Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

167

<< Nr. 166 | Index | Nr. 168 >> 

De convitiis Eckii

27. August 1530
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.3 (Zürich: Theologischer Verlag, 1983) (Corpus Reformatorum 93.3)


Jump to page 249 250 251 252 253 254 255 256 257 258 259 260 261 262 263 264 265 266 267 268 269 270 271 272 273 274 275 276 277 278 279 280 281 282 283 284 286 287 288 289 290 291




--249--

Illustrissimis Germaniae principibus in comitiis Augustanis
congregatis Huldrychus Zuinglius gratiam
et pacem optat a deo patre
et Jesu Christo, filio eius, redemptore nostro.
Potuissem, illustrissimi principes, quod ad me attinet, citra omnem
dolorem Eccii maledicta praeterire, cum quod servator noster isto

--250--

nos eulogio consolatur: <<o beatos vos, cum maledixerint vobis homines!>>
[Mt 5, 11], tum quod sapientes viri docent contumeliam non
esse nisi a recipiente; is enim si se impervium animi contractione
huiusmodi telis fecerit, non magis ea recipiet quam saxum. Sed cum
ille mendaciis et pietatem evertere et vetustissimam Tigurinorum
urbem obruere etiam impune satagit, iam a pietate ipsa exciderem,

--251--

si allophylum istum tam superbe veritati insultantem non funda et
lapide [vgl. 1 Sam 17, 50] petiero. Porro cum ille iam indubie aut
crepuit aut nexus est, si modo ex animo tantum convitiorum deprompsit
(rumpi enim aut mente capi oportet tanto furore distentum
ad tam immanem contumeliarum eiaculationem), si vero ex animo
sic debacchatus non est, ut nihil periculi ei immineat a tam inusitato
maledictorum puerperio, iam utraque causa satis magna est, ut ad
illum nihil demus. Nam si furit, discerperet, non legeret epistolam;

--252--

si non furit, sed ex hypocrisi tam grandia detonat, non perpenderet
suo more, quae dicimus, sed depravaret sane dicta insanis calumniis.
Hinc factum est, ut celsitudinem vestram isto misso adpellem, non
alia re fretus quam fiducia dexteritatis vestrae, qua spero adhuc fore,
ut pro germana Germanorum virtute et religione aures fideliter
sententiam aut causam suam exponentibus non minus adcommodetis
quam calumniatoribus, quantumvis vel clamore obruant vel propius
sese vobis insinuent. Res enim ut seipsis forte non tam arduae sunt,
studiis tamen et contentionibus huc magnitudinis creverunt, ut, ni
vos contentiosorum studiis et impenetrabiles et aequos iudices, qui
non pronuncient, antequam universa causa undique sit perspecta,
exhibeatis, iam aliquid turbae dissidia non parva, parvis tamen initiis
nata, dare poterint. Cum autem per omnia, quae Eccius in ratione
fidei nostrae non iam carpit, sed instar silvestris apri vastat et calcat,
si diis placet, nihil ęque Romanenses offendat atque duo ista:
quod sacramenta gratiam nec conferant nec dispensent, et: quod in

--253--

sacra coena domini Christi naturale corpus non edatur, immo non
tantum Romanenses, sed eorum etiam quosdam, qui ab euangelio
stare videntur, iam operae precium visum est de his pauca velut
praesidiolum submittere, ut, si cui quid obscurius dictum esse videatur,
dilucidius fiat. Faciam ergo id opitulante deo hac lege, ut adversarii
furori nec responsurus nec calcar daturus sim, sed vestrae celsitudini
sententiam in hac re nostram clarius ac clarius probaturus hoc modo:
In sacramentis duo omnino consideranda sunt: res et sacramentum
sive signum rei. Res est id, cuius causa instituitur signum, quod sacramentum
vocamus. In circumcisione res est esse de populo dei; signum

--254--

autem huius rei sacrae est praeputii incisio. In coena agni res est gratiarum
actio pro liberatione Aegyptiacae servitutis; signum autem
huius sacrae rei agnus assus cum reliquis, quae in ea actione fieri mos
erat. Sic in baptismo res est esse de ecclesia Christi, sacramentum
in aquam cum sacris verbis tinctio. In eucharistia res est ex fide gratiarum
actio pro Christo a deo nobis tradito et pro peccatis nostris
crucifixo, sacramentum autem panis et vini cum sacris domini verbis
exhibitio. Cum ergo ista in omni sacramento concurrant, fit, ut sacramentis
nomen rerum, quarum signa sunt, detur. Hinc circumcisio
foedus vocatur [vgl. Gen 17, 11], cum foedus esset gentem istam ex
Abraham prognatam fore peculiarem populum dei; huius autem
foederis signum ac veluti sigillum externum erat circumcisio. Agnus
vocatur transitus [vgl. Ex 12, 11.27], cum transitus esset ea praeteritio,
qua percutiens angelus trucidatis Aegyptiis Israëlem praeteribat

--255--

[vgl. Ex 12, 23]; agnus autem eius praeteritionis signum externum
erat. Nec iniuria signis rerum nomina tribuuntur propter
significationem et analogiam. Cum enim circumcisionis signum eis
dabatur, qui de populo dei essent, iam signum istud significabat rem.
puta: esse hunc de populo Israëlitico, qui circumcisus esset. Nam
in cunctis cerimoniis ac ritibus hoc vulgare est, ut signa et cerimoniae
nomina accipiant rerum, quarum signa sunt. Testamentum vocatur
scriptum et instrumentum; at res ipsa, quae testamento legatur et
addicitur, puta pecunia, aurum, argentum, vestis, suppellex, domus,
ager, immo universa hęreditas sive ex asse sive ex parte, ea, inquam,
res testamenti est. Scriptum vero istarum rerum signum et confirmatio,
nam legatio ipsa omnino antecessit et in testante perfecta fuit protinus,
ut ista legaturum spopondit ac decrevit. Huius autem decreti
signum, quo aliis quoque legantis voluntas pateat, scriptum est, in
quo legata ex nomine continentur, non ipsa legata; adhuc tamen scriptum
testamentum vocatur, cum id sit res cum voluntate legantis addicta.
Claves cum regnum adeunti principi aut imperatori offeruntur,
deditionis signum sunt, cum ipsa deditio sit rerum oblatio ac permissio.
At claves quantumvis res non sint, adhuc tamen cum dicitur:
<<urbs aut arx illa vel illa obtulit principi claves>>, intelligimus aut
deditionem aut receptionem esse factam, quae prius fuit decreta, quam

--256--

deditionis aut receptionis signum daretur. In contractibus et stipulationibus
conditiones res sunt contractus aut stipulationis. Earum conditionum
signum est manus iunxisse, unde quid stipulata manu factum
esse dicimus, quod post istud signum minus tergiversari liceat.
Cum ergo manuum coniunctionem contractum aut stipulationem vocamus,
signo tribuimus rei nomen; nam manuum complicatio nulla
ratione potest esse contractus, sed contractus per certas conditiones
antea factas res est; manuum autem coniunctio signum modo est contractus.
At hoc signum quantumvis non est res, additum tamen, rem
ipsam veluti testimonio et confessione firmat, quo non liceat inficiari;
nam alias inter duos, si perfidia non esset metuenda, satis esset contractus
conditiones statuisse.
Ad eum modum est in sacramentis quoque consyderandum: In baptismo
res est esse de ecclesia et populo Christi; baptismus sacramentum
est eam rem significans, nempe suscipientem esse de ecclesia;
non quod baptismus rem praestet, sed ut rem prius praestitam multitudini
testetur. In eucharistia res est ex fide gratias agere domino
pro beneficiis, quae nos per filium suum redimendo pręstitit; panis et
vini, sacrorum symbolorum divinis verbis sanctificatorum, sumptio
eius rei sacramentum est. Gratiarum ergo actio non est vel peccatorum
remissio vel panis et vinum Christi corpus naturale, sed ea tantummodo
significat atque in rem praesentem velut adducit repraesentando

--257--

et contemplationi fidei offerendo. Nam si ista praestaret aut esset,
iam res esset, non sacramentum aut signum. Omne autem sacramentum
est signum, sicut sententiarum quoque magister habet. Si ergo
signum tantum rei est, res ipsa non est. Adhuc tamen cum rerum
vocabula tribuimus signis, iam per hoc non transeunt in res neque
etiam res in signa. Attamen signis vel sacramentis in oratione pro re
ipsa uti cum multa gratia coniunctum est; qua figura post Christum
apostoli quoque sunt usi. Quoties vocat Paulus <<circumcisionem>>
gentem suam, quod ea gens dei esset, quoties incredulos eodem
iure <<praeputium>>, quamvis praeputium non esset sacramentum!
Sed quoniam circumcisio sacramentum erat, quę pro circumcisis interim,
interim vero pro ipso foedere capiebatur, et circumcisioni
praeputium opponitur, iam tanta est libere abutendi vocibus cum

--258--

gratia potestas, ut praeputium, etiam non sacramentum, pro incircumcisis
ponatur. Non quod circumcisio id esset quod circumcisi aut
praeputium id quod incircumcisi, sed quod sacramentis integrum est
uti pro rerum vocabulis. Idem ad Titum sic inquit: <<Cum vero bonitas
et benignitas dei salvatoris nostri adparuit, iam sanavit nos, non
propter iusta opera, quae nos fecissemus, sed pro sua misericordia, per
lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, quem liberaliter
effudit in nos per Jesum Christum, salvatorem nostrum>>
[Tit 3, 4-6]. Quis hic non videt lavacro regenerationis tribui, quod
vere et re ipsa solius divini spiritus est? Quantumvis enim Paulus
priore loco dixerit nos renatos <<per lavacrum regenerationis>>, quo
tamen adpertius intelligatur, protinus ἐφεξηγητικὸν (hoc est:
expositivum) <<et>> subiungit et dicit: <<per lavacrum renovationis
spiritus sancti>>. An non re ipsa et vere spiritus sancti est regeneratio?
Lavacrum ergo regenerationis cum baptismus vocatur, an non sacramentum
verae spiritus regenerationis nomen accipit? Quanta vero
cum gratia, cum non iam symbolum vocatur lavacrum, sed etiam spiritus
divini interna operatio et renovatio, quae sacramento significatur,
lavacrum adpellatur! Sic mutuantur rerum ac symbolorum a se invicem
vocabula. Eundem sensum in Ephesiorum epistola, sed densiore
atque abstrusiore tropo extulit: <<ut sanctificaret illam mundando
aquae lavacro cum verbo>> [Eph 5, 26]. Ut hic nihil dicam

--259--

<<verbum>> Hebraeis pro <<re>> accipi et <<in>> poni pro <<cum>>, num
ecclesia alio quam Christi sanguine lota est? Baptismalis ergo
ablutio quid quam huius principalis ac verae sacramentum est? Sed
iuxta haec quis poterit hanc sermonis gratiam vel imitari, qua [sc. Paulus]
sacramentum pro re ipsa, cuius sacrum signum est, posuit? Immo
quis sacramenta non pro sacris, laetis et venerandis rebus amplectetur,
cum nobis tam sublimes res non iam significent, verum etiam suo quodam
modo oculis ac sensibus subiiciant? Cum enim vel infans vel
catechumenus docetur aut rogatur divinarum rerum confessionem,
an non iam verbo divina mysteria praedicantur ac repraesentantur?
Cum vero mergitur, an non iam mors Christi atque adeo sepultura
ipsa ante oculos ponitur, cum emergit, an non resurrectio? Cum in

--260--

coena domini mors eius adnunciatur, non modo praeeuntis sermone,
sed fidelis animi laeta gratulatione, an non divina liberalitas exponitur
et cum gratiarum actione in memoriam revocatur? Cum vero panis
et vinum, quae ipsis domini verbis consecrata sunt, simul fratribus
distribuuntur, an non iam totus Christus velut sensibiliter (ut
etiam, si verba requirantur, plus dicam, quam vulgo solet) sensibus
etiam offertur? Sed quomodo? Anne corpus ipsum naturale manibus
et palato tractandum? Minime, sed animo offertur istud contemplandum,
sensui vero sensibile eius rei sacramentum. Liberius enim ac

--261--

expeditius agit mens, cum a sensibus quam minimum alio vocatur.
Cum ergo et sensibus obiicitur, quod simillimum est ei, quod mens
agit, iam non levis est sensuum opitulatio.
Adde, quod non est infimi momenti, quod ea signa sic a Christo
ipso sunt instituta, ut etiam analogia sua plurimum polleant ad inducendum
in rem fide et contemplatione pręsentem. Quo fit, ut, quandoquidem
ad hoc instituta sunt sacramenta, ut sensibiliter doceant,
moneant et delectent, non minus quam externa oratio, ut rerum,
quarum signa sunt quaeque ipsa vera sunt animi refectio, nomen sortita
vehementius animum inflamment, quam si quis citra ista quantumvis
religiose divina beneficia recolat.
Et cum haec sic se habeant, factum quoque est, ut doctissimi ac
sanctissimi homines sacramentis, nec iniuria, creberrime pro rebus,
quarum sacramenta et signa sunt, uterentur, non ignari, cui quidque
accepto ferendum esset, ut in superiore exemplo Pauli de mundatione
per lavacrum aquae cum verbo manifeste patet. Solus enim
Christi sanguis est, qui ad aram crucis allatus et ad quatuor cornua

--262--

orbis oblitus et ad basim totius terrae fusus mundum expiavit [vgl.
Ex 29, 12]. Adhuc tamen ista cum recoluntur, sacramentis non tantum
ante oculos ponuntur, sed in mentem usque penetrant. Verum
quo duce? Spiritu; nisi enim, cum catechumenum baptizamus, fides
cor illius antea occupaverit, quae ista sic contempletur, ut ea velut
pręsentia re ipsa habeat, iam nihil potest externa neque adnunciatio
neque adhibitio. In baptismo infantium satis est fides parentum aut,

--263--

si illa quoque fallit, fides ecclesiae. Immo istam fidei contemplationem
non credo satis grandem esse, nisi rem ipsam tam certe ac indubitate
teneat, ac si naturaliter adesset sensibus exposita. Quo factum
est, ut veteres dixerint corpus Christi vere esse in coena, id autem

--264--

duplici nomine: Cum propter istam, quae iam dicta est, certam fidei
contemplationem, quae Christum ipsum in cruce propter nos deficientem
nihilo minus praesentem videt, quam Stephanus carnalibus
oculis ad dexteram patris regnantem videret [vgl. Apg 7, 55f]. Et
adseverare audeo hanc Stephano revelationem et exhibitionem
sensibiliter esse factam, ut nobis exemplo esset fidelibus, cum pro se
paterentur, eo semper modo adfore, non sensibiliter, sed contemplatione
et solatio fidei. An enim non multi tam inconcussa fide sunt
praediti, ut, si iam ad suplicium rapiantur, Christum tam praesentem
habeant, ut, quamvis superne non immineat eis visibiliter, eam
adparitionem nihil morentur? Tum propter naturam humanam vere a
dei filio susceptam. Urgebat enim veteres Marcion hac arte, ut,
quandoquidem Christianorum vulgus non diserte noverat discriminare
inter utriusque in Christo naturae proprietatem et opera, et
tamen videret inter haec quaedam esse, quae vero corpori nulla ratione
congruerent, quae tamen Marcion aut nesciebat aut nolebat
in divinam naturam reiicere. Ex quo facilius apud imperitos colligebat
Christi corpus non verum ac naturale fuisse, sed spirituale et phantasticum.
Cui errori ut foeliciter occurrerent patres, coenam opponebant,
in qua Christus corporis sui, nimirum veri et naturalis, sacramentum
instituisset, quod corpus non spirituale aut phantasticum,
sed verum repraesentaret. Hanc ergo ob causam vere adesse Christi
corpus dixerunt in coena, sed solum sacramentaliter. Et nos nunquam

--265--

negavimus corpus Christi sacramentaliter ac in mysterio esse in
coena, tum propter fidei contemplationem, tum propter symboli, ut
diximus, totam actionem. Quae nostra declaratio et expositio apud
Tertullianum nullo labore deprehenditur.
Cum igitur omnis ista praesentia nihil sit sine fidei contemplatione,
iam fidei est ista esse aut fieri praesentia, non sacramentorum. Quantumvis
enim sensum compescant et adducant aliquo modo ad reverentiam
rerum, quae geruntur, adhuc tamen nihil possunt ancillę istae,
ni hera fides prius in pectoris solio imperet ac regnet. Quibus constat
sacramenta non iustificare aut gratiam facere posse; nescimus enim
aliam iustificationem quam fidei. Sequitur etiam, quod gratia non est
sacramentis alligata. Id quod nulla eget probatione; nam si esset sacramentis
alligata, iam, quocunque admoverentur, prodessent et repararent.
Cum autem id sit a vero alienum (sunt enim, qui propter
perfidiam iudicium sibi manducant et bibunt [vgl. 1 Kor 11, 29]),
iam constat sacramentis non esse gratiam alligatam et secundum hoc
nec iustificare nec iustificationem dispensare, sed fidem aut promissionem,
quae prius adest, suis quasi fomentis incitare atque testari
reliquis de ecclesia membris. Quae omnia luculentiora fient, cum divi
Augustini testimonia duo audiverimus:
Augustinus De trinitate lib. XV. cap. 26: <<Neque enim aliquis
discipulorum eius dedit spiritum sanctum. Orabant quippe, ut veniret
in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eium dabant. Quem morem
in suis prępositis etiam nunc servat ecclesia. Denique et Simon
Magus offerens apostolis pecuniam non ait: <Date et mihi hanc potestatem,
ut dem spiritum sanctum!>, sed: <cuicunque>, inquit, <imposuero

--266--

manus, ut accipiat spiritum sanctum>. Quia neque scriptura
superius dixerat: <Videns autem Simon, quod apostoli darent spiritum
sanctum>, sed dixerat: <Videns autem, quod per impositionem
manuum apostolorum daretur spiritus sanctus> [Apg 8, 19. 18].
Propter hoc et ipse dominus Jesus spiritum sanctum non solum dedit
ut deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est <plenus gratia>
[Joh 1, 14]. Et manifestius de illo scriptum est in Actibus apostolorum
[Apg 10, 38]: <Quoniam unxit eum deus spiritu sancto>, non
utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento,
quo baptizatos ungit ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus
spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba
descendit [vgl. Mt 3, 16]; tunc enim corpus suum, id est: ecclesiam
suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt
spiritum sanctum>> etc.
Ex his Augustini verbis tria nobis consyderanda sunt: primum,
quandoquidem negatur spiritus sanctus dari per discipulos, sed eos
tantummodo precari, multo magis neque sacramentis per ministros
adhibitis alligatam esse spiritus sancti collationem; secundo, quod
neque manuum impositioni, quod ipse non nego sacramentum esse,

--267--

alligata fuit spiritus sancti collatio (cum enim solum orarent, ut eis
daretur spiritus sanctus, quibus manum imponebant, iam non promittere
hoc impositione manuum suarum poterant [vgl. Apg 8, 14ff]);
postremo, quod Augustinus, cum dicit <<in qua praecipue baptizati
accipiunt spiritum sanctum>>, sic omnino symbolice locutus est (nec
enim ista voce <<praecipue>> sic usus est, quasi certitudinem aliquam
significet, quod, qui baptizantur, certum sit spiritum sanctum accipere,
sed ut ea velut indicet, quomodo his vocibus fit: <<puta>>, <<nempe>>
et similibus, ad hunc sensum: <<ut puta in qua ecclesia baptizati accipiunt
spiritum sanctum>>), ut spiritum sanctum recipere non sit baptismi
opus, sed baptismus sit opus recepti spiritus sancti. Quo item
respexit Franciscus Maronis, cum in argumentorum adnotatione
sic inquit: <<Secundum argumentum: quod illi, qui ministrant sacrmenta,

--268--

si ipsa sacramenta per suam virtutem gratiam causarent, tunc
tales ministri spiritum sanctum darent.>> Haec ille. Quo manifestum fit,
quod, quacunque ratione aut figura sermonis opus aliquod spiritus
sancti symbolis aut sacramentis tribuitur, metonymia fieri, cum a re
principali nomen ad symbolum transfertur. Ipsa enim Augustini
adnotatio: quomodo Christus dudum acceperit ante baptismum spiritum
sanctum, et quomodo apostoli non dent spiritum sanctum, probant
neque ministri neque sacramenti esse spiritus sancti familiarem coniunctionem.
Ex quo protinus sequitur symbolicos, non naturales esse
sermones, cum sacramentis tribuitur, quod spiritus est. Quod iam
altero testimonio fiet adpertius.
Augustinus libro Quaestionum tertio, quaest.84: <<Advertendum
est, quoties dicit: <Ego dominus, qui sanctifico eum> loquens de sacerdote,
cum hoc etiam Mosi dixerit: <Et sanctificabis eum>. Quomodo
ergo et Moses sanctificat et dominus? Non enim Moses pro domino,
sed Moses visibilibus sacramentis per ministerium suum, dominus
autem invisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus
etiam visibilium sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis
gratiae visibilia sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur,

--269--

utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus sacramentis,
quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit. Quod
utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam
non esse quam, si fuerit, non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas
illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo
recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni Mago
visibilis baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit. Sed quibus ista
invisibilis, quoniam adfuit, profuit, etiam visibilia sacramenta perceperant,
similiter baptizati. Nec tamen Moses, qui visibiliter sacerdotes
sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus,
ostenditur. Invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cuius
tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Joanne Baptista dici potest.
Prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. Unde eum sanctificatum
nequaquam negare possumus; id tamen in eo factum visibiliter
non invenimus, antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et
de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: <Hodie mecum eris in
paradiso> [Lk 23, 43]. Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta
foelicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem
quibusdam adfuisse atque profuisse sine visibilibus sacramentis, quae
pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia
modo sint, visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia
sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec
tamen ideo sacramentum visibile contemnendum est. Nam contemptor
eius invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est, quod Cornelius,
et qui cum eo erant, cum iam invisibiliter infuso sancto spiritu
sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen [vgl. Apg 10, 44-49],
nec superflua iudicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis iam
praecesserat.>> Hactenus Augustinus.
Quorsum attineret nunc istam Augustini sententiam luce clariorem
per partes retractare, cum obvium sit cuique Augustinum
olim id sensisse, quod nos hodie sentimus? Nempe: sanctificationem
spiritus veram esse sanctificationem, quae sine externa, dummodo
non contemnatur, sicut in latrone videre est [vgl. Lk 23, 40-43], sola
sufficit ad iustificationem; immo externa sine illa nulla est. Quodque

--270--

externam sacramentorum iustificationem nemo contemnere debet aut
negligere, immo externam non potest negligere aut contemnere, quicunque
fidem habet, cum datur occasio. Quis enim, quae charitatis
sunt, posthabere poterit? Charitas autem dei et proximi nonne gestit
beneficia dei recolere, laudare et gratias agendo magnificare? Nonne
gestit proximo vinculo spiritus coniungi et illud palam testari? Nonne
cupit, ubi fidem labi senserit, fulciri et in locum restitui? Id autem
ubi gentium commodius quam in ipsa sacramentorum actione inventurum
sperare poterit, quantum ad omnia sensibilia pertinet? Esto
enim, omnes creaturae invitent nos ad numinis contemplationem
[vgl. Röm 1, 19], at omnis ea invitatio muta est. In sacramentis vero
viva et loquens est invitatio. Loquitur enim dominus ipse, loquuntur
et elementa, atque idem loquuntur et suadent sensibus, quod menti
sermo et spiritus. Adhuc tamen haec visibilia omnia nihil sunt, ni
invisibilis sanctificatio spiritus praecedat. Ut sic, ne nimis longus sim,
cum omnibus adversariis in hac de sacramentis et eorum virtute controversia
ad arbitrum aut sequestrem Augustinum reiici me patiar.
Nam nihil adeo magnifice potest de sacramentis dici, quod me possit
offendere, dummodo, symbolice dicta quae sunt, symbolice capiamus
et demus gloriam deo, non ministrorum sanctitati, non elementorum
aut sacramentorum efficaciae. Cum enim, ut in baptismo et eucharistia
irrefragabile est, id, quod sacramentis significatur, antequam sacramentis
utamur, adsit, quae, malum, ratio est sacramentis ea tribuere,

--271--

quae antea habuimus, cum sacramenta id modo, quod habemus, confiteantur,
testentur et exerceant? Quousque tentamus spiritum dei
[vgl. Apg 5, 9] in re tam adperta? An non tandem admittitur ad baptismum,
qui aut per fidem aut per promissionem prius ecclesiae connumeratus
est? Num non repellitur ab apostolo a coena domini, quisquis
fidem suam non exploravit, antequam convivam se faciat [vgl.
1 Kor 11, 28]? Frustra igitur erunt sacramenta? Minime, ut dictum
est. Praedicant enim salutem a deo datam, sensus huc convertunt
et subinde fidem exercent, quam et proximo pollicentur, et ad fraternam
charitatem trahunt. Atque haec omnia dum fiunt, unus atque
idem operatur spiritus, qui inspirando nunc citra instrumentum trahit,
nunc cum instrumento, quo, quantum et quem vult [vgl. Joh 3, 8].
Diximus in superioribus de sanctificato et consecrato pane, quod
nullo modo volumus papistarum sensu capi, quasi panis sit conversus
in corpus Christi reale aut naturale, sed in sacramentale. Puta:
si quotidianus panis sanctificatur per verbum et orationem, multo
magis ille panis, qui mutatur, ut sacramentale corpus Christi nunc
sit, qui prius vulgaris erat, sanctificatur et consecratur, ut iam divinus
panis sit ac sacer; prorsus ad eum omnia modum, quo veteres illum

--272--

mutari et sanctificari dixerunt, non quod panis substantia in substantiam
corporis Christi transeat, sed quod panis sacramentale corpus
Christi fiat. Quid autem sit sacramentale corpus Christi, non est,
cur scientibus dicam. Modo nolimus ipso sacramenti nomine rudibus
imponere et signa sinamus esse signa! Quod si quis mihi dicat: <<si
sententiam de virtute sacramentorum sententiae Augustini subiicis,
quid causę est, cur non redeas in gratiam cum papistis?>>, respondeo
plurimum dissidii superesse. Illi enim tribuunt sacramentis, quasi
alligata sit eis divina virtus, ut, ubicunque adhibeantur, operentur;
hoc enim rem illis auget, ut qui omnia dei dona venalia habent, immo
deum ipsum longe carius quam Judas [vgl. Mt 26, 14-16] vendunt.
Nos autem sacramenta non conferre gratiam dicimus, sed collatam
exercere ac testari, quae tanti emuntur, quantum gratiae habetur. Id
autem, quod prius habetur, non emitur; exercitium vero eius a nullo
potest comparari nisi externum, quod citra internam fidei gratiam
nihil est. <<Probet enim seipsum homo>>, inquit Paulus [1 Kor 11, 28],

--273--

et non: <<probet quisque alium>> aut: <<sanctificet alius alium>>. Hactenus
de sacramentorum virtute, nunc de eucharistia brevioribus agemus.
His enim duobus velut columnis nititur Romana avaricia.
Eucharistiae certamen, si verbis eius fides esset, Eccius ipse diremisset,
cum dixit in mysterio edi Christi corpus in coena; nos
enim idem dicimus. Deinde dixit corpus quidem edi in coena, sed non
corporaliter. Nos iterum idem dicimus. Sed cum ille dicit <<in mysterio>>,
iam dolum struit in voce mysterii; idem facit in voce <<corporaliter>>.
Mysterium enim non intelligit Graecis id fere esse quod Latinis
sacramentum, ut, cum veteres dixerunt in mysterio edi corpus

--274--

Christi, intellexerunt <<in mysterio>>, quasi dicas <<mysterialiter>> aut
<<sacramentaliter>>. Nam si sic intelligeret, omnino concordia concinnata
esset. Aeque transacta esset omnis controversia, si <<corporaliter>>
acciperet pro <<naturaliter>> aut <<substantialiter>>. Sed cum inter verum
et naturale Christi corpus atque inter sacramentale tertium
quoddam invenerunt, non istud spirituale, quod nos edimus, verum
tale, quod non sit, quantum neque naturale neque etiam sacramentale,
hoc est symbolicum et significativum, iam satis soio, quo sese proriperent,
etiam si centies cum illis congredereris. Habent enim latebras
duas, in quas confugiunt. Una est: truncum esse, qui fictum istud
suum corpus capiat, altera: <<Verba hoc possunt, quod sonant.>>

--275--

Cui hoc unum obstruimus (nam priori latebrae posteriore loco obstabimus).
Dicat igitur mihi vel daemonio isti, quo me captum perhibet
Eccius: <<obmutesce et exi de illo!>> [Mk 1, 25], et videat, quomodo
obmutescamus, dum ille tam impudenter mentitur et tam impie
veritatem discerpit. Non enim est, cur hoc mihi neget. In humanis sum,
sponsum etiamnum expecto, spes veniae adhuc in tuto est, unde per
charitatem hoc mihi debet. Impotentiam causari nequit, verba enim
possunt, quod sonant; et sunt verba Christi. Sed missis istis ad
cognitionem corporis Christi, suplici prece ad illum, ut nobis adperiat,
fusa penetremus!
Cum nullis mortalium nobis est dissidium de verbis coenae, quasi
velimus ista immutata esse, ut quidam, aut prorsus sublata, ut alii
calumniantur. Cum enim sic sonant: <<Hoc est corpus meum>>, iam
ipsum sacramentum augustius est, quam si diceremus: <<Hoc significat
corpus meum>>, ut omnino nihil velimus mutatum esse. Sublata vero
e medio quomodo cupiemus, quae ne mutata quidem volumus?
Habent ergo adversarii nostri verba ista, habemus et nos. Verba ista
illis inconcussa maneant, nam et nobis immota manebunt: <<Hoc est
corpus meum, quod pro vobis datur>> [Lk 22, 19] et: <<Hic est sanguis
meus>> [Mt 26, 28] etc. Dicunt adversarii hic praeberi corpus
Christi; idem et nos dicimus. Ubi ergo dissidium est? Hic est: dicunt
adversarii corpus Christi naturale et substantiale pręberi, nos
sacramentale. Hinc pugnae. Respondeant igitur, an velint verba ista:

--276--

<<Hoc est corpus meum>> [Lk 22, 19] naturaliter intelligere aut spiritualiter,
hoc est: an corpus suum praebuerit naturaliter edendum an
spiritualiter; nam inter naturale sive corporale et spirituale non est
medium; etiamsi universa, creatorem et creaturas, in unum cogas,
aut spiritus erunt aut corpus. Huc ergo arenae illos expostulo, an
scilicet naturaliter ac corporaliter an vero spiritualiter prębueritcorpus
suum ad edendum. Si dicant: spiritualiter, iam cesserunt sententia
et ad nos transierunt. Si dicant: corporaliter, iam negabunt sua placita.
Dicunt enim corpus edi, at non corporaliter, quae quidem declinatio
verborum est, non rei. Nam si Christi corpus corporaliter et naturaliter
est corpus et isti naturale corpus edunt, edunt etiam corporaliter;
nam aliter edere, quam est, frivolum est dicere. Nihil enim moror
ea, quae me ignorare adseverat Eccius, corpus verum ac reale, at
non corporaliter, definitive, circumscriptive esse in loco, et id genus
nugas verba quęrentium. Nos enim ad veritatis fontes recurrimus et
dicimus: Si corpus Christi finitum est, si vere clarificatum corpus
est, quomodo et nostra erunt [vgl. 1 Kor 15, 35-53], iam corporaliter
est et vere est eo modo, quo clarificata corpora sunt. Quo modo igitur
est, eo modo editur, si naturaliter editur. Nam <<quomodo>> a naturali
corpore separari nequit. Si vero <<quomodo>> ab eo separes, iam non

--277--

est naturale corpus, sed spirituale. Et iterum vicimus. Nam quomodo
sit res, intellectu potest separari a re, at re ipsa separari nequit. Quicquid
enim est, suae speciei proprium et inseparabile habet, quomodo
sit, sine quo nunquam est nec esse potest, quamdiu ea species manet,
quicquid tandem intellectus nostri separent, addant, colligant, disiiciant.
Quod fortasse Eccius sophistica seductus non intelligit. Nos
autem intelligimus et scimus nos vera et firma dicere, cum testimoniis
divinae scripturae, tum divi Augustini sententia fulti, qui Christi
corpus in aliquo coeli loco ponit propter veri corporis modum. Si verum
Christi corpus modum corporis sic habet, ut in aliquo coeli loco
sit positum, proprium ergo et inseparabilem modum tribuit illi Augustinus.
Cogemus igitur, qui naturale, substantiale aut reale Christi
corpus naturaliter, substantialiter ac realiter edere volent, etiam corporaliter
edere secundum omnia, quae inseparabiliter adsunt corpori;
nam pręter istos modos verum corpus non esset.
Quod perpetuo clamamus, sed etiam perpetuo frustra. Tenet odii,
ignorantiae et vanae gloriae adfectus humanos oculos, ubi superaverint,
perinde ac tyrannus liberum hominem, ut, quemadmodum ille
non audet, quod verum est, proloqui, sic hisce adfectibus pręstigiatus
nihil videat, quod verum est ac infallibile, ut non sit, o prudentissimi
Germaniae proceres, cur cuiquam doctorum fidatis, qui hoc saeculo
in hanc contentionem inciderunt. Sed dominus exorandus est, ut

--278--

fluctuantes sistat. Satis enim vobis perspectum est, quam frivolas
glossas, quas verborum versuras excogitent, qui, ne victi videantur,
nunc a divinis literis ad patres provocant, mox a patribus ad nuda
(ut ipsi aiunt) verba. Interrogate fidem vestram atque adeo mentem
et cor vestrum, et illa dicent omnino spirituale esse, quod hic saturat.
Quod si confiteamini, cur dissidemus, cum nos idem et sentiamus et
confiteamur? Porro quod sacramentum corpus non tantum adpellatur,
sed etiam sensibiliter repraesentat et significat, quo sensus quoque
nostri aut moneantur aut compescantur, iam nos non offendit, ut, etiamsi
universa, quae spiritus operatur, externo sacramento referantur,
dummodo symbolice dicta, quomodo patres locuti sunt, intelligamus,
nihil simus succensuri. De verbis stultum est contendere, cum in re
non dissentimus. Dudum diximus corpus Christi esse in coena fidei
contemplatione; nunc, quocunque se vertant omnes adversarii, nihil
opis invenient, quo aliter in coenam trahant. Quae ergo iniquitas est
a clamosis et rixosis hominibus alio trahi! Sed ut finiamus hanc quaerimoniam,
exemplum breve ponemus, in quo nostra de eucharistia sententia
velut adumbretur:
Cum paterfamilias peregre profecturus nobilissimum annulum suum,
in quo imago sua expressa est, coniugi matrifamiliae his verbis tradit:
<<En me tibi, maritum tuum, quem absentem teneas, et quo te oblectes!>>,
iam ille paterfamiliae domini nostri Jesu Christi typum
gerit. Is enim abiens ecclesiae, coniugi suae, imaginem suam in coenae

--279--

sacramento reliquit. Sicut enim ille spei nostrae firmamentum est, sic
panis homines confirmat, et sicut vinum cor hominis exhilarat [Ps 104,

--280--

15], sic ille desperabundas conscientias erigit. Hanc suam imaginem
sic tradidit: <<Hoc est corpus meum>> [Lk 22, 19], sacramentaliter
atque in signo, sicut annulus est paterfamilias. <<<Hoc facite in meam
commemorationem> [Lk 22, 19] gratulando, laudes et preces fundendo
ac offerendo, quod ego sponsus animarum vestrarum vos redemerim.>>
Cum isthic paterfamilias dicit: <<En meipsum tibi!>>, longe
plus dat, quam si diceret: <<En tibi annulum meum!>>, etiamsi re ipsa
et corporaliter sese non det, ut qui iam abiturus sit. Seipsum autem
his verbis totum, quantus quantus est in coniugali fide et amore, donat,
quasi diceret: <<Nolo de fide et amore in te solummodo certa sis, sed
de hoc quoque, quod totus tuus sum, et huius rei gratia annulum istum
tibi, quem unicum ac summum habeo, tibi do in symbolum ac signum,
ut, quoties eum intuearis, me velut praesentem habeas, imaginem ac
fidem meam recolas.>> Sic in eucharistia, cum homo ille nobilis abiturus
esset in regionem longinquam [vgl. Lk 19, 12], panem ac vinum praebens
longe vividius ac peculiarius sese nobis dabat, cum diceret:
<<Hoc est corpus meum>>, quam si dixisset: <<Hoc est symbolum corporis
mei>>, etiamsi naturale corpus suum ablaturus ac coelo illaturus
esset. Nihilo tamen minus sese totum, quod ad fidem et gratiam pertinet,
his verbis donat, quasi diceret: <<Nunc in mortem pro vobis eo,
paulo post ex integro hinc migraturus. At nolo de amore et cura in
vos mea ambigatis. Totus vester sum, quantus quantus sum. In cuius
rei testimonium huius meae traditionis ac testamenti symbolum vobis
commendo, quo memoriam mei meorumque beneficiorum excitetis.
Ut, cum vobis hunc panem et hunc calycem exhiberi videatis in memoriali
coena, non aliter sitis mei memores, quod scilicet me pro vobis

--281--

tradiderim, quam si videretis me coram, quemadmodum nunc videtis
et vobiscum convivari et mox ad suplicium pro vobis a vobis rapi>> etc.
Sic, inquam, nos coenam domini splendidam Christi pręsentia habemus.
At in his omnibus an non sacramentaliter et fidei contemplatione
corpus Christi praesens esse, ut semper diximus, summa totius rei
est? Ut enim annulus ille coniugis uxori non vulgare aurum est, sed
plus quam universa Indiae myrmecia, sic et nobis hoc sacramentum,
coenę scilicet dominicae cibus et potus, omnem gustum omnium
lautitiarum superat. Et sicut annulus re ipsa maritus non est, ad pręcium
tamen mariti adspirat, quod ab illo est in perpetui amoris signum
datus, quodque illum, quoties inspicitur, repraesentat, sic coenae refectio
Christi corpus naturale non est, sed in pręcium ingens ascendit,
quod ad perpetuum amoris Christi signum data et instituta est,
quodque illa, quoties celebratur, eum, qui nos sic amat, sic repraesentat,
ut mentis oculis illum nihil quam intueamur, miremur, exosculemur.
Quae fidei contemplatio, ut longe praeciosior est quam corporis
illius etiam contrectatio (contrectarunt enim illud in suam perniciem
multi corporaliter [vgl. 1 Kor 11, 29], sed fide nemo unquam sic contemplatus
est, ut diximus, absque salute), ita haec una contemplatio
sive manducatio in coena requiritur. Probare enim fidem iubet Paulus
[vgl. 1 Kor 11, 28], non credulitatem aut opinionem, num non
ambigamus de corporali comestione. Hic quoque id nullatenus praetereundum
est: uxorem mariti annulum tanti facturam, quantus est
amor in illum. Sic in coena Christi corpus tanto praesentius est fidei
contemplatione menti, quanto maior est fides et charitas Christi.
Hinc nati sunt huiusmodi sermones: <<Ferebatur suis manibus>>, non
aliter, puta, quam cum sese maritus exhibebat uxori; <<Conviva erat

--282--

et convivium>>: is enim erat, qui se sacramentaliter exhibebat et naturaliter
cum illis adsidebat et convivabatur. Sic, inquam, intelligimus
hyperochas et hyperbolas de eucharistia. Et, quod iam saepe testati
sumus, omnes huiusmodi sermones facile feremus, dummodo, quae de
spirituali manducatione dicta sunt, non carnaliter pergamus intelligere
et, quae symbolice dicta sunt, in signo, ut Augustinus quoque loqui
solitus est, intelligamus.
Porro quod ad Eccium adtinet, adeo elumbis ac impotens est eius
confutatio, ut confessio nostra defensione nihil egeat. Et ubi sui quid
sperare debuissent, ibi totus friget, puta in sollicitandis a nobis veteribus
et evertendis argumentis. Quem enim ille risum cui non moveat,
cum Augustini hęc verba : <<Non enim dominus dubitavit dicere:
<Hoc est corpus meum>, cum signum daret corporis sui>> sic exponit:

--283--

<<Accidentia, quae sine subiecto sunt, signum sunt corporis Christi>>?
Dico enim: Ergo accidentia sunt sacramentum, nam signum, ut hic ponitur,
pro sacramento accipitur. Ergo Augustinus dixit Christum
accidentia praebuisse discipulis, dicit enim: <<cum signum daret>>.
Ergo cum ipsi dicunt: <<Christi corpus est in sacramento altaris>>,
dixerunt: <<Christus est in accidentibus>>. Ergo falsum est, quod docent,
Christi corpus scilicet sacramentum esse et rem sacramenti; nam
accidentia sunt sacramentum, aut Christi corpus est illis accidens.
Et huiusmodi stulta et absurda quis enumeret, quae ad eius dicta et
glossas sequerentur? Hoc quoque bellum est, quod de duabus manibus
una anima rectis, philosophus tamen, ni diis displiceat, adducit. Quasi
vero concedat duo corpora Christum simul habuisse, quemadmodum
sunt duae manus; nam de anima Christi, quot illa simul membra
regat, nunquam disputavimus. Aut quasi, cum vult unam animam
Christi duo simul corpora rexisse, quod impium est, duo ista secundum
Eccium corpora Christi paria similiaque fuerint, perinde ac
duae manus pares sunt. Cum nos, si duo haberet corpora Christus
simul, dixissemus imparia esse oportuisse, alterum morti obnoxium,
alterum immortale. Sed de hisce ineptiis desino disputare.
Porro de calumniis et mendaciis hoc dico: tot ac tanta esse, ut, si
ea e libro tollas, nihil futurum esse reliquum, quod Vulcano sacrifices,

--284--

quo uno dignus est liber, etiam si quid veri haberet, ne tanta
et impunita rabies unquam in exemplum veniret. Qualia sunt: urbes
me quasdam a fide domus Austriacae alienasse; seditiones Rotwylae,
ubi nunquam fui, et Ittingae, cuius causa maxime indolui
et labores multos tuli, excitasse; Balthazarem catabaptistam ad
errorem per epistolam traxisse, ad quem pręter unam, in qua propter

--286--

susceptum errorem acerrime hominem accepi, nullam unquam dedi,
quod suspecta semper essent mihi eius tum ingenium tum commercium.
Primo enim congressu, quo ille me adiit, narravit, quam anxie
fuerit Eccio coniunctus. Ibi mox hominis per se arrogantis pravitatem
hoc contubernio auctiorem esse factam nihil dubitavi, unde illum
propius nunquam admisi, ut aliquando per convitium expostulaverit
mecum, quasi se talem iniuria negligerem. Quod autem vel a baptismo
infantium unquam abhorruerim vel catabaptismum redoleverim, nemo
boni ac veri amans unquam de me dixit. Testes enim non vulgares
sistere possum, qui sciunt, quomodo aliquorum lucubrationes, quas
biennio, quam catabaptistae prodirent, concinnaverant de non baptizandis
infantibus, oppresserim, intra tamen amiciciam, atque monuerim

--287--

scripturarum sensum hac in re aliter habere. Si Balthazar hanc
syngrapham meam habuit, nimirum aut carnifices eius apud illum
deprehenderunt, aut catabaptistis ille reliquit. Exhibeant ergo, qui
habent, et me proditionis aut perduellionis manifestum faciant!
Eiusdem generis est, quod dicit me veteribus orthodoxis obtrusisse,
quasi illi scripserint corpus Christi esse ubique. Quod de crucibus in
missa ad confutandum et dehortandum dixi per ἄτο ον, hoc ille
me definitive dixisse adseverat. Id ego nego et pernego. Sed quis tam
stolidus sit atque nos, si pergamus mendacis hominis universa mendacia

--288--

recensere? Hactenus de his, quae ad doctrinam pertinent; nam
caetera, quae huius generis ille vellicat, non iam docti, sed lippi et
tonsores ab eius iniuria defendent.
Civitatem Tigurinorum vetustissimam (id quod res priscae, et
maxime Lucius Cassius consul Romanus ab eis caesus iam tot
saeculis praedicat) non tantum in Carolum Magnum reiicit homo
rerum imperitus, verum etiam confictis mendaciis sic coram mundo
proscindit, ut pessime meritam urbem non possit impudentius - cum

--289--

constet tam istis quam retro temporibus nullam, nullam dico, tanta
fide tot saeculis Romanum imperium coluisse, nullius etiam unius
opera maiora emolimenta ad Austriacam domum atque adeo ad
imperium ipsum rediisse. Qua in re ducum Austriae et imperatorum
diurnales ad testimonium cito post veteres historias. Ea urbs, vera
dico, quamvis aerarium suum in euangelii usum hauserit, ne unum
tamen ex monasteriis in aerarium retulit, sed universa aut manent ad
sustentationem eorum, qui in monasteria instituti, vel qui doctrinae

--290--

praefecti sunt, aut in aerarium pauperum referuntur. Nos cistam nullam
habemus nec furari didicimus.
Proinde, illustrissimi principes, videte, quo tendat papae promachus!
Romanenses vice synodi, nimirum generalis, habituros comitia ista
vestra nihil obscure significat. Caesarem adpertius ad arma vocat.
Quae quo eruptura sint, celsitudo vestra prospiciat! Imminent undique

--291--

pericula, sed ea omnia dissipabit dominus, si veritatem ac iusticiam
manu teneatis. Contra veritatem aliquid statuisse pernicies est,
ei vero cessisse prima salus. Hanc ut hic colamus atque per speculum
intueamur, isthic vero contemplemur et amplectamur, det deus optimus
maximus! Amen.
Tiguri 27. die Augusti anno 1530.