Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

148

<< Nr. 147 | Index | Nr. 149 >> 

Notae Zuinglii. Randbemerkungen Zwinglis zu den Marburger Artikeln von 1529

(24. Oktober 1529)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.2 (Zürich: Berichthaus, 1968) (Corpus Reformatorum 93.2)


Jump to page 549 550 551




--549--

[Die Notae Zuinglii]
Hec Huldricus Zwing[lius] manu propria adnotavit.
[Zu Artikel 1 unnd in Symbolo Niceno gesungen und gelaesen wirt
by gantzer christlicher kilchen in der welt, am Rand:] Nam et pontificii
hoc symbolum agnoscunt. Canunt autem apud istas gentes
symbolum Germanica lingua, quod nos dominicis diebus pronunciamus.
[Zu Artikel 3 unzertrente person Jesus Christus, am Rand:] Nisi enim
indisiuncta esset persona, non esset omnium salvator. Nam salvatorem
esse propriae divinae est naturae, non humanae. Quamvis secundum
humanam naturam tantum passus sit, sicut Samaritanus dicitur in
latrones incidisse [vgl. Luk.10,30], cum solum corpus sit vulneribus
concisum, adhuc tamen totus homo dicitur vulneribus esse affectus.
Indissociata igitur est Christi persona, etiam cum altera natura tantum
aliquid agit aut patitur. Hoc est, naturae non dividuntur, ut sint
duae personae, sed in unitate personae servat utraque natura proprietatem
suam, ut iam de homine exemplum est allatum.
[Zu Artikel 4 muessen am Rand:] σιλλυψις est in verbo muessen.
[Zu Artikel 5 und ussert soelichem gloubenn durch keinerley werck,
stand oder orden, etc., loß werdenn moegend vonn ewiger sünd, etc. am

--550--

Rand:] Sola ergo fides, quae nihil aliud est quam spiritualis manducatio,
iustificat, non manducatio sacramentalis.
[Zu Artikel 6 am Rand:] In isto sexto articulo tota summa pendet.
Non igitur datur peccatorum remissio, dum porrigitur sacramentum.
[Zu Artikel 8 ordenlich zuo reden, am Rand:] Sic enim iussit scriptura:
Ite, praedicate [Mark.16,15] et: fides ex auditu, auditus autem per
verbum Christi [Röm.10,17], alias tolleretur ministerium verbi. [Zu
Evangelion Christi am Rand:] Per evangelion intelligimus in genere
omnem externam adnuntiationem. [Zu würckt er am Rand:] Ipse fidem
dat, non externum verbum. Idcirco bis positum est: Er κατ ̓ἔμφασιν.
[Zu Artikel 9 werck Gottes, am Rand:] Werk gottes dictum est, ne
quis contemnat. [Zu unser gloube gefordert am Rand:] Gloub gefordert,
sive ipsius qui baptisatur, sive eius qui ad baptismum mittit, puta
parentis. Hoc est, ut baptisatus aut in praesentia credat et ecclesiae
velit inseri, aut cum adolescat, de fide doceatur.
[Zu Artikel 9 durch welchen und Artikel 10 soelicher glouben, am
Rand:] Welchen, refert fidem, ut in sequenti relatione sequentis articuli
patet; videlicet soelicher.
[Zu Artikel 11 am Rand:] Bicht. Inferiores adhuc utuntur hac voce.
Nos abhorremus et utimur consolandi verbo, ideo utrumque est positum.
Sic absolutionis verbo utuntur, ubi nos consolandi aut evangelisandi.
Ideo et hic utrumque positum est.
[Zu Artikel 13 unnoettig, am Rand:] Unnoetig. Ut cum apostoli in
templum convenerunt, in templo praedicaverunt [vgl. Apg.3], ubi adhuc
carnales hostiae offerebantur; abolenda nimirum tulerunt. Sed si
inter principia tanta constantia abstinuissent a templo, quomodo postea
deterret Paulus ab idolothytis [vgl. 1.Kor.10, 20], iam non tanta seges
evangelii fuisset orta.
[Zu Artikel 14 am Rand:] Zuo gottes gnaden gnomen. Hoc est, sacramentaliter
accipiuntur in gratiam. Quod nihil est, quam eum, qui in
gratiam iam receptus est, fidei sacramento signari.

--551--

[Zu Artikel 15 am Rand:] Nachtmal: Sic nos appellamus. Inferiores
vocant sacrament des altars. Sacrament des waren, etc.: Sacramentum
signum est veri corporis, etc. Non est igitur verum corpus. Fürnemlich:
Principalis est manducatio spiritualis. In hac consentimus. Caput ergo
religionis est salvum. Das wort von gott geben: hoc est, quomodo
Christus suis verbis instituit. Hic religio monet, ne verba Christi
velimus contemnere, sed illis uti quomodo hactenus usi sumus, deinde
et mortem domini annunciare [vgl. 1.Kor.11,26]. Die gwüssen zuo glouben
zuo bewegen: verbo scilicet domini passionis. Illud enim in hoc predicatur,
ut sciamus, deum nobis esse propitium, quandoquidem filium
suum pro nobis in mortem tradidit. Sed solus spiritus sanctus est, qui
corda illuminat et per fidem iustificat. Idcirco in huiusmodi semper
curavimus addi expositionem, qua intelligatur, fidem a solo deo esse.
Est igitur huius loci sensus, usum sacramenti huius servari debere, quomodo
Christus instituit. Instituit autem, ut memores simus, hoc est,
annunciemus mortem eius, hoc est, gratias agamus et laudem demus
ac gloriam propter hoc, quod pro nobis est crucifixus ac mortuus. Iam
nimirum necessarium est, ut mors domini externo quoque verbo predicetur.
Haec predicatio in hoc fit, ut pars confortetur, pars ad fidem
informetur. Sed haec omnia non nostro verbo, etiamsi instrumentum
sit, sed divina operatione in mentibus hominum perficiuntur.