Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

153

<< Nr. 152 | Index | Nr. 154 >> 

Konzept eines Empfehlungsschreibens für den Gesandten Rudolf Collin nach Venedig

12. Dezember 1529
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.2 (Zürich: Berichthaus, 1968) (Corpus Reformatorum 93.2)


Jump to page 638 639




--638--

[Konzept eines obrigkeitlichen Empfehlungsschreibens für einen
Gesandten (Collin nach Venedig).]
Illustrissimi, princeps ac primarii, benevolentiam nostram in vos et
vestram erga mediocritatem nostram non est cur testemur; nunquam
enim nobis exciderunt, quę retro annis vestra celsitudo amicicię exempla
in nos edidit. Hinc fit, ut, cum res humanę hoc nostro sęculo mire
habeant ac varie iactentur, vestrę reipub [licę] ac boni status perinde
ac nostrarum rerum cura nos tangat. Experti enim sumus, quam invisa
sit regibus ac tyrannis populorum ac urbium libertas. Cum autem
istorum astutia et perfidia, quas liberi homines libenter et negligunt et
damnant, sępenumero magnę clades datę sint incautis, e diverso autem
vestra prudentia ac fide non nunquam factum sit, ut non modo vestra

--639--

sed nostra quoque libertas melius ac tutius steterit, committere non
debemus, ut tempore tam adflicto nihil consiliorum conferamus. Mittimus
igitur non tantum nostro, sed omnium, quę in Christianam civitatem
coierunt, urbium nomine pręsentium ostensorem virum iuvenem
quendam, sed eruditum, fidelem ac sollicitum, qui vestrę celsitudini
mentem nostram exponet ac vicissim consilia, quę illi a vobis
credentur, ad nos referet. Ei ergo fidem per omnia habeatis, obsecramus;
nam ambitiosam legationem nunc mittere vetuerunt hęc tempora,
non ęstimatio amplitudinis vestrę. Boni et ęqui consulat vestra
celsitudo, quicquid id est, quod agimus.
Tiguri duodecima die decembris anno a nato salvatore vicesimo
nono supra millesimum ac quingentesimum.
Vestrę celsitudini
addicti consul et probuleutę
senatus populique Tigurini.