consarcinarunt hanc
suam constitutionem ex multis in scriptura locis in unum centonem,
non arbitror ad admonendum esse necessarium.
Catabaptistę.
Sexto: consensimus aut constituimus de gladio in hunc modum.
Gladius est dei ordinatio extra perfectionem Christi, quo malus punitur
et occiditur, bonus autem defenditur. In lege ordinatur gladius contra
malos ad vindictam et mortem et ad hunc usum constitutus est mundi
magistratus [cf. Röm. 13. 1ff.]. Sed in perfectione Christi utimur
excommunicatione tantum ad commonefactionem et exclusionem eius,

--130--

qui peccavit, ad interitum carnis, solummodo ad commonefactionem
et commendationem, ne amplius peccet. Hic quęritur a multis, qui
non agnoscunt Christi erga nos voluntatem, an Christianus possit
aut debeat gladio uti contra malum ad defensionem boni aut ex charitate.
Revelata est ergo nobis unanimiter responsio ista: Christus docet
nos, ut a se ipso discamus; ipse enim mitis sit et humili corde, et
simus requiem inventuri animabus nostris [cf. Matth. 11. 29]. Dixit
ergo Christus mulieri in adulterio deprehensę, non quod lapidaretur
iuxta legem [cf. Joh. 8. 1-11], qui tamen dixerat: "Quemadmodum
mandavit mihi pater, sic loquor" [Joh. 8. 28], sed loquebatur cum ea
ex misericordia et indulgentia et admonitione, ne ultra peccet, et ait:
"Vade, noli amplius peccare!" [Joh. 8. 11]. Istud nobis ęque observandum
est iuxta regulam excommunicationis.
Responsio.
Nolumus hunc articulum propter prolixitatem eius simul interpretari,
sed in partes dividere atque eas quam fieri potest brevissime
revellere. Cum ergo sic dicunt: "Gladius est dei ordinatio, extra perfectionem
Christi" etc., cupio scire, quo perfectionem Christi referant,
an ad caput, an ad corpus. Hoc est, an velint dicere: Christus ipse

--131--

tam perfectus est, ut gladio, hoc est magistratu, nihil opus habeat, qui
se aut emendet aut puniat, an quod Christiani nihil egeant gladio
aut magistratu. Si primum, adsentior dominum dominantium et regem
regum [1. Tim. 6. 15] tam abesse, ut magistratu egeat, ut ne magistratus
quidem sint, quibus officium non sit ab eo superne datum. Si secundum,
quod scilicet Christiani nihil opus habeant magistratu, nervis
omnibus renitor. Do enim istud, ut facile sit eis dicere: Christianus,
qui vere Christianus est, magistratu non habet opus, ex fide enim
nihil obmittit eorum, quę facta oportet, neque quicquam admittit, quod
fieri nefas est. Sed, quę nostra est calamitas, nondum invenimus inter
homines tam absolutam perfectionem, nec speranda est unquam fore,
ut omnes, qui Christum confitentur, sint ex omni parte beati, quamdiu
istud corporis domicilium circumferimus. Est ergo in hunc sensum
vere dictum: "Gladius est dei ordinatio extra perfectionem Christi",
hoc est: ubicunque membra Christi non perveniunt ad mensuram
perfectionis capitis sui, isthic opus et gladio. Sed ipsorum sensus

--132--

aliud vult, nempe quod hęretica retinctorum ecclesia gladio nihil egeat,
ut quę sit intra perfectionem Christi; sumunt enim sibi stolidi homines,
quod olim monachi, videlicet se esse in statu perfectionis,
etiamsi non eisdem verbis utantur. Cum enim sese de mundo separant
clamantes: "Exite ab eis!" ad suę farinę fratres, quid aliud quam
sese custodiunt, ne a nobis aliqua labe aspergantur? Postea, qum
dicunt: "sed in perfectione Christi utimur excommunicatione tantum"
etc., vides, ut Christi perfectionem intra ecclesiam suam se tenere
iactant, cum dicunt "utimur"? Volunt ergo seditiosissimi homines
tollere gladium, quo liberius possint omnia confundere. Non est
enim quod dicas: tantum esse impiorum, ut non sit metuendum tolli
posse gladium per prędicationem eorum. Ipsi enim ad impios non
veniunt, sed cum vident eorum, qui euangelium receperunt, tantum

--133--

etiamnum esse numerum, ut si hoc facere pergerent quod hi faciunt
qui pontificem defendunt, superiores futuros omnium, sperant ut si
istos ad factionem suam pertrahant, omnem magistratum atque omne
debitum abolitum iri. Nota est vox, quam is catabaptista reddidit,
cum ad Christum rediisset: si nos tanto superiores vobis fuissemus,
quanto vos nobis fuistis, vidissetis, an habuissemus gladios et iusiurandum
necne. Et cum nos vellent omni metu liberare ac pollicerentur
omnia ex sententia eventura, quo, quęso, spectaverunt, quam ad multitudinem,
quam ubi nacti essent, iam in portu navigarent? Hos ergo,
qui euangelium iam receperunt, circumvenire, ut gladium ponant,
cupiunt. Apud istos enim valet autoritas verbi; aliis puta tyrannis ac
impiis pontificibus, si seccenties Christi verbum intones, nihil moventur.
Volunt ergo in perfectione Christi, hoc est: in cacoecclesia sua, gladium
tolli quo liberius scortentur, matronas conspurcent, blandiloquio
mulierculas seducant, omnem statum turbent, imo urbes et contubernia
humana diruant; sic enim poterit latronum parva manus eorum bona,
qui in commune ferre nolunt, vi, ut publica faciant, compellere. Unde
quanto magis negant gladium inter Christianos ferri posse, tanto
magis conservari debet vel ob istos ipsos, qui tot insidiis publicam
pacem tentant. Cum ergo ad Christum nos ducunt, qui se nobis
exemplum proposuerit et mansuetudinis et humilitatis, recte fecisse
videri volunt, imo recte nostro quoque iudicio fecissent, si fides apud
istos esset. Nam si esset, pergerent ipsi, etiamsi nemo sequeretur,
mites esse atque humili corde; nunc autem, cum nihil sit eis amarius
atque pręfractius, palam fit mititatem non aliter doceri ab eis quam

--134--

temperantiam audivimus aliquando ab avidissimo helluone doctam esse.
Is cum quid edulii inferretur, cuius ipse esset cupientissimus, convivas
monebat, ne raptim aut immodice haurirent, sed civiliter contrectarent,
diutine commanducarent ac voluptatem longa comminutione caperent,
quo sibi liceret uberius ingurgitare. Sic cum istis nihil sit truculentius
- quę enim ętas talem maledicentiam unquam vidit - alios ad
Christum relegant, ut mansuetudinem discant, ipsi longissime ab eius
exemplo recedunt. Adducunt deinde Christi exemplum, quod in
adulteram edidit, quod scilicet non tradiderit eam, ut lapidaretur, sed
misericordiam impenderit ac dixerit: "Vade et noli amplius peccare!"
[cf. Joh. 8. 1-11]. Delicate quidem omnia ista scribunt, quo facilius
deprehendas spiritus istos etiamnum adulteris esse propicios. Verum
quid, ignavi ac molles homunculi! non legistis Christum pro diversitate
occasionum alia atque alia edidisse exempla? Quoties legistis
crudelissima? Isthic ergo discite divinam iusticiam vindictamque agnoscere.
Quoties contra mitissima? Isthic agnoscite misericordiam. Tum
deinde hoc discite, quod cuius adventus ille prior nihil acerbum habuit,
apud eundem quoque esse summam iusticiam; cum autem isto priore
adventu non venisset ad iudicandum aut damnandum, sed ad salvandum,
iam decorum huiusce missionis servavit. Nisi mihi ostendatis,
quod sibi aliquando in hoc adventu iudicis autoritatem sumpserit, nunquam
movebitis isto exemplo, ut Christiano viro non liceat esse magistratui.
Illud autem non potestis; cum enim vellent eum aliquando
regem facere, fugit [cf. Joh. 6. 15]; veruntamen cum ad dexteram patris
perfuncta legatione consedisset, videte, an non crudeles homicidas male
perdiderit et vineam suam aliis locaverit agricolis [cf. Matth. 21. 41].
Non est mirum, quod nobis tot sectę quotidie nascuntur; sed mirum
est non multo plures nasci, posteaquam tam prudentes scripturarum
interpretes habemus, qui nondum discriminant inter Christi omnipotentiam,
providentiam atque divinitatem, qua omnia perpetuo gubernat,
et inter eam legationem, qua hic functus est. Cum enim hoc vident,
quod pro statu functionis huius fecit, iam et in leges eius impingunt.
"Hic non est iudicis officio functus; non enim ideo venerat. Nemo
ergo iudex esto!" Minime, hoc enim est et divinum et humanum
ius confundere.

--135--

Catabaptistę.
Secundo quęritur de gladio: an scilicet Christianus pronunciare
aut sententiam dicere possit in causis sęcularibus, inter vim et vim,
inter litem et litem, in quibus infideles dissident. Ubi istam responsionem
damus: Christus noluit decidere inter fratres, qui de heredidate
contendebant, sed a se reiecit [cf. Luc. 12. 13, 14]; perinde igitur
nobis faciendum est.
Responsio.
Iam satis patere arbitror, cur Christus hanc causam a se reiecerit;
non enim in hoc venerat, ut regnum in hoc mundo sibi compararet,
sed ut, qui dominus omnium erat, sese omnibus subiiceret. Quod nos
dicimus, ipsa verba salvatoris testantur; inquit enim: "Quis me constituit
iudicem ac divisorem inter vos?" [Luc. 12. 14]. En ut iudicis
officium a se depellit! Christus enim, etsi dominus erat omnium,
attamen in dispensatione humanitatis nunquam se gessit pro rege. Cum
ergo negat se esse iudicem, negat hanc causam ad se pertinere. At
interim oblata etiam occasione non disserit de non reddendo ius suum
cuique? Id quod ferme nunquam obmittit. Si qua prębetur ansa de
rebus necessariis disserendi, semper a crassis ad spiritalia transit. At
hic huius nihil faciens palam docet aliquem esse iudicem, ad quem
isti causam suam possent referre, se non esse eum; ergo se non pronunciaturum,
ut hic iudicis officium potius videamus confirmari quam
aboleri, etiam inter pios. Quod apud Paulum admonemur [1. Kor. 6. 7],
ut iniuriam potius feramus, quam cum fratre litigemus, non huc facit,
quod non liceat Christianum esse iudicem, sed ne simus litium avidi,
quemadmodum et Christus periculo deterret a litibus, sępenumero
usuvenisse clam insinuans, ut, qui se speraret victorem a tribunali
rediturum, in nervum coniectus sit, donec dependeret universum debitum
[cf. Matth. 5. 25, 26]. Hoc autem supra modum Christianum
est, cum sic loquuntur: "Inter lites, in quibus infideles dissident", per

--136--

infideles omnes eos intelligentes, qui non sunt de sua hęretica ecclesia.
Negant iudicis officio fungi posse Christianum virum in rebus externis,
quod tamen divina res est, si modo recte fungatur, cum ipsi
interni hominis iudicium sibi vendicent; omnes enim infideles vocant,
qui et deum verum atque unum Christum Iesum ex integro corde
colunt, si solum non sequantur ipsorum errantem gregem. Atque hoc
palam; sępe enim numero iam duo aliqui ex eis bonos ac pios
homines pręterierunt, atque alter ex eis de industria altero paulisper
abire permisso cum nostris aliquid fabulę miscuit. Tum is,
qui pręierat, reversus clamavit: "Quid facis apud incredulos, frater?
Exi ab eis!" Mites scilicet homines, qui, quoties datur, iniuriam aliquam
concinnant. Utri vero tibi videntur, o lector, esse aut mitiores
aut humiliores: iine, qui nihil quam vim atque iniuriam cogitant, an
ii, qui audaciam omnem suavitate superant?
Catabaptistę.
Tertio quęritur de gladio: an Christianus officium aut magistratus
esse debeat, cum ad eum designatur? Ad quod sic respondetur:
Christus rex futurus erat, sed fugit [cf. Joh. 6. 15] et non respexit
ad ordinationem patris sui; sic et nos facere debemus, eum sequi
scilicet, et non ambulabimus in tenebris [cf. Joh. 8. 12]. Nam ipse
quoque dicit: "Qui me sequi vult, abneget seipsum et tollat crucem
suam et sequatur me" [Matth. 16. 24; Marc. 8. 34; Luc. 9. 23]. Interdicit
etiam a postestate gladii et sic denunciat: "Reges gentium dominantur;
vos autem non sic!" [Matth. 20. 25; Marc. 10. 42, 43; Luc. 22. 25].

--137--

Ultra dicit Paulus: "Quos deus pręnovit, hos quoque prędestinavit, ut
sint conformes imaginis filii sui" [Röm. 8. 29]. Sed et Petrus dicit
eum esse passum, non dominatum, nobisque exemplum reliquisse, ut
eius vestigia sequamur [1. Petr. 2. 21].
Responsio.
Quod Christus, ni fugisset, rex futurus erat [cf. Joh. 6. 15], superius
discussum est. Non enim venerat, ut coleretur aut ministraretur more
tyrannorum, sed ut ministraret [cf. Matth. 20. 28; Marc. 10. 45], non ut
totum mundum pro pelle sua redimenda daret, sicut vos, catabaptistę,
fratres omnes, ubi periculum imminet, prodentes facitis, sed ut animam
suam daret pro universa multitudine [cf. Matth. 20. 28]; ad hoc, inquam,
venerat. Neque unquam vetuit, quominus vir Christianus et
imperio dignus rex etiam fiat. Quod ait: "Qui me sequi vult, abneget
semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me" [Mt. 16. 24], sic non
est in hunc sensum ab eo dictum, quasi nemo possit esse officium
propterea, quod ipse non fuerit, ut reges etiam multi seipsos contempserint
ac dominum secuti sint, servata in finem regia autoritate. Quod
si Saul fecisset, non reddidisset Gelboę montes casu suo illustres.
"Reges gentium dominantur eis, vos autem non sic" [Matth. 20. 25]
eodem modo non est ad interdicendum a magistratu dictum. Consideranda
enim nobis est occasio, per quam sit in hanc sententiam ductus:
Contenderant de primatu apostoli; apostolis ergo dictum esse agnoscamus.
Ut enim ipse venerat non ad regnandum, sed ad redimendum,
sic et discipulos mittit, sicut pater, inquiens, me misit, eodem vos
modo mitto, ad prędicandum scilicet, non ad imperandum [cf. Joh. 17. 18].
Vices ergo Christi cum gesserint apostoli, debuerunt a regnando ad
exemplar archetypi sui Christi cohibere adfectus. His ergo imperatur,
ne imperent; imo privato cuique, ne sese efferat. Id ipsorum apostolorum
testimoniis comprobabimus: Petrus iubet, ut servi pareant
dominis suis, non tantum bonis et humanis, verumetiam perversis
[1. Petr. 2. 18]. En vobis, ut bonis et humanis perversos opponat!
Eos ergo intelligit bonos, qui fideles erant; perversos autem non duros
et immites, sed a fide alienos. Erant ergo fideles domini. Cornelium

--138--

item centurionem baptizavit idem Petrus [cf. Act. 10. 1-48]. Dynasta
Candaces Aethyopum a Philippo baptizatus est [cf. Act. 8. 26-40].
Quodsi iuxta vestram sententiam Christianus magistratum gerere
non potest, et poenitentia cum fidei confessione requiruntur, antequam
quis baptizetur, inique fecerunt Petrus et Philippus, quod eos baptizarunt,
antequam sese abdicarent magistratu atque officio, ait in
gentili magistratu constitutus baptizari etiam potest ac intra ecclesiam
recipi. Apud Paulum habemus quęstorem Christianum [Röm. 16. 23]
et fideles dominos [cf. Philemon]; Ephesiis enim scribens: "servi",
ait, "qui fideles habent dominos". Et ad Colossensium potentes
scribit, ut, domini cum sint, servis tamen, quę sit ęquum, pręstent
[cf. Col. 4. 1]. Sergium Paulum prętereo [cf. Act. 13. 6-12]. Iam
neque Petrus neque Paulus, cum ad magistratus atque dominos
scribunt, a dominando dehortantur. At cum ad episcopos scribunt,
quoties, quęso, obmittunt, ne in sorte, hoc est: hęreditate, domini regnum
ambiant, ne fratres circunveniant, ne laqueum iniiciant, ne violenti
sint atque similia? Patet ergo istud Christi verbum: "vos autem
non sic!" [Matth. 20. 25] etiam apostolos ipsos non alio quam in se
tortum esse intellexisse. Quod de conformitate imaginis filii dei ex
Paulo citant, ęque regibus atque mendicis est accommodum, imo conformiores
redduntur imagini filii [Röm. 8. 29] dei, cum in summitate
positi ad ima sese demittunt, sicut dei filius fecit, quam nos, qui
humi repimus. Petrus, inquiunt, tradit eum esse passum, non dominatum.
Id fecit, ad quod missus erat, ut iam sexcenties dictum est.
Catabaptistę.
Postremo discitur, quod Christianum non licet magistratum
esse ex his, quę sequntur: Magistratus officium est secundum carnem,

--139--

Christianus autem est secundum spiritum. Domus illorum atque habitatio
corporalis est in hoc mundo, Christianorum autem omnium
in coelo est. Civitas illorum in hoc mundo est, Christianorum in
coelo [Phil. 3. 20]. Arma illorum carnalia sunt et contra carnem,
Christianorum spiritualia, contra munitiones diaboli [cf. 2. Kor. 10. 4].
Mundani magistratus armantur ęre ac ferro; Christiani vero armis
dei induti sunt: veritate, iustitia, pace, fide, salute ac verbo dei
[cf. Eph. 6. 13-17]. In summa: Quemadmodum caput nostrum erga
nos animatum est, sic per omnia debent membra corporis per eum
animata esse, ne dissidium in corpore sit ullum, quo perdi possit.
"Omne enim regnum contra se divisum perit" [Matth. 12. 25; Marc. 3. 24].
Cum ergo Christus talis est, ut de eo scribitur, necessario debent
membra quoque talia esse, ut corpus maneat cum integrum tum unum,
ad sui conservationem et ędificationem.
Responsio.
O stupidi seductores! Quibus enim verbis iustius ipsos alloquar?
"Magistratus officium est secundum carnem", inquiunt; dicerent saltem:
potestas illorum versatur circa carnalia aut externa. Heccine enim
secundum carnem sunt, quę Exodi 18. scribuntur: "Provide tibi ex
omni plebe viros sapientes et timentes deum, in quibus sit veritas et
qui oderint avaritiam" [2. Mos. 18. 21]? Oportet ergo iudicem supra
omnes recte animatum esse et constantem, ut in gratiam nihil, nihil
ex odio pronunciet, nihil metu, per violentiam nihil. Id autem quis
melius pręstabit, quam qui est piissimus? Quod autem in eos animadvertit,
qui secundum carnis impetum faciunt quicquid lubet, iam
isto non est minus spiritualis, quam qui sibiipsis maxime videntur.
Usuvenit, ut pater in filium animadvertere cogatur, quod Saulo

--140--

[1. Sam. 14. 41-45], Bruto, Manlio, aliis contigit. Qua igitur re
putabimus iudicem in hoc articulo maxime opus habere? Constantia
nimirum. At caro eam non suppeditat, sed aut glorię cupiditas atque
contentio, et iam non est constantia, sed pervicacia, qualis est vestra
livida contumacia; aut iustitię amor, qui a solo deo esse potest. Magis
ergo spiritualis est huiusmodi iudex quam omnes molliculi isti, qui
nobis nescio quam muliebrem mansuetudinem prędicant, pręsertim qum
tantum sit inter mortales malorum. Plus quoque prodest huiusmodi
iudex ad gloriam dei pacemque publicam ampliandam quam tota catabaptistarum
hęresis, etiamsi in mille myriades excresceret. Iudicem
ergo vel magistratum cum primis oportet esse Christianum ac divinum
hominem. Unde et deus ipse dignatur eos suo nomine Elohim adpellare,
quod deo quam simillimos esse oporteat iusticiae, ęquitatis
constantięque antistites. "Domus eorum - iudicum scilicet - atque
habitatio", inquiunt, "corporalis est in hoc mundo; Christianorum
in coelo est". Quasi ista nobis de coelo detonent. Ubi, quęso, estis,
qum ista dicitis? in mundo arbitror. Ergo et vos estis in hoc mundo.
Si ergo Christianus non potest esse magistratus, ideo quod habitatio
eius est in hoc mundo, iam vos non estis Christiani; in mundo enim
estis. Quomodo autem Christianorum habitatio est in coelo? Dum
hic degunt: contemplatione, dum hinc migrant: possessione aut fruitione
nimirum. Index ergo, cum nunquam non versatur in dei contemplatione,
cum omni momento et de populi subditi salute et de iure cuique
reddendo cogitet, crebrius in coelo versatur contemplatione quam omnes
catabaptistę, qui, si deum timerent, nunquam tam stulta et audacia
inirent consilia. Ascendetque tandem dei timens iudex post hanc vitam
ad eum, cuius nomen ac vices hic gessit, qum seductores isti omnes
in profundum erunt mersi in suo cacobaptismo. Hic interim, o iudices
atque magistratus, officii vestri estote memores; aliunde enim
horror vestri non nascitur, quam quod adeo rari sunt inter vos, qui

--141--

ius suum cuique reddant, pręsertim hac tempestate, qua vi et crudelitate
omnia redundant! Sed istud instituti huius non est nunc prosequi.
Ad hunc modum respondemus ad ista magnifica: "Civitas illorum in
hoc mundo est, Christianorum in coelo." Nam et catabaptistę
nullam adhuc habent hic civitatem, nullam ecclesiam, in qua versari
possint atque vigilare, quemadmodum episcopum decet atque pastorem,
sed luporum instar, qui in silvis insidiantur, rapiunt et fugiunt, incendunt
ac deserunt. "Arma illorum carnalia sunt", inquiunt, "et contra
carnem; Christianorum spiritualia contra munitiones diaboli." Hic
istis monitore nobis non esset opus; videmus enim plane ipsis non esse
bella contra carnem, cum ei per omnia obsequantur. "Mundani ergo
magistratus", inquiunt, "armantur ęre atque ferro"; catabaptistę hypocrisi
et maledicentia, mendaciis, iniuria, dissidio, perfidia, pernicie et
verbo diaboli, ut per omnia suas illis dotes obprobrem pro his, quas
sibi tribuunt. "Debemus per omnia Christo adsimulari." Quis hoc
negat? Sed numquid obstat, quo pius iudex minus possit per dei
bonitatem et gratiam Christo similis fieri quam catabaptista? Imo, ut
diximus, magis potest, quanto illi similior fit in alto existendo et humilia
cogitando, qum catabaptista pro sua protervia summa pręsumat.
Neque dividitur regnum Christi, cum Christianus magistratum gerit,
sed instauratur atque iungitur. Quod vel uno exemplo et toties in
sacris literis iterato, ubi servorum cohortes leguntur dominorum fidem
esse amplexę, et hac nostra tempestate a tam multis urbibus edito,
patet. Quę, ut primum euangelii gustum coeperunt populo sibi a
domino credito (non aliter quam fidelis Iehosaphat legem olim cum
sacerdotibus atque levitis cohortibus aliquot munitam per omne regnum
suum exponi iubebat [2. Chron. 1. 7f.]) eius copiam fecerunt publicis
mandatis et euangelio et ministris eius ostium adperientes, lupis autem
et pseudapostolis, sive de pontificis aula, sive catabaptistarum cubilibus
et antris prodiissent, viam pręcludentes. Quo facto, deo gloria, mirabile
incrementum euangelii protinus est visum. Sed ut diximus, inter
Christianos hęc perversa dogmata de non gerendo magistratu et non
pręstando iureiurando mussitant, ut, si fieri possit, errores suos impune
ac intrepide disseminare liceat.

--142--

Catabaptistę.
Septimo: consensimus aut constituimus de iureiurando in hunc
modum. Iusiurandum confirmatio est inter eos, qui litigant aut promittunt.
Et in lege pręceptum est, ut fiat per nomen dei solius, vere,
non fallaciter. Christus autem, qui legis perfectionem docet, vetat
omnem iurationem suis, ne vel recte vel falso iurent, neque per coelum
neque per terram neque per Hierosolyma neque per nosipsos.
Et hoc ista ex causa, quam subdit: "quia non potestis", inquiens,
"pilum album aut nigrum facere" [Matth. 5. 33-37]. Attendite: ideo
omnis iuratio prohibita est, quia nihil eorum pręstare possumus, quę
iurando promittimus, cum minimum, quod nobis adest, mutare non possumus.
Sunt autem quidam, qui simplicibus pręceptis dei non credunt, sed
dicunt: Cum deus ipsi Abrahę iuraverit per seipsum, qui deus erat (cum
scilicet ei promitteret, quod bene ei vellet, et deus eius esse, dummodo
pręcepta eius servaret), qur non ipse quoque iurarem, cum quid cui promisero?
Respondemus: Audi, quid scriptura dicat. Qum deus vellet hęredibus
supra modum pręstare promissum, ut consilium suum non vacillaret,
iusiurandum interposuit, ut spem habeamus. Sententiam huius
scripturę sic accipe: deus potestatem habet faciendi ius, quod tibi prohibet;
ipsi enim omnia sunt possibilia. Deus pręstitit iusiurandum Abrahę,
inquit scriptura, ut ostenderet, quod consilium eius non vacillat, hoc est:
quod potestati suę nemo potest resistere; ideo necesse fuit, ut iusiurandum
servaret. Nos autem non possumus, ut superius ex Christi verbo
ostensum est, iusiurandum servare, aut, quod iuravimus, pręstare, ideo

--143--

non debemus iurare. Iterum sunt, qui dicant: in novo testamento non
esse vetitum, ne per deum iuremus, sed in veteri. Hic autem vetitum,
ne per coelum, terram aut Hierosolyma iuretur [cf. Matth. 5. 34, 35].
Ad quod respondemus: audi scripturam: "Qui iurat per templum aut
coelum, per solium dei iurat perque eum, qui in eo sedet" [Matth. 23. 22].
Vides, ut iurare per coelum prohibitum est, quia solium dei est; quanto
gravius est per deum ipsum iurare. O stulti et cęci! utrum maius est,
solium aut qui in eo sedet [cf. Matth. 23. 17]? Adhuc tamen sunt,
qui dicere audent: si nephas est iurare, etiam qum dominicum nomen
ad veritatem asciscitur, peccaverunt Petrus et Paulus apostoli; ipsi
enim iurarunt [cf. Röm. 1. 9; 2. Tim. 5. 21]. Quibus sic respondemus:
Petrus et Paulus id modo testantur, quod a deo ipsi Abrahę per
iusiurandum promissum erat; ipsi autem nihil promittunt, quemadmodum
exempla dilucide continent. Testari autem et iurare distant;
cum enim iuratur, promittuntur res futurę. Seni Abrahę Christus
promissus est, quem nos longo post tempore accepimus. Cum autem
testatur quis, iam testatur super re pręsenti, num vera bonaque sit
necne. Quemadmodum Simeon ad Mariam de Christo dicebat
atque testabatur: "Ecce hic ponitur in ruinam et in resurrectionem multorum
in Israël et in signum, cui contradicitur" [Luc. 2. 34]. Ad
hunc modum docuit nos Christus, cum diceret: "Sermo vester sit:
etiam, etiam, non, non; quod enim super hęc additur, a malo est"
[Matth. 5. 37]. Sic monet Christus "sermo vester debet esse: non,
non", ne sic velimus eum accipere, quasi admiserit iurationem. Christus
simpliciter est "etiam" et "non" et omnes, qui eum simpliciter quęrunt,
invenient eum. Amen.

--144--

Responsio.
Hactenus de iureiurando, quę constituistis, disseruistis. Volumus
ergo pro numerorum signis, ne vestra semper cogamur repetere, responsionem
cuique adsignare errori. Quis, quęso, hanc definitionem iurisiurandi
vobis indicavit? Usum quidem nonnihil attigistis; sed quod
essentiale in sacramento est, aut ignoratis aut per maliciam tacetis.
Solum enim dicitis, quo iureiurando utamur, sed quid sit aut quomodo
fiat, tacetis; nam si id candide traderetis, non magnum horrorem adferret
hominibus iusiurandum. Sed non faceret ad consilium vestrum,
quo et magistratum ipsum et eum nervum, quo consistit, pergitis dissolvere.
Iusiurandum autem tolle - iam omnem ordinem solvisti.
Vocabit consul senatorem; non parebit. Dices: "Lictori pręcipiat, ut
eum vinciat." Quomodo parebit lictor? Videt consul catabaptistam in
hoc esse, ut plebem ad perduellionem trahat, curare volet, ne quid
mali respublica patiatur, interdicit, ne in occulto doceat (palam enim
docentem revicerunt, qui ab euangelio syncerius intellecto stant). Hic
iterum vetat, quominus doceat sive publice sive privatim, catabaptistam
omne imperium contemnentem pręhendi iubet. Non paret lictor!
Quis pręhendet? Consul ipse? At catabaptista robustior est. Vides,
optime lector, ut omnis ordo nobis perit, cum iusiurandum ereptum
erit. Quod si divinę literę hoc vellent, nihil morarer; is enim, cuius
providentia cuncta gubernantur, domui Israël nunquam defuturus est,
sed non vult hanc confusionem. Da enim iuxta catabaptistarum consilium
in aliqua civitate iusiurandum ac subinde magistratum tolli et

--145--

de eorum sententia geri omnia. Dii boni!, quę confusio rerumque omnium
mixtio! Nemo enim ęque destitutus est omni consilio, si quid inciderit,
quam hoc hominum genus; clamoribus mederi rebus omnibus
volunt, ei medico aut potius simulacro medici, qui unico pharmaco
morbis omnibus occurrebat, simillimi. Sed ut ad rem accedamus:
Est iusiurandum dei contestatio ad aliquid decidendum aut pręstandum.
Hęc definitio non est nostra, sed huius, per quem iuramus. Exodi
enim 22. sic pręcipit: "Si quis dederit proximo suo asinum aut bovem
aut pecudem aut quamvis beluam ad custodiendum et ea moritur aut
perditur aut a prędonibus (nemine vidente) rapitur, iam iusiurandum domini
erit inter ambos istos, quod is, ad quem deposita est belua, non miserit
manum suam in rem proximi sui; et iusiurandum istud accipiet dominus
beluę, neque is, ad quem deposita erat, quicquam restituet"
[2. Mos. 22. 9, 10]. Hic videtis iusiurandum dei esse contestationem;
dicit enim: "iusiurandum domini aut dei"; est enim ‎‏יהוה‏‎. Hęc autem
contestatio nihil aliud est quam suiipsius ad ultima suplicia divinę
vindictę, si fallat, devotio. Cum enim advocat testem, cuius solius se
cultorem confitetur quique falli minime possit, etiamsi homo possit,
per eius, cuius et cultor sit unice quique solus novit corda nostra
[1. Kön. 8. 39], amissionem testatur sese non fallere neque falsurum
esse. Hęc ergo Exodi autoritas ad decisoriam partem adtinet iurisiurandi.
Habemus et in Genesi 21. verba Abimelech ad Abraham
ad hunc modum: "Iura ergo per deum, ne noceas mihi et posteris
meis stirpique meę" et reliqua [1. Mos. 21. 23]. Ac postea dicit
Abraham: "Iurabo" [1. Mos. 21. 24], et paulo post: "Ibi iuravit uterque"
etc. [1. Mos. 21. 27]. Hic iterum habemus contestationem dei
ad aliquid pręstandum. Iurat enim Abraham se non nociturum esse,
quod et pręstitit. Hoc, inquam, est iusiurandum, si definias. Catabaptistę
solum decisionem vocant et dei contestationem obmittunt, ne
simplices sic apud se reputarent: Qui fit, ut non sit deus in testem
advocandus, ubi proximi salus periclitatur? Divina ergo res est iusiurandum;
sacra enim ancora est, ad quam confugitur [cf. Hebr. 6. 19],

--146--

qum humana sapientia ultra progredi non potest. Quis enim novit,
quid sit in homine nisi solus deus? Hunc ergo prodit, qui falso per
illum peierat; creditur enim per fidem et religionem, quam in deum
habet vel dixisse vel servaturus esse; ille vero per illum fallit. In
usum ergo proximi iusiurandum a domino pręceptum est. Cum autem
omnis lex et prophetę de his duobus pręceptis pendeant: "Diliges
dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima et ex omni
mente tua, et: diliges proximum tuum sicut teipsum" [Matth.22.37-40],
et ipsum iusiurandum dei, quem unice diligas et observes, contestatio
est inque proximi commodum datur, quis audebit pręter omnem scripturę
autoritatem iusiurandum de populo dei tollere? Iureiurando deus
offendi non potest; vocatur enim testis, ut, si nobis minime credatur,
at ideo credatur, quod propter quancunque rem non simus illum prodituri.
"Laudabuntur enim omnes, qui iurant in eo" [Psalm 63. 12].
Proximus quoque non offenditur; in eius enim usum datur iusiurandum,
ut aut cognoscat verum esse, quod prius ignorabat, aut certus sit sibi
a proximo vel non irrogatum iri, quod deprecatur, aut fieri, quod optat.
Tam abest igitur, ut pius non possit iusiurandum dare, ut impius
futurus sit, qui neget, dum res postulat hoc teste digna.
Omnis autem erroris occasio hinc serpit, quod Christi sententiam
Matth. 5. [cf. Matth. 5. 34] non vident, imo ipsa rerum vocabula ignorant.
Ea enim vox Germanica, cui putant Gręcam ἐπιορκεῖν,
Latinam autem "iurare", schweren, esse similem, aliam significationem
habet, atque ipsi considerent. Cum enim Germanice dicimus: der
schwert, hoc est: hic iurat, incertum est, an iusiurandum rogetur an
deieret; ita patet significatio illius verbi, ut ad utrunque sit ęque proprium.
Latinus iurandi verbo in bonam partem semper utitur, hoc
est: pro sacramento rogandi. Sed deierandi verbo utuntur pro ea
iuratione, quę vel vero vel falso fit extra sacramenti rogationem, quod
Germanice nova voce possemus zuoschweren vocare, ad quam significationem
etymon Gręci verbi probe quadrat ἐπιορκεῖν. Habent itaque
Latini tres voces: iurare, deierare et peierare; prima significat
sacramento rogare, secunda temere ad quamvis rem sive vero sive falso

--147--

adiurare, tertia falso iurare. Vult ergo Christus Matt. 5. non vetare,
quominus iuremus, sed ne unquam deieremus. Hoc dum isti non
vident aut videre nolunt (sępe enim eis exposuimus), volentes ac
videntes labuntur. Quod autem hic sit verborum Christi sensus,
volumus verba ipsa expendere. Inquit ergo: "Audistis, quia dictum
sit priscis: ne ἐπιορκήσεις, id est: deieres" [Matth. 5. 33], ubi nostra
interpretatio habet: "Non periurabis", non adeo pessime. Peierandi
enim verbum ut nunquam in bonam partem accipitur, sic non semper
accipitur pro "iusiurandum violare, transgredi aut simulate pręstare",
sed non nunquam pro "deierare", cum deierare in malam partem
accipitur; accipitur enim nonnunquam in bonam quoque deierare, ut
aliquando observavimus. Cum ergo sic habent verba Christi: "Non
periurabis" dictum esse priscis, nusquam invenies apud Hebręos hoc
periurii interdictum, sed neque apud Gręcos. At sic invenis Exodi 20.:
"Non sumes nomen domini dei tui temere" [2. Mos. 20. 7], ubi noster
interpres dixit: in vanum. Secundo invenis Levitici 19.: "Non iurabitis
in nomine meo ad mendacium" [3. Mos. 19. 12], ubi Gręcus
sic est interpretatus: οὐκ ὀμεῖσθε τῷ ὀνόματί μου ἐπ ̓ἀδίκῳ, id est:
non iurabitis nomine meo ad iniquum aut falsum. Ubi Latinus sic
est interpretatus: "Non periurabis in nomine meo." Vides, ut hic divus
Hieronymus eleganter est periurandi verbo usus pro falso deierandi,
non pro iusiurandum non violandi. Fuit ergo priscis interdictum, ne
temere nomen dei adsumerent, hoc est: quemadmodum Levitici dicto
loco exponitur, ne ad mendacium deierarent. Nata est enim eis ex
hoc intellectu hęc opinio, quod, si nomen dei adsumeretur ad verum,
nihil officeret etiam in familiari ac quotidiano sermone, sed ad rem
levem, vanam, falsam, fictam aut ementitam non liceret adiurare vel
deierare. Hanc itaque opinionem hic revellit Christus. Puta, quod
neque ad verum neque falsum in familiari sermone deierare debeant,
sed sic omnia vere tum loqui tum agere, ut si quis dicatur ναί, hoc
est: etiam, iam proximus sic sit de eo persuasus, ut sciat verum esse,
quod alius dixit, si dicat: non, contra sciat non esse. Atque de iureiurando
hic prorsus nulla fit mentio. Sic enim habet: "Audistis, quia

--148--

dictum est priscis: non peierabis." Ubi hoc dictum est? Ibi scilicet,
ubi non agitur de periurio, sed de deierando sive deiurio. Ibi permittebatur,
ut ad rem veram nomen dei tui deierando adsumeres.
Sequitur: "Sed reddes domino iuramenta tua" [Matth. 5. 33]. Quorsum
hoc attinet? Si de iureiurando loquitur nunc, ubi ergo prior locus:
non periurabis, habetur in hunc sensum: non falles iusiurandum?
Confit ergo, ut de eis deierationibus loquatur, quibus sese quisque temere
recipit aliquid facturum, quasi dicat per parenthesim: "Sunt enim
domino reddenda, quę iuraveris", recte scilicet aut iure, ut hoc pacto
a deierando vel adiurando deterreat, quasi periculum sit dominum imputaturum,
etiamsi temere recipias. Sequitur: "Ego autem dico vobis,
ne iuretis omnino" [Matth. 5. 34]. Ecce, de qua iuratione loquitur:
de ea nimirum, quę priscis erat per legem permissa, cum liceret ad
rem veram atque dignam deierare per nomen dei, quod scilicet neque
ad rem veram et quantumvis magnam debeamus nostra, hoc est privata
autoritate adiurare, deierare aut polliceri, ubi iterum nulla fit
iurisiurandi, quod publica autoritate rogamur, mentio. Quam sententiam,
quę sequuntur, firmiorem faciunt, cum ait: "Neque per coelum,
nam thronus dei est, neque per terram, est enim scabellum pedum eius,
neque per Hierosolyma, civitas enim summi regis est, sed neque per
caput tuum iurabis, nam non potes unicum pilum album aut nigrum
reddere" [Matth. 5. 34-36]. Per hęc exempla fit manifestum, quod nullam
iurisiurandi mentionem hic facit Christus. Quis enim Hebręorum
unquam per coelum, terram, Hierosolyma aut caput suum iuravit?
Contra vero quis non deierat per ista? Alius pollicetur munus per crucem
dei, alius per coelum et terram deierat. Hęc ergo vetat Christus.
Ad idem facit ipse totius sermonis colophon: "Sit autem sermo vester
talis, ut, si dicatis: etiam, etiam sit, si dicatis: non est, non sit."
Ecce vobis sermonem! Non ergo locutus est de iureiurando; nihil enim
attulit aut de foro aut tribunali aut magistratu, sed de sermone quotidiano,
quo inter nos familiariter utimur. Videbor forsan alicui nimis
languide sententiam hanc tueri; sed is, ubi toties atque nos, quae
Exodi 20. et Levitici 19. scribuntur, expendet, cum apud Hebręos,
tum apud Gręcos et Latinos, nobiscum, scio, sentiet. Vide nunc,
qum catabaptistę geminum huius loci sensum non expenderint, sed
perperam intellectum sui erroris fundamentum fecerint, an dici satis
in illos possit?!

--149--

Neque ea iusta causa est, cur non debeamus iureiurando rogari,
quod nihil possimus, ne pilum quidem mutare; si enim ista legitima
esset causa, iam ne ipsum "etiam" vere poterimus proximo respondere.
Dixi multis, qui me interrogabant, an essem in catabaptistas exercitum
educturus: "Etiam." At cum nullo momento securus sim ab eo, qui
ęquo pede omnium fores pulsat, num recte dixi "etiam"? Recte dixi.
At incertus eram, quod viverem, nedum quod scriberem; nemo propterea
mendacii arguet. Dicit frater fratri se crastino adfore: "etiam"
est; non venit febre occupatus, non arguitur mendacii neque ei quicquam
imputatur, necessitatis enim deus excusat; sic etiam, cum ad
rogationem a magistratu vocatus iureiurando respondet, non sic respondet,
ut dei summi potestas non iure quoque possit excipere. Cum
autem iuraret Abraham ipsi Abimelech [cf. 1. Mos. 21], nonne
iurabat se aliquid pręstiturum? Cur ergo fecit, cum catabaptistę negent
eum quicquam posse, imo contendant Christum id voluisse? "Sub
lege", inquiunt, "licebat iusiurandum pręstare". At Abraham ante
quadringentos triginta annos [cf. 2. Mose 12. 40; Gal. 3. 17] sacramento
respondit, et non fuit sub lege, sed sub fide. Apostolus enim patrem
nostrum eum facit propter fidem [cf. Röm. 4. 4-17]. Patet ergo Christum
contra insaniam istam agere, qua plerique adeo frivole iurant proprio
motu et sua autoritate, vel quęque pollicentes vel, quę fugere nequeunt,
abiurantes; tum denique ad quęvis non iam coeli terręque nomina,
sed dei quoque vivi advocant non sine contumelia dei et sua pernicie.
Cum exemplum istud, quod deus ipsi Abrahę iuravit, infirmare
moliuntur, quidquam se ipsos infirmant? Quoties enim in superioribus
dixerunt, quę Christum fecisse videamus, iure facturos esse? Sed
iungunt hic deo esse possibile, ut id pręstet, quod promittat nobis non
tantundem. An non idem sentiendum est de Christo? Dicam igitur:
Christus potuit diligere inimicos suos; ego non possum, ergo non
debeo diligere. Vides, optime lector, quod, etsi multa novent ac
tentent, nulla tamen in re non deprehendi, quod errorum suorum fundamenta
ex aliqua insigni aut arrogantia aut malicia aut saltem ignoratione
produxerint. Quomodo hic deprehenditur? Ex suasoriis enim
1 A am Rand 3 - 2 legitima ] A legittima - 24 A am Rand 4 - 31 deprehendi
] A depraehendi - 33 deprehenditur ] A depraehenditur

--150--

est "quia non potestis pilum unicum mutare", et illi eo trahunt, quasi
Christus hoc verbo voluerit sacramentum iurisiurandi tollere.
Colligunt per locum a minore: si per solium iurare non licet,
quanto minus per deum ipsum, qui in solio sedet? Sed non inepte
colligunt, si de periurio aut deiurio loquuntur; si enim deus vetat, quominus
deieremus per solium suum, eo quod suum sit, quanto minus
debemus per ipsum deierare; sed si de sacramento loquantur, iam
non recte colligitur: si per solium dei non est sacramentum pręstandum,
ergo per deum ipsum non est pręstandum. Per omnem enim creaturam
non redditur iusiurandum legitime atque ut oportet, sed per deum.
Iusiurandum species religionis est; qui enim sacramentum pręstat, ad
summam religionis sese religat; in religione summum est adoratio.
Sicut ergo inepte colligitur: solium non est adorandum, ergo deus non
est adorandus, ita nihilo minus ineptum est: per solium non fit iusiurandum,
ergo neque per eum, qui solium insidet, fieri debet.
Qum de Petri et Pauli testimoniis loquuntur, nesciunt, quid ganniant.
Nondum enim didicerunt testandi verbum Hebręis in elegantissimo
esse usu, nempe pro intrepide et constanter prędicandi verbo.
Quod autem testimonium dicere liceat, 1. Timoth. 5. patet: "Adversus
presbyterum accusationem ne accipias nisi sub duobus aut tribus testibus"
[1. Tim. 5. 19]. Hic quęro primum, an de Christianis testibus loquatur
apostolus an infidelibus? Si de infidelibus, ergo periclitabitur omni
momento episcopus et cum eo ecclesia; quanto enim quisque est sanctissimus
et innocentissimus, tanto infestius imminent perfidi videbiturque
Paulus male consuluisse tum ecclesię tum episcopo, qum testandi
copiam incredulis fecit. Si autem loquitur de testibus, qui intra ecclesiam
sunt, ergo licet Christiano testimonium dicere. Quęro igitur
secundo, an, qui testimonium dicerent, iuratos intelligat an iniuratos.
Si iniuratos, iterum periclitabitur episcopus; sunt enim multi falsi
fratres [cf. Gal. 2. 4], sunt multi, qui, quanto diligentius advigilat episcopus,
tanto infensius ad eius depositionem penetrant. Et in summa
sic est in rebus humanis, ut paucis credere iniuratis possis, quod apud
Romanos Catoni soli usuvenisse aiunt, ut scilicet iniurato crederetur.

--151--

Imo non est verisimile, ut intra ecclesiam testes unquam iniurati
accepti sint; nam pro ea prudentia et spiritu, quo tum pollebant, facile
viderunt, ut si iniurati consuessent dicere contra episcopum, quotidie
vanę adcusationes ac motus contra episcopum excitarentur. Id si testimonium
paulo diligentius expendissetis, o mersores non tantum corporum
sed animarum quoque, non docuissetis iusiurandum non esse
pręstandum! Sed quid boni de vobis spero, qum omnia, quę adseritis,
volentes et videntes contra scripturam adseratis?
"Cum iuratur", inquiunt, "promittuntur res futurę". Quę ergo res
futurę promittuntur, cum is, ad quem depositus erat asinus proximi,
iuraret se manum non admovisse ad rem proximi? [cf. 2. Mos. 22. 8-10].
Videte, quam docte atque prudenter digeratis nęnias vestras. Prius
erat iusiurandum decisio tantum inter litigantes, nunc est promissio
tantum. Quid hoc aliud est quam, ut quidquid in buccam inciderit,
eblatterare? "Cum autem quis testatur" inquiunt, "testatur super re
pręsenti, num vera et bona sit, quemadmodum Simeon testabatur:
,Ecce, positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in
Israël'" etc. [Luc. 2. 34]. Quid, si apostoli testati sunt de re pręterita,
puta, de Christo crucifixo per omnem orbem?: "Et eritis mihi
testes, non modo per Iudęam et Samariam, sed usque ad ultimum
terrę" [Act. 1. 8]. Testabantur ergo apostoli super re pręterita; deinde
et de futura testatur hic Simeon, cum dicit Christum signum futurum,
cui contradicetur [Luc. 2. 34]. Ipse quoque futurum nunc vobis
testor, quod πιστὸς ὁ λόγος [1. Tim. 1. 15], hoc est: indubitatum est:
"Testor vobis, sive monitorem accipiatis sive minus, futurum, ut, cum
ii, qui nunc per vos seducuntur, oculos receperint, non aliter in vos
concitabuntur quam in lupum pastores aut in rabidum canem." An
non et ego quoque nunc testatus sum? Cur non constituistis inter
has leges vestras aliquid de vestra suavi contestatione? Hanc ne tu,
lector, ignores, sic habe: Abbacellę hoc utuntur pręstigio: deiicit

--152--

se aliquis aliquo catabaptista perinde atque epilepticus esset, spiritum
quam diutissime potest retinet ac se in extasi esse simulat. Horrendam
prębere speciem aiunt, qui viderunt. Tandem evigilanti similis
testari incipit super his, quę in extasi viderit aut didicerit. Viderunt
omnes cum primis Zuinglium errare in catabaptismo, quam sententiam
alius mitius, alius atrocius pronunciant. Viderunt iudicii diem
adfore ante biennium. Viderunt catabaptismum iustam sanctamque
rem esse et id genus nugarum suarum. Nec est, cur hoc pręstigium
putes a simplicibus eorum fingi; ipsi antesignani autores sunt, quod
hoc exemplo disces: Sanctogalli puella catabaptistis fuit duodecim
annorum aut paulo supra, patris, ut aiunt, recte animati filia, quem
ad convehendum annonam sese accigentem (est enim frumentator) filia
monet, ut istum diem domi se retineri patiatur, visurum esse miranda,
atque paulo post ad eum, quem diximus, modum concidit, cumque
evigilasset, itidem fanatica ista sua garriebat. Vides, ut ista scivit,
quando casura esset; cur autem non cecidit protinus, ut patrem vidit
proficisci? Nondum docta erat, omnia, quę sibi restituta redderet, aut
quibus ad hanc rem opus erat, imperata fuerant. His immanibus
pręstigiis passim etiamnum apud Abbacellanos utuntur. Et contestationem
vocant, quę et ipsa est de rebus tum pręteritis tum futuris,
ne vani isti vetularum seductores dicere possint. Cum autem quis
testatur, testatur super re pręsenti. Aha! quam dulciter et suaviter
omnia digerunt; dii deęque, omnes superi, inferi ac mediastimi eis sint
propicii!
Recte monent Christum docuisse, ut sermo noster sit: "etiam,
etiam! non, non!", quod tamen ipsum nobis non videntur dilucide
intelligere aut, si intelligunt, non facere. Cum enim multis locis sępe

--153--

"etiam" dixerint, nunquam tamen fuit "etiam". Cum relegantur coryphęi
isti, contra quos potissimum scribimus et sacramento rogantur,
nolunt respondere, sed per fidem, quam in deum habeant, recipiunt se
nunquam redituros, ac mox ubi redierint: "pater", inquiunt, "per suam
voluntatem me reduxit". Ego mendacii patrem [Johs. 8. 44] adprobe esse
scio, qui eos facit reduces. Ipsi autem coelestem se intelligere simulant.
Sed hoc memoratu dignum est: Cum Georgius ille, quem omnes
alterum Paulum vocant, de domo Iacob, virgis apud nos cederetur
usque ad portam infernam et ad respondendum sacramento levandumque

--154--

manus a servo senatus adpellaretur, primo renuit, quod prius
etiam sępe fecerat atque obtinuerat, imo se semper sic gesserat, quasi
prius mori vellet quam iusiurandum pręstare. Iubet ergo servus
senatus, actutum manus levet ac sacramento rogatus respondeat, "aut
vos lictores", inquit, "eum in nervum reducite"! Levat, virgis nunc
persuasus, in coelum manus ac pręeuntem sacramento magistratum
sequitur Georgius de domo Iacob. Hic vobis oritur, o catabaptistę,
quęstio: in legem inciderit Paulus iste vester necne? Lex vetat, quominus
iuretis; iste iuravit; legem ergo transgressus est. Hic ergo nodus
nectitur: Vultis separari "a mundo, a mendacio, ab his, qui non ambulant
iuxta resurrectionem Christi, sed in mortuis operibus"? Qui
ergo factum est, ut apostatam istum non excommunicaveritis? Non est
ergo "etiam" apud vos "etiam", neque "non" "non", sed contra; "non"
est apud vos "etiam", et "etiam" "non". Neque Christum neque
constitutiones vestras sequimini.
Hęc de iureiurando dicta sint, quod isti non alia causa conantur
ex humanis rebus tollere quam seditionis ac tumulti. Libertatem enim
carnis, quam neque Christus neque apostoli prędicaverunt, rudibus
pollicentes his artibus rebaptizandi, separandi et iusiurandum negandi
utuntur. Cum interim non considerent, quod Paulus Heb. 6. dicit:
iuramentum esse tum confirmationem, tum finem omnis controversię,
[Hebr. 6. 16]) quo verbo adparet divinum apostolum non locutum esse
de iis, qui non sunt intra ecclesiam, quod iuramentum apud eos omnia
aut confirmet aut decidat, sed de his, qui non sunt extra ecclesiam;
apud istos ergo perhibet iuramento et firmari et decidi omnia. Neque

--155--

etiam, ut monuimus, considerant, quod superius de testibus contra episcopum
testantibus dictum est, sed neque istud, quod neque Christus neque
apostoli istud verbum, quod in ore duorum aut trium testium stet aut
cadat omne verbum, nunquam docuerint antiquatum esse, ut Matthęi 18.
et Hebr. 10. facile videtur. Ex quibus discere potuissent iusiurandum
nunquam esse abolitum, etsi aliud verbum non haberent quam:
"Reddite, quę Cęsari debetis, Cęsari, et quę deo, deo!" [Matth. 22. 21].
Quicquid ergo tum Cęsari debebant, reddere iubentur. Debebant autem
et iusiurandum; iubet ergo Christus ipsum quoque reddi. Sed antequam
hinc abeamus, moneri debent tyranni huius mundi, qui, ut
Christi nomine falso gloriantur, sic omnia ad euangelii eius conculcationem
faciunt, ne ex hac nostra iurisiurandi defensione putent sibi
crudelitatis suę munimentum petendi datam occasionem, propterea quod
hactenus nihil dictum sit de atrocitate abusus iurisiurandi. Ipse ut
nostrę sententię summam breviter expediam: iusiurandum non arbitror
exigi debere aut citra conscientię molestiam exigi posse, quam tum,
cum aut humana obtestatio omnis cessat aut proximi salus graviter
periclitatur, atque super hęc omnia, cum in nulla re, quam iuraturi
sumus, nomen dei blasphematur. Quam nostram sententiam ex prędictis
facile discuties. Hactenus igitur putamus non pessime confutatas
esse catabaptistarum nugas. Nunc ad alia pergemus.
Tertia pars.
In hac parte duo recepimus acturum: de foedere sive testamento,
et de electione, quod firma maneat. Ubi certis quoque cum testimoniis
tum argumentis docebimus apostolis morem fuisse credentium infantes
baptizandi.
De foedere igitur ad hunc modum disserimus. Etsi summus
opifex immane illud mundi domicilium in hoc excitaverat, ut hominem
cultorem exciperet, attamen, priusquam ulla ullam in partem colonia
deduceretur, imo antequam nati essent futuri coloni, deficit unica generis
totius spes, pater humani generis a conditore suo. At melior deus,

--156--

quam ut in proditorem iuxta commissi magnitudinem animadverteret,
ac simul iustior, quam ut tam audax facinus relinqueret inultum;
quem funditus abolere ac perdere iure potuit, miserum et calamitosum
reddidit. Paradiso igitur pulsum patrem fieri non vetat, sed
generis ac posteritatis non perinde ingenue atque fuisset, si fidem
non prodidisset. Sic ergo factum est, ut qualis qualis esset progenies,
in omnes tamen terrę angulos cultor propagaretur. Veruntamen
utcunque sobolescerent atque multiplicarentur inque gentes varias
dividerentur homines, divina providentia una tamen peculiariter signatur,
quę inter omnes populos perinde sacrosancta esset, atque apud
omnes venerabile erat sacerdotium. Eam gentem in hoc elegit divina
providentia, ut quandoquidem erat mundum filii sui morte expiatura,
corpus, quo mori posset, ex ipsa sumeret. Quam et ingentibus beneficiis
omni tempore prosequuta est, imo sic coluit atque per omne discrimen
servavit, ut vel ista sola observatione discere liceat deum rem
supra modum admirandam per eam facturum fuisse. Utenimcunque
ad paucitatem redigeretur, subito repullulabat, utcunque adfligebatur,
semper restituebatur. Credebat Adam nato sibi filio eum esse natum,
quem non adeo pridem deus dixerat diaboli caput comminuturum, unde
et mater: "Possedi", inquit, "hominem ipsum per deum" [1. Mos. 4. 1],
hoc est: eum iam indepta et nacta sum hominem, quem deus promisit.
Cumque alter nasceretur, eum Haebel, hoc est: "supervacaneum" adpellavit,
non ex fastidio, sed gratulatione, quod abunde redderet deus,
quę promitteret, quasi diceret: plus pręstat munificus ille deus quam
promiserit. Sed brevi, quę se plus quam foelicem liberis putabat, orba
redditur; insurgit enim is, qui ut primogenitus erat, ita in eum omnes
spes suas locabant parentes, ac fratrem nihil tale opinantem aut meritum
opprimit. Concidunt hic iterum omnia, et ad unum redeunt;
Haebel occisus erat. Cain parricida conscientię trepidatione nihil obscure
ostendebat ex se nasciturum non esse, qui parentum casum sarcire
posset; succurrit et huic malo bonitate sua deus atque alium illis
filium ponit tanquam surculum, de quo posteritas floreret, unde et nomen
ei imponitur Seth, id est "positus vel datus"; vicissim enim utuntur
Hebręi dandi et ponendi verbo, quasi tu dicas: a deo datus. Ab eo
dein posteritas derivatur in Noam, qui prę omnibus, qui tum vivebant,
iustus erat ac innocens. Cumque humanum genus cupiditate ac violentia
ferretur et audacia nihil fecisset reliquum, diluvio, qum Noam
a deo missum non audirent, omnes mergit. Ipse autem Noah solus
cum suis in arca enatat. Renovatur cum illo foedus, a quo deinde
humanum genus postliminio nascitur atque in omnes orbis partes ad
colendum terram diducitur. Interea tamen non est immemor consilii
sui deus ac missis omnibus, non modo gentibus ac populis, sed optimis

--157--

quibuscunque Abraham amplectitur eumque de omnibus in hoc eligit,
ut de eius posteritate nasceretur, qui non modo Iudaicum, sed universum
genus humanum salvaret. Cum illo foedus, quod cum Adam pepigerat,
renovat et clarius reddit; quanto enim propius accederet tempus adventus
filii sui, tanto adpertius cum illis loquebatur. Promittit ergo ei
primum bonitatem suam, quod sit deus eius futurus, atque ab eo vicissim
requirit, ut ἀριστεύσῃ, hoc est: recte sese gerendo coram eo ambulet. Deinde
promittit se ei semen istud benedictum daturum, quod et serpentis antiqui
caput contunderet, et depressi ab eo hominis caput, ad infallibilem
salutis spem erigeret. Promittit posteritatem quoque innumerabilem, quę
ei non tantum secundum carnem, sed secundum spiritum quoque nascitura
esset. Postremo promittit Palestinam. Et huius foederis signum
circuncisionem mandat. Crescebat itaque vir peregrinus ac nomada ad
eum modum, ut facile viderent, qui hominis noticiam haberent, deum
esse cum eo. Omnia, quęcunque promiserat, pręstitit deus. Cumque
posteritas eius ad monstrosam multitudinem in ęgypto excrevisset,
iam non uti prius unam solummodo gentem secrevit aut unum solummodo
hominem, quocum foedus servaret initum, sed etsi Iudas, filius
Israël designaretur, ex quo nasciturus esset salvator [cf. 1. Mos. 49. 10],
reliquę tamen gentes, quę de Abraham erant, non sunt foedere pulsi
aut amicitia, quam cum omnium patre Abraham inierat. Quemadmodum
neque cum his, qui postmodum de Iuda erant nec tamen de
domo David, qui et ipse peculiariter in patrem venientis Christi designabatur,
quicquam mutavit; sed erant in foedere omnes, qui de Abraham
progignebantur. Hic, inquam, ut ad me redeam, est populus iste
sive Hebraicus sive Israëliticus, quem dominus ex omnibus gentibus
et populis sibi in peculiarem populum designavit, ut supra omnes
populos non aliter emineret quam sacerdotum collegia, cum apud istam
gentem tum apud reliquas omnes antecellebant, quod verbis suis ipse
testatur Exodi 19.: "Nunc ergo si audiendo audieritis vocem meam
et foedus meum custodieritis, eritis mihi λαὸς περιούσιος (hoc est:
proprius, peculiaris aut quęsitus populus) ex omnibus populis, etiamsi
mea est universa tellus. Et eritis mihi regnum ex sacerdotibus et
gens sancta" [2. Mos. 19. 5, 6].
Habent et hic catabaptistę universi erroris sui medelam et emplastrum,
si saltem imponi patientur; "si audiendo audieritis vocem meam

--158--

et foedus meum custodieritis" ait: en vobis deum synecdochice nobiscum
loquentum! Cum enim omnem populum adloquatur: "si audieritis
et custodieritis" etc., quę ad eos tantum referri possunt, qui et
audiunt et custodiendi studium habere possunt, infantes tamen non
magis excludit, eo quod nondum audiunt neque, quid custodiendum
sit, sciunt, quam eos, qui aut somno aut mente capti sunt. Qui enim
unius corporis sunt, pro uno reputantur; infantes autem, cum sint de
corpore populi dei, non ideo excluduntur, quod nondum audiunt et
intelligunt. Quod autem sint membra unius eiusdemque corporis populi
dei, hinc patet, quod signum foederis circuncisio eis data est.
Quod suo ore deus et foedus et signum foederis adpellavit, eo quod,
qui in foedere esset, hoc signo signaretur. Paulus 1. Cor. 12.: "In uno
spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus" [1. Kor. 12. 13]
ait. Quin et ipsi catabaptistę perhibetis: qui ad mensam domini accedere
velit, necesse habeat, ut prius per baptismum in unum Christi
corpus coaluerit. Hęc non ideo dicimus, ut nunc vel postea docere
velimus aut circuncisione aut baptismo Christo inseri, sed ut, qui
baptizantur aut circunciduntur, in corpore ecclesię dei sint, ostendam;
quamvis orationis alloeosim nihil morer, in unum corpus baptizati
sumus, pro: qui unius corporis sumus, uno baptismo tingimur; natura
enim prius est de corpore esse quam signum corporis ferre. Unde et
Paulus: "In uno spiritu", inquit, "omnes in unum corpus baptizati
sumus" [1. Kor. 12. 13]. Prior est spiritus gratia, qua in ecclesię consortium
allegimur, quam consortii signum; nemo enim signatur, nisi
qui prius in exercitum aut militiam scriptus est. Huc ergo tendimus:
si, qui uno baptismo baptizati sunt, in unum corpus coierunt, indubie,
qui una circuncisione, foederis signo, signati sunt, in unum quoque
corpus colliquati sunt. Hebręorum infantes sunt circuncisione foederis
symbolo signati; ergo fuerunt in foedere. Cum ergo in foedere sint et

--159--

deus cum isto corpore loquitur, quod secum est in foedere, velimus
nolimus cogimur synecdocham esse fateri: "si auderitis et custodieritis",
per quam infantes non excluduntur, etiamsi ad eos quędam non pertineant.
Aliud exemplum do, si quo modo veritatis possint faciem
intueri. Docet Plutarchus, nimirum in libro "Cur deus tarde
puniat" unam gentem, unam civitatem aut unum populum perinde
atque unum hominem esse. Nihil ergo referre, si non plectantur
gentes, urbes, populi protinus, cum peccant; neminem enim numinis
manum effugere posse; sic ergo fieri, ut populus aliquis post multos annos,
cum eorum nemo in humanis est, qui peccaverant, plectatur. Id autem
perinde esse, ac si illi ipsi punirentur, qui peccaverant, eo quod unum
corpus aut unus homo sit gens, urbs, populus. Sic et hoc loco vobiscum
reputate tam Hebręorum quam Christianorum liberos eiusdem
corporis esse cum parentibus. Et cum dicitur: "Audi Israël"
[5. Mos. 4. 1], et infantes nequeunt audire, nolite dicere, quod non sint
de corpore populi dei; nam quod hodie minus possunt, aliquando facient,
audient et intelligent, nec ideo minus computantur a deo ipso
inter filios regni, qui modo ad hoc destinati sunt, si, dum maioribus
eorum loquitur, ipsi non intelligunt. De qua re in sequentibus, cum
ad electionem ventum erit.
Sequitur: "Eritis mihi populus peculiaris proprius aut quęsitus
περιούσιος" [2. Mos. 19. 6]. Latinus interpres dixit: "In peculium
eritis mihi." Petrus populum acquisitum vel acquisitionis Hebraico
schemate dixit [cf. 1. Petr. 2. 9]. Hic est ergo populus dei singularis,
quem in humeris suis portavit, quem supra omne periculum elevavit
non aliter, quam aquila extra omne periculum volat. Quibus metaphoris
hoc volunt divini vates: hunc populum semper fuisse prę omnibus
terrę populis domino adamatum, servatum atque cultum non
aliter, quam vel parens liberos suos in humeros levet ac baiulet, aut

--160--

gallina pullos sub alis foveat. Sed hoc non sic est accipiendum, quasi
Hebręorum infantes non sint de corpore populi dei, cum eiusdem
corporis signum non iniussu eius, qui foederis autor est, ferant.
"Ex omnibus populis" [2. Mos. 19. 5]. Hoc verbo deus electionem
occulte insinuat. Non enim alligavit deus electionem suam aut voluntatis
suę libertatem ad ullum externum sive signum sive opus. "In
omni enim gente, qui deum timet atque quod iustum est, operatur,
acceptus aut gratus est ei" Act. 10. [Act. 10. 35]. Unde quod Israëliticum
ex omnibus populis elegit, non est in hoc factum, quod nemo,
nisi de isto esset populo, salvus futurus esset (semper enim libera est
electio dei), sed quod propter gloriam filii sui istum prę omnibus admirabilem
reddere voluit et peculiarius amplecti.
"Nam mea est universa tellus" [2. Mos. 19. 5], sive, etiamsi mea
sit universa tellus, itidem ad huius populi privilegium atque splendorem
pertinet et electionem adserit. Quamvis enim omnes populi
universę terrę domini sint, Israëliticum tamen ex omnibus elegit, ut
esset pars, hereditas ac sors domini. Isa. 19.: "Benedictus populus
meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrius, hęreditas autem
mea Israël" [Jesaja 19. 25].
"Et eritis mihi regnum sacerdotale" [2. Mos. 19. 6], vel ut nos
interpretati sumus: "eritis mihi regnum ex sacerdotibus." Hebręus
enim habet regnum sacerdotum, sed ad declinandum ambiguitatem
recte eruitur sensus ea forma, quam nos sequimur. Quemadmodum
enim nescio an Pyrrhi an alterius tyranni legati soenatum Romanum
ex regibus esse dixerunt propter et gravitatem et maiestatem soenatorum,
sic et universum regnum populi Israëlitici ex sacerdotibus
vel sacerdotum regnum dicitur. Cum propter ceremoniarum ordinem
tum propter legis ac prophetarum pręstantiam tum denique propter
amicitiam ac foedus, quod dominus cum hac sua gente habuit. Antecelluit
igitur populus Israëliticus omnes terrę populos sive in his,

--161--

quę ad deum pertinent, sive quę ad generis nobilitatem. Ex uno enim
ut omnes nati sunt, ita ex eis natus est, qui unus ac solus rex et
imperator gentium omnium est factus. Qua quę maior nobilitas, aut
quę par gratia invenitur?
Fuit ergo non postremę glorię, si quis de gente ista natus esset,
cum et deus eam prę omnibus coleret, suam fecisset ac foedus cum
ea haberet. Quę omnia etsi per omnem scripturam sint celeberrima
et nusquam non tractata. Paulus tamen supra omnes brevibus, sed
claris exponit Rom. 9.: "Opto ipse", inquiens, "anathema esse a Christo
pro fratribus meis, qui secundum carnem cognati mei sunt, puta
Israëlitę, quorum est cooptatio in filios, gloria, testamenta, legislatio,
cultus, promissiones; quorum sunt patres et ex quibus est Christus,
quod ad carnem adtinet, qui est super omnia deus benedictus in secula"
[Röm. 9. 3-5]. Ecce, ut Israëlitas in filios dei perhibet cooptatos,
cum tamen ex eis domino plurimi displicuerint. Eorum dicit "gloriam"
esse; quę enim par maiestas quam dei populum esse, filios dei esse et
salvatorem omnium ex eis natum esse? "Testamenta" quoque eorum
sunt. Quicquid enim testatus est cum hominum genere dominus, per
hanc gentem factum est: "Quorum est legislatio." Non enim contentus
fuit summus ac optimus testamentum aut foedus cum eis inivisse, nisi
populum suum divinis ac iustis legibus munivisset. Horum quoque
"cultus" fuit; ostendit enim eis deus, quibus potissimum rebus coleretur:
iustitia, ęquitate, innocentia. Sed neque credendus est beluinarum
hostiarum cultus ei displicuisse, quem ipse monstravit. Etsi ad
nullam aliam rem quam ad disciplinam sive cautionem et significationem.
Disciplinam huis cultus apud eos esse voluit, quo non deessent eis ritus,
quoque minus ad idolorum cultum deficerent, si nullum ipsi habuissent.
Significare autem voluit hostiis pecuinis hostiam aliquando venturam
esse, quę animos expiaret. Corporeis enim victimis assuefacere voluit
ad perfectionis animorumque hostiam, ut, cum viderent beluinas ad
carnis, hoc est: externam mundationem pręceptas esse, discerent aliquando
adfore, quę animos quoque mundaret; scire enim omnes potuerunt deum

--162--

primam animarum nostrarum curam gerere, corporum postremam. Horum
ergo cultus fuit sive is, qui adumbrabat verum, sive verus ipse; ex
eis enim natus est, per quem omnes veri adoratores [Johs. 4. 23] et cultores
ad deum accedunt. "Promissiones" quoque his solis factę sunt.
Nihil enim Sibyllina moror carmina, sive enim apud eas nata sint,
sive eis obtrusa. Hęc tamen gens, quę populus dei erat, in hoc erat,
ut, quicquid boni donare humano generi vellet, per hanc veluti sacerdotem
aut daret aut promitteret. Pręcipua igitur est, cuius promissiones
sunt, etiam si quędam per Sibyllas, vatidicas ex gentibus foeminas,
quo libertatem voluntatis suę ac electionis agnosceremus autoritatem,
prędixit. Sed et "patres" horum sunt. Viri deo pleni scilicet, quorum
alii universo ferme mortalium genere bestialem vitam vivente (ubi enim
non colitur deus, quod discrimen est inter hominem et beluam?) ac
furiosos adfectus sequente soli deum timuerunt, eius verbo crediderunt
ac se ad eius voluntatem composuerunt, alii quę vel bona viderunt per
spiritus sancti instinctum usuventura obedientibus ac deum timentibus,
vel mala rebellibus, impiis et contumacibus, intrepide nunciarunt. Hi,
inquam, patres, quos patriarchas et prophetas adpellamus, quibus factę
sunt promissiones, ex Israëlitis dei populo fuerunt.
In summa (quid enim in re tam adperta pluribus uteremur testimoniis?)
id volumus: Israëliticum populum dei populum esse, quocum
foedus iniit, quem peculiariter suum fecit, cui et foederis sui
signum dedit a minimo usque ad summum, eo quod et supremi et imi
in foedere eius, de populo eius, de ecclesia eius essent, quodque, dum
universum populum istum alloquitur aliquid pręcipiendo aut vetando,
non ideo infantes excluduntur, quod eorum, quę dicuntur aut mandantur,

--163--

nihil intelligant, sed synecdochicis sermonibus utatur, quibus
tam abest, ut ea pars, ad quam pro tempore vel ętate horum, quę
fiunt, nihil pervenit, excludatur, ut etiam includatur non aliter, quam,
cum quis cum uno homine agit, iam cum omni familia eius ac posteris
actum est. Unde et crebro universum populum tanquam unum hominem
adfatur: "Audi, Israël!" [5. Mos. 4. 1] et: "Domui Iacob
dicito" [Jerem. 5. 20] etc.
Idem ergo foedus, quod olim cum populo Israëlitico, in novissimis
temporibus nobiscum pepigit, ut unus essemus cum eis populus,
una ecclesia, et unum foedus quoque haberemus. Non dubito hic
futuros, qui nequiter vociferentur: "Ecce, iste vult nos Iudęos facere,
cum semper sit de duobus populis dictum, de duabus ecclesiis deque
duobus testamentis; ut est Genn. 25. et Galat. 4." [1. Mos. 25. 23;
Gal. 4. 22-31]. Ad quę sic respondemus: Quotiescunque de duobus
populis in scriptura habetur distinctis aut diversis, iam alterum ex his
necessario non esse de populo dei; sive enim cum olim Iudęi populus
dei essent et qui gentes eramus, essemus non populus, sive cum nunc
gentes populus dei sumus et Iudęi excisi sunt, adhuc tamen unus
tantum est populus dei, non duo. Cum Genn. 25. dicitur: "Duo
populi ex ventre tuo dividentur" [1. Mos. 25. 23], non sic debet intelligi,
quasi uterque esset populus dei simul unoque tempore futurus. Sed
Iacob dilexerat, Esau vero odio habuit [cf. Röm. 9. 13], priusquam in
utero conflictarentur. Semper ergo unus idemque populus est is, qui
deum unum verum ac solum colit, ex quibuscunque tandem prognatus
sit parentibus. Ac rursus diversi sunt, qui diversum cultum sequntur,
etiamsi eos unus idemque nixus effuderit. Cum itaque olim dicebatur
de duobus populis: "unus erat Iudaicus, alter gentilium", Iudaicus
dei summi cultor erat, gentilis autem impius. Nunc qum gentilium
ecclesiam dicimus, iam ea ipsa est, quę olim Iudęorum erat, et
gentilium sive impiorum populus Iudęi. Nos enim in illorum locum,

--164--

posteaquam excisi sunt, inserti sumus, non in alium aliquem isti proximum.
Duo vero testamenta dicuntur, non quod duo diversa testamenta
sint; nam sic oporteret non tantum duos diversos esse populos,
sed duorum diversorum populorum duos quoque deos. Quod dum non
viderent quidam apud veteres, diversos docebant esse deos, alterum
veteris, alterum novi testamenti, istum crudelem, hunc civilem et humanum.
Loquitur ergo Paulus de duobus testamentis quidem, sed
alterum καταχρηστικῶς testamentum vocat, cum eos vult intelligi, qui
etsi in uno isto ęterno foedere ac testamento fuissent, propter externa
tamen, quę mordicus retinebant, lucem atque adeo Christum ipsum
prodebant. Horum ergo viam testamentum vocat Paulus, non quod
testamentum vere esset, sed per ethologiam aut mimesim istorum,
qui sic vocabant. Hoc enim testamentum est: ut summus ille sit deus
noster, nos autem populus eius, iam ante adventum Christi multę
fuerunt umbrę, quę ipsę quidem non erant testamentum, sed lucis ex
ipso testamento oriturę hypotyposes. Qui ergo umbras, ut crassum
est hominum ingenium, tenacius amplexi sunt quam par esset, lucem
maluerunt amittere quam umbras, ei furioso non perinde dissimiles,
qui graviter querebatur, quod amici laboravissent, ut sibi restitueretur.
Ad horum ergo morem dicit Paulus duo esse testamenta: unum in
servitutem generans, alterum in libertatem. Sic enim quorundam erat
opinio, ut factis et ceremoniis putarent salutem comparari posse; alii
tamen videbant una misericordia ad deum accedi per eum, qui venturus
erat. Hoc autem testamentum erat illud adpendix testamenti ad
eum deumbrandum, qui veniebat; sic ergo adpendicem testamenti testamentum
vocat Paulus. Idem enim testamentum et foedus, hoc est:
eadem dei misericordia mundo per filium eius promissa salvum facit
Adam, Noam, Abraham, Mosen, David, quod et Petrum, Paulum,

--165--

Ananiam, Gamalielem et Stephanum salvos fecit. Sed nunc ad
testimonia scripturę accedamus, quibus omnia liquescent.
Mat. 8 ait Christus: "Dico autem vobis, quod multi ab oriente
et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in
regno coelorum" [Matth. 8. 11]. His verbis adperitur nobis, quibus
nam iungamur. Eis videlicet, quorum sunt promissiones, testamentum,
foedus, patres, prophetę, omnia sicut et nostra per Christum sunt
omnia. Confit igitur una ex istis ac nobis ecclesia.
Huc tendit luculentissima patrisfamilias parabola, qui ad vineę suę
cultum operas conduxit, quorum alii mature, alii tempestive, alii post
lapsum ferme iam diem venerunt, ubi unam videmus esse vineam,
unum patremfamilias et, quod admiratione cooperarios quoque adfecit,
unam ęquamque mercedem omnium [cf. Matth. 20. 1-16]. Quę quid
aliud nobis quam unum patremfamilias coelestem, unam vineam ecclesiam,
unam mercedem Christum, hoc est salutem per ipsum significant?
Sed ne cui hic obrepat: Veteres non per Christum, sed legis
observationem ad deum accessisse. Quod quidam ideo sentire videntur,
quod duo testamenta sint, unum, quod in servitutem generet, alterum
vero, quod per Christum in libertate spiritus sit. Vetus ergo putant
ad salutem requirere legis observationem, non Christum, non videntes,
quod etiam servata lex non salvum faciebat; "si enim per legem iustitia,
iam gratis (hoc est: frustra) Christus esset mortuus" [Gal. 2. 21].
Servaret mea quidem sententia lex (est enim spiritualis), hoc est: salvi
quidem redderemur, si legem de integro atque pro voluntate divina
impleremus; sed hoc impossibile est omni carni. Discimus ergo per
legem solummodo damnationem nostram; per eam enim concludimur
in peccatum et tenemur ad poenam. Unde iam facile colligitur: eos
quoque, qui sub lege fuerunt, nullo negocio vidisse una salute per
Christum et se et mundum universum salvari. Quod Christus ipse
nihil obscure docet, qum Io. 8. sic legis hypocritas adfatur: "Abraham,
pater vester, exultavit, ut videret diem meum; vidit et gavisus est"
[Joh. 8. 56]. Nihil igitur tantopere desiderabat Abraham quam adventum
eius, quem, ut promissus erat, ita non dubitabat suo magno

--166--

bono adfuturum. Hactenus tamen non venerat. Cum ergo tempus
impletum esset [cf. Gal. 4. 4; Eph. 1. 10] et Christus in mundo
adesset, iam exultabat Abraham. Salvatorem igitur unum eundemque
nobiscum habentes unus nobiscum atque nos cum illis populus sunt,
una ecclesia, etiamsi prisci isti dudum ante nos in vineam venerint.
Iam et hoc patet, quid sit sinus Abrahę [Luk. 16. 22], de quo multi
anxie quęrunt. Nihil enim aliud esse potest quam ea sodalitas fidelium
primitivorum, quę ubicunque tandem servaretur in adventum Christi
perinde atque Abraham, cum per fidem essent iustificati, cupiebant
diem salvatoris Christi videre. Qui nunc nobis sinus, si quando lubet
hac uti voce; coeleste est consortium cum filio dei et omnibus, qui
cum illo sunt.
Paulus sic est in hac sententia, ut ubicunque quęstio de discrimine
Iudęorum et gentium, qui scilicet fidem habuerunt, incidat, anxie
comprobat unum populum unamque ex utrisque ecclesiam esse factam.
Rom. 11. electionem huius rei fundamentum facit. Olim Iudęos fuisse
per electionem populum dei, nunc gentes, neque tamen ita, ut ex
Iudęis ultra nemo sit intra electorum consortium, cum et ipse sit
Israëlita, et tamen in salutaris euangelii prędicationem missus sit
minister, sed aliquousque substituros, donec gentium multitudo ingrediatur
[cf. Röm. 11. 1-32]. Quod et Christus voluit, qum dixit dominum
vineę locaturum eam esse aliis agricolis [cf. Marc. 12. 9]; sed
eandem vineam. Non sunt ergo diversę aut duę ecclesię, non duo
populi; duo quidem sunt nomine, sed nisi idem in uno spiritu facti
sint populus, non sunt populus dei. In epistola ad Ephesios 2. sic
ait: "Ideo memineritis, quod vos, qui aliquando iuxta carnem gentes
eratis et pręputium dicebamini a circuncisione, quę et ipsa circuncisa
erat manibus, quod, inquam, eratis eo tempore absque Christo et a
civitate Israëlis alieni, peregrini quoque a testamento promissionis,
spem nullam habentes, imo ἄθεοι (hoc est: anumines in mundo). Nunc
autem in Christo Iesu estis, qui aliquando longinqui fuistis, nunc
propinqui estis in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui

--167--

ambos unum fecit soluto, qui medius erat, pariete septi, inimicitiam
in carne sua tollens evacuatione legis mandatorum cum decretis, ut
duos sibi conderet in unum novum hominem factaque pace ambos per
crucem reconciliaret deo in uno corpore, abolita in seipso inimicitia.
Veniens enim prędicavit vobis pacem, qui longe aberatis, et his quoque,
qui prope erant. Nam per ipsum ambo habemus aditum ad
patrem in uno spiritu. Non ergo estis ultra hospites et advenę, sed
cives sanctorum et domestici dei, ędificati super fundamentum apostolorum
et prophetarum, Christo Iesu summo angulari lapide existente"
etc. [Eph. 2. 11-20]. Quibus verbis Paulus per omnia id docet, quod
impręsentiarum volumus. Unum videlicet populum ex ambobus esse
factum per unum Christum Iesum, qui et eos, qui prius prope
aderant, et nos, qui longissime aberamus, in unum conglutinavit. Tu,
bone lector, Pauli verba diligenter expende et invenies adfatim, quod
hic adserimus; non est enim, cur tam sancta et adperta pluribus
tractemus.
Item Hebr. 12.: "Accessistis ad montem Zion et ad civitatem
dei viventis, nempe ad coelestem Hierosolymam et concioni sive
panegyri multorum millium angelorum et ad ecclesiam primogenitorum,
qui in coelis descripti sunt, et ad deum iudicem sive dominum omnium"
etc. [Hebr. 12.22.23]. Quibus item verbis Paulus docet nos
ad populum dei per Christum adglutinatos esse.
Fuerunt autem omnes apostoli in hac sententia, ut testamentum
unum sit, unus dei populus per omnia, hoc est: a maximo usque ad
minimum intra populum dei censeantur, quodque una sit ecclesia dei
ex omnibus populis per unum spiritum in unum compacta. Petrus
enim Act. 2.: "Certissime", inquit, "sciat ergo omnis domus Israël,
quia et dominum eum et Christum fecit deus hunc Iesum, quem
vos crucifixistis" [Act. 2. 36]. Ut hic ludęis Iesum dicit Christum,
hoc est: Moschiah salvatorem esse factum? Ergo et Iudęorum salus
est. Et paulo post: "Vestra enim est promissio et filiorum vestrorum
atque omnium, qui longe sunt, quos dominus deus noster advocabit"
[Act. 2. 39]. Hic perhibet promissionem non tantum eorum esse, qui
tum audirent, sed filiorum quoque suorum, qui vel nati vel nascituri
essent scilicet. Et inde 3. cap.: "Vos", inquit idem Petrus, "estis

--168--

filii prophetarum et testamenti, quod disposuit deus ad patres vestros,
dicens ad Abraham: "Et in semine tuo benedicentur omnes familię
terrę" [Act. 3. 25; 1. Mos. 22. 18]. Hic Christum Iudęorum facit;
per eum ergo solum perinde atque nos salvi fiunt. Iudęis enim primum
venit, deinde gentibus quoque, Rom. 1. [1. Röm. 1. 16]. Post
hęc Act. 10.: "In veritate", ait, "comperi, quod non est personarum
acceptor deus" etc. [Act. 10. 34], ut superius quoque attigimus. Hic
gentium quoque Christum esse probat Petrus; habemus ergo unum
eundemque salvatorem. Et deinde Act. 11., cum Petrus exposuisset,
ut ei res omnis apud Cornelium erat gesta, sic habetur: "His auditis
tacuerunt et glorificaverunt deum dicentes: ,Ergo et gentibus poenitentiam
(accipitur autem hic poenitentia per synecdocham pro ipso euangelio,
quemadmodum alibi ostendimus) dedit deus ad vitam'" [Act. 11. 18].
Videmus igitur gentibus hic traditum, quod prius Iudęorum dixit
esse ac filiorum suorum.
Item 1. Petri 2.: "Vos autem genus electum, regale sacerdotium,
gens sancta, populus in possessionem, ut virtutes adnuncietis eius, qui
vos e tenebris vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando eratis
non populus, nunc autem populus dei, et non misericordiam assecuti,
nunc autem misericordiam assecuti" [1. Petr. 2. 9. 10]. His Petri
verbis videmus Christianorum populum nunc id esse genus electum,
quod aliquando Hebręi erant, quemadmodum de Exodo 19. superius
adduximus: esse itidem regale sacerdotium, quod nunc ex omnibus
gentibus, quę dei quoque sunt, ("est enim eius universa tellus") dominus
in honore ac precio habet non aliter, quam olim Iudęorum gentem,
sacerdotii numero universarum gentium habuit, gentem sanctam, ex qua
non excluduntur infantes; pertinet enim ad gentis nomen posteritas
perinde atque parentes, populum Christi sanguine et quęsitum et
partum. Qui populus erat aliquando non populus; alludit enim ad id,
quod Osee 1. cap. est [cf. Hosea 1. 9]. Nunc autem populus dei est.
Ergo ii sumus, qui olim fuerunt Abraham et similes ei.
Hęc omnia, ut vela in hac disputationis parte colligam, huc
faciunt, ut sciamus unum atque idem esse testamentum, quod deus
cum mortalium genere habuit a condito mundo usque ad eius dissolutionem.
Neque enim est deus πρόσφατος, id est recens factus aut

--169--

precarię sapientię, ut quę tempore sarciat, quod primo sit inconsultius
coeptum. Hominem, qui sua culpa periit, periturum sciebat et medelam
Iesu, id est salvatoris, composuerat, priusquam iste sibi vulnus
infligeret. Non ergo iniit cum hoc misero hominum genere unquam
foedus aliud deus, quam quod iam concinnaverat, antequam homo
esset formatus. Semper igitur viguit unum atque idem testamentum.
Unus enim atque idem incommutabilis deus semper est; unus ac solus
salvator est Iesus Christus, dei non adoptione, sed natura filius,
deus ęternus ac benedictus in sęcula. Non potuit ergo unquam aliud
esse testamentum, quam quod per Iesum Christum salutem pręstabat.
Per eum enim solum itur ad patrem [cf. Joh. 14. 6], unde nec
Abraham per alium, quam qui promissus erat, ad deum venit. Una
via, una veritas, una vita [cf. Joh. 14. 6], unus mediator dei et hominum
Christus [cf. 1. Tim. 2. 5]. Per hunc ergo solum acceditur ad
deum; unum ergo ac solum testamentum est. Neque enim foedus
cum deo alio tendit, quam ut pacem ęternam atque lęticiam habeamus.
Attamen priusquam ad conclusionem penetremus, volumus ei quęstioni
respondere, quę forsan non perinde curiosa est, atque adparet.
Huic videlicet: "Quid ergo discriminis est inter vetus ac novum testamentum?"
Plurimum enim respondemus atque minimum. Minimum,
si principalia ista, quę ad deum et nos pertinent, spectes; plurimum,
si ea, quę ad nos tantum. Summa in hac re sunt: deus deus noster
est; nos populus eius sumus. In his duobus minimum atque adeo
nihil est discriminis. Eadem enim summa hodie est, quę olim erat.
Sicut enim Abraham Iesum benedictum semen amplectebatur atque
per ipsum salvus est factus, sic et hodie per eum salvi reddimur. Quod
autem ad humanam infirmitatem tantum, multa contigerunt illis in
figura, ut et istos erudirent et nobis essent testimonio. Hęc ergo sunt,
quę vetus testamentum videntur a novo distinguere, qum re ipsa, vel
quod ad summa pertinet, nihil differant. Primum: Christus nunc
est datus, quem olim non sine magno tedio pręstolabantur. Testis est
Simeon [cf. Luc. 2.25-35]. Secundum: qui tum in fide moriebantur,
coelos non conscendebant, sed sinum Abrahę; nunc, qui Christo
fidit, in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam [cf. Joh. 5. 24].

--170--

Tercium: umbrę ablatę sunt, ut in Hebręis habetur [cf. Hebr. 8. 5; 10. 1].
Quartum: lux clarius lucet, quod ad intellectum illuminandum pertinet;
ceremonię enim, ut per se nihil redderent obscurius, quia tamen ex
eis plurimum accedebat sacerdotibus, non tam strenui fuerunt ad inculcandum
religionem ac innocentiam atque fuissent, si ceremoniis non
coëgisset avaricia parcere. Quintum: testamentum iam omnibus gentibus
prędicatum atque expositum est, quo prius una tantum gens fruebatur.
Sextum: prius nunquam fuit vivum vivendi exemplar mortalibus
datum, quod nunc per Christum est propositum. Potuisset
enim sanguis Christi innocentium sanguini et cędi mixtus pro nostris
perlitare delictis; sed sic exemplari caruissemus.
Nunc conclusionem ponimus: cum ergo unus sit atque immutabilis
deus et unum solummodo testamentum, nos autem, qui Christo fidimus,
in eodem testamento simus, sequitur, quod deus perinde est deus
noster, sicut fuit Abrahę deus, et quod nos perinde sumus populus
eius, sicut Israëliticus populus eius fuit.
Obiiciunt hic catabaptistę, quod Galat. 3. scriptum est Paulo:
"Cognoscite ergo, quod, qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę"
[Gal. 3. 7], et similes ex scriptura locos, quos fastidiosius esset huc
omnes ponere. Sed si vel disputationem Pauli, quam isthic prosequitur,
vel synecdoches vim recte perpenderent, nihil horum obiicerent.
Certamen est Paulo: legis operibus salutem paremus an gratia contingat?
Atque ipse in hoc est, quod gratia contingat per fidem, non
ex factis. Quę ipsi omnia per synecdocham dicuntur, quemadmodum
et omnia per omnem scripturam, quę ad hoc argumentum pertinent.
Abraham ex fide iustificatus est [cf. Röm. 4. 3; Gal. 3. 6], ecce, synecdochicus
sermo est. Nam nisi esset, sequeretur, quod Hebręorum
infantes non fuissent de populo dei, quod falsum esse ostensum est;
non enim credebant, ac propterea secundum catabaptistas non erant
filii Abrahę. Credebant ergo, qui ad hoc destinati erant a deo, cum
ętas suppeteret, et erant de populo dei, crescebant et proficiebant, qui

--171--

circuncisi erant, donec intelligerent et crederent, et interim erant de
populo dei. Non ergo tantum credentes de ecclesia et populo dei sunt,
sed horum quoque liberi. Quod autem catabaptistę admittunt: carnales
quidem filios Abrahę intra populum dei fuisse censos, sed nostros
carnales filios non censeri, iniquitatem summam produnt. Quomodo
enim idem est testamentum et foedus, si nostri non ęque atque isti
de ecclesia et populo dei sunt? An durior est nobis Christus quam
Hebręis? Absit! Reliqua, quę obiiciunt, aut in sequentibus diluentur
aut nullius momenti sunt, quale est, quod dicunt: "Oportet igitur mares
tantum baptizari et octavo tantum die..' Sublata sunt enim hęc elementa,
ut neque ad genus neque tempus neque ad ullam circunstantiam
simus alligati hac lege, ne quicquam contra pietatem in his
faciamus. Fuerunt enim apud veteres foeminę non minus in testamento
quam mares, etiamsi non circunciderentur.
Relinquitur ergo post hęc omnia, quod, sicut Hebręorum infantes,
eo quod in foedere populi dei cum parentibus essent, signum foederis
meruerunt, ita et Christianorum infantes, eo quod intra Christi
ecclesiam et populum censentur, baptismo foederis signo nullatenus
destitui debent. Et quod argumenta catabaptistarum, quę ex ignorantia
figurarum atque troporum valida putant, nihil contra nos pugnant,
satis enim probavimus synecdochicis sermonibus omnia plena esse in
divinis literis. Neque nos nostra ignorantia cogemus spiritum sanctum
suum loquendi morem ponere. Perpetuo locutus est ad omnem ecclesiam
quędam, quę magnę parti non conveniebant. At ea pars propterea
non eiiciebatur de ecclesia, de populo, de foedere dei. Et quod sacramenta,
quantum ad externam speciem adtinet, non fuerunt eadem,
itidem non pugnat cum veritate; nam quantum ad signationem prorsus
erant eadem. Ut enim circuncisio foederis signaculum est, sic et baptismus;
ut paesah fuit commemoratio transitus, ita et eucharistia est

--172--

gratiarumactio mortis Christi. Unde et divus Paulus 1. Cor. 5. et 10.
et Coloss. 2. [1. Kor. 5. 7; 10. 1-4, 16-21; Kol. 2. 11] illis baptismum
et eucharistiam sive spiritualem Christi manducationen, nobis autem
paesah et circuncisionem tribuit, ut undique omnia paria fiant. Hactenus
de uno eodemque testamento, ecclesia populoque dei.
De electione.
Electionem nunc, nisi promissa pręstare nolimus, tractare cogimur,
non quidem quantum ipsa exigit; id enim supra vires et extra institutum
nostrum est. Sed electionem docebimus esse firmam, hoc est: liberam
ac minime alligatam, et supra baptismum esse ac circuncisionem, imo
supra fidem atque prędicationem. Id autem brevibus. Plerique dum
Pauli epistolam ad Romanos legimus, paulo indiligentius ponderamus,
quid causę sit, cur in mentionem electionis aut illam sequentis prędestinationem
ingrediatur. Vicerat fide contingere salutem, fidem autem
non esse humanarum virium, sed divini spiritus; qui ergo fidem haberent,
simul haberent divinum spiritum. Qui hunc haberent, filii dei essent
neque iuxta carnem ambularent, sed quicquid agerent, eis auxilio esset
ad bonum. Iam suboriebatur quęstio: cur ergo adcusantur aut damnantur,
qui non credunt? Eam ergo, cum velit nolit incidit, digne
tractat in hunc ferme ordinem ac modum. Fide servamur, non ex

--173--

operibus; fides non est humanarum virium, sed dei. Is ergo eam dat
eis, quos vocavit; eos autem vocavit, quos ad salutem destinavit; eos
autem ad hanc destinavit, quos elegit. Elegit autem, quos voluit;
liberum enim est ei hoc atque integrum, perinde atque figulo vasa
diversa ex eadem massa educere. Hoc breviter argumentum et summa
est electionis a Paulo tractatę.
Ait ergo Rom. 8.: "Scimus, quod diligentibus deum omnia cooperantur
in bonum" [Röm. 8. 28]. Iam ne tu dicas: Qui ergo diligunt
deum aut quibus bono fiunt omnia?, anteoccupatione pręvenit ac
respondet: "His, qui secundum propositum ex vocatis sunt" [Röm. 8. 28].
Hic cave propositum humanum intelligas, sed dei, ut sit sensus: qui
ex dei proposito sancti sunt; "vocatum" enim esse isthic pro "vere
sanctum esse" accipitur. Ut cum dicitur: "filius altissimi vocabitur"
[Luc. 1. 32], ibi "vocabitur" Hebraico more pro "vere erit" ponitur.
Sed ad propositum redeo. Propositum Paulo dicitur deliberatio
ista liberrima, qua deus ad eligendum accingitur, quemadmodum
capite nono videmus, cum ait: "Ut iuxta electionem dei propositum
maneat" [Röm. 9. 11]. Est igitur propositum supra electionem, hoc
est: natura prior. Fieri enim apud homines potest, ut quid eligatur,
sed habita ratione eius, quod eligitur, puta, si adparet, utile honestumque
futurum eligitur. Hic propositum sive deliberatio non est libera,
sed ab eo pendet, quod eligitur. Volens ergo Paulus ostendere dei
electionem ex libero proposito enasci, non ab ipsis, quos electurus est,
liberum propositum dicit in causa esse, cur eis, qui deum diligunt,
omnia bono cedant [cf. Röm. 8. 28]. Nihil hic adscribi hominis merito;
addit enim: "Quia, quos pronunciavit, etiam definivit, ut conformes
fiant imaginis filii sui" etc. [Röm. 8. 29]. "Pronunciavit" diximus ex
"προέγνω", quę vox perinde valet, atque tu si dicas "prędecrevit" aut
"pręcepit". Est ergo hic apostoli sensus: Dixi eis bono omnia futura,
qui ex dei proposito ex vocatorum numero sint, quod sic volo accipi:
Deus libere apud se constituit, pronunciat ac pręcipit (hoc enim verbo
exponit proponendi verbum), quos velit, etiam anteaquam nati sint.
Quos autem sic pręcipit, prędefinit quoque, hoc est destinat, ut sint
conformes imaginis filii sui. Quasi dicat: nemo conformari Christo
potest, nisi qui ad hoc destinatus est. Prosequitur Paulus: "Quos
autem destinavit, hos et vocavit" [Röm. 8. 30]. En nobis, antequam
vocemur, destinationem aut prędefinitionem! "Quos autem vocavit, hos

--174--

et iustificavit" [Röm. 8. 30 ]. An non fide iustificamur? Etiam, sed
fidem vocatio pręcedit. Monet enim Christus quoque neminem ad se
venire, nisi quem pater traxerit [cf. Joh. 6. 44]; "trahere" et "vocare"
hoc loco eandem vim habent. "Quos autem iustificavit, hos et glorificavit"
[Röm. 8. 30]; qui enim crediderunt, ęterno cum eo, in quem
crediderunt, summo honore adficiuntur. Hic ergo nodus est: quomodo
fides beat aut quomodo iustificat? Videmus enim primum esse dei
deliberationem sive propositum sive electionem, secundum vero destinationem
aut definitionem, tertium vocationem, quartum iustificationem.
Qum ergo dei hęc omnia sint et fides quartum vix tandem locum obtineat,
qui fit, ut fide salutem parari dicamus, qum, ubicunque fides
sit, isthic et iustificatio sit, imo dudum sic sit apud deum constituta
ac pręcepta salus cuiusque, ut impossible sit quemquam sic electum
damnari? Sed levi synecdoches ictu, quicquid insolubile videtur, dissilit.
Accipitur enim fides pro dei electione, finitione, vocatione, quę
omnia fidem antecedunt, sed in eodem ordine. Si enim dicas: dei
electio beat, dei destinatio aut definitio beat, dei vocatio beat, semper
recte dices. Quamobrem? Quia eiusdem ordinis sunt atque concentus
atque sic connexa, ut unum sine alio accipias quidem, sed alia propterea
non excludas, pręsertim cum fidem accipis, quę et inferior et
posterior est electione, destinatione, vocatione. Cum ergo vocationem
proxime iustificatio, quę fides est, sequatur, iam nullo labore videmus
fidei salutem tribui, eo quod, qui fidem habent, vocati, electi ac pręcepti
sunt.
Cur autem fidei prę aliis salus tribuitur? aut cur ea Paulus potissimum
ex tota catena ista usus est? Respondemus: quod ea nobis est
notissima; quisque enim conscientiam interrogat ac scrutatur iuxta
Petri verbum [1. Petri 3. 21]. Ea, si recte respondet, hoc est, si
πληροφωρίᾳ [cf. Kol. 2. 2], hoc est, indubitata persuasione, recte sentit

--175--

de deo, iam certissimum signum habet ęternę salutis; fidem enim qui
habet, vocatus est; qui vocatus est, destinatus est; qui destinatus est,
electus est; qui electus est, pręceptus est; manet autem dei electio
firma. Qui ergo fidem habent, iustificati sunt. Hęc est enim iusticia,
pietas, religio cultusque summi dei. Unde et nihil eos damnationis
manet [cf. Röm. 8.33,34]; non enim ex istis sunt, qui dicunt: "Peccemus
igitur, quo magis gloria dei clarescat" [cf. Röm. 6. 15], sed ex
iis, qui, quoties per infirmitatem lapsi sunt, ad dominum redeunt
orantes: "Remitte nobis debita nostra!" [Matth 6.12], neque ex istis,
qui, cum peccaverunt, tantum abest, ut ad bonam mentem redeant, ut
etiam in impietatem concidant et dicant: "Non est deus" [Psalm 14.1];
sed ex iis, quibus non adeo dolet, quod omnem creaturam offenderint,
atque quod solum deum, cor suum et animam ac mentem suam, et
dicunt: "Tibi soli peccavi et malum coram te feci"[Psalm 51.6].
Hęc, inquam, est fidei iustificatio; his bono sunt omnia, impiis vero
contra. Bono fuit David adulterium cum parricidio; iustus enim erat
per fidem; facti enim ipsum et poenituit et a spe non excidit. Malo
fuit ei, qui non erat sicut reliqui hominum, quia fidem non habebat.
Vocatus ergo non erat neque destinatus aut electus.
Hęc arbitror, sicut promisimus brevia esse, sed clara et firma.
At in quem usum? In hunc, ut catabaptistis respondeamus; sic enim
contra nos argutantur in eo libello, quo se putant nostra confutavisse:
"Quomodo infantes Hebręorum sunt de populo, de filiis aut ecclesia
dei? Electos credimus quidem esse de populo dei, qualis fuit Iacob,
sed abdicatos aut repudiatos minime. Cum enim, ut est Rom. 9., in
utero parentis essent, neque mali quid aut boni operati, dixit deus:
,Iacob dilexi, Esau vero odio habui' [Röm. 9. 11, 13]. Quomodo
potuit ergo Esau esse de populo dei? Falsum ergo est, quod Zwinglius

--176--

adserit Hebręorum infantes esse de populo et ecclesia dei". Ad quę
nunc, arbitror, eo commodius respondemus, quod de electione destinationeque
paucula ista pręmisimus, in hunc vero modum. Certum
est apud deum neminem esse de populo suo deque filiis eius, nisi
quem elegerit; rursusque hoc certum est omnem eius esse, quem elegit.
Sed sic labitur vobis, o catabaptistę, omne fundamentum vestrum. Non
enim soli credentes (sicuti vos credentes actu vultis intelligere) filii dei
sunt; sed ii, qui electi sunt, filii dei sunt, anteaquam credant, quemadmodum
ipsi quoque Iacob exemplo probatis. Quid ergo isti verbo
faciemus: "qui non crediderit, condemnabitur" [Marc. 16. 16]? Infantes
enim non credunt, ergo condemnabuntur. Rursus electi eligebantur,
antequam in utero conciperentur: mox igitur, ut sunt, filii dei sunt,
etiamsi moriantur, antequam credant aut ad fidem vocentur. Videte
ergo vobis catenam istam et ordinem: Fides in isto ordine pręter glorificationem
ultima est; quę ergo supra eam sunt, non minus certa sunt
quam ipsa fides. Ut enim verum est: credit, ergo salvus fit [cf. Marc.16.16],
ita quoque non minus verum est: vocatus est, ergo salvus fit. Non
loquimur autem hic de ea vocatione, qua Christus dicit: "Multi sunt
vocati, pauci vero electi" [Matth. 20. 16; 22.14]; isthic enim vocationem
externam, qua multi verbo prędicantis vocantur, intelligit. In
pręsentia vero internam vocationem intelligimus, quam Christus tractionem
vocat [cf. Joh. 6.44]. ęque verum est: destinatus est, ergo
salvus fit - electus est, ergo salvus fit. Num non videtis, quod quęcunque
in hac catena sunt, ac supra fidem sunt, quod ęque salus ad
ea sequitur atque ad fidem? Non enim minus verum est: qui electus

--177--

fuerit, salvus erit, quam: qui crediderit, salvus erit. Contra vero a
superioribus ad fidem arguendo non possunt paria fieri, nisi fidem aliter
accipiamus quam pro ea re atque certitudine animi, quę invisibilia ista
spectat, de qua paulo post. Neque enim sequitur: electus est, ergo
credit. Electus enim erat Iacob, cum nondum crederet; sed neque
hoc sequitur: non credit, ergo electus non est; electi enim semper sunt
electi, etiam antequam credunt. Cum ergo dicitur: "Qui non crediderit,
condemnabitur" [Marc. 16. 16], necesse est aut fidem isthic accipi
pro catena iam dicta, ut sit sensus: qui non est electus, non salvabitur
etc., aut pro eo, quod est "intra populum fidelium esse", aut,
quod nostrę sententię maxime probatur, synecdochice iis solummodo
dictum sit, qui iam ad eam venere mensuram, ut capere verbum
possint: "Qui non crediderit, condemnabitur" [Marc. 16.16]. Est enim
fides non omnium eorum, qui electi sunt, ut iam de infantibus electis
patuit, sed electionis, destinationis ac vocationis fructus tempore suo
redditus. Sicut ergo istud verbum: "qui crediderit, salvus erit" non
excludit eos, qui electi sunt et, antequam ad fidei maturitatem veniant,
eo concedunt, quo electi sunt, quo magis damnentur ita istud verbum:
"qui non crediderit, damnatur", non includit eos, qui electi sunt et ad
fidei tempestivitatem non perveniunt, quominus salventur. Colligitur
ergo his verbis: "qui crediderit" et "qui non crediderit", neque istos
teneri, qui per ętatem audire nequeunt, neque istos, ad quos euangelii
mentio nulla pervenit. Deinde id quoque colligitur, verba ista: "qui
crediderit" etc. et: "qui non crediderit" etc. non antecedentem habere
sensum, quasi fides necessario pręcedat omnia, puta electionem, destinationem
et vocationem; nam si sic, iam non esset prima ista deliberatio

--178--

sive propositum sive pręceptio dei ἀφ ̓ἑστίας libera, sed tunc
tandem sequeretur electio, qum fides commendabilem reddidisset hominem,
ut eligeretur. Neque possent eligi nisi qui iam credidissent, cuius
tamen contrarium iam patuit. Sed consequentem habent hęc verba
sensum, puta istum: Qui crediderit, hunc scitote a patre electum, destinatum
et vocatum esse. Credit igitur, quia ad ęternam salutem electus
ac destinatus est. Qui non crediderit, hunc scitote repudiatum esse a
libera dei electione. Atque hic adperitur nobis plane clavium vis, quatenus
apostolis sunt traditę [cf. Matth. 16.19; 18.18]. Qum quis dicit
se credere, iam apostolus sic pollicetur: Si ex corde credis, indubitatum
tibi sit, quod ad salutem ęternam vocatus, destinatus atque electus sis
[cf. Röm. 10.10]; hic ergo noster absolutus est et iustificatus, de quo
supra diximus. Cum vero apostolus videt nihil fidei adesse iis, qui
verbum audiunt, certus fit repudiatos esse. Iubentur ergo pulverem de
pedibus excutere [cf. Matth. 10.14; Marc. 6.11; Luc. 9.5; 10.11], hoc
est: propere ab eis recedere, non tanquam nunc primum mereantur
vitari, sed quod apostoli nunc primum ab ipsa incredulitate certiores
fiunt abiectionis eorum, et contra, ubi fidem esse vident, electionis; sic
ergo sunt hęc verba dicta, quomodo ista: "a fructibus eorum cognoscetis
eos; non potest arbor bona malos fructus neque mala bonos facere"
[cf. Matth. 7. 16-20]. Qui crediderit, indubie salvus erit; est enim
fides electionis fructus, ne scilicet, o apostoli, nullum habeatis signum
profectus; qui vero non crediderit, dummodo ad eam maturitatem pervenerit,
ut doctrinam vestram possit capere, electus non est, arbor mala
est, ne scilicet ignoretis, apud quos frustra insumatis operam.
Ex his omnibus duo necessaria colligimus.
Unum, quod, qui ad eam maturitatem perveniunt, quę iam
fructum electionis ferre debet, fidem si ferunt, certi simus de eorum
salute; si non ferunt, contra certi simus de eorum repudiatione.

--179--

Ecce, ut fide istorum solummodo electorum aut repudiatorum sive
salutem sive naufragium deprehendimus, qui iam eo adoleverunt, ut
fidem, electionis fructum, de eis expectemus. Unde infantes ex his
natos, qui in foedere populoque dei sunt, ad fidei normam Lydiumque
lapidem exigere non debemus. Alterum vero, quod ex supradictis
colligimus, hoc est: cum soli isti, qui audierunt ac deinde vel
crediderunt vel in perfidia manserunt, nostro sint iudicio obnoxii, sequitur
nos vehementer errare in iudicandis cum gentilium tum Christianorum
liberis infantibus. Gentilium, quia nulla eos lex damnat; non
enim incidunt in istam: "Qui non crediderit" etc. [Mark. 16. 16]. Deinde,
cum electio dei sit libera, impium est, si eos ab illa excludamus, quos
istis signis fide et perfidia deprehendere non possumus, intra eam sint
necne. Christianorum autem, quod non modo temere nos ingerimus in
electionem dei, sed ne verbo quidem eius credimus, quo nobis eorum
electionem manifestat. Cum enim nos Abrahę foederi inserit, iam
hoc verbum nihilminus nos certos reddit electionis eorum quam olim
Hebręorum. Verbum enim istud, quod in foedere, testamento ac
populo dei sunt, electionis eorum nos certos facit, donec dominus quid
de aliquo aliud nunciet. Ubi et ista obiectio excutitur: "Quomodo
ergo de Esau certi eramus, quod esset electus, qum dominus dicat:
,Esau odio habui'"? [Röm. 9. 13]. Sequimur enim in omnibus legem,
quod, si quid dominus extra ordinem agat, iam per hoc non abrogatur
lex; privilegia enim non faciunt legem communem. Quamvis mea
quidem sententia omnes, qui in testamento sunt infantes, indubie per

--180--

testamenti leges de electis sint. Cumque dicitur: "Quo ergo ponis
Esau infantem? In testamentum. At reiectus est", respondeo duplici
ratione. Una, quod omne iudicium nostrum, quod de aliis habemus,
incertum est, quantum ad nos; quantum autem ad deum et legem
eius, certissimum. Exemplum: cum apostolo dicitur: "Credo in Iesum
Christum
, filium dei" [cf. Act. 8.37; 1. Joh. 5.10], iam apostolus putat
eum, qui sic dicit, de electis esse propter verbi dei certitudinem. At
nonnunquam fallunt, qui sic ore confitentur, quemadmodum Simon
Magus
fecit [cf. Act. 8.9-25] et falsi fratres, qui clam subintroierant
ad prodendum euangelii libertatem [cf. Gal. 2.4]. At deus ipse non
fallitur neque lex ipsa fallit; nam et deus cor scrutatur et renes
[cf. Ps. 7.10; Jer. 11.20; Off. 2.23], hoc est: intima; et lex, si omnia
sint ęqua et recta, itidem non fallit, sed est ęterna. Fit ergo, ut nos
semper secundum legem iudicemus, quemadmodum est dictum, neque
legem propter unum aliquem aut multos etiam minus esse universalem.
Altera ratio talis est, quam fortasse non omnes recipiunt, at apud me
indubitata est. Quotquot ex his infantibus moriuntur, qui intra populum
dei sunt, omnes electi sunt. Causam huius meę sententię istam
habeo, quia perfidiam, qum in eo non deprehendo, nihil habeo, cur
ipsum damnem; sed contra, qum indubitatum promissionis verbum
habeam: "venient et recumbent cum deo Abraham, Isaac et Iacob"
[cf. Matth. 8. 11], impius ero, si de contubernio dei populi eiiciam.
"Quid ergo Esau? Si infans fuisset mortuus, an tuo iudicio itidem
esset inter electos receptus?" Etiam. Non manet igitur firma electio?
Manet. Manet et abiectio firma. Sed audi: Si Esau fuisset infans
mortuus, indubie fuisset ex electis; nam si tunc esset mortuus,
signum fuisset electionis, non enim ab ęterno repudiasset eum dominus;
at cum vixit et de electis non fuit, ideo vixit, ut perfidię
fructu videremus eum a domino abiectum. Error noster omnis hinc

--181--

provenit, quod, cum a consequente omnia vix tandem discamus, iam
in providentiam quoque irrumpimus. Disponit illa omnia, ut non
modo Esau, sed ne bulbus quidem in pelago, non corcorus in horto,
non culex in aëre citra ipsam aut vivat aut moriatur. Quale autem
vas sit Esau aut in quem usum culex tam acrem tubam habeat, vix
tandem per ea, quę ab his fiunt, discimus. Cum ergo a ferali tandem
Esau mente discimus virum a deo repudiatum esse, iam frustra dicemus:
"utinam infans mortuus esset!"; mori enim non potuit, quem
divina providentia in hoc creavit, ut viveret atque impie viveret. Vides
igitur, o homo, ut nobis omnis ferme scripturę ignoratio ab ignoratione
providentię venit. Sed ad me redeo. Manifestę sunt ergo ex superioribus
omnibus collectiones istę ambę: Quod ista duo: "qui crediderit"
etc. et: "qui non crediderit" [cf. Marc. 16.16] non sunt Lydius lapis,
ad quem infantium salutem exploremus, et quod impie non modo
Christianorum, sed gentilium quoque infantes damnamus. Hi enim
soli sunt nostro iudicio obnoxii, de quibus habemus verbum, secundum
quod iudicare possimus. Satis quoque factum arbitror iis, qui dicunt:
"Si per electionem ad deum itur, ergo evacuatus est Christus?"
[cf. 1. Kor. 1. 17]. Hęc enim est electio, ut, quos dominus ad ęternam
salutem destinaverit ante mundi constitutionem, ęque ante mundi constitutionem
pręceperit per filium suum salvos facere, sicut Ephes. 1.
Paulus admonet [cf. Eph. 1. 3-8].
Colligitur secundo loco aliud par necessariorum. Unum quod incaute
docent, qui dicunt baptismum infantium tolerari per charitatem
posse, nisi charitate intelligant omnia fieri inter Christianos, non
imperio aut coactione legis, quemadmodum Paulus: "Nemini", ait,

--182--

"quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis" [Röm. 13. 8]. Si vero
charitatem pro venia aut indulgentia accipiunt, ut cum Paulus per
charitatem capillicium totondit et se voti damnatum simulavit (hoc
enim per indulgentiam, qua infirmis parcebat, fecit [cf. Röm. 14. 15;
1. Kor. 8. 1-13]), iam perniciose errare arbitror, qui dicunt per charitatem
debere infantes baptizari. Quid enim hac sententia aliud volunt, quam
nunc quidem per publicam pacem intermittere non licere, quod aliquando
intermittendum sit, cum liceat? Illi ergo sic nostram sententiam accipiant
post consideratam charitatis distinctionem, quam pręmisimus:
Ceremonias nobis a Christo paucas, nempe duas aut ad summum tres
esse relictas: baptismum, eucharistiam et manuum impositionem.

--183--

Prima in genere ad omnes, qui de Christi ecclesia sunt, pertinet;
secunda ad eos modo, qui se de fidei certitudine possunt interrogare,
inquit enim apostolus: "Probet autem seipsum homo" [1. Kor. 11. 28];
tertia ad paucos, puta ad istos, qui verbi ministerio pręficiuntur. Hę
autem ceremonię, qum manifestas leges habeant, improprie dicuntur ex
charitate fieri, qum ex pręcepto fiant, etiamsi tibi per pietatem gratissimum
sit, quicquid deus pręcipit. Cum itaque dicitur: "Euntes docete
omnes gentes baptizantes eos in nomen patris et filii et spiritus sancti"
[Matth. 28. 19], legis formam habet, perinde atque: "Circuncidatur ex
vobis omne masculinum" [1. Mose 17. 10]. Non potest ergo indulgentię
adscribi, quod lex iubet; sed hoc ex indulgentia fit, cum quibusdam
infirmis cum eucharistię celebratione parcitur aut si mos baptizandi
infantes postliminio reduceretur ac deinde quibusdam infirmis parceretur,
ne cogerentur pro ritu ac more baptizantium baptizare infantes.
Hoc, inquam, ex charitate fieret. Eucharistia igitur non celebratur hoc
modo ex charitate, sed intermittitur ex charitate a multis. Sic esset de
baptismo. Hic vos moneo, carissimi fratres, ut nostram sententiam
etiam atque etiam expendatis; videntur enim quidam huius verbi astutia
vestrę simplicitati velle os oblinere.
Alterum necessarium ex secundo pari est. Quod sive sententiam
nostram de electione, destinatione, vocatione ac fide recipiant catabaptistę
aut alii (quę profecto mea non est, sed apostoli Pauli, imo rei

--184--

ipsius, si dei providentiam non tepide expendas) sive, inquam, recipiant
sive minus: Adhuc tamen infantibus perinde non est propter dei electionem
aut repudiationem negandus baptismus atque nec Esau aut
cuiquam repudiato circuncisio negata est. Unde catabaptistarum argumentatio
in universum, arbitror, iam eversa est et demonstratum, quod
electio supra baptismum est, circuncisionem, fidem atque prędicationem.
Quod apostoli baptizaverint infantes.
In superioribus diximus de eo, quod, dum Christus ipse et
apostoli ad scripturam remitterent, ad nullam aliam remitterent quam
leges et prophetarum. Nondum enim erant euangelistarum commentarii
conscripti aut apostolorum epistolę comportatę. Quod non ideo
dicimus, quasi canonicę novi testamenti scripturę quicquam derogatum
iri velimus, cum et veteris testamenti libri sint non uno tempore scripti,
nec tamen ideo posteriorum autoritas est minor, sed ut ostendam literatores
catabaptistas in hoc errare, quod putant apostolos baptismum
omnino ad eam literam direxisse, quę nondum scripta erat, imo quod
in his postea scriptis ex Hebraicę linquę schematismo verbo est obmissum,
sed vi sermonis comprehensum, id obmittendum esse iubeant,
cum interim res ipsa aliud moneat et illi ipsi, qui novum testamentum
scripserunt, testentur se omnia, quę Christus ipse egerit aut docuerit,
non potuisse exequi [cf. Johs. 21. 25]. Suscepi ergo rem arduam probaturum,
ut catabaptistę putant, sed facilem, si veritati aurem prębeamus.
Argumentis ergo primo utemur, deinde testimoniis. Argumenta vero
nullicunde quam ex ipsa scriptura petemus - hoc modo.
Nemo nescit, quam acre fuerit inter credentes certamen de circuncisione,
de quo Actorum 15. habetur, aliis circuncidi contendentibus
oportere eos, qui iam Christo initiati erant, aliis obstantibus. Cumque
negocium ad multum venisset dissidium, legatos Antiochenos, apostolos
atque totam ecclesiam divino spiritu instinctam decrevisse, ut
circuncisio et reliqua omnia ex lege externa pręter pauca, quę infirmis

--185--

donabant, abrogata essent [cf. Act. 15. 1-29; Gal. 2. 1-10]. Hic ergo
catabaptistas percontor, num credant discipulos minus fuisse sollicitos
de baptismo rite administrando quam circuncisione? Si dicant nihil
fuisse sollicitos, iam aliud suadet pietas, quę pro liberis sollicita est
ęque ac pro se ipsa. Cum igitur pars solliciti essent, ne obmitteretur
circuncisio, pars, ne baptismum confunderent, adparet eos nihilminus
fuisse anxios pro liberis quam pro se ipsis, pręsertim cum inter initia
infantes eorum haud dubie circuncisi essent. Ideoque fieri nequit, ut
si apostoli noluissent infantes baptizare, non fuisset aliquid turbę oriturum.
At de hoc nihil habetur; nulla fuit igitur turba. Iuxta credentium
ergo sententiam baptizati sunt infantes, atque ea de causa huius
nulla diserta habetur mentio. Si autem admittant parentes fuisse sollicitos
de infantium suorum baptismo, ergo vicerunt ac baptizarunt; vicit
enim baptismus quoque ac mansit antiquata circuncisione. Nam si
certamen aut consideratio incidit nec tamen vicit eorum sententia, qui
baptizandos censebant, iam firmata fuisset circuncisio et infirmatus
baptismus. Atque hoc argumentum ad coniecturas et signa pertinent,
veruntamen ex scriptura desumpta.
Secundum autem insuperabile est ex collatione scripturarum collectum.
Abrogata est circuncisio ecclesię in spiritu congregatę decreto
[Acta 15]. Fuerunt infantes cum parentibus intra ecclesiam; si ergo
iuxta catabaptistarum sententiam infantes isti aut parvuli non fuerunt
baptizati, attamen circuncisi, iam sequitur ecclesię decreto Christianorum
infantes de ecclesia esse eiectos et circuncisioni adiudicatos.
Qui enim circunciditur, debitor fit universę legis servandę. Nec est,
cur hic causemur temporis habendam esse rationem. Apud Antiochiam
enim ortum est certamen de circuncidendis credentibus, non
Hierosolymis, ubi aut circuncisionem constat viguisse aut baptismum
[cf. Gal. 2. 11; Act. 15. 22-31].
Tertium iterum ad coniecturas pertinet, ut scilicet consideretur,
ex qua gente fuerint credentium primitię. Ex ea enim fuerunt, quę
externis adeo hęreret, ut apostoli crederent etiam post resurrectionem
Christum corporaliter regnaturum. Non est igitur verisimile, quod
infantes suos reliquerint non baptizatos. Alia tibi relinquo, lector;
possunt enim multa ex his fundamentis educi.

--186--

Quartum est, quod superius attigimus, videlicet quod Paulus
1. Cor. 10. nos atque Hebręos pares facit: "Omnes", inquit, "baptizati
sunt, omnes ederunt eandem escam spiritualem" [1. Kor. 10. 2, 3].
Cumque infantes eorum omnes in mari baptizati sint et nebula, iam
paria non fierent, si nostri infantes non baptizarentur, ut dictum est.
Quod autem catabaptistę hic ogganiunt: "Si ederunt eandem escam
spiritualem, nostri igitur infantes eucharistiam quoque celebrabunt",
pondus non habent; nam per synecdocham cuique parti, quod suum
est, tribuitur. Cum autem in eucharistię celebratione interdictum
habeamus: "probet autem seipsum homo" [1. Kor. 11. 28], atque
pueris ista exploratio non competat, baptismus autem perinde ac
circuncisio competat, fit manifestum Paulo quoque in usu fuisse
infantium baptismum, non etiam infantium eucharistiam. Hic quoque
id dissolvitur, quod ex Coloss. 2. capite obiiciunt [cf. Col. 2. 11]:
infantes non posse circuncidi circuncisione non manufacta neque deponere
posse corpus peccati; non ergo baptismum venisse in locum
circuncisionis, cum circuncisio externa et corporalis fuerit, hęc autem
interna et spiritualis sit. Discimus enim hic, quod Paulus quoque
externa nostra Hebręis tribuit, cum interna solummodo habuerint, et
externa non in eadem, sed in alia specie. Escam spiritualem nemo
negat illos edisse, quemadmodum et nos, per solum enim, qui venturus
erat, salvi facti sunt, sicut et nos. At panem et vinum in coena
non circuntulerunt, sed aliis externis usi sunt horum loco, manna et
aqua de petra [cf. 2. Mose 16. 13, 14; 17. 1-7]. Vides, ut hic per analogiam
externa paria facit, cum sint alia atque alia, sed interna erant
eadem? Sic et baptismum illis tribuit, internum, quod ęque atque nos
per Christum abluti sint, externum iterum per analogiam "e mari
et nebula" [cf. 1. Kor. 10. 2] exprimit. Nobis vero circuncisionem,
internam, eo quod in eodem cum illis foedere simus eodemque spiritu
renascamur ac circuncidamur, synecdochice videlicet loquens pro cuiusque
ętatis ratione. Externam autem nullam invenit aliam quam baptismum;
nam quid alioqui causę esset, cur baptismi et circuncisionis

--187--

per analogiam collationem faceret, qum citra sensum allegoricum potuisset
loqui de spiritu renascente, nisi hic eodem modo voluisset tam
interna quam externa paria facere, atque 1. Cor. 10. fecerat. Sequitur
ergo Paulum in hac fuisse sententia, ut circuncisio nostra sit baptismus,
quod nunquam sensurus erat, nisi suo tempore vidisset infantes
Christianorum ęque baptizari, atque olim circuncidi viderat.
Quintum est non tres tantum, de quibus supra, sed multas familias
ab apostolis esse baptismo tinctas, in quibus verisimilius est infantes
fuisse quam secus. Atque hoc ad verisimile pertinet, de quo satis
superius est dictum.
Nunc ad testimonia ventum est. Concinnabis igitur huc, optime
lector, quicquid de uno eodemque testamento, populo et salvatore
dictum est. Atque simul hoc considerabis isto loco, quod cum apostolorum
tempore nemo alia scriptura uteretur quam vetere, imo Christus
ipse alia non sit usus, quicquid huius controversię de baptismo fuisset
natum, autoritate veteris scripturę compositum iturum fuisse. At ea,
cum aliud ne suaderet quidem quam baptismum foederis signum
perinde infantibus esse dandum atque circuncisionem; non fuisse igitur
hęsitationem ullam apostolis, quominus infantium baptismum adprobarent.
Origenes in epistolam ad Rom. libro 5. sic testatur: "Ecclesia
ab apostolis traditionem suscepit etiam parvulis baptismum dandi".
Augustinus idem perhibet in libro de baptismo parvulorum ad Marcellinum.
Quos non in hoc adduco, ut eis autoritatem tribuam
scripturę, sed propter historię fidem (Origenes enim post centum et
quinquaginta annos ab ascensione Christi floruit), ne vetustatem baptismi
infantium ignoremus simulque possimus adsequi indubitatum esse,
quod apostoli citra omnem controversiam infantes baptizaverint. Nihil
igitur in universum catabaptistas agere, quam quod olim pseudapostoli,
de quibus Paulus sic pronunciat, iubent vos in hoc tantummodo circuncidi,
ut in carne vestra glorientur; sic isti gloriantur de turbis et
seditiosa, imo hęretica ecclesia. Vere enim adsero nostra tempestate
nullum dogma, quantumvis inauditum, ita iure posse hęresim adpellari
atque hanc sectam; sese enim separarunt ab ecclesiis credentium, denuo
baptizarunt et peculiaria habent conventicula. Sed iam auctario manum
adperiemus.

--188--

Auctarium.
Qum eam parvitatem, quam dominus tribuit semper lib ralissime,
erogemus, cogimur in auctario imperare manui non ex tenacitate, sed
quod te iam dudum, optime lector, tantę prolixitatis piget et quod
nundinarum urgentium importunitati cedere cogor. Stulta igitur, impia
et absurda, quę docent, adsignatis paucis scripturę locis (sed talibus,
ut eis tota catabaptistarum caterva non possit resistere) convellemus
σὺν τῷ θεῷ.
Catabaptistę docent mortuos dormire et corpore et animis usque
in diem iudicii; propterea quod dormiendi verbo ignorant Hebręos

--189--

pro moriendi verbo uti. Deinde non considerant animam esse spiritum,
qui tam abest, ut dormire possit aut intermori, ut omnium spirantium
vita non aliunde sit quam a spiritu, sive crassus ac sensibilis iste corpora
vegetet ac surregat, sive coelestis ille in corpore peregrinetur.
Coelestis ergo spiritus, quem nos animam, Gręci ἐντελέχειαν vocant,
tam vivax, constans, robusta, tenax ac vigilans substantia est, ut de
natura sua non possit in perpetua tum operatione tum perduratione
non esse. De natura enim sua incessans operatio aut motus est. Unde
tam abest, ut dormire possit, quantum a luce aut sole abest, ut obscurum
corpus sit. Quocunque solem abigas, splendet ac incendit, id
quod Phaëton expertus est; sic anima, quocunque detrudas, animat,
movet ac impellit, adeo ut corpore devincta dum ipsum, quę eius est
inertia, dormit, ipsa tamen non dormiat. Meminimus enim eorum, quę
in somno vidimus. Quanto magis corpore liberata dormire nequit, cum
sit substantia ad perpetuam operationem, quę defatigari non potest,

--190--

concinnata. Dormit ergo corpus, anima nunquam; sed cum corpore
liberatur, iam corpus noctem ęternam dormit. Postremo ignorant catabaptistę
resurrectionem mortuorum Hebręis non semper accipi pro
carnis ista suprema resurrectione, quam olim videbimus, sed interim
pro hac, interim vero pro constantia aut perduratione animę, qua corpore
soluta in vita constat ac durat non somno aut morte depressa,
neque enim potest deprimi.
Iehosue 7. sic loquitur dominus: "Non potuerunt filii Israël
surgere coram hostibus suis", et paulo post: "Non poteris surgere ante
hostes tuos" [Jos. 7. 12, 13]. Hic utrobique ponitur "surgere" pro:
consistere ac perdurare; nam et Hieronymus "stare" transtulit.
Mat. 22. sic loquitur Christus: "De resurrectione mortuorum non
legistis, quod dictum est a deo dicente vobis: ,Ego sum deus Abraham
et deus Isaac et deus Iacob'? Non est deus mortuorum, sed viventium"
[Matth. 22. 31, 32]. Qua responsione nihil aliud docet quam vivos esse
Abraham, Isaac et Iacob, etiamsi essent mortui, quos Saducęi aut
prorsus negabant resurgere, hoc est vivere, at saltem catabaptistarum
more adserebant dormire. Non enim quadrat responsio Christi
ad resurrectionem carnis, sed ad hoc, quod Abraham, Isaac et
Iacob, etiamsi mortui essent, viverent. Hebr. 11. sic loquitur
Paulus: "Alii vero distenti aut crucifixi sunt nullam recipientes
redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem" [Hebr. 11.35].
Ecce, ut hic "resurrectio" pro vita animę, quam soluta corpore habitura
est, accipitur. Ad hunc sensum: sic vitam istam, quę hanc
sequitur, amplexi sunt, ut pręsentem nollent, etiam cum offeretur,
recipere; tam constans enim erat fides, ut certi essent eam, quę sequeretur,
meliorem esse. Unde et Christi verbum, quod Io. 6. habetur:
"Ego resuscitabo eum in novissimo die" [Joh. 6. 39] non debet in alium
sensum detorqueri quam: ego, dum is moritur, qui me fidit, in vita
servabo. Ut vel insinuet: nunquam intermorituros, qui se fidant, vel
nunquam non iucundissime pervicturos. Novissimus autem dies isthic
non tam est ultimus ille omnium rerum pręsentis mundi quam postremus

--191--

cuiusquam, dum ex hoc mundo demigrat. Id quod Io. 5. facile
deprehenditur: "In iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam"
[Joh. 5. 24]. In 1. Cor. 15. de resurrectione loquens apostolus hanc,
quę pro perduratione et consistentia in vita capitur, tanquam superiorem
facit, de qua in genere loquitur, donec ad hunc locum veniat: "Quomodo
resurgunt mortui aut quali corpore incedent?" [1. Kor. 15. 35].
Ibi tandem, quę aliquando ventura est, carnis resurrectionis disputationem
ingreditur. Tu, lector, quo videas nos nihil temere adserere
dictum locum nunc, his missis adi. Vides, ut istud: "Ex homine mors
et ex homine resurrectio mortuorum; nam sicut in Adam omnes moriuntur,
sic et in Christo omnes vitę restituuntur" [1. Kor. 15. 21, 22]
non solum ad carnis resurrectionem pertinet, sed ad istam vitam, quę
hanc protinus sequitur. Per Adam enim moriuntur, sed per Christum
in vita servamur. Ait enim: "Qui in me credit, etiamsi moriatur,
vivit" [Joh. 11. 25]. Deinde istud considera, quod sequitur: "Nam
alioqui quid facerent hi, qui pro mortuis baptizantur, si mortui
non resurgunt?" [1. Kor. 15. 29]. Cur, inquam, pro mortuis baptizantur?
Vides, ut sese pro mortuis tingendi mos fuit apud
priscos istos, non quod hunc morem vel Paulo vel nobis dicamus
probari; stulta quidem res fuit quęque fideles ex incredulitate
secuta est usque ad fidem; adhęrent enim quędam, quę speciem pietatis
(maxime in parentes ac necessarios) habent pervicaciter, sed commode
abusus est apostolus stulto tingendi abusu, qui meo iudicio non fuit
alius, quam cum lustrali aqua quidam hodie monimenta suorum perluunt,
contra eos, qui negabant animas, protinus ut a corpore solvissent,
vivere, sed tum tandem, qum ad iudicium excitarentur. Et sic eos
capit: si ergo dormiunt animę, qur humectatis et vos et demortuorum
sepulcra baptismali aqua? quid refectionis pręstabit iis, qui non vivunt,

--192--

sed aut nihil sunt aut dormiunt? Id quoque hic obiter adnotes, lector:
argumentum hinc commode pro baptismo infantium peti. Nam si
baptismali aqua sive lustrali putabant se quiddam facere defunctis,
quanto minus negabant eam liberis? qum hoc iuxta verbum domini
facerent, istius documentum nullum haberent? Tertio istud considera,
quod iungit: "et nos cuius causa in horam periclitamur?" [1. Kor. 15. 30],
"quottidie morior" etc. [1. Kor. 15. 31]; huc enim et istud pertinet. Vult
enim Paulus, si aut nulla vita istam sequitur aut somnus plus quam
Epimenideus, stultus essem quottidie discrimen omne subiens. Sed
longe aliter habet res; hanc vitam ęterna e vestigio sequitur, nam alioqui
huiusmodi periculis me haud temere exponerem. Quarto, quod
ait: "Edamus" etc. [1. Kor. 15. 32] et: "corrumpunt mores sanctos
commercia prava" [1. Kor. 15. 33] etiam huc pertinet. Nihil enim ęque
mores corrumpit atque docere animos intermori, aut, ut nunc catabaptistę
blasphemant, dormire usque ad postremum diem ac deinde adserunt
et dęmonem et omnes salvari. Quę igitur poena perfidos ac
sceleratos manet? Quę corruptio non tam large sequeretur, si isti
solummodo negarent carnem revicturam. Quinto ista quoque consideres:
"ἐκνήψατε δικαίως", hoc est: evigilate recte [1. Kor. 15. 34]. Resipiunt
enim hęc verba Paulinam acrimoniam. Cum enim isti somno ignorantię
pressi putarent, quod lupus, qui omnia credit animalia crudis vesci,
eo quod ipse vescitur, animas dormire "evigilate" ait. Cum autem
propter acumen sibi doctuli viderentur ac ideo minime dormire, recte
ait: "evigilate"; putatis enim vos vigilare et rem acu tetigisse, qum
somniculose de somno somnietis. Post hęc sequentia quoque expende,

--193--

lector, et ubi videris in genere primum loqui apostolum de animę post
hanc vitam vita, ac deinde ad carnis resurrectionem descendere, huc
redi. Et videbis catabaptistas non tam somno quam nequicia depressos
tradere, quicquid inciderit.
Catabaptistę et hoc docent: tam dęmonem quam impios omnes
beari. Cur igitur nobis ęternam damnationem comminantur, nisi
mergamur? Vide, ut illorum dogma constet. Dum morimur, dormiemus
usque ad ultimum diem. Isto deinde iudicio absolvemur. Sublati
sunt igitur inferi? Gehenna? Ignis inextinguibilis? Flamma,
quę zizania in manipulos colligata lambet? [cf. Matth. 13. 30]. Sed docti
sunt "leolam" id est: "in ęternum" Hebraicam vocem non significare
ęternitatem interminabilem, qua in re perinde faciunt atque in omni.
Unum aliquid cum didicerunt, iam quę aut ignorant aut videre nolunt,
aversantur ac reiiciunt. Habeant igitur sic Lucę 1.: "Et regnabit in
domo Iacob in ęternum" [Luc. 1. 33]. Dicite, an hic "in ęternum"

--194--

accipiatur pro aliquot sęculis? Aliud testimonium Mat. 25.: "Discedite
a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis
eius" [Matth. 25. 41]. Dicite hic, quando finem sit ignis iste habiturus,
si ęternum semper sęculare tempus est. Quot, quęso, sęcula erunt,
qum sęculum hoc finitum erit? ut dicere possitis aliquousque duraturum
esse ignem ac deinde extinctum iri? Sed quid rogo? quasi vero aliud
dicatis, quam quod vanissimum est. Tu itaque, lector, audi! In ultimo
isto iudicio, post quod nullum aliud erit, post quod nullum sęculum
erit, sed mera ęternitas, dicturus est Christus: "Discedite hinc a me in
ignem ęternum" [Matth. 25. 41]. Quem ergo finem habebit hoc, quod
finem invenire nullum potest? Nam si isthic ęternum temporarium
esset, quod fieri nullo pacto potest, tunc enim desiit omne tempus,
iam et beatorum salus esset temporaria; sed stultus stulta loquitur.
Catabaptistę sumunt sibi omnes prędicandi officium atque de aliis,
qui legitime a Christianis ecclesiis inautorati sunt, scissitantur:
Quis te elegit? qum isti ne a sua quidem cacoecclesia mittantur. At
hic non curant scripturam; hic non valet. Non legimus aliquem ex
veris apostolis sibi sumpsisse verbi ministerium; ergo nemo debet sibi
hoc sumere. Cum Paulus interrogat: "Quomodo prędicabunt, nisi
mittantur?" [Röm. 10. 15], audiat. Catabaptistę qua porro autoritate?
Patris mendacii ac dissidiorum [cf. Joh. 8. 44].
Catabaptistę ubiubi lubet scripturam negant et spiritum suum
iactant. Scimus autem, quod spiritu interpretandę sunt scripturę, non
contentioso isto atque temerario, quo catabaptistę exagitantur, sed illo
veraci, ęterno, pacifico ac sibi constante. Scimus itidem Christum
ideo ad scripturam provocasse, qui tamen signis ac doctrina satis

--195--

experimenti dabat, numnam ex deo loqueretur, quominus cum catabaptistę
tum quisquam alius sibi credi postulare auderet, cum citra
scripturę autoritatem loqueretur. Unde vehementer mirum est, qua
fronte audeant baptismum infantium ad scripturam exigere, imo ad
non scripturam; nihil enim habent, quo fidant in scripturis, sed solam
negativam fundamentum suum faciunt, cum dicunt: "non legimus apostolos
baptizavisse infantes; ergo non sunt baptizandi", cum omnem
scripturam umbone iactati spiritus eludant pessimi. Prophetiam, inquiunt,
nolite spernere neque spiritum extinguere [cf. 1. Thes. 5. 19f.].
Recte sane. Sed quid subditur? "Omnia probate!" [1. Thes. 5. 21].
Probabimus igitur spiritum; monet enim et divus Ioannes, ne cuivis
spiritui credamus, sed probemus, numnam ex deo sint [cf. 1. Joh. 4. 1].
Vos negatis Christum esse natura dei filium, propiciationem pro totius
mundi delictis; spiritus ergo vester ex deo non est iuxta Ioannis
exploramentum. Spernemus ergo prophetiam vestram non aliter, quam
qum se Saul prophetantium choro inseruisset [1. Sam. 10. 10-12].
Spiritum autem ipsi retinctione vestra extinguitis. Quomodo enim non
extingueretur, qui toties mergitur? Non enim est ille spiritus, qui in
mundi conditione super aquis ferebatur [cf. 1. Mos. 1. 2], sed qui cum
porcis tanto vicinorum damno sese pręcipitavit, ipse nimirum enatans
relictis in stagno Genesarę, qui paupertinorum hiemem solari debuerant
[Marc. 5. 1-19]. Intendite ad allegoriam.
Peroratio.
Non dubito, piissime lector, te iam dudum id Pauli in nobis desiderare:
"Ferte vos mutuo in dilectione studentes servare unitatem
spiritus in vinculo pacis" [Eph. 4. 2,3], quod, ut tu desideres, nos, qui
a vero baptismo stamus, in culpa non sumus. Nihil enim nobis ęque
dolet ac istorum audacia. Cum enim, ut isthic prosequitur apostolus:
"unum corpus simus et una anima sive spiritus, eo quod in unam
eandemque spem vocati sumus" [Eph. 4. 4], isti monitorem apostolum
audire noluerunt. Clam enim docuerunt, quod non oportet, nimirum et

--196--

istud ignorantes: "Unus dominus, una fides, unum baptisma" [Eph. 4.5].
Unde mirum non est eos a nobis exivisse; qui enim ista non vident,
ex nostris non sunt. Tuum interea est in timore domini proficere et
ab hypocrisi malignorum hominum teipsum custodire. Vale et victoriam
veritati precare! Nos enim ad Badensem disputationem, quam
omnes de industria chalcographi perhibent depravatam, convertimur,
quam hactenus legendi non fuit ocium, ut, si quid confutatione nostra
egeat, reddamus. Omnia scito, cum excuderentur, calamo esse e
faucibus erepta.