Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

11

<< Nr. 10 | Index | Nr. 12 >> 

Supplicatio ad Hugonem episcopum Constantiensem

2. Juli 1522
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 1 (Berlin: Schwetschke, 1905) (Corpus Reformatorum 88)


Jump to page 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209




--197--

Suplicatio quorundam apud Helvetios euangelistarum
ad R. D. Hugonem episcopum Constantiensem ne se induci
patiatur, ut quicquam in pręiudicium euangelii promulget neve
scortiationis scandalum ultra ferat, sed presbyteris uxores ducere
permittat aut saltem ad eorum nuptias conniveat.
Reverendissimo in Christo patri et domino Hugoni de
Hohenlandenberg episcopo Constantiensi cum obedientia
salutem optant.
Mirabitur forsan excellentia tua, pater reverendissime, quid haec
inusitata res, nempe ad te scribendi epistolas, sibi velit nec id immerito;
natura enim ita comparatum est, ut inopinata non modo admirationem
verum etiam stuporem aliquando pariant. Quanquam te
hac in re penitus liberum esse iubemus ac securum, quam ad te
deferimus. Non enim ad excellentiam tuam recurrimus molestioris
alicuius rei gratia, sed inveniendę opis. Te enim ita persuasi sumus
esse et dominum pientissimum et patrem amantissimum, ut nihil non
nobis apud te polliceamur. Id quod res ipsa indicat; nunquam enim
alioqui eramus ad tuam paternitatem scripturi, nisi ea freti id fecissemus.
Illam igitur supplices oratam volumus, ut id quod paulo post
aperiemus benigne audiat, benevolenter capiat, ac boni consulat.
Postulat autem idem et res ipsa quę nos ad hoc adigit, postulat item
officium quod amanter ac paterne obis. Res autem, ut tandem ad
eam descendamus, ea est: Novit paternitas tua reverendissima, quam
non sine summo salutis dispendio, longo tempore, coelestis illa doctrina,
quam creator omnium deus per neminem sese inferiorem, sed per omnia
parem sibi filium, patefieri voluit misero mortalium generi, quorundam

--198--

inscicia latuerit, ne dicamus malicia; cunque eam nostra tempestate
veluti postliminio revocatam instaurare statuerit, quam inciviliter
quidam illam vel oppugnent vel defendant. Horum enim omne
studium huc tendit, ut primo impetu bellum omne profligent, quod si
minus successerit toti concidunt. Illorum vero tam impudens est
obstrependi pervicacia, ut tametsi sacrarum literarum umbone supinati,
gladio spiritus, qui est verbum dei, confodiantur, cedere tamen nolint,
sed Christo potius repugnent, quam sua deserant, donec et Christum
et sua deserere cogantur, priscorum adeo ritu Iudęorum, qui ut
Christo viventi restiterunt, donec occiderent, ita mortuum quoque
persecuti sunt, donec simul omnes ipsi perirent. Quem inauspicatum
exitum ut eis minime libenter pręsagimus, ita ne quando eveniat
sinagoga nequicquam eiiciebant, qui Christo credidissent (crescebat
enim in diem magis ac magis fides) similiter hac nostra tempestate,
si qui veros istos Christi pręcones deterrere, vel etiam perdere
pergant, tantundem efficient. Quapropter Gamalielis verbum
[Act. 5. 34-39] eis crebro inculcandum est, nempe ut recedant ab
hominibus istis, qui ad nos cęlestia mandata perferunt. Nam si sit
ex deo, dissolvi nequeat; stultum enim fuerit, si quis deo repugnare
tentet; si vero ex hominibus, futurum ut sua sponte solvatur. Interea
tamen anxie cavendum, ne nos, quemadmodum isti in miserrima urbe
misere perierunt, mali quiddam imprudentes obruat; nunquam enim
verbum dei impune neglectum est. Quamobrem, reverendissima paternitas,
te per dominum nostrum Iesum Christum obtestamur, ne his
accedas, qui lucem in hunc mundum profectam, ut inluminet omnem
hominem, sub modio celare, imo extinguere pergunt, quique dicunt
malum bonum et bonum malum, convertentes dulce in amarum, lucem
autem in tenebras [Jes. 5. 20]; sed eis potius, qui unum hoc in
votis habent, ut universa Christianorum multitudo ad caput
suum, quod Christus est, redeat et in eo in unum corpus coalescat,
ac dei spiritu concepto cognoscat, quae a deo sibi donata sint.
Id quod minime fieri videmus ab his, qui pacem nescio quam
sibi pollicentur futuram, si humanę pręceptiones Christo pręferantur
etiam. In deo nos unos fieri oportet, quoniam ipse unus est. In

--199--

homine, qui sibi perpetuo contrarius est, qui fieri potest, ut unum
fiamus? Christus patrem obsecravit, ut in eo nos unum fiamus, et
homo nobis in se unitatem polliceri audebit? In uno deo, in una
fide, in uno baptismo unum haud dubie reddemur. Hęc enim una
sunt. In uno aliquo homine, in tot legibus sibi invicem repugnantibus,
in tam diversis opinionibus, tam abest, ut unum fiamus, ut non alia
ratione in errorem ac dissensionem abduci, quam ista possimus, quin
videmus unum eundemque sępenumero hominem inter ista secum
dissentire. Hęc autem quę paulo ante recitavimus et omnia alia, quę
ad unitatem nos cohortantur, unde nam clarius ac purius quam ex
ipso fonte petentur? Quem qui hauserit, aquam scaturiet in vitam
eternam emicantem. Verum puteus altus est, nec quo hauriamus
habemus, nisi is, qui hauriri amat, funes, urnam et machinam prodat,
ac puteum more civilis Moseos fragilibus animis retegat, quo sitibundę
oves potę ad coelestia pabula reducantur, quę certe omnia non alio
in angulo quam in euangelio inveniuntur. Fons autem quis est alius
quam Christus ipse? qui nos ultro ad se invitat, dicens: Si quis
sitit, veniat ad me et bibat [Joh. 7. 37], cupiens, ut de plenetudine [!]
eius omnes accipiamus, nos qui rerum omnium sumus inopes: Deest
enim argentum, deest aurum, quod illi placeat; at ille hortatur, ut ad
eum cum leticia gratis hausturi acceleremus. Quis unquam tam liberalis
caupo inter mortales visus est, ut vinum suum differri diffundique
sine precio passus sit, preter unum Christum, qui sua gratis tam
habundanter prodigit? Porro si tantam gratiam sua sponte se offerentem
non amplexi fuerimus, quę nos spes manet? quam tandem
apologiam parabimus? aut quibus cruciatibus non dignos ipsi iudicabimus,
si familiarem fieri cupientem et domesticum a nobis propellamus?
Non ignoramus vitam nostram ab euangelii norma longe lateque
dissidere; sed nunquid ob eam rem explodendum et eliminandum? ac
non potius assidue versandum, ut ad eius exemplar depravata corrigamus
ac teneriora cicuremus. Quum unum sit, modo id credamus,
cuius instinctu salus nobis eventura sit, iuxta Christi mandatum, qui,
ubi apostolos ad predicandum euangelium emisisset his verbis
[Marc. 16. 15f.]: Predicate euangelium (non vestra dogmata vel placita
vel leges, quas forte fortuna casus aliquis dictabit) omni creaturę,

--200--

addidit: Qui crediderit (prędicato euangelio scilicet) et baptisatus
fuerit, salvus erit; et contra: Qui non crediderit, condemnabitur. Hinc
quandoquidem, ut pręfati sumus, deus, velut olim per prophetas suos
aliis atque aliis temporibus Israel admonere solitus est, nostra nos
tempestate euangelio suo illustrare dignatur, ut testamentum suum,
quod aboleri non potest, instauraret, occasionem hanc duximus minime
negligendam esse, quin perpetuo conatu laborandum potius, ut quam
plurimi salutis huius et splendoris participes fiant. Ac dum interea
rumor quidam ad nos difertur, quorundam iniusticia animum tuum ita
exasperatum, ut edictum sis brevi promulgaturus, quo caveas, ut si
euangelium aliqua parte sit humanis traditionibus adversaturum illic
ab eo declinetur; quod tametsi parum fidei apud nos mereatur,
nonnihil tamen movit, non ut territi desidiosius cunctemur, sed vices
tuas miserti, si res haberet, ut vulgo spargitur, quod hoc pestilens
hominum genus, quod omnia miscet, ut rei sue consulat, ad te quoque
penetrare potuerit. Sed dii meliora! Nam nos tantam de te spem
concepimus, ut non ambigamus, gratiam tibi facturos, si in euangelii
negocio quam fidelissime versati fuerimus; nulla enim ratione adduci
possumus, ut id quod unice tibi ex officio incumbit (non enim misit
te Christus vel aqua tingere vel unguine sacro imbuere, sed euangeli%;care)
abiectum velis et neglectum. Quod fęlix sit ac faustum, euangelium
irremisso tenore promulgare statuimus, atque id tam opportune, ut
iuste nemo se conqueri possit iniuria adfectum esse; quod si infęlicius
successerit secundum humana iudicia, non est quod quisquam miretur;
lapis enim offensionis est et petra scandali et signum, cui contradicetur;
cum enim aliquando in propria veniret, sui eum non receperunt.
Quibus ex causis, paternitas tua favere decet fortibus cęptis, quę ut
rara fortasse sunt, ita minime temeraria, ut ad hoc negocium, quod
Christi est, non nostrum, non solum conniveas, sed aspires ac opituleris;
id quod erit ante omnia pręclarum et episcopo dignum. Quin
tuum erit non partem aliquam suscepti operis tibi sumere exantlandam,
sed tanquam Moses viam pręire ac obstantia vel retrudere vel demoliri,
saltem quę possis; potes autem ad hoc munus adhortando vel stimulando,
ac si id nimis esset, favendo, annuendo, scandalaque removendo.

--201--

Inter precipua enim quę herbescenti Christo nocitura sunt, scandalum
est. Quomodo enim per immortalem deum fidem habebit simplex
plebecula ei, quem etiam dum euangelium prędicat scortatorem et
impudentem canem esse cogitat? anne perniciosius quicquam evenire
potest negocio tam sancto? Quapropter ad alteram petitionis nostrę
partem oramus, ut tam clementem te prębeas, quam ipsi esse credimus.
Non putamus latere, paternitatem tuam reverendissimam, quam infęliciter
hactenus, quamque ęgre sit a vulgo sacerdotum servata castitas,
a maioribus usque in haec tempora pręcipi consueta, quam utinam ut
facile mandarunt, ita vim quoque pręstare potuissent, qua facile servaretur;
quod tamen homini concessum noluit deus, quo donum divinum
et angelicum non homini ferretur acceptum, sed uni deo. Quod
Christi verbum Mathei 19. [Matth. 19. 10-12] plane indicat, ubi,
postquam multa inter Pharisęos et ipsum iactata essent de connubio
discipulique dixissent: Si ita res, ut disputatum erat, haberet, conducibilius
esse non nubere, respondit, non omnes esse castimonię capaces,
sed eos modo quibus datum esset, donum dei esse volens ostendere,
quod quibusdam ita daretur, ut aperte agnoscerent in ea re divinam
benignitatem, non suas vires aliquid potuisse. Id quod et ea, quę
paulo post sequuntur, manifestę declarant; quum habita eunuchorum
distincta mentione liberum cuivis facit castitatem servandi vel non
servandi, dicit: Qui potest capere, capiat, nimirum sentiens, quod quibus
datum esset coelitus, quod hii servarent, nam alioquin nemo laturus
erat. Nos igitur heu satis infęliciter (audacter enim vulnus retegendum
est apud medicum) hactenus experti hoc donum nobis esse negatum,
diu nobiscum deliberavimus, quoniam pacto tam inauspicato coeptę
castitati mederemur. Ac dum omnia circumspectamus, non occurrit
faustum aut favorabile quicquam, nisi dum id verbum Christi paulo
ante adductum diligentius commanducamus ac ruminamus mundorum
more animalium. Tum enim ex eius odore fastidium quoddam nostri
primum obrepere coepit, dum pigere incipimus, quod id, quod
Christus integrum reliquerat, per incogitantiam nobis pręceptum
fecimus, quasi castimoniam custodire a nostris penderet viribus. Ibi
mox coortus pudor ora perfudit, haud secus atque Adam dum diis

--202--

similis futurus nihil nisi nuditatem suam invenit primum [Gen. 3. 10],
deinde iratum deum, et paulo post malorum plaustra. Quem enim
sui non poeniteat cum imprudentie sue miserabilem exitum aspexerit?
Quid enim per immortalem deum aliud est quam mera stoliditas
nedum imprudentia, sibi vendicare, quod solius dei est? se posse
putare, quo nihil minus possit? Post illud autem fastidium nostri,
quo temeritatem nostram simul cum imbecillitate agnovimus, medelę
quoque spes, quanquam de longinquo, sese aperit, dum enim et
Christi verbum et maiorum hac in re usum diligentius expendimus,
invenimus rem totam opinione esse longe faciliorem. Ille enim cum
dicat: Non omnes capaces sunt huius verbi; et iterum: Qui potest
capere capiat: nullam prescribit non capientibus poenam. Quin vel
ob rei magnitudinem, quam non cuivis iniunctam voluit, vel imbecillitatem
nostram, quam etiamnum ipse melius novit quam nos ipsi, idque
fraudi esse noluit, liberum reliquit. Qua et animi nostri desperationi
alias proximi non parum refecti sunt, cum poenam imminere nullam
non capientibus audivimus ab eo, qui potest et corpus et animam
mittere in gehennam. Hi vero huc quoque aciem anxie vertisse
videntur, quum sine exceptione noluerint castitatem vel ipsi precipere,
vel voveri ab aliis, sacerdotibus saltem, quin disertis verbis infirmitati,
ut par erat, pretexerent, in hunc modum: Quum pedagogus, pro
omnibus respondere consuetus qui sacris initiarentur, rogatus esset:
Suntne iusti, quos offers? respondere solitus est: Iusti sunt; suntne
docti? docti sunt etc. Cum vero ad castitatem ventum esset: Suntne
casti? reddidit: Quatenus humana imbecillitas permittit. Quo consilio
videtur, neque maiores neque nostra tempestate patres voluisse astrictum
esse ac ligatum, quod Christus liberum permisisset, ne suave
iugum domini oblinerent absynthio. His inquam in hunc modum
expensis, nempe neque divino neque humano iure nos teneri ad
servandam castitatem, perpenso nihilominus eo, quod tametsi castimonia
libere erret, ipse tamen coitus minime debeat vagari ac promiscuus
esse, sed lege fideque constringi et ad frugalitatem compelli, haud

--203--

secus ac reliquus victus, qui ut liber est, ita ni parsimonia temperetur,
furor fit et confusio, ne in porcos degeneremus. Quod rerum omnium
opificem iam inde ab exordio creationis voluisse videmus, quum Adam
adiutricem foeminam unam tantum, non sylvam aut vulgus foeminarum
ex costa finxit, quam et paulo post tali foedere iunxit, ut patrem citius
et matrem vir relinquat quam uxorem: Duo enim coituri sint in carnem
unam [Gen. 2. 21ff.]. Iam si totum quoque novum testamentum perstringimus,
non invenimus uspiam soluto concubitui quicquam favere,
matrimonio omnia. Ex qua re nobis hoc et verissimum esse ac
piissimum apparet, quod Christiano non sit tertium aliquod post
castimoniam et matrimonium relictum, ita ut aut caste vivat, si detur
coelitus, aut uxorem ducat, si uritur; id quod paulo post clarius
ostendemus ex literis vere sacris. Hinc tuam clementiam, prudentiam
ac eruditionem imploramus, o inclyte pręsul, ut, quandoquidem huic
nostro saeculo vides Christum benignius favere, dum sese clarius
aperit quam aliquot retro seculis, et ex tanto episcoporum numero
hactenus vix unus et alter candide visus sit renascenti favere Christianismo,
ipse primus hanc laudem auferre occupes, quod ante
omnes Germanię episcopos recte sentire de Christianismo cęperis;
ac dum alii male simulatam castitatem misero coepiscoporum vulgo
non desinunt obtrudere, ipse, quandoquidem per Christum et per
humanas leges, ut ostensum est, id licebit, his, qui uruntur, uxores
ducere permittas. E quorum numerosa multitudine nos primi tua
mansuetudine freti prodire ausi sumus ac obsecrare, ut id nobis annuas,
haud, ut arbitramur, temere. Cum enim ex una parte premerent
humanę constitutiones, nequicquam cum fragili etiam carne pugnantes,
- lex enim irritat ad peccandum, non coercet -, ex altera favens
arrideret scriptura, nihil impium rati sumus, si eos, quibus nitimur,
locos in medium adduxerimus, quo tibi manifestum fieret, an eos
dextre tractaverimus an secus, ac ubi, ut speramus, adparuerit scriptura
probe usos esse, permittas id quod humiliter petimus. Est igitur
primus omnium locus, qui nos absolvit Mathei 19., quoque fidimus
tanquam sacra ancora. Ex eo enim in hunc modum argumentamur:
Si nobis Christus castitatem liberam esse permisit, valeat homo qui
pręcipere eam tentarit. Probatio sequentis haec est: Si divina voce
Petrus vetitus est [Act. 10. 15] commune dicere, quod deus purificavit,

--204--

adserere nobis audacter licebit, quod non liceat cuiquam hominum
adserere, non licere id, quod deus licere permisit. Nam si in eo, quod
vilius est, noluit deus iudicium Petri ferre, quanto minus in eo, quod
longe magis est operę praetium, alicuius Petro minoris iudicium laturus
erit? De hoc loco satis in superioribus etiam liquet, quid sentiamus,
hoc addito, quod verbum Christi hoc de quo diximus est, qui est
via, veritas et vita [Joh. 14. 6]; qui alio etiam loco dicit: Verba, quę
locutus sum, spiritus et vita sunt [Joh. 6. 63]. Quomodo ergo eis fidere
tuto non liceret? imo anathema citius esse credemus, quicquid contra
divina quęsitum fuerit quam pietatem. Spiritus et vita sunt, quę ipse
dixit; ergo quae nos caro sunt et mors. Secundus est Pauli ad
Corint. 1. cap. 7. [1. Cor. 7. 1ff.]: Commoda res est ac opportuna, si
homo uxorem non ducat; propter scortationes autem quisque suam
ipsius uxorem habeat et quęvis foemina proprium maritum habeat.
Hic primum consyderavimus beatum fore istum, cui divinitus datum
est, ut ab uxore possit abstinere. Quam gloriam ut libenter his
cedimus, qui caste vivunt, ita nobis dolet id esse negatum, quamvis
cum deo patienter feramus. Deinde quod propter scortationes quisque
debeat propriam uxorem habere. Qui dixit "quisque", neminem excępit,
non sacerdotem, non monachum, non vulgarem. Unde apertum
est, quod, sicuti superius attigimus, Christiano homini inter castitatem
et matrimonium nihil relictum est, sed aut caste vivet aut uxorem
ducet. Tercius locus est eodem capite [1. Cor. 7. 9]: Quod si se non
continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. Ergo si non
est continens quis, si uritur, nubat. Arsimus proh pudor tantopere,
ut multa indecore gesserimus, quod tamen an nihil ad eos pertineat,
qui nubere vetuerunt, nunc mittimus dicere, hoc satis hic dictum esse
putantes, quod sola ustio (frequens tamen illa et vehemens, ut iam
mentem occupare tentet) satis ingens causa est nuptiarum. Quartus
[1. Cor. 7. 25] eodem in capite: De virginibus pręceptum domini non
habeo, consilium autem do etc. Pręceptum domini de virginitate se
negat habere Paulus, gentium doctor, instrumentum dei electum,
quocum Christus non semel de coelo familiariter locutus est, et homo
impurus pręceptum habet? Illic etiam Paulus, cum multa de virginitatis
pręcio commoditateque et multa de matrimonii curis infęlicitateque
disseruisset, [1. Cor. 7. 35] addidit: Porro ad utilitatem vestram
hoc dico, non ut laqueum vobis iniiciam; volens, quod tametsi
virginitatem magnopere commendasset, non tamen in ea esse sententia

--205--

ut pręcipi debere putet. Quintus est 1. Timoth. 3. [1. Tim. 3. 1ff.]:
Indubitata ratio est, quod si quis episcopi munus adpetit, honestum
opus adpetit. Oportet igitur episcopum irreprehensibilem esse, unius
uxoris maritum etc. Et post pauca [1. Tim. 3. 4]: Filios tenentem
vel servantem in obedientia cum omni honestate. Hic adnotavimus,
quod tametsi magnę reputationis sit episcopum esse, iubet tamen
episcopum uxorem habere, sed unam tantum an solam nunc non
disputabimus. Adnotavimus etiam episcopi nomen officii esse, non
insolentis supercilii, unde nihil veriti sumus nos quoque episcopos,
hoc est speculatores adpellare, quod reliqua omnia, quibus hodie
vulgo utuntur, aut nimis ambitiosa videantur, aut sint barbara nomina;
speculatoris autem nomine, qui fieri potest, ut quisquam efferatur?
aut maiestatem putet esse non functionem? cum speculatoris non sit
ullus usus quam speculandi. Sextus eiusdem Pauli ad Titum 1. cap.
[Tit. 1. 5f.]: Ad hunc usum reliqui te Crete, ut quę desunt adprobe
disponas, ut constituas oppidatim seniores vel presbyteros, quemadmodum
tibi pręcepi, nempe, si quis sit inculpatus, unius uxoris maritus,
filios habens fideles etc. Qui quidem locus superiori tam similis est
quam lacti lac. Septimus item 1. ad Timoth. 4. [1. Tim. 4. 1-3]: Ipse
vero spiritus diserte dictat, quod in posterioribus temporibus recessuri
sint quidam a fide, dum attendent spiritibus erroneis, et doctrinis
daemoniorum, quae per simulationem falsa dictabunt; id quod per
eos fiet, qui cauteriatam habent conscientiam, qui vetabunt nuptias etc.
Hic aures optamus arrigant, qui castimoniam belle simulant, male
servant; quę enim clam perpetrant, nefas est solum cogitare. Spiritus
in Paulo loquens hęc dictat, quod posterioribus temporibus, in quae
nimirum nos quoque incidimus, hęc evenient, quod a fide sint quidam
se aversuri ad opera sua, non quę deus dictaverit. Deinde quod id
fiet instinctu cacodaemonum, qui quędam dictabunt in spetiem tantum
bona, ea vero maxime commendabunt per hos, qui in vestimentis
ovium luporum ritu sęviunt, ac ob eam rem semper adusti sunt
apud se, proprioque iudicio damnati. Vetabunt autem nuptias.
En tibi, reverendissima paternitas, simulatę castitatis originem. Octavus
ad Hebreos 13. [Hebr. 13. 4]: Pręciosa cum primis res est
connubium et thorus incontaminatus, scortatores vero et adulteros
damnabit deus. Hic locus nobis tam aperte favere videtur, ut putemus

--206--

episcoporum (modo speculatores sint) esse, ut eos, quos scortari
deprehenderint, ad connubium adigant. Scortationi enim occurrendum
est, quia secundum hoc quod damnat, offendit etiam proximum. His
adeo locis moti, persuasi tandem sumus, longe conducibilius esse, si
uxores ducamus, quo minus offendantur pusilli Christi, quam perfricta
fronte scortando grassemur. Ad quod celsitudo tua nimirum adstipulabitur,
dum alta mente reputabit, quod eius flagitium, qui aliquem
Christi pusillum offenderit, vix possit expiari, etiam si mola a collo
suspensa in pelagi profundum demergatur [Matth. 18. 6]. Quid vero
tandem est scandalum vel offensio, si sacerdotum inverecunda scortatio
non est scandalum vel offensio? Nec velit hic, celsitudo tua, eos
audire, qui tale quiddam ogganniunt: En tibi, paternitas reverendissima,
horum hominum religionem, quid agunt aliud, quam ut libertatem
Christianam tradant ad licentiam carnis iuxta Pauli ad Galath. 5.
et Petri 1. cap. 2. [Gal. 5. 1ff., 1. Petr. 2. namentlich v. 16.] sententiam.
Nam coitum, qui in connubio fit, ut mittamus interim qualis apud
deum existimetur, tametsi non inficiemur actum esse cum primis a
carne prodeuntem, non ignoramus tamen eum quam minimum nocere,
cum Paulus dicat: Et virgo, si nubit, non peccat, 1. Corinth. 7.
[1. Cor. 7. 36] deo ad hoc nimirum propter infirmitatem nostram, imo
inhabitans peccatum connivente; eodem etiam Paulo non inter opera
carnis numerante Galath. 5 [Gal. 5. 19-21]. Quamvis hac responsione
opus non sit, cum manifeste adpareat, quod si voluptati hac in re
voluissemus indulgere, nunquam essemus passuri capistro uxorum
implicari, ubi pręter molestias infinitas facultas etiam, diuturni matrimonii
fastidium cum aliis sartiendi, amputatur. Sed huc spectavimus
omnes, cum plerique fungamur episcoporum officio, ubi ante omnia
temperandum est a scandalo (inculpatum enim, ut supra patuit, oportet
episcopum esse), ut etiam ab offendendo desistamus, dum alias (ut
citra iactantiam libere loquamur) non usque adeo incivilibus moribus
simus, ut ullum ob flagitium male audiamus apud gręgem nobis creditum,
hoc uno excepto. Per igitur communem Christum, per libertatem
eius sanguine partam, per paternum affectum, quem nobis
debes, per miseriam animularum nostrarum, per vulnera conscientiarum,
per quicquid est divinum, quicquid est humanum, te oramus, ut
supplices clementer respicias, ac quod temere ędificatum est cum
consilio demoliri sinas, ne quando moles ista non ex patris coelestis
sententia constructa cum fragore longe perniciosiore corruat. Vides,

--207--

quid mundus minetur; quamobrem paternitati tuę prospectum oportet,
nec importunum videri, quod eam oratum adivimus, nisi enim consilio
rebus multis subveniatur, actum erit aliquando de universo sacerdotum
ordine. Nęc amabo ad maiorum paternitatis tuę senatusconsulta
releges; vides enim quantum in hac re oscitent, aut ad hoc cunctentur,
ut sperent futurum, ut etsi prius virgis cęsi, simus tamen paulo post
scorpiones laturi; indulgendum est imbecillitati, imo hac in re audendum
nonnihil. Nam, o beatam Landenbergiorum invictam gentem, si
tu primus episcoporum omnium in Germania salubriter mederi
vulneratis aggressus eris. Qui enim rerum scriptores id facti unquam
cęlabunt? qui non docti pręconiis vehent? qui non olores venienti
mundo canent? quę cedri a vetustate et interitu non defendent?
Aperta certe est tibi ianua rem recte gerendi. Hoc unum caveris, ne
oblatam occasionem e manibus male consertis elabi sinas; auguramur
enim res novam faciem induituras nobis etiam ingratis; quod ubi
factum erit, nequicquam indipiscendę glorię occasionem neglexisse
queremur. Favet nostrę petitioni opifex iste, qui marem et fęminam
fecit primos homines; favet usus veteris testamenti novo multo rigidioris,
quo summi etiam sacerdotes lento matrimonii iugo colla submittebant;
favet Christus, dum castitatem liberam facit, quin iubet,
dum non vult pusillos suos scandali%;cari; favet ubique magno plausu,
imo spiritum dei habens precipit Paulus; favet universus piorum et
cordatorum numerus. Quę omnia si neglexeris, nescimus quam amanter
gentem tuam complectaris, cuius fortia facta, stemata, imagines, hac
gratia, modo nobis eam facias, erunt inferiores. Quod si nulla ratione
induci potes, ut annuas, obsecramus, ut saltem conniveas, id quod

--208--

alius quam nos consulat, nos enim tam fortem arbitramur, ut, dum
recte agas, non metuas eos, qui corpus etiam occidere possunt. Et
revera opus erit ad minus connivere. Iam enim rumor est plęrosque
coniuges dudum designasse, non modo apud Helvetios nostros, verumetiam
passim apud omnes, quod sopire profecto supra vires fuerit, non
modo tuas, sed longe potentioris. Pace tua dixerimus. Proinde parvitatem
nostram ne nauci feceris, sępe etenim est holitor valde opportuna
locutus. Et quamvis pusilli simus, Christi tamen sumus, quos
tantum abest, ut contemnas, ut receptis evenire tibi salutem firmiter
crędas. Quod vero ad nos attinet, laudes tuas canere nunquam
desistemus; modo te patrem ostendas, cui volentes et lubentes obsecundabimus,
dona quiddam filiis pręsertim tam obtemperantibus, ut
te ante omnia consulant, tam fidentibus, ut in re quamvis (ut est
opinio) ardua ausint ad te unum recurrere. Deus optimus maximus
excellentiam tuam diu incolumem et recte de se sentientem conservet,
quam summa humilitate cupimus exorari, ut omnia aequi bonique
consulat.
Ex Eremo divae virginis apud Helvetios. MDXXII.
secunda Iulii.
Reverendissimae paternitatis tuae deditissimi Balthasar Trachselus.
Georgius Calybeus. Vernherus Steiner. Leo Iud.
Erasmus Fabricius. Simon Stumpfus. Iodocus Kilchmeyer.

--209--

Huldrychus Pistoris. Caspar Megander. Ioannes Faber.
Huldrychus Zuinglius.