Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

172

<< Nr. 171 | Index | Nr. 173 >> 

Ad Leonhardum Fontanum contra Suenckfeldium [Huldrici Zuinglii ad quaestiones de sacramento baptismi responsio]

Ende 1530?
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.4 (Zürich: Theologischer Verlag, 1990) (Corpus Reformatorum 93.4)


Jump to page 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 67 68 69 70 71 72 73 74




--26--

Ad Leonhardum Fontanum contra Suenckfeldium
[Huldrici Zuinglii ad quaestiones
de sacramento baptismi responsio]
Gratiam et pacem a domino. Optimo iure tibi licuit, mi Leonharde,
et tuas et publicas res ad me perscribere, et non solum
nunc, sed etiam perpetuo id tibi liceat; unam enim et eandem rem
cum curemus, proderit nimirum unis eisdemque aut saltem similibus
consiliis uti atque eis ab uno spiritu dictatis. Quantumvis enim ad ista
contentiosa, in quibus gloriam quaeri, non veritatem sentio, male libenter
respondeam, cum quod contentiosis et, quod dicitur, rixam

--27--

quaerentibus nemo satis potest facere, tum quod ad Suenckfeldii
paralogismos dudum fuit responsum, si modo ille voluisset recipere
aut nostra legere, morem tamen geram.
Quid enim par fastidium parere queat atque actum agere, praesertim
cum adversus illum sit agendum, qui suam, non Christi gloriam

--28--

quaerit? Satis notus est mihi Suenckfeldius, quem ex uno colloquio,
quod mihi cum illo fuit, velut ex ungue leonem emensus sum.
Idem contigit et Oecolampadio, charissimo fratri. Fidit ille non
veritati, sed elegantiae cum civilium morum tum sermonis Germanici,
qua eloqui venuste potest, quicquid cogitaverit. Ficta est hominis
humilitas, id quod vestium ac nobilitatis ambitio facile prodit.
Quamvis non dubitem et istam, ut primum senserit κενοδοξίαν ea
depraehendi, positurum esse, adeo misera sunt gloriae mancipia, ut
pro illa paranda facere et ferre cuncta sustineant, quae vere pii dei
amore ac proximi baiulant. Sed meum institutum non est hominem
apud alios infamem reddere. Quapropter si aliquando fieret, ut, quae
ad illius quaesita iam respondebo, in vulgum daturus esses, iam licet,
quae nominatim de illo significo et censeo rescindere. Nam quantumcumque
videam eum adversus nostra pugnare, cum autem nostro
ille nomini pepercit, non est animus illum traducendi.

--29--

Sic autem agam: Primum ponam axiomata pauca, quae non tantum
huius quaestionis, sed omnium fere, quae in tota religione oriuntur,
nodos omnes velut Tenedia bipennis incident. Deinde, etiamsi
paucis respondere potero, quibus ille instat, quia tamen scriptura niti
sibi undique videtur, ad singula placita illius, quo scripturam ab eius
vi liberemus, ostendere tentabimus rem Christianam atque adeo
scripturam ipsam non recte perspectam esse homini.
Atque utinam vel Christiani idololatrae pictoris sententiam servemus:
Sutor ne ultra crepidam. Pulchra res est religiose loqui, sed
pulchrior religiosum esse. Cum autem loqui religiose fastus potius
sit quam pietas, si religiosus non sis, iam, qui vere pius est, facile videt,
ubinam hallucinentur gloriae mancipia. Quis enim pius non videt,
quidnam requiratur ad veram iustitiam, quid sit vera iustitia et
quid vere iustificet?
Cum igitur hoc hominum genus adeo in rebus externis [fol. 217v]
oberrat, ut ignorare videatur dei electionem, providentiam, gratiam et

--30--

indulgentiam (quid enim aliud dicere cogor, cum hominis audacem
orationem video, qua dicit infantium baptismum pietatis esse venenum,
religionis confusionem, divinorum oraculorum contenebrationem),
iam eos fontes ostendere tentemus etiam per axiomata, ut promisimus,
ut aliqua saltem in parte ignorantiam suam agnoscant. Nam
alias, si nostrum de providentia librum legissent, dudum, credo, in
portu navigarent. Sed ad promissa axiomata venio.
1. Qui providentiam numinis agnoscunt, eadem opera electionem
agnoscant oportet. Nam nisi providentia constitueret de summa cuiusque
rei, non esset providentia numinis, quia non prospiceret omnibus.
2. Electio nihil aliud est quam aeterna praesensque super his, qui
aeterna beatitudine usuri sunt, constitutio. Repudiatio contrario
modo.
3. Iacob electus est, antequam in utero matris conciperetur [vgl.
Gen 25, 23]. Sic omnes filii dei electi sunt ante constitutionem mundi
[vgl. Eph 1, 4]. Sed in Christo sunt electi, hoc est sic electi, ut per
Christum accedant ad deum. <<Nemo enim venit ad patrem nisi per
illum>> [Joh 14, 6].
4. Electio igitur est, quae salvum facit, sed per Christum, hoc
est: deus libere omnia constituens, quos vult, beat, sed per Christum,
hoc est per seipsum, per bonitatem et gratiam suam. Christus

