Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

163

<< Nr. 161 | Index | Nr. 164 >> 

Fidei ratio

3. Juli 1530
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.2 (Zürich: Berichthaus, 1968) (Corpus Reformatorum 93.2)


Jump to page 790 791 792 793 794 795 796 797 798 799 800 801 802 803 804 805 806 807 808 809 810 811 812 813 814 815 816 817




--790--

Ad Carolum, Romanorum imperatorem, Germaniae comitia
Augustae celebrantem
fidei Huldrychi Zuinglii ratio
Expectabamus anxie, Carole, iusticiae sacer Caesar, qui euangelium
in urbibus Christianae civitatis prędicamus, quando a nobis
quoque fidei nostrę, quam et habemus et confitemur, ratio peteretur.
Cumque ad hunc modum erecti stamus, adfertur magis rumore quam
certo nuncio multos iam adornavisse religionis ac fidei suae tenorem

--791--

ac summam, quam tibi offerant. Hic nos inter sacrum et saxum sumus:
Hinc enim veritatis amor et publicae pacis studium extimulant,
quo magis et ipsi faciamus, quod alios facere videmus; isthinc autem
fugax occasio terret, cum quod agi omnia celerius ac veluti perfunctorie
tuae properationis causa oporteat (nam et eandem fama nunciat), tum
quod, qui per urbes et agros dictae civitatis verbi divini praecones
agimus, longius constituti ac dissiti sumus, quam ut tam brevi tempusculo
coire et, quid maxime conveniat ad celsitudinem tuam scribere,
deliberare possimus.
Ut igitur aliorum deinde confessionem, imo eorundem adversariorum
etiam confutationem vidimus, quae tamen preparatae videntur,

--792--

antequam quicquam ab eis postulatum sit, iam importunum fore
non credidi, si solus meae fidei rationem citra gentis meae praeiudicium
protinus exponerem. Nam si uspiam lente festinandum, hic certe
propere festinandum fuit, ne transmisso per oscitantiam negocio aut
in periculum suspecti silentii aut arrogantis negligentię incideremus.
En igitur tibi, Caesar, hac lege fidei meae summam, ut simul tester,
non horum modo articulorum, sed omnium, quae unquam scripsi aut
per dei bonitatem scripturus sum, iudicium nulli uni nullisque paucis,
sed toti ecclesiae Christi, quatenus illa ex verbi et spiritus dei tum
pręscripto tum adflatu pronunciat crediturum ac permissurum esse.
Primo igitur et credo et scio unum ac solum esse deum eumque esse
natura bonum, verum, potentem, iustum, sapientem, creatorem et curatorem
rerum omnium visibilium atque invisibilium; esse patrem,
filium et spiritum sanctum, personas quidem tres, sed essentiam horum
unam ac simplicem. Et omnino iuxta expositionem simboli tam Niceni
quam Athanasici per singula de numine ipso deque nominibus
sive personis tribus sentio. Filium carnem adsumpsisse credo
et intelligo, quod humanam naturam, imo totum hominem, qui ex corpore

--793--

et animo constat, vere ex immaculata perpetuaque virgine Maria
adsumpserit; id autem hoc modo, ut totus ille homo in unitatem hypostaseos
sive personę, filii dei, sic sit adsumptus, ut peculiarem personam
homo non constituerit, sed adsumptus sit ad filii dei personam inseperabilem,
indivisibilem et indissociabilem. Quamvis autem utraque natura,
divina videlicet et humana, ingenium ac proprietatem suam sic
servaverit, ut utraque in illo vere et naturaliter esse deprehendatur,
adhuc tamen naturarum distinctae proprietates et opera personae unitatem
non dissociant. Non magis quam in homine animus et caro duas
personas constituunt (ut enim ista natura diversissima sunt, ita diversis
quoque proprietatibus et operationibus pollent; attamen homo, qui
ex his consistit, non duae personae, sed una est).
Ita deus et homo unus est Christus, dei ab ęterno et hominis a
temporis dispensatione in aeternum filius. Una persona, unus Christus;
perfectus deus, perfectus homo. Non quod una natura altera
fiat aut inter se confundantur, sed quod utraque propria maneat et
unitas tamen personae ista proprietate non disiungatur. Hinc unus et
idem Christus pro humanae naturae ingenio vagit, incrementum capit,
proficit sapientia, esurit, sitit, edit, bibit, aestuat, alget, vapulat,
sudat, vulneratur, trucidatur, timet, tristatur et caetera, quae ad mulctam
et poenam peccati attinent, fert; nam ab ipso peccato alienissimus
est. Pro divinę autem naturae proprietate cum patre summa et
ima temperat, omnia permeat, sustinet ac fovet, caecos illustrat, claudos
restituit, mortuos evocat, hostes verbulo sternit, mortuus ipse vitam
resumit, coelos petit, spiritum sanctum de suo mittit. Et haec
omnia unus idemque Christus, quantumvis natura ingenioque diversa
facit, una dei filii persona manens, ita ut etiam, quae divinae sunt naturae,
propter personae unitatem ac perfectionem, nonnunquam humanae
tribuantur, et quae humanae sunt, interdum de divina dicantur.

--794--

Filium hominis sese dicebat esse in coelo [vgl. Joh.3.13], cum
corpore coelos nondum conscendisset; pro nobis perhibet Christum
passum esse Petrus [vgl. 1. Petr.2.21], cum sola humanitas pati possit.
Sed propter personae unitatem vere dicitur: Et filius dei passus
est, et filius hominis dimittit peccata. Nam et is, qui filius dei et hominis
una persona est, pro humanae naturae proprietate passus est; et is,
qui filius dei et hominis una persona est, pro divinae naturae proprietate
peccata dimittit.
Quomodo dicimus hominem esse sapientem, cum tamen ex corpore
non minus quam animo constet, et corpus a sapientia sit alienissimum,
imo scientię et intelligentiae venenum ac remora? Et rursus eundem
dicimus esse vulneribus conscissum, cum solum corpus recipere vulnera
possit, animus minime. Hic nemo dicit ex homine duas personas fieri,
cum utrique parti suum tribuitur; et rursus nemo dicit naturas confundi,
cum de toto homine id prędicatur, quod propter personae quidem
unitatem totius est, sed propter partium proprietatem unius tantum.
Paulus dicit: "Cum ęgroto, potens sum" [2.Kor.12.10]. Quis
vero est, qui aegrotat? Paulus. Quis recte simul valet? Paulus. At
hoc nonne disparatum, inconstans et intolerabile est? Minime! non
enim est una natura Paulus, quanquam est una persona. Cum ergo
dicit: "Aegroto", ea certe persona loquitur, quae Paulus est; sed
quod dicitur, non de utraque natura vel praedicatur vel intelligitur,
sed de carnis aegritudine tantum. Et cum dicit: "Potens ac salvus
sum", certe Pauli persona loquitur, sed animus tantum intelligitur.
Sic filius dei moritur, is certe, qui pro personae unitate ac simplicitate
et deus et homo est; sed pro humanitatis tantummodo ratione moritur.
Ad hunc ergo modum non solus sentio, sed sic senserunt tam de ipso
numine quam de personis deque adsumpta natura orthodoxi omnes,
sive prisci sive neoterici; sic sentiunt, qui veritatem etiamnum agnoscunt.
Secundo scio numen istud summum, quod deus meus est, libere constituere
de rebus universis, ita ut non pendeat consilium eius ab ullius
creaturę occasione; hoc enim est mutilę illius humanę sapientiae proprium

--795--

pręcedente discursu aut exemplo statuere. Deus autem, qui
ab aeterno usque in sempiternum universa unico et simplici intuitu
inspicit, non habet opus ulla ratiocinatione aut factorum expectatione;
sed ex aequo sapiens, prudens, bonus etc. libere constituit ac disponit
de rebus universis; sua enim sunt, quaecunque sunt. Hinc est, ut,
quamvis sciens ac prudens hominem principio formaret, qui lapsurus
erat, aeque tamen constitueret filium suum humana natura amicire,
qui lapsum repararet. Hac enim ratione bonitas illius ex omni parte
manifestata est. Ista enim cum in se misericordiam et iusticiam contineat,
iusticiam exercuit, cum transgredientem paradisi beatis laribus
eiecit, cum pistrino humanae miseriae et compedibus egritudinum
alligavit, cum lege, quam nunquam perfecturus erat, quantumvis
sancta esset, constrinxit. Hic enim bis miser discebat non modo carnem
in erumnam incidisse, sed mentem quoque metu transgressae legis
excarnificari. Cum enim secundum spiritum videret legem esse sanctam,
iustam et divinae mentis nunciam, ut, quae nihil quam quod ęquitas
suaderet, praeciperet. Simul tamen videret factis mentem legis sese non
implere, suo ipsius iudicio damnatus, abiecta spe potiundae foelicitatis,
desperabundus a conspectu dei abiens nihil quam aeterni cruciatus
dolorem, ut laturus esset, meditabatur. Hactenus manifestabatur dei
iusticia.
Porro cum tempus esset prodendae bonitatis, quam non minus ab
aeterno quam iusticiam ostendere constituerat, misit deus filium suum,
ut naturam nostram ex omni parte, quam qua ad peccandum propendet,
adsumeret; ut, frater et par nobis factus, mediator esse posset,
qui divinae iusticiae, quam sacrosanctam et inviolatam permanere
oportet non minus quam bonitatem, pro nobis perlitaret; quo certus
esset mundus et de placata iusticia et de praesente dei benignitate.
Cum enim filium suum nobis et pro nobis dederit, quomodo non omnia

--796--

nobis cum illo et propter illum donabit? [Röm.8.32]. Quid est, quod
nobis de illo non debeamus promittere, qui sese huc demisit, ut non
tantum nobis par, sed totus quoque noster esset? Quis divinae bonitatis
opes et gratiam satis miretur, qua sic dilexit mundum, hoc est
humanum genus, ut filium suum exponeret pro illius vita? [vgl.
Joh.3.16].
Hos euangelii fontes ac venas esse duco, hanc unicam et solam languentis
animi medicinam, qua et deo et sibi restituitur. Nihil enim
illum certum de gratia dei facere potest quam deus ipse. Ille autem
tam liberaliter, tam abunde tamque prudenter totam in nos effudit,
ut iam residuum nihil reliquerit, quod desyderare possimus, nisi supra
summum et supra redundantem habundantiam quis quid requirere
audeat.
Tercio scio nullam aliam esse expiandorum scelerum hostiam quam
Christum (nam ne Paulus quidem pro nobis est crucifixus [vgl.
1.Kor.1.13]); nullum aliud pignus divinae bonitatis et clementiae
certius esse ac indubitatius (nihil enim aeque firmum ac deus est); et
non est aliud nomen sub sole, in quo nos oporteat salvos fieri quam
Jesu Christi [vgl. Ap.Gesch.4.12]. Relinquuntur ergo hic cum operum
nostrorum iustificatio et satisfactio tum sanctorum omnium sive
in terra sive in coelis degentium de bonitate et misericordia dei expiatio
aut intercessio. Hic enim unus ac solus mediator dei et hominum est,
deus et homo Christus Jesus [vgl. 1.Tim.2.5]. Constat autem et
firma manet dei electio; quos enim ille elegit ante mundi constitutionem
[vgl. Eph.1.4], sic elegit, ut per filium suum sibi cooptaret. Ut enim
benignus et misericors, ita sanctus et iustus est. Resipiunt ergo universa
opera illius misericordiam et iusticiam. Iure igitur et electio
utramque resipit. Bonitatis est elegisse, quos velit, iusticiae vero electos
sibi adoptare et iungere per filium suum hostiam ad satis dandum divinę
iusticiae pro nobis factum.
Quarto scio tritavum illum nostrum primum parentem φιλαυτία,
hoc est suiipsius amore huc tractum suggerente perniciosum consilium

--797--

per invidiam diabolo, ut deo par fieri cuperet [vgl. 1.Mose 3.5]. Hoc
crimen cum designavisset, vetitum ac perniciosum pomum depransus
est, quo in culpam reatumque capitalis suplicii incidit, perduellis et
hostis dei [vgl. Jak.4.4] sui factus. Hunc ergo perdere cum posset vel
ęquitate iubente, melior tamen deus suplicium in conditionem vertit,
ut servum faceret, quem plectere potuisset. Hanc conditionem nec ipse
nec quisquam ex ipso natus cum tollere posset (nequit enim servus nisi
servum gignere), omnem posteritatem exitiali gustu in servitutem coniecit.
Hic de originali peccato sic sentio: Peccatum vere dicitur, cum
contra legem itum est. "Ubi enim non est lex, ibi non est praevaricatio"
[Röm.4.15]. Et ubi non est praevaricatio, ibi non est peccatum
proprie captum, quatenus scilicet peccatum scelus, crimen, facinus aut
reatus est. Patrem igitur nostrum peccavisse fateor peccatum, quod
vere peccatum est, scelus scilicet crimen ac nephas. At qui ex isto prognati
sunt, non hoc modo peccarunt; quis enim nostrum in paradiso
pomum vetitum depopulatus est dentibus? Velimus igitur nolimus, admittere
cogimur peccatum originale, ut est in filiis Adae, non proprie
peccatum esse, quomodo iam expositum est; non enim est facinus
contra legem. Morbus igitur est proprie et conditio. Morbus, quia,
sicut ille ex amore sui lapsus est, ita et nos labimur; conditio, quia,
sicut ille servus est factus et morti obnoxius, sic et nos servi et filii irae
[vgl. Eph.2.3] nascimur et morti obnoxii.
Quanquam nihil morer hunc morbum et conditionem iuxta Pauli

--798--

morem adpellari peccatum [vgl. Röm. 7.8]. Imo tale esse peccatum, ut,
quicunque in eo nascuntur, hostes et adversarii dei sint [vgl. Jak. 4.4];
huc enim trahit illos nativitatis conditio, non sceleris perpetratio, nisi
quantum hoc semel perpetravit primus parens. Vera igitur perduellionis
et mortis causa est perpetratum ab Adam crimen ac nephas, atque
hoc vere est peccatum. At peccatum istud, quod nobis adhaerescit [vgl.
Hebr. 12.1], et vere morbus et conditio, imo necessitas est moriendi. Hoc
tamen nunquam futurum fuisset per nativitatem, nisi crimen nativitatem
vitiasset; criminis igitur tanquam causae, non nativitatis, est
humana calamitas; nativitatis vero non aliter quam eius, quod ex fonte
et causa sequitur. Confirmatio huius sententiae autoritate et exemplo
nititur.
Paulus Rom. quinto sic loquitur: "Si enim propter unius peccatum
mors imperium obtinuit per unum, multo magis" etc. [Röm. 5.17]. Hic
videmus peccatum proprie capi. Unus enim Adam est, cuius culpa mors
cervicibus nostris imminet. Cap. tertio sic inquit: "Omnes enim peccaverunt
et egent gloria" [Röm. 3.23], hoc est bonitate et liberalitate dei.
Hic peccatum pro morbo, conditione et nativitate accipitur, ut omnes
peccare dicamur, etiam antequam profundamur in lucem, hoc est in
conditione esse peccati et mortis, etiam priusquam actu peccemus.
Quae sententia irrefragabiliter firmatur eiusdem iterum verbis Rom.
quinto: "Sed obtinuit aut pervasit mors ab Adam usque ad Mosen
in illos quoque, qui non similiter, atque Adam transgressus erat, peccavissent"
[Röm. 5.14]. En nobis mortem, etiamsi non peccaverimus
quomodo Adam! Quamobrem? Quia ille peccavit. Nos autem cum
non hoc modo peccaverimus, cur mors populatur? Quia ille mortuus
est propter peccatum; et mortuus, hoc est morti adiudicatus, nos generavit.
Morimur ergo et nos, sed illius culpa, nostra vero conditione et
morbo, aut si mavis peccato, verum improprie capto.
Exemplum tale est: Bello captus perfidia et inimicicia conmeruit, ut
servus teneatur. Qui ex illo progenerantur οἰκέται, hoc est vernae, aut
dominati fiunt servi, non culpa, reatu aut crimine, sed conditione, quae
culpam secuta est. Nam parens, ex quo nati sunt, scelere hoc conmeruerat.
Nati scelus non habent, sed poenam ac mulctam sceleris, puta
conditionem, servitutem et ergastulum. Ista si scelus libet adpellare,
ideo quia pro scelere infliguntur, non veto. Istud originale peccatum
per conditionem et contagionem agnasci omnibus, qui ex adfectu maris
et foeminae gignuntur, agnosco. Et nos esse natura filios irae [Eph. 2.3]

--799--

scio, sed gratia, quae per secundum Adam, Christum [vgl. 1.Kor.
15.45ff.], casum restituit, inter filios dei recipi non dubito. Sed eo modo,
qui iam sequitur.
Quinto hinc constat, si in Christo, secundo Adam [vgl.1.Kor.15.45ff.],
vitae restituimur, quemadmodum in primo Adam sumus morti traditi,
quod temere damnamus Christianis parentibus natos pueros,
imo gentium quoque pueros. Adam enim si perdere universum genus
peccando potuit, et Christus moriendo non vivificavit et redemit universum
genus a clade per istum data, iam non est par salus reddita per
Christum, et perinde (quod absit) nec verum: "Sicut in Adam omnes
moriuntur, ita in Christo omnes vitae restituuntur" [1.Kor.15.22].
Verum quomodocumque de gentilium infantibus statuendum sit, hoc
certe adseveramus propter virtutum salutis per Christum praestitae
pręter rem pronunciare, qui eos ęternae maledictioni addicunt, cum
propter dictam reperationis causam, tum propter electionem dei liberam,
quae non sequitur fidem, sed fides electionem sequitur; de quo sequenti
articulo. Qui enim ab ęterno electi sunt, nimirum et ante fidem sunt
electi. Non debent igitur temere a nobis damnari, qui fidem per aetatem
non habent; nam etsi istam nondum habeant, nobis tamen abscondita
est dei electio; apud quem si electi sunt, praecipitanter iudicamus
de incompertis.
Veruntamen de Christianorum infantibus aliter definimus; videlicet
quod Christianorum infantes, quotquot sunt, de ecclesia populi
dei sunt eiusque ecclesię partes et membra. Quod hac via probamus:
Cunctorum ferme prophetarum testimoniis promissum est ecclesiam
ex gentibus ad ecclesiam populi dei esse congregandam. Et Christus
ipse: "Venient", inquit, "ab ortu et occasu et recumbent cum deo
Abraham, Isaac et Jaacob" [Matth.8.11], et: "Ite in orbem universum"
etc. [Marc. 16.15]. Ad ecclesiam autem Judaeorum ęque

--800--

pertinebant infantes ipsorum atque ipsi Judęi. Nihilo igitur minus
pertinent nostri infantes ad ecclesiam Christi quam olim Judęorum;
nam si secus, iam non rata esset promissio, quia non ęque recumberemus
cum deo sicut Abraham. Ille enim cum iis, qui etiam secundum
carnem ex eo nati erant, ecclesię accensebatur. Si autem nostri non sic
connumerantur parentibus, iam sordidus et invidus esset in nos Christus,
cum nobis negaret, quod priscis donavisset. Quod impium est
dicere; alias enim irrita fieret omnis de vocatione gentium prophetia.
Christianorum igitur infantes, cum non minus sint de visibili ecclesia
Christi quam adulti, constat non minus esse de eorum numero, quos
nos electos iudicamus quam parentes. Hinc fit, ut impie ac praesumptuose
facere iudicem, qui Christianorum infantes diris devovent,
cum tot adperta scripturę testimonia reclament, quae ecclesiam ex gentibus
non iam parem, sed ampliorem Judęorum futuram praedicant. Quę
omnia nunc fient planiora, cum de ecclesia fidem nostram exponemus.
Sexto igitur de ecclesia sic sentimus: ecclesiam in scripturis varie
accipi; pro electis istis, qui dei voluntate destinati sunt ad vitam ęternam.
De qua Paulus loquitur, cum dicit eam nec rugam habere nec
maculam [vgl. Eph. 5.27]. Haec soli deo est nota; is enim iuxta Solomonis
verbum solus novit corda filiorum hominum [vgl. 1. Kön.8.39].
Sed nihilominus qui huius ecclesiae membra sunt, seipsos quidem, cum
fidem habent, electos et primae huius ecclesiae membra esse norunt;
verum alia a se membra ignorant. Sic enim scriptum est in Actis: "Et
crediderunt, quotquot ad vitam aeternam ordinati erant" [Ap. Gesch.
13.48]. Qui ergo credunt ad vitam aeternam sunt ordinati. At qui vere
credant, nemo novit nisi is, qui credit. Hic ergo iam certus est se dei
electum esse. Habet enim spiritus arrabonem iuxta apostoli verbum
[vgl.2.Kor.1.22], quo desponsus et obsignatus scit se esse vere liberum
et filium familiae factum, non servum. Spiritus enim ille fallere non potest.
Qui si dictat nobis deum esse patrem nostrum et nos illum certi
et intrepidi patrem adpellamus, securi quod sempiternam haereditatem
simus adituri, iam certum est spiritum filii dei esse in corda nostra
fusum [vgl. Tit. 3.5-6]. Certum est igitur eum esse electum, qui tam securus
et tutus est; qui enim credunt, ad vitam aeternam ordinati sunt
[vgl. Ap.gesch. 13.48]. Cum autem multi sint electi, qui fidem nondum
habent; diva enim θεοτόκος, Joannes, Paulus, dum adhuc infantes

--801--

essent ac parvuli, annon electi erant et hoc ante mundi constitutionem?
At istud neque ex fide neque revelatione sciebant. Matthęus,
Zacheus, latro et Magdalene an non electi erant ante mundi
constitutionem, attamen hoc nescierunt, usque dum spiritu illustrati et
ad Christum a patre tracti essent [vgl. Joh. 6.44]. Ex his ergo colligitur
ecclesiam istam primam soli deo esse cognitam, et quod soli isti, qui
fidem certam et inconcussam habent, sciunt sese esse huius ecclesiae
membra.
Sumitur iterum ecclesia universaliter pro omnibus, scilicet qui
Christi nomine censentur, hoc est: qui Christo nomen dederunt,
quorum bona pars Christum sensibiliter per confessionem aut sacramentorum
participationem agnoscit, in pectore tamen ab illo vel abhorret
vel ignorat. De hac igitur ecclesia esse credimus, quotquot fatentur
Christi nomen. Sic Judas erat de ecclesia Christi et omnes ii,
qui retro pedem a Christo retulerunt. Judas enim ab apostolis non
minus credebatur de ecclesia Christi esse quam Petrus aut Joannes,
cum nihil minus esset. Christus autem sciebat, qui essent eius
et qui esset diaboli [vgl. Joh. 13.11]. Est igitur ecclesia ista sensibilis,
quantumvis non conveniat in hoc mundo, omnes qui Christum confitentur,
etiamsi reprobi multi sint inter eos. Nam Christus depinxit
illam lepida decem virginum, quarum pars prudentes, pars fatuę erant,
allegoria [vgl. Matth. 25.1-13]. Haec etiam nonnunquam electa vocatur,
etiamsi non sit prima ista, quae est sine macula; sed quemadmodum
est hominum iudicio ecclesia dei, propter sensibilem confessionem
sic eadem ratione adpellatur electa. Nos enim et fideles et electos esse
iudicamus, qui Christo nomen dant. Sic locutus est Petrus: "Electis",
inquiens, "qui passim sunt per Pontum" etc. [1. Petr. 1.1]. Ubi
electorum nomine cunctos intelligit, qui de ecclesiis, ad quas scribit,
erant, non eos tantum, qui proprie a domino sunt electi; ut enim isti
Petro ignoti erant, ita non potuisset ad illos scribere.
Capitur postremo ecclesia pro quovis particulari coetu huius universalis
1 annon ] B an non - 9f. A, B Marginal De universali sensibilique ecclesia. - 14 A, B
Marginal
In ecclesia, quae nostris patet sensibus, etiam mali sunt. - 22f. A, B Marginal
Electi etiam largius vocantur, quos nos electos iudicamus. - 25 enim ]B Druckfehler
enin

--802--

ac sensibilis ecclesiae, ut ecclesia Romana, Augustana,
Lugdunensis. Sunt et aliae acceptiones ecclesiae, quas nunc res non
est adnumerare. Hic igitur credo unam esse ecclesiam eorum, qui eundem
habent spiritum, qui eos certos reddit, quod veri filii familiae dei
sint; et haec est ecclesiarum primitiae. Hanc credo in veritate non
errare, puta in primis istis fidei fundamentis, in quibus cardo versatur.
Credo et universalem sensibilem unam esse, dum veram confessionem
istam, de qua iam dictum est, tenet.
Credo etiam de hac ecclesia esse, quicunque nomen illi dant iuxta
verbi dei pręscriptum et promissionem. Credo infantem Isaac, Jacob,
Judam et omnes, qui de semine Abrahae erant, eos quoque infantes,
quorum parentes inter ecclesiae primordia praedicantibus apostolis ad
Christi partes concedebant, de hac esse ecclesia. Nam Isaac et reliqui
veterum nisi fuissent, non recepissent ecclesiae tesseram. Cum ergo
isti de ecclesia fuerint, fuerunt et primitivae ecclesiae infantes ac parvuli.
Quocirca credo et scio baptismi sacramento signatos. Fatentur
enim et infantes, cum ecclesiae offeruntur a parentibus, imo cum eos
promissio offert, quae non minor est nostris infantibus facta, sed multo
amplior et crebrior quam priscis Hebraeorum infantibus. Atque
ista sunt fundamenta de baptizandis et ecclesiae commendandis infantibus,
contra quae omnia catabaptistarum tela et machinę nihil possunt.
Non enim soli, qui credunt, baptizandi sunt, sed qui fatentur
qui de ecclesia ex verbi dei promissis sunt. Nam alias neminem omnino
quisquam etiam apostolorum baptizaret, cum nulli apostolorum certo
constet de fide fatentis ac nomen dantis. Simon enim praestigiator,
Ananias, Judas quoque (et qui non?) baptizati sunt, cum nomen
darent, fidem tamen non haberent. Contra, Isaac infans circumcisus
est, cum non daret nomen neque crederet; sed nomen dabat promissio.
Cum autem nostri infantes eo loco sint quo Hebraeorum, iam et
nostrae ecclesiae promissio nomen dat et fatetur. Vere igitur baptismus

--803--

perinde ac circumcisio (loquimur autem de sacramento baptismi) nihil
quam alterum istorum, aut confessionem sive nominis dationem aut
foedus sive promissionem, requirit. Quae et ipsa omnia paulo clariora
fient ex his, quae sequuntur.
Septimo credo, imo scio omnia sacramenta tam abesse, ut gratiam
conferant, ut ne adferant quidem aut dispensent. Qua in re forsan audacior
tibi videri potero, potentissime Caesar; sed stat sententia. Nam
gratia, ut a spiritu divino fit aut datur (loquor autem Latine, cum
gratiae nomine utor pro venia scilicet, indulgentia et gratuito beneficio),
ita donum istud ad solum spiritum pervenit. Dux autem vel
vehiculum spiritui non est necessarium; ipse enim est virtus et latio,
qua cuncta feruntur, non qui ferri opus habeat; neque id unquam legimus
in scripturis sacris, quod sensibilia, qualia sacramenta sunt, certo
secum ferrent spiritum; sed si sensibilia unquam lata sunt cum spiritu,
iam spiritus fuit, qui tulit, non sensibilia.
Sic cum ventus vehemens ferretur, simul adferebantur linguae venti
virtute [vgl. Ap.gesch.2.1f.]; non ferebatur ventus virtute linguarum.
Sic ventus adferebat coturnices et locustas auferebat [vgl.4.Mos.11.31f.];
sed nullae coturnices aut locustae unquam tam volucres fuerunt, ut
ventum adportarent. Sic cum spiritus tam grandis, ut etiam tollere
montes posset, transit praeter Heliam; non tamen in spiritu dominus
ferebatur [vgl. 1.Kön.19.11] etc.. Breviter: spiritus, ubi vult, spirat,
hoc est: sic flat ventus, ut fert ingenium, et vocem eius quidem audis,
sed nescis, unde oriatur aut ubi sidat. Sic est omnis, qui nascitur ex
spiritu [vgl. Joh.3.8], hoc est: invisibiliter et insensibiliter illustratur
ac trahitur [vgl. Joh.6.44]. Veritas hęc locuta est [vgl. Joh.14.6]; non
igitur hac mersione, non hoc haustu, non illa deunctione adfertur
spiritus gratia; nam si sic, iam sciretur, quomodo, ubi, quo et in quod
ferretur spiritus. Nam si sacramentis alligata est gratiae praesentia et

--804--

efficacia, iam, quo adferuntur, operantur; quo non adhibentur, flaccescunt
omnia.
Nec est, ut materiam sive subiectum causentur theologi, quod huius
dispositio ante requiratur, hoc est: quod baptismi aut eucharistiae gratia
(sic loquuntur isti) ei conferatur, qui prius sit ad hoc adornatus.
Nam is, qui istam per sacramenta gratiam recipit secundum ipsos, aut
ipsus seipsum ad hoc praeparat aut a spiritu praeparatur. Si seipsum
praeparat, ergo et ex nobis aliquid possumus, et gratia praeveniens
nihil est. Si a spiritu pręparatur ad gratiae acceptionem, quęro,
an hoc etiam fiat sacramento duce an extra sacramentum. Si sacramento
mediante, ergo sacramento paratur homo ad sacramentum; et
sic usque ad infinitum processus erit; nam semper ad sacramenti praeparationem
requiretur sacramentum. Si vero citra sacramentum pręparamur
ad sacramentalis gratię acceptionem, ergo spiritus sua benignitate
adest ante sacramentum, et perinde gratia et facta et praesens
est, antequam adferatur sacramentum. Ex quibus hoc colligitur (quod
in re sacramentaria volens ac libens admitto): sacramenta dari in testimonium
publicum eius gratiae, quae cuique privato prius adest.
Sic datur baptismus coram ecclesia ei, qui, priusquam illum recipiat,
religionem Christi aut confessus est aut promissionis verbum habet,
quo scitur illum ad ecclesiam pertinere. Hinc est, ut, cum adultum
baptizamus, rogemus, num credat. Si respondet: "Etiam", tunc tandem
recipit baptismum. Ergo fides adfuit, antequam baptismum reciperet.
Non igitur datur fides baptismo. Si vero infans offeratur, quaeritur,
an parentes illum offerant ad baptizandum. Cumque responderint
per testes, velle ut baptizetur, tunc tandem baptizatur infans. Et
hic antecessit dei promissio, quod nostros infantes non minus reputet
de ecclesia quam Hebraeorum. Cum enim hi offerunt, qui de ecclesia

--805--

sunt, iam baptizatur infans hac lege, quod, quandoquidem ex Christianis
natus sit, intra ecclesiae membra divina promissione reputetur.
Baptismo igitur ecclesia publice recipit eum, qui prius receptus est per
gratiam. Non ergo adfert gratiam baptismus, sed gratiam factam esse
ei, cui datur, ecclesiae testatur.
Credo igitur, o Caesar, sacramentum esse sacrae rei, hoc est: factae
gratiae signum. Credo esse invisibilis gratiae, quae scilicet dei munere
facta et data est, visibilem figuram sive formam, hoc est: visibile exemplum,
quod tamen fere analogiam quandam rei per spiritum gestae
prae se fert. Credo testimonium publicum esse. Ut cum baptizamur,
abluitur corpus mundissimo elemento; sed hoc significatur gratia divinae
bonitatis in ecclesiae et populi dei coetum allectos esse, in quo
candide sit ac pure vivendum. Sic Rom. sexto Paulus mysterium
exponit [vgl. Röm.6.1-11]. Testatur ergo is, qui baptismum recipit, de
ecclesia dei se esse, quae fidei integritate et vitae synceritate dominum
suum colat. Et ob hanc causam sacramenta, quae sacrae sunt cerimoniae
("accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum"),
religiose colenda, hoc est: in precio habenda et honorifice tractanda
sunt. Ut enim gratiam facere non possunt, ecclesiae tamen nos visibiliter
sociant, qui prius invisibiliter sumus in illam recepti, quod, cum
simul cum promissionis divinae verbis in ipsorum actione pronunciatur
ac promulgatur, summa religione suspiciendum est.
Nam si aliter de sacramentis sentiamus, puta quod exterius adhibita
intus purgent, iam rediit Judaismus, qui variis unctionibus, unguentis,
oblationibus, victimis ac epulis credebat scelera expiari et gratiam
velut coëmi ac comparari. Quod tamen prophetae et in primis Isaias
ac Jeremias semper constantissime exagitarunt docendo liberalitate
dei promissiones ac beneficia data, non meritorum aut externarum
cerimoniarum respectu. Credo etiam catabaptistas, dum baptismum
negant infantibus fidelium, toto coelo errare, neque hic solum, sed in

--806--

multis quoque aliis, de quibus non est dicendi locus. Et ad cavendum
illorum sive stulticiam sive maliciam, primus contra ipsos non sine
periculo, dei auxilio fretus et docui et scripsi, ut nunc per illius bonitatem
ea lues apud nostros valde remiserit. Tam abest, ut quicquam
huius seditiosae factionis receperim, docuerim aut defenderim.
Octavo credo, quod in sacra eucharistiae (hoc est: gratiarum
actionis) coena verum Christi corpus adsit fidei contemplatione,
hoc est: quod ii, qui gratias agunt domino pro beneficio nobis in filio
suo collato, agnoscunt illum veram carnem adsumpsisse, vere in illa
passum esse, vere nostra peccata sanguine suo abluisse et sic omnem
rem per Christum gestam illis fidei contemplatione velut praesentem
fieri. Sed quod Christi corpus per essentiam et realiter, hoc est: corpus
ipsum naturale, in cęna aut adsit aut ore dentibusque nostris manducatur,
quemadmodum papistae et quidam, qui ad ollas Egiiptiacas
[vgl. 2. Mos. 16.3] respectant, perhibent, id vero non tantum negamus,
sed errorem esse, qui verbo dei adversatur, constanter adseveramus.
Quod tuae maiestati opitulante deo, Caesar, paucis tam perspicuum
faciam, quam sol est: primo divina oracula adferendo, secundo
argumentis ex his desumptis velut arietibus in adversarios vadendo,
postremo veteres theologos in hac nostra sententia fuisse ostendendo.
Tu interim, creator spiritus, adsis et mentes tuorum illustra, imple gratia
et luce, quae tu creasti pectora!

--807--

Christus, ipse os et sapientia numinis, sic inquit: "Pauperes semper
habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis" [Matth. 26.11;
Joh. 12.8]. Hic negatur sola corporis praesentia; nam secundum divinitatem
semper adest, quia semper ubique est iuxta aliud eius verbum:
"Ego ero vobiscum usque ad consummationem sęculi" [Matth. 28.20],
videlicet secundum divinitatem, virtutem et bonitatem. Nobiscum sentit
Augustinus. Nec est, cur causentur adversarii humanitatem
Christi esse, ubicunque est divinitas, alias dividi personam; nam
id tolleret veram humanitatem Christi. Ubique enim esse nihil quam
numen potest. Et humanitatem in uno loco esse, divinitatem autem
ubique, ita non dividit personam, sicut humanitatem adsumpsisse filium
non dividit essentiae unitatem. Imo potentius esset ad separandum
unitatem essentiae, dum una persona creaturam sibi adsumit, quam
aliae omnino non adsumunt, quam sit ad separandum personam, humanitatem
esse in uno loco, divinitatem vero ubique; cum et in creaturis
videamus corpora esse ad unum locum alligata, potentiam vero
et virtutem latissime vagari. Exemplum est sol, cuius corpus in uno
loco est, virtus autem porro omnia pervadit. Humanus animus astra
etiam superat et inferos penetrat; attamen corpus in uno loco est.
Iterum dicit: "Iterum relinquo mundum et vado ad patrem"
[Joh. 16.28]. Hic habetur verbum relinquendi, sicut prius habendi, quo
minus possint adversarii dicere: "Non habemus eum visibiliter." Cum
enim de visibili corporis sui subtractione loquitur, sic inquit: "Modicum
et non videbitis me" etc. [vgl. Joh. 14.19]. Nec nisi praestigium
aleretur, si corpus eius naturale adesse contenderemus, sed invisibile.
Cur enim visum fugeret, qui tamen hic esset, qui se toties post resurrectionem
discipulis ostendit? "Sed expedit vobis", ait, "ut ego vadam"
[Joh. 16.7]. At si hic esset, non expediret, ut eum non videremus. Ipse
enim, quoties discipuli ad eius intuitum hallucinarentur, sese adperte

--808--

exhibuit, ne vel sensus vel cogitatus quicquam pateretur. "Palpate",
inquit, "me"! [Luc. 24.39] et: "Nolite timere! ego sum", et: "Maria,
noli me tangere!" [Matth. 14.27] etc. [Joh. 20.17].
Cum iam iam abiens discipulos commendaret patri, dicebat: "Ego
posthac non ero in mundo, καὶ οὐκ ἔτι εἰμὶ ἐν τῷ κόσμῳ" [Joh. 17.11].
Hic habetur verbum substantivum: "post hac non sum in mundo" non
minus quam in his verbis: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26.26], ut
neque hic possint adversarii dicere tropum esse, cum negent substantiva
tropum recipere; sed res his opus non habet. Sequitur enim: "Hi
autem sunt in mundo" [Joh. 17.11]. Quę antithesis manifeste docet
illum non esse pro humana natura in mundo, tum cum discipuli essent.
Et ut sciamus, quando abierit, non, ut illi fingunt potius quam
exponunt, quando sese invisibilem fecerit, sic inquit Lucas: "Et factum
est, cum illis valediceret, recessit ab eis et sublatus est in coelum"
[Luc. 24.51]. Non dicit: "evanuit" etc. aut: "invisibilem se reddidit."
De qua re Marcus sic: "Dominus, postquam locutus est eis, adsumptus
est in coelum et sedet a dextris dei" [Marc. 16.19]. Non dicit: "Mansit
hic, sed invisibile reddidit corpus suum." Rursus Lucas in Actis:
"Cum haec dixisset, illis inspicientibus sublatus est ac elevatus; nubes
autem suscepit illum ab oculis eorum" [Ap. gesch. 1.9]. Nubes texit
eum, qua nihil fuisset opus, si solummodo adspectum sustulisset et
alias adfuisset; nec opus fuisset sublatione aut elevatione. Ibidem: "Hic
Jesus, qui adsumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum
vidistis eum ire in coelum" [Ap. gesch. 1.11]. Quid hoc est clarius? "A
vobis", inquit, "adsumptus est"; ergo non erat apud illos, neque visibiliter
neque invisibiliter secundum humanam naturam. Cum ergo videbimus
eum redire, quemadmodum abiit, tunc sciemus adesse. Alioqui
sedet secundum humanam naturam ad dexteram patris, donec redeat
ad iudicandum vivos et mortuos [vgl. 2. Tim. 4.1].
Cum autem sint, qui corpori Christi locum abrogent et dicant non
esse in loco, videant, quam adperte contra veritatem clausis tamen oculis
eant. In praesepi fuit, in cruce, Jerosolymis, cum parentes essent
in itinere, in sepulchro, extra sepulcrum. Ait enim angelus: "Surrexit;
non est hic. En vobis locum, ubi posuerant illum" [Marc. 16.6]. Et ne
possint dicere corpus eius esse ubique, audiant: venit Jesus ianuis

--809--

clausis et stetit in medium ipsorum [vgl. Joh. 20.19]. Quid venire fuisset
opus, si corpus eius est ubique, sed invisibiliter? Satis futurum erat
non venire, sed, qui praesens erat, sese solum ostendisse. Sed valeant
tam calumniosae nugae, quae nobis veritatem tum humanitatis Christi,
tum sacrarum literarum tollunt!
Haec testimonia tollunt corporis Christi praesentiam ubique quam
in coelo, canonice loquendo; hoc est: quantum nobis scriptura constat
de ingenio et proprietate corporis adsumpti. Quantumque antinomiae
cogunt, quae quicquid nobis de potentia dei proponamus, nunquam
tamen huc nobis torquenda est, ut facere deum contra verbum suum
credamus. Hoc enim impotentiae esset, non potentiae etc.
Quod autem ore nostro naturale Christi corpus non aedatur, ipse
ostendit, cum diceret conflictantibus de corporali esu carnis suae
Judaeis: "Caro non prodest quicquam" [Joh. 6.63], ad edendum
scilicet naturaliter, sed ad edendum spiritualiter plurimum; vitam
enim dat.
"Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu,
spiritus est" [Joh. 3.6]. Si ergo naturale corpus Christi ore nostro editur,
quid aliud ex carne naturaliter mansa quam caro fiet? Et ne leve
videatur alicui argumentum, audiat alteram partem: "quod natum est
ex spiritu, spiritus est". Ergo quod spiritus est, ex spiritu natum est.
Si ergo caro Christi salutaris est animae, spiritualiter manducatam
oportuit, non carnaliter. Hoc etiam pertinet ad sacramentorum materiam,
quod spiritu spiritus generatur, non re corporea, ut ante attigimus.
Paulus monet, quod, si Christum aliquando secundum carnem
noverit, at iam non agnoscat secundum carnem [vgl. 2. Kor. 5.16].
His locis cogimur fateri verba ista: "Hoc est corpus meum" [Matth.
26.26] non naturaliter, sed significative perinde accipi oportere atque
ista: "Hoc est paessa" [2. Mos. 12.11]. Agnus enim, qui quotannis
edebatur cum ipsa feriarum celebritate, non erat transitus, sed pręteritionem
ac saltum olim factum significabat. Huc accedit successio,
quod agno successit coena, quae res monet similibus usum esse verbis
Christum; servat enim mimesim successio. Accedit eadem verborum

--810--

compositio. Accedit tempus, cum in eadem coena vetus paessa ponitur
et nova gratiarum actio instituitur. Accedit omnium μνημοσύνων proprietas,
quae nomen eius sibi vendicant, cuius mentionem ac commemorationem
faciunt. Sic σεισάχθειαν vocabant Athenienses, non
quasi quotannis aes alienum levaretur; sed quod Solon olim fecerat,
isti perpetuo celebrant et hanc suam celebrationem rei ipsius nomine
honestant. Sic vocatur corpus Christi et sanguis, quę veri corporis
symbola sunt. Sequuntur nunc argumenta.
Ut corpus re spiritali pasci nequit, sic neque anima re corporali.
Quod si corpus Christi naturale editur, quaero, an corpus an animum
pascat? Non corpus, ergo animam; si animam, ergo anima vescitur
carnibus, et non esset verum, quod spiritus ex spiritu tantum nascatur.
Secundum hoc quaero, quid corpus Christi naturaliter perfectum
efficiat? Si remissionem peccatorum, ut una pars perhibet, ergo discipuli
adepti sunt remissionem peccatorum in coena; frustra igitur
Christus est mortuus [vgl. Gal.2.21]. Si comesum dispensat virtutem
passionis Christi, ut eadem pars perhibet, ergo dispensata fuit virtus
passionis et redemptionis, antequam nata esset. Si pascit corpus ad
resurrectionem, ut alius quidam satis indocte adserit, ergo multo
magis sanat nostrum corpus et ab ęgritudine levat. Sed aliter amat
Irenęus intelligi, cum corpus nostrum ali ad resurrectionem Christi
fiorpore tradit. Vult enim ostendere, quod spes nostrae resurrectionis
rmatur Christi resurrectione. En lepidum tropum!
c Tertio: si corpus Christi naturale est in coena praebitum discipulis,
iam necessario sequitur, ut istud ederint, quale tum erat. Sed tum erat
passibile; ederunt ergo vulnerabile corpus; nondum enim erat clarificatum.
Cum enim dicunt: "Ederunt idem corpus, sed non quemadmodum
erat passibile, verum idem, quale post resurrectionem fuit",
obiicimus: ergo aut duo corpora habuit: unum, quod nondum esset
clarificatum, et alterum, quod esset; aut unum idemque corpus eodem
tempore fuit passibile et impassibile. Et sic, cum tantopere aversaretur

--811--

mortem, nimirum voluit non pati, sed corporis ista dote uti, qua indolens
erat. Non igitur vere passus est, sed per hypocrisim, qua nobis
via Marcion pulchre reducitur ab andabatis istis. Sexcenta possent,
o Cęsar, argumenta adduci, sed his nunc contenti erimus.
Quod autem veteres, quae postrema huius articuli pars erit, nobiscum
sentiant, duobus testibus firmabo iisque primis:
Ambrosio, qui sic in epistolam priorem ad Corinthios super his
verbis: "Mortem domini annunciate" etc. [1. Kor. 11.26] dicit: "Quia
enim morte domini liberati sumus, huius rei memores in edendo et potando
carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus"
etc.. Loquitur autem Ambrosius de cibo et potu coenae et perhibet
nos vera ista, quae pro nobis oblata sunt, significare.
Augustino quoque, qui in Joannem tractatu 30 corpus Christi,
quod a mortuis resurrexit, adfirmat in uno loco esse oportere. Ubi
impressa exemplaria "posse" habent pro "oportere", sed male; nam
et in sententiarum magistro inque decretis canonicis, in quae sententia
ista Augustini translata est, legitur: "oportet" Quo palam
videmus veteres omnino non intellexisse de naturali esu corporis
Christi, sed de spirituali, quicquid tandem de coena magnifice locuti
sunt. Cum enim sciverunt corpus Christi in uno loco esse oportere et
eum ad dexteram dei esse, non detraxerunt illud, ut dentibus hominum
foetidis subderent commolendum.
Idem Augustinus adversus Adimantum capitulo 12 tria ista
"sanguis est anima", "hoc est corpus meum" et "petra erat Christus"
συμβολικῶς, hoc est, ut ipse loquitur: in signo et significative dicta esse
docet. Et inter alia multa huc tandem verborum venit: "Possum etiam
interpretari praeceptum illud in signo esse positum. Non enim dominus
dubitavit dicere: ,Hoc est corpus meum', cum signum daret corporis
sui." Sic Augustinus. En nobis clavem, qua universos veterum sermones
de eucharistia reserare possumus! Id quod tantummodo signum
est corporis, dicit corpus esse adpellatum. Eant nunc et nos haereseos
damnent, qui volent; modo sciant sese eadem opera theologorum columen

--812--

damnare contra pontificum decreta. Ex his enim fit manifestissimum,
quod veteres semper sunt symbolice locuti, cum corporis Christi
in coena esui tantum tribuerunt. Puta, non quod sacramentalis manducatio
mundare animum posset, sed fides in deum per Jesum Christum,
quae spiritualis est manducatio, cuius externa ista symbolum
est et adumbratio. Et quemadmodum panis corpus sustinet, vinum
vegetat et exhilarat, sic animum firmat et certum facit de misericordia
dei, quod filium suum nobis dedit -, sic reficit mentem sanguine
illius peccata, quibus ipsa urebatur, esse restincta. His contenti erimus
nunc loci, quamvis totos libros compilare quis posset ad exponendum
et confirmandum, quod veteres in nostra sint sententia. Nec quemquam
moveat libellus nuper editus de veterum sententia, quam ille
se ῥητῶς tecturum scilicet pollicetur. Brevi enim doctissimi viri fratris
nostri Oecolampadii, cuius ab exordio provincia fuit veterum sententiam
adserere, confutationem videbimus. Quae vero in hac materia
pro planiore expositione aut adversariorum confutatione requiri possent,
multis libris ad diversos scriptis abunde puto praestitimus, qui in
hac sententia sumus.
Nono credo cerimonias, quae neque per superstitionem fidei neque
verbo dei contrariae sunt (quanquam huiusmodi nesciam an quae inveniantur),
per charitatem tolerari, donec Lucifer magis ac magis
allucescat, posse. Sed simul credo eadem charitate magistra, cum
citra magnam offensionem fieri potest, dictas cerimonias abolendas
esse, quantumvis reclament, qui perfido sunt animo. Non enim prohibebat
Magdalenen Christus ab effusione unguenti, tametsi Judae

--813--

avaricia et perfidia contumaciter tumultuarentur. Imagines autem,
quę ad cultum prostitutae sunt, non censeo inter cerimonias, sed
ex eorum esse numero, quae verbo dei ex diametro repugnant. Quae
autem non prostant ad cultum aut ubi cultus futuri nullum est periculum,
tam abest, ut damnem, ut et pictoriam et statuariam dei dona
esse agnoscam.
Decimo credo prophetiae sive praedicationis munus sacrosanctum
esse, ut quod ante omne officium sit summe necessarium. Canonice
enim sive regulariter loquendo videmus apud omnes populos externam
praedicationem apostolorum et euangelistarum sive episcoporum praecessisse
fidem, quam tamen soli spiritui ferimus acceptam. Videmus
enim, proh dolor! satis multos, qui externam euangelii praedicationem
audiunt quidem, sed non credunt, quod spiritus penuria usu venit. Quocunque
igitur prophetę sive praedicatores verbi mittuntur, signum est
gratiae dei, quod vult electis suis cognitionem sui manifestare; et quibus
negantur, signum est imminentis irę. Sicut ex prophetis colligere
licet et Pauli exemplo, qui interim vetitus est ad quosdam ire [vgl.
Ap.gesch.16.6], interim vocatus [vgl. Ap.gesch.16.9]. Sed et leges
ipsae ac magistratus nulla ope praesentius iuvari possunt ad tuendam
publicam iusticiam quam prophetia. Frustra enim pręcipitur, quod
iustum est, nisi quibus mandatur iusti rationem habeant et ęquitatem
ament. Ad hoc autem parant animos prophetae tanquam ministri, spiritus
tanquam autor tum doctoris tum auditoris. Hoc genus ministrorum,
qui scilicet docent, solantur, terrent, curant, prospiciunt ex fide,
in populo Christi agnoscimus. Illud quoque, quod baptizat, in coena
domini corpus et sanguinem (sic enim nos quoque μετωνυμικῶς sacrum

--814--

panem coenae ac vinum adpellamus) circumfert; quod aegrotos visitat,
quod mendicos cibat ecclesię opibus ac nomine. Istud postremo,
quod legit, interpretatur, profitetur, quo vel ipsi vel alii formentur, ut
aliquando ecclesiis pręsint. At mitratum hoc genus atque pedatum,
quod numerus est et fruges consumere natum ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης,
credimus νόθον, et id omnino esse in ecclesiae corpore, quod strumae et
gibbi sunt in humano.
Undecimo scio magistratum rite inauguratum locum dei tenere [vgl.
Röm. 13.2], non minus quam prophetiam. Ut enim propheta coelestis
sapientiae ac bonitatis minister est, ut, qui ex fide doceat et errores
in lucem protrahat, sic magistratus bonitatis ac iusticiae minister est
[vgl. Röm. 13.4]. Bonitatis, ut cum fide et modestia, instar dei, suorum
negocia tum audiat tum consulat; iusticiae, ut iniquorum audaciam
frangat et innocentes tueatur. Has dotes si princeps habeat, credo
conscientiae illius nihil esse metuendum; eis si careat, attamen sese
metuendum praestet ac terrificum, credo nulla ratione conscientiam
eius ideo absolvi, quod rite inauguratus sit. At simul credo Christi-anum
hominem huiusmodi tyranno parere debere usque ad eam occasionem,
de qua loquitur Paulus: "Si potes liber fieri, magis utere!"
[1. Kor. 7.21], quam tamen credo a solo deo ostendi, non ab homine,
id autem nihil obscure, sed tam adperte, quam Saul est abiectus et
successorem accepit David [vgl. 1. Sam. 15 und 16]. Et omnino de
reddendo tributo et vectigalibus propter protectionem cum Paulo
sentio, Rom. 13 [vgl. Röm. 13.7].
Duodecimo credo purgatorii ignis figmentum tam contumeliosam
rem esse in gratuitam redemptionem per Christum donatam, quam
lucrosa fuit autoribus suis. Nam si supliciis et cruciatibus scelerum

--815--

nostrorum commerita eluere est necesse, iam frustra erit Christus
mortuus [vgl. Gal. 2.21], iam evacuatur gratia [vgl. 1. Kor. 1.17]. Quo
quid sceleratius in re Christiana cogitari potuit? Aut qualem habent
Christum, qui se Christianos adpellari volunt et ignem hunc, non
iam ignem, sed fumum, formident? Inferos autem ubi cum Ixione ac
Tantalo perfidi, contumaces ac perduelles imperpetuum puniuntur,
non tantum esse credo, sed scio. Veritas [vgl. Joh. 14.6] enim cum de
universali iudicio loquitur, perhibet post illud iudicium quosdam ituros
esse in ignem sempiternum [vgl. Matth. 25.41]. Ergo post universale
iudicium erit sempiternus ignis. Quo minus possint catabaptistae
suum istud ‎‏עולם‏‎, hoc est: perpetuum, errori suo prętexere, quo docent,
imperpetuum durare non ultra generale iudicium. Hic [vgl. Matth. 25.41]
enim de perpetuo igne loquitur Christus post iudicium arsuro, et
cacodęmonem cum angelis suis, cum impiis, qui deum contemnunt,
cum immanibus, qui veritatem mendacio opprimunt et ex visceribus
ac fide proximi necessitatibus non opitulantur, cruciaturo.
Haec, ut praemissa sunt, firmiter credo, doceo atque defendo non
meis, sed divini verbi oraculis promittoque id facturum pro dei voluntate,
"dum spiritus hos regit artus". Nisi quis scripturae vere sacrae
decretis recte intellectis diversum tam adperte ac simpliciter exponat
ac firmet quam nos ista. Sacris enim literis et ecclesiae secundum ipsas
ex spiritu iudicanti nostra submittere nobis non minus iucundum et
gratum est quam ęquum et iustum. Potuissemus omnia locupletius ac
profusius exponere, sed cum non daret occasio, istis contenti fuimus,
quae talia putamus, ut vellicare quidem, quod hodie tam vulgare est,
facile quis possit, at convellere nemo. Veruntamen si quis tentet, non
auferet inultum. Iam tum forte, quod reliquum armorum superest, proferemus.
Nunc pro praesenti tempore satis testatum sit.
Proinde, optime Caesar cęterique principes, dynastae, proceres rerumque
publicarum legati et capita, vos per Jesum Christum, dominum

--816--

num et fratrem nostrum, per illius bonitatem et iusticiam, per iudicium
eius quo universis pro dignitate redditurus est, quem nullum latet
consilium, qui principum impie deliberantium et imperantium proposita
disturbat, qui humiles evehit et deiicit elatos [vgl. Luk. 1.52], precor
et rogo, ut principio monentis parvitatem ne negligatis. Saepe
enim stulti quoque opportune locuti sunt, et veritas ipsa imbecilles ac
infimae sortis homines ad sui divulgationem elegit [vgl. 1. Kor. 1.27].
Deinde ut memineritis vos quoque homines esse, qui et ipsi et ab aliis
falli possint, omnis enim homo mendax est [vgl. Röm. 3.4], et nisi numinis
adflatu aliud doceatur quam ipse vel sciat vel cupiat, nihil de
eo sperandum est, quam quod suis artibus et consiliis seipsum praecipitet.
Nimis enim vere dixit Jeremias propheta: "Ecce verbum domini
abiecerunt, quae ergo eis sapientia reliqua esse poterit?" [Jer. 8.9].
Quapropter cum ipsi iusticiae sitis antistites, nullos aeque oportet numinis
voluntatem perspectam habere. Quae unde peti quam ex illius
oraculis potest? Ne igitur abhorreatis ab illorum sententiis, qui verbo
dei nituntur! Nam id fere usuvenire videmus, ut, quantomagis
repugnent adversarii, tanto magis et illud splendescat et falsitas eliminetur.
Quod si, quod me non fugit, sunt, qui strenue apud vos nostram
inscitiam, et si diis placet, maliciam quoque traducant, hoc quoque
vobiscum reputate: primum an, qui istam euangelii eucharistięque rationem
sequimur, vitam nostram unquam sic instituerimus, ut num
bonorum virorum loco habendi simus, quisquam bonus unquam dubitaverit?
Deinde, num ab incunabulis ipsis ita fuerimus ab ingenio et a
literis alieni, ut eruditionis spes omnis de nobis abiicienda fuerit? Certe
de neutro istorum gloriamur, cum et Paulus ipse dei munere esset,
quod erat [vgl. 1. Kor. 15.10]. Attamen vita, si omnino hilarior contigit,
ea tamen neque ad luxum et impudentiam unquam descivit neque rursus
in crudelitatem, fastum aut contumaciam degeneravit, ita ut testimonio
vitae adversariorum consilia saepenumero attonita receptui cecinerint.
Eruditio, quamvis maior sit, quam hostes aut ferre possint aut
sine conscientia contemnere, tamen longe est inferior, quam tenere nos
prosequentes opinentur. Veruntamen ut eo perveniamus, quo tendimus,

--817--

ita iam annis haud paucis cum in divinis tum in humanis literis
stipendia fecimus, ut temere quod docemus non sit.
Liceat autem nobis gratiam et munificentiam dei ecclesiis nostris
liberaliter impartitam laudare. Profecto sic receperunt verbum domini
ecclesiae, quae dominum deum per nos audiunt, ut mendacium et perfidia
contrahantur, frangantur autem fastus et luxus et contumelia ac
vitilitigatio ἐκποδῶν facessant. Qui certe veri fructus divini adflatus si
non sunt, qui nam erunt? Considerate vero, tu o Caesar optime et
vos principes ac proceres universi, quid porro nobis bonae frugis humanae
doctrinae persona protulerit! Redemptae missae cum principum tum
plebis libidinem atque procaciam ut auxerunt, ita pontificum luxum
et missatorum crapulam et invexerunt et ampliarunt. Immo, quod
nefas, non incenderunt? Opes enim, quae per missam coacervatae
sunt, quis dissipabit, nisi in venis obturentur et strangulentur?
Faxit igitur deus longe melior quam vos omnes, quos optimos libenter
et vocamus et credimus, ut huius et omnium errorum in ecclesia radices
incidere et Romam cum suis ruderibus, quę Christiano orbi et
pręcipue Germaniae vestrę obtrusit, linqui ac deseri curetis et, quicquid
hactenus virium adversus euangelii puritatem exeruistis, invehatis
contra sceleratos impiorum papistarum conatus, ut nobis iusticia,
quae per vestram oscitantiam exulat, et innocentia, quę fictis et praestigiosis
pigmentis obscurata est, reducantur. Satis est sęvitum, nisi
praeter rem mandare, damnare, immo trucidare, interficere, latrocinari,
proscribere saevum aut crudele non est. Hac ergo via cum non successerit,
alia certe adgrediundum erit. Si consilium ex domino est, nolite
θεομαχεῖν [Ap. gesch. 5.39]; si aliunde, sua temeritate corruet [vgl.
Ap. gesch. 5.38-39]. Idcirco sinite verbum dei libere et spargi et germinare,
o filii hominum, quicunque estis, qui ne gramen quidem vetare
ne adolescat potestis. Abunde videtis hanc frugem imbre coelesti rigari
nec ullo hominum calore compesci posse, ut arescat. Consyderate, non
quid vos maxime cupiatis, sed quid mundus in euangelii negocio exigat!
Boni consulite, quicquid hoc est et filios dei vos esse studiis vestris
ostendite!
Tiguri tertio die iulii 1530.
Tuae maiestatis et omnium fidelium deditissimus
Huldrychus Zuinglius.