Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

16

<< Nr. 15 | Index | Nr. 17i >> 

Suggestio deliberandi super propositione Hadriani Nerobergae facta

(November) 1522
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 1 (Berlin: Schwetschke, 1905) (Corpus Reformatorum 88)


Jump to page 434 435 436 437 438 439 440 441




--434--

[E. II. 341. p. 3303a.] Suggestio deliberandi super propositione
Hadriani pontificis Romani Nerobergę facta ad principes
Germanię a quodam ingenue tum in commune Reipublicę
Christianę tum privatim Germanię favente scripta.
Me legat quicunque defensam velit et Christianam religionem
et Germaniae libertatem vindicatam.
[E. II. 341. p. 3304a.] Dederat aliquando consilium, o prudentissimi
Germanię principes, doctus quidam, quo Lutheri causa
facile tum componi potuisset, ut multi opinabantur, nisi quorundam
pervicacia obstitisset, qui vanas quotidie spes extinguendi Lutheri,
simul atque intra se concepissent, passim inter suę farinę homines
dissipabant. Quę ut hactenus exitum non invenerunt, ita prorsus nihil
remiserunt; idem agitur quod olim. Compertum etenim habemus recens
inauguratum pontificem Romanum Nerobergę ista quę sequuntur
proponere:
1. Se esse animatum, ut Cęsarem et Francorum regem
componat.
2. Ut ecclesiam instauret.
Exercitum in Thurcas expediat.
4. Et Lutherum cum secta sua extinguat.
Hic mihi visus sum - quicunque tandem sum - operę precium
facere, si vestrę prudentię, quid ipse in hac re sentiam aperuero, ac

--435--

velut ansam deliberandi suggessero. Sapienti enim, inquit Salomon,
si occasionem prębueris, sapientior erit [Prov. 9. 9]. Non equidem
opto, ut prudentia vestra rem ex nostra sententia gerat. Ego enim
quis sum? Sed, quandoquidem sępe etiam est holitor valde oportuna
locutus, parvitatem nostram benignius audiat, quęque vana videbuntur
reiiciat, nec indignam rem fieri putet, si vulgaris aut privatus principes
admoneat. Nam et Amos de grege vocatus spiritu cęlesti imbuitur,
ut universum populum Israëliticum arguat. Ego vero humiliter
modo suggero, quomodo ipse rem totam ut primum audivi, expenderim,
idemque vos facere per Iesum Christum oro. Nomini nostro non
metus sed arrogantię notam declinandi causa pepercimus.
1. Consideravi itaque, quod ad primum adtinet, si Romanus
pontifex in hoc incumbit, ut Cęsarem et Francorum regem componat,
qui fiat, ut hoc apud Germanos ordiatur, a quibus negocium
minime pendet? Deinde si ecclesiam reparare constituit, quamobrem
non a suis episcopis et cardinalibus auspicetur, pręsertim quod palam sit
omnibus omnem luxum et abusum ecclesiasticorum a Romanis tanquam
a fonte in universum orbem derivatos esse? Si vero copias in Thurcos
expedire, miror tam audax propositum, quod [E. II. 341. p. 3304b]
septuagenarius, quod Christi mansuetissimi sacerdos et vicarius -
ut hoc interim donem - nondum pacatis bellis, nec principum summorum
conciliatis animis, tantum facinus promittere audet, quasi ex

--436--

se omnia pendeant. Nam tametsi quiddam sibi de Cęsare polliceri
potest, certe de Francorum rege hodie nihil potest, quem undique
tam hostiliter oppugnant, ut ad tuendum regnum vires ęgre sufficiant.
Taceo quod nesciam quam tutum sit nedum pium de Republica
Christiana tam temere periclitari cum hoste pręsertim tam vafro,
forti ac prędivite, formidabili quoque, non modo imbelli vetuloque
sacerdotulo, sed summis etiam cordatissimisque ducibus.
2. Consideravi e diverso ex rebus non adeo dudum gestis, anne
Romani pontifices quiddam tale, quale noster Hadrianus molitur,
pręstiterint. Inveni autem eos nihil minus proximis fere triginta annis
quam principum concordiam ferre potuisse; iis enim sese mutuo conterentibus
Rhoma tacite, sed ampliter, suis delitiis fruitur. Idque
fere nostra tempestate accidit, ut aut bella gesserint Romani pontifices
aut Eridis more concitaverint. Qualiter vero ecclesiasticorum
mores hactenus correxerint, postremo habita concilia generalia clarissime
docent. Cęperunt enim in concilio Basiliensi, quo Cęsaris ac
principum expectationem frustrarentur, talia vel consimilia decernere:
Clericus curtam vestem non gerat, laxas manicas in tunica non habeat.
Cardinalis supra triginta beneficia ecclesiastica non habeat. Concubinam
in sacris constitutus nemo aperte foveat. Crines ac barbam
ad minus in mense semel tondeat. Porro Christi doctrinę brevis

--437--

aut nulla prorsus mentio. Atque hęc anilia deliramenta reformationem
ecclesię audent adpellare. Expeditionis autem in Thurcas prętextu
tanquam esca quantas Philippeorum myriades emunxerint, quid
recensere refert? cum nemo sit, qui id non senserit nedum audierit
vel viderit.
3. Omnibus igitur in hunc modum expensis, nempe neque ratione
ulla, neque rerum paulo ante gestarum fide, videri posse Romanenses
id in animo habere quod prę se ferunt (fecerunt enim idem a principio
functionis suę superiores Romani pontifices, quod hic noster videlicet
[E. II. 341. p. 3305a], ut omnium oculos vanis spebus in se
converterent, quas non ridiculo mure, sed insigni tandem aliquo damno
eluserunt). Superest, ut hęc tria prętexantur, quo facilius perdere
Lutherum possint.
4. Neque ego Lutheri causę hic patrocinor, sed euangelii. Manifestum
enim est omnibus, quod Lutheranos omnes eos adpellant, qui
euangelium sincerius prędicant, quo latius possint atrociusque grassari.
5. Nam quod ad Lutherum adtinet, convincendus est scripturę
robore non silvę. Si vero privatim quid vel in pontificem Romanum
vel principes mordacius expuit, dicatur ei dies, integrumque sit illi
satisfacere. Omnibus enim notum est Lutherum nulli genuinum
impegisse quam qui prius prosciderit, nisi placeat Iudęos imitari, qui
Christum infestis clamoribus occiderunt; si non esset hic malefactor
non tibi tradidissemus eum, et: Ni hunc occidis, non es amicus
Cęsaris [Joh. 19. 12].
6. Porro euangelii cognitio quantum brevi adoleverit, nemo ex
vobis est, o fortissimi heroes, qui ignoret, quę, dum his qui ad rem
sunt paulo attentiores, obstat, nec tamen aperto illam Marte oppugnare
audent, cuniculis rem gerere parant. Eam enim cupiunt

--438--

Lutheri nomine odiosam reddere; quod si eis permiseritis, quo quęso
devenietur?
7. Huc certe, ut multi, quorum spiritus quidem promptus est,
caro autem infirma [cf. Matth. 26. 41, Marc. 14. 38], cum Simone
[Petro] Christum negent, ut hi qui omnia ferre pro Christo parati
sunt, passim Lutherani nominis prętextu indicta causa trucidentur,
urantur, vinculis et pedoribus conficiantur, quam equidem illis gloriam
- libenter enim gloriabuntur in infirmitatibus - non invideo, quin
potius hortor, ut posthabitis omnibus macti virtute hunc imitentur, qui
sese pro nobis redimendis exposuit. Sed quod omnium minime velim
vestras manus tam atroci flagitio contaminari neque vos ad hanc
petram offendere.
8. Dein huc etiam venietur, ut Romanensium gratia universam
Germaniam summo tumultui involvatis. Videtis enim, ut regnum
dei vim patiatur violentique illud rapiant, vulgares, magistratus, docti,
indocti, principes et idiotę; ac quanto quisque est innocentior tanto
vehementius impressionem facit ad cęlestis doctrinę fontes contendens.
Hi omnes, inquam, cum euangelii hostibus committentur, si sub
Lutheri nomine bellum aut exilium euangelio indicatur, et seditiones,
dissidia, tumultus, transalpina supellex, in Germaniam transferentur,
quod quantum cuiusque regno profuturum sit, nemo non videt.
9. Moliuntur autem hanc malorum lernam Romanenses.
Eorum enim literas vidi ad quosdam in [E. II. 341. p. 3305b] Germania
eiusdem pulveris homines scriptas, quibus nunciant pontificem
Romanum omnia tentaturum, ut sectam Lutheranam extinguat.
Quin hi qui sunt pontificię factionis palam gloriantur, adesse qui
omnia restituat in locum pristinum. Hęc vobis nimirum scientibus et
prudentibus loquor. Ipsi enim sua tacere non possunt: ita urget
dolor consilia in quę spes suas locant prodere.
10. Hoc tamen admonitos volo, ut si audiatis inducias inter
Francorum regem ac Cęsarem factas, sciatis non ea gratia factas

--439--

esse, ut vel in Thurcas mittatur exercitus, vel ut ipsi paulisper
respirent. (Quomodo enim simul fideliter essent pugnaturi, qui adhuc
inter se hostiliter dissiderent? vel quomodo respirationem darent ei,
quem statuerunt toto etiam decennio belli oneribus fatigare?) Sed ut
nervis omnibus possint in hoc unum incumbere, ut euangelii prędicatio
sub Lutheri nomine infirmetur. Quod si factum erit, obtinuit Roma
non iam totius Germanię regnum, sed orbis Christiani monarchiam.
Taceo hic quiddam cuique cogitandum.
11. Nulli quoque principum imponere debet, quod superiores pontifices
Romani cęperunt liberos vestros ad episcopatus et purpureum
pileum vocare. Hoc enim propter pręsentem necessitatem tantum
factum est, quo vos velut acceptis obsidibus oppignerarent vel dicto
audientes facerent; quod ubi pręstiteritis, despicient. Atque interim
vos hoc damni feretis, ut quod aliquando Romanos pontifices passi
estis vestris tribuere quod vestrum erat, cum dolore cernatis non
vestris accedere.
12. Sed neque istud pręterierim, quod ad pręsentem occasionem
passim rumores dissipantur, novitium pontificem Romanum infensum
esse luxui cardinalium, atque eius esse sententię, ut supra octo cardinales
inautorare nolit. Deo gratia, quod vel huc ventum est. Verum
quid octo faciet? Si cardinalitius ordo Rempublicam Christianam
decet ex Christi aut apostolorum instituto, cur non potius augetur
quam minuitur? aut quomodo licebit abolere quod deus statuit? Si
ex dei instituto non est, quid vel octo miserę plebi obtruduntur, ac non
potius tota radix evellitur, ne unquam simile luxus seminarium pullulet?
13. Verum confestim videbimus an dictus pontifex cupiat ad
regulam euangelicam episcoporum et cardinalium mores corrigere.
Nam si eis Thurcorum muros et lapidea corda septies uno die, hoc
est indesinenter pręcipiat ambire ac tubarum instar euangelium [E. II.
341. p. 3306a] ebuccinare: iam certi erimus eum ad magistri sui
exemplar omnia comparaturum, qui ut messem videbat adpetere, misit

--440--

suos, ut meterent sine sacculo et pera, indubieque sperabimus eum
Thurcorum animas lucrifacturum. Porro si machinas, commeatum,
pedites, classem, equites expediat, nihil differet a mundi huius tyrannis.
Periclitabitur enim tota Respublica Christiana. Cardinales autem
et episcopi pręsertim, quos suffraganeos adpellamus, si fortiter euangelii
munus obierint, immensam hominum capient multitudinem citra omne
populi periculum citraque caedem et sanguinem; ni forte fortuna ipsi
occidantur. Id autem proventus certissimum indicium erit. Granum
enim tritici si mortuum fuerit, multum fructum adferet [Joh. 12. 24].
14. Itaque si Hadrianus, vir nimirum vehementer et prudens
et doctus, vere favet renascenti Christo, iubebit ante omnia Christi
doctrinam pure, fideliter et constanter prędicari, pollicebiturque orbi
Christianorum quoad poterit omnia ad disciplinam Christi reparaturum.
Sic enim fiet, ut recte ceptis omnes faveant, quotquot Christi
nomine censeri cupiunt.
15. Si vero Lutherus, vir sine controversia pius et doctus,
indigne tractetur, quis tutus erit? Erasmum iam rumor est declaratum
esse hęreticum, qui si quid peccavit, hic peccavit, quod Rhomulidis

--441--

istis nimis pepercit, maluitque Heli in morem paterne ac blande
admonere [cf. 1. Sam. 2. 23-25] quam Heliam imitando acerbe obiurgare
[cf. z. B. 1. Reg. 17. 1, 18. 18ff., 21. 19ff., 2. Reg. 1. 3ff.]. Quod si
factum erit, dii meliora, proximus est, quisquis erit piissimus et innocentissimus.
16. Iam neque hoc tacebo Hadrianum Romanum pontificem
mire commendari ab artificio quęque simulandi et dissimulandi, et hoc
ab his qui diutinam vitę consuetudinem cum illo habuerunt; unde non
iniuria quis bonam de eo spem concipere fortasse poterit, nempe, ut
quicquid nunc agit citra regulam Christi, in eum usum faciat, ne
insueti euangelicę doctrinę ab eo resiliant anteaquam aliquid de illo
audierint, donetque quiddam infirmis. Faxit deus optimus maximus,
ut sua voluntas vincat, non nostra sententia.
Summa summarum: Nemo tam hebes sit, ut propter Romanenses,
qui Germaniam tot sęculis riserunt, quicquam tumulti excitet etiamsi
Christi causa non ageretur; iterum nemo tam servili ac abiecto
animo, ut, ultro oblata libertate, nolit ea iuxta Pauli verbum potius
uti, quam infructuosę imo detrimentosę, servitutis loris teneri.
Esaię 8 [Jes. 8. 9f.]: Congregamini populi et vincemini, et audite
universę procul terrę! Confortamini et vincemini, accingite vos et vincemini,
inite consilium et dissipabitur, loquimini verbum et non fiet,
quia nobiscum deus.