--31--

enim bonitatis pignus est et peccatorum nostrorum coram divina
iustitia praecium, quam sacrosanctam esse oportet. Beat autem
deus ab aeterna constitutione.
5. Porro, cum fidei tribuitur beatitudinis lucrum, quod ita fide impetretur
aut obtineatur, iam manifestum est signo et posteriori tribui,
quod prioris ac fontis est. Nemo enim credit, nisi qui prius ad aeternam
vitam destinatus est et ordinatus, Act. 13 [v. 48].
6. Quot autem sunt electi, qui fidem nondum habent, imo ne vitam
quidem, sed quid dico vitam, ne essentiam quidem? An enim deipara
virgo et latro non fuerunt electi ante mundi constitutionem, quamvis
ille sero tandem fidem nactus sit?
7. Iudas et Cain aeque sunt ante conditum mundum repudiati
ad perpetuas aerumnas atque superiores electi.
8. Latro vero, quod ad humanum iuditium attinet, cuinam ecclesiae,
dei an diaboli, accensebatur? Sic et Iudas? Nonne ille perditorum,
hic vero electorum, cum apud deum ille electus esset et de ecclesia
primitivorum [vgl. Hebr 12, 23], hic vero de ecclesia damnatorum?
[fol. 218r] 9. Ergo in ecclesiam visibilem, quae et ipsa Christi ecclesia
vocatur, quantumvis non sit ista, quae sine macula est [vgl. Eph

--32--

5, 27], censentur hi quoque, qui apud deum repudiati sunt, dummodo
nostro iuditio satisfaciunt. Et contra alieni ab ecclesia nostra iudicantur,
qui tamen de ecclesia primitivorum [vgl. Hebr 12, 23] sunt. Testes
sunt universae gentes, ut ne dicam homines, quae ad praedicationem
apostolorum crediderunt. Eae enim, antequam crederent, cum apostoli
nondum essent emissi extra pomeria Iudeae, cuinam ecclesiae
accensebantur? Non certe ecclesiae Christi. Nam plurimum certaminis
habebat ecclesia, num gentibus adnunciandus esset Christus
[vgl. Apg 11, 1-18]. Tam abest, ut de sorte ecclesiae crederentur esse.
At eae gentes, quae crediderunt, an non ante mundi constitutionem,
imo antequam natae essent, fuerunt electi dei? Fuerunt ergo humano
iuditio repudiati et ecclesiae exortes, sed apud deum electi et
de istius ecclesiae sorte, quae non habet rugam aut maculam [vgl. Eph
5, 27], quantumvis fidem non haberent. Sed tandem cum adesset tempus
a deo constitutum, iam fidei beneficium a deo adepti sciebant se
esse dei electos, quod quidem prius erant, sed ignoraverant.
10. Fides enim est substantialis ista et viva virtus afflati (θεσβεσίου
[!] καὶ θεοπνεύστου) animi, qua certe et inconcusse fidit invisibili
deo, Haeb. XI [v. 1].
11. Constat igitur electionem esse et immutabilem etiam esse.
Nam firma est electio, Rom. 11 [v. 7], ubi tamen fides non adest.

--33--

Quae ergo (malum) ratio, damnare, quorum iuditium ad nos attinere
non potest, cum beatum fieri ab electione pendeat? Et nos tam abest,
ut eligere possimus (<<Non enim vos me elegistis>> [Joh 15, 16] inquit
veritas), ut etiam ignoremus, quinam sint electi etiam ex eis, quos videmus
nomen dedisse Christo.
12. Constat ex hoc, quod istud verbum Christi: <<Qui non crediderit,
condemnabitur>> [Mk 16, 16] et: <<Qui non credit, iam iudicatus>>
[Joh 3, 18], hoc est damnatus est de his tantumodo debet intelligi, qui
salutarem praedicationem audiverunt, sed non crediderunt [vgl. Joh
5, 24; Mt 13, 13ff; Lk 8, 13; Mk 16, 11ff].
13. Constat deinde istud quoque, quod ut hoc ipsum: <<Qui praedicato
evangelio non crediderit, damnatus est>> [Mk 16, 16], non est secundum
tempus quodque intelligendum, sed ad diem a deo constitutum
[vgl. Apg 17, 31]. Hoc modo me accipe. Hic sermo: <<Qui non crediderit>>
etc. [Mk 16, 16] non est γνώμη, sed χρεία (quae ut inter se
differant, a Fabio petendum est), hoc est: non est perpetua sententia
quomodo: <<Veritas odium parit>>, et: <<Regnum in se divisum desolabitur>>
[Lk 11, 17], sed usus sive vaticinium quomodo: <<Qui percutit
gladio, gladio peribit>> [vgl. Mt 26, 52; Apk 13, 10] et: <<Qui patriam

--34--

subinde mutat, non magis rem faciat quam lapis perpetuo volutus
muscum>>. Usuveniunt enim ista plerumque; unde et praesagiuntur
tanquam in universum verae sententiae. Sic ergo haec chria sive
sententia vera est: [fol. 218v] Qui ad annunciatum evangelium usque
in finem perstiterit in incredulitate, damnabitur; et non sic: Quocumque
tempore quis nobis depraehenditur non credere, eo tempore
possumus de eo pronunciare, quod damnatus sit. Probatio: Alii
prima, alii tertia, alii nona, alii undecima hora in vineam sunt vocati
[vgl. Mt 20, 1-7]. Latro, exemplum tandem factus, credidit [vgl. Lk
23, 40-43]; et filius ille, qui se primum negabat iturum in vineam et
opus facturum, atque e diverso filius, qui promittebat se iturum, et
non ivit aut opus fecit [vgl. Mt 21, 28-30]; Thomas, qui non credebat,
donec videret et sentiret [vgl. Joh 20, 24-29]; et omnino cuncti, qui
tam ex Iudeis quam gentibus sero crediderunt. Stat ergo haec sententia
ad diem et iuditium domini, non ad humanum diem, hoc est iuditium.
14. Quod autem ecclesia, quae humano diei, hoc est humano iuditio
ac sensui est subiecta, et reprobos et electos contineat supra latronem
et Iudam, irrefragabilia habet testimonia: <<Non omnis, qui dicit
mihi: domine domine, intrabit in regnum coelorum>> [Mt 7, 21].
Qui dicunt autem: <<domine>>? Hi nimirum, qui nomen dant domino.
At isti recipiuntur in ecclesiam.

--35--

Adhuc tamen non introibunt in regnum dei. Ergo in ecclesia (ista
scilicet, quam nos videmus) sunt, qui repulsam patientur. Cum omnes
ex omnibus gentibus populi sint ad regis filii convivium vocati et liberaliter
accepti, est tamen, qui non splenderet veste nuptiis digna, eiectus
[vgl. Mt 22, 1-14]. Quo penicillo melius poterit visibilis ecclesia
pingi? Decem virgines, quarum pars media stultae erant, media prudentes
[vgl. Mt 25, 1-13], fere pares faciunt repudiatos electis; cum in
proximo testimonio unus modo indignus habitus sit, sed in uno omnes,
qui repudiati sunt. Infoelix lolium vetat paterfamilias evelli, sed
crescere mitti iubet usque ad messem [vgl. Mt 13, 24-30].
15. Quibus omnino constat <<ecclesiam>> semel in scriptura poni
pro solis electis, ut cum dicitur nec maculam habere nec rugam [vgl.
Eph 5, 27], iterum vero pro omnibus, qui nomen dederunt domino,
qui nostro iuditio intra ecclesiam censentur, ut cum dicitur: Vocate,
quotquot invenitis, bonos et malos [vgl. Mt 22, 9f], ut sic sit ecclesia
sensibilis et spiritualis.
16. Attendant igitur catabaptistae, quod hactenus ignoravisse convincuntur,
Hebręos hoc familiarius habere quam alias linguas, ut
virtus synechdochis eis, quae specie distent, at in genere conveniunt,
pro se mutuo sed virtute generis utatur. Id exemplis patet.
Quoties dicitur in prophetis praesentes non colere dominum,
quemadmodum patres coluerint [vgl. Ri 2, 7-12; Jer 2, 2]. Et contra,

--36--

quoties obprobratur illis, quod semper fuerint contumaces ac desciverint
ad deos alienos ipsi ut patres [vgl. Jer 2, 4; 16, 11f; Ez 2, 3]?
Verum quomodo illa non sunt inconstantia? Patres observavisse dominum,
filios autem degenerare, et patres olim prodisse dominum aeque
ac tunc filii facerent? Num enim desierunt [fol. 219r] esse contraria
<<observare>> et <<prodere>>? Genus est ergo <<patres>>, genus est <<filii>>.
Nunc patres mihi divide aeque et filios in morigeros et contumaces!
Tales enim olim fuerunt, quemadmodum etiamnum homines.
Cum ergo laudantur patres, iam genus potestate synechdoches ponitur
pro parte sive specie, pro iis scilicet, qui dei amantes fuerunt ac
morigeri. Contra, cum accusantur proditionis aeque patres, genus ponuntur
pro parte sive specie, puta pro perduellibus ac impiis. Sic
Ioannes adfatur concionem: <<O viperarum prosapia>> [vgl. Mt 3, 7;
Lk 3, 7], cum tamen omnis Iudaea et Ierosolyma exirent ad illum,
faterentur peccata sua, ut baptizarentur. Quos ergo notavit <<viperarum>>
nomine? Eos modo, qui tales erant (quomodo perpetuo faciunt
prophaetae, dum totam alloquuntur ecclesiam), phariseos et sacerdotes,
qui ad insidiandum ac deferendum adveniebant.
De Christo tradit Lucas, cum enarravisset Isaiae locum in
synagoga Nazareth, quod omnes probaverint ac comendaverint illum
[vgl. Lk 4, 16-22], hoc enim est ἐμαρτύρουν. Marcus de eadem
re dicit offensos, hoc est contumeliosos fuisse in eum [vgl. Mk 6, 1-3].
Ac ne quid causari possint adversarii, Lucas ipse paulo post dicit:
<<Replebantur autem omnes ira, qui in synagoga erant>> [Lk 4, 28]. An
haec non sunt contraria: Omnes commendabant illum, et: Omnes, qui
in synagoga erant, irascebantur ei, praesertim cum addatur utrobique
<<omnes>>? Excusantur ergo haec et similia non alia ratione quam synechdoches
beneficio, qua dicunt: Omnes probabant illum in synagoga,

--37--

et tamen eos solum intelligunt, qui sancto iuditio et incorrupto
pollerent; et contra: Omnes irati erant ei, cum tamen contumaces et
malignos tantum intelligunt.
17. Sic et in ecclesiae diversitate fit. Spiritualis ecclesiae munera
sensibili quoque tribuuntur, sed dicta ratione, cum in ecclesia electi
sint ac reprobi (ut Gregorii verbis utar), iam toti ecclesiae tribuitur,
quod melioris in ea partis tantum est. Confirmatio:
<<Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis>> [Lk
22, 28]. Hic dum superius tempus spectas, Iudas non permanserat
cum Christo in adversitatibus, semper enim perfidus erat, et si corpore
non recederet, animo tamen nunquam erat praesens, sed ad marsupium
spectabat [vgl. Mk 14, 11]; si vero sequens, iam omnes relinquebant
illum. Quo ergo spectat? Huc: Cum de omnibus loquitur
cumque nullum tempus defuit, adhuc tamen, cum sermonem ad vivum
expendis, fideles modo, non perfidos, deinde finalem perseverantiam
[vgl. Mt 10, 22 und 24, 13] et non universalem intelligit.
Interim enim constabant, interim vero nutabant, imo aufugiebant.
Librum componam, si tibi, frater, voluero cuncta eius generis exempla
proponere. <<Vos estis sal terrae>> [Mt 5, 13]. Quale, quaeso, Iudas
sal erat? Nos credimus, quod <<tu es Christus>> [Mt 16, 16; Mk 8, 29].
Quid credebat Iudas? <<Angeli separabunt malos de medio iustorum>>
[Mt 13, 49]. An vero inter electos erunt, qui damnentur? Minime,
sed electorum nomen Petrus quoque totis ecclesiis tribuit:

--38--

1. Pet. 1 [v. 1f] electis concivibus, qui passim per Pontum, Galatiam
etc.; et 2. cap. [1 Petr 2, 9]: <<Vos genus electum estis>> etc. Separabunt
ergo angeli malos [vgl. Mt 13, 49], qui adhuc in ecclesia sunt
(sed quod reprobi sunt, id nostrum iuditium latet), quae ecclesia
[fol. 219v] electa aut electorum appellatur, sed hac, qua diximus, ratione,
quod generi tribuitur, quod speciei sive partis est, aut quod alteri
speciei virtute generis sive compraehensionis (hoc est enim synechdoche
authore Tullio) tribuitur, quod est alterius.
18. Quibus omnino constat (nam iuditio pollenti pauca sufficiunt)
primum nullius alterius electionem aut repudiationem perspectam
esse humano iuditio. Iniuria igitur pellunt ex ecclesiae consortio catabaptistae
infantes Christianorum, quorum est promissio, ut infra
patebit. Secundo constat non protinus esse damnatos, qui fidem non
habent. Nam alias Abraham, Isaac, Moses, fidei exemplaria,
dum pueri erant, damnati fuissent et fidem nacti rursus electi facti. Et
sic penderet electio dei a nostra fide et incredulitate. Ex quo patet fidem
fructum ac pignus praesens electionis esse, ut iam, qui fidem habet,
sciat se electum esse, quod prius ignorabat, cum ad fidei πληροφορίαν
nondum venisset, quamvis non minus apud deum electus sit
ante fidem quam post datam fidem. Quam fidei lucem ac certitudinem
apostolus arrabonem spiritus appellat [vgl. 2 Kor 1, 22]. Tertio
constat, si nemo baptizari debeat, quam qui fidem habeat aut quem
malefactorum poeniteat, iam neminem baptizari posse. Eque enim

--39--

perfidus Symon [vgl. Apg 8, 13], Ananias [vgl. Apg 5, 1-6], Alexander
Χαλκεύς [vgl. 1 Tim 1, 20 und 2 Tim 4, 14] et proditor Iudas
[vgl. Mk 3, 19] baptizati sunt atque Petrus, Paulus, reliqui,
imo Christus ipse [vgl. Mt 3, 15 par]. Quarto constat ecclesiam
istam, quae Christi ecclesia est et vocatur quaeque appellatur
electa, complecti reprobos non tantum infantes, sed etiam adultos et
electos aeque pueros et viros; complecti quoque incredulos, quorum
pars credentes aliquando erunt, pars vero nunquam habebunt fidem.
19. Solent et hoc Hebraei symbolis, signis et sacramentis nomina
dare earum rerum, quarum sacramenta, signa aut symbola sunt. Sic
idola vocant deos, sic circumcisionem testamentum, sic agnum transitum.
Id autem virtute metonymiae, qua non tantum res inventae
aut institutae ab authoribus, sed exempla quoque ab archetypo et
imago a re viva nomen accipiunt.
20. Et rursus solent ipsis sacramentis et symbolis urgere ad id,
quod symbolis significatur, hoc modo: Circumcisus es, legem serva
[vgl. Röm 2, 25-29]. Quod tamen alia ratione sermonis efferunt, qua
vocibus quidem ad circumcisionem sive sacramentum spectant, sententia
vero ad rem, cuius est sacramentum, sic: <<Circumcidite praeputium
cordis vestri>> [Dtn 10, 16], <<abluti estis>> [1 Kor 6, 11], manete
igitur novi ac mundi, sic conditur: <<Qui baptizati estis, Christum
induistis>> [Gal 3, 27]. Coenam domini celebravistis, ergo in societatem
coivistis, sic: <<Calyx, quo in gratiarum actione utimur, quid ille
aliud est quam nostra coniunctio et societas?>> [1 Kor 10, 16].

--40--

[fol. 220r] His nunc velut in fronte positis hostem aggrediemur contumacem
magis quam fortem, minacem magis quam constantem, nihil
instructum ad hoc genus pugnae. Spicula enim dudum fracta et conculcata
in nos contorquet, quae istic loci collegit, ubi iam pridem catabaptistae
superati ac fusi sunt. Quid enim audax homo aliud adfert,
quam cui iam plus decies responsum est? Adde, quod multas veneno
infectas iaculatur sagittas, hoc est: impia dogmata serit; et, quae ad
publicam ecclesiae pacem faciunt, perhibet pacis esse toxicum. Sed
iam tempus pugnae adest, ubi virtute, non verbis res est gerenda. Veritate
enim velut infesta cuspide petemus hominem ac primo primae
classis problemata obiecto mucrone excipiemus.
[AD PRIMAM CLASSEM]
QUAESTIONES DE SACRAMENTO BAPTISMI, A DOCTO QUODAM
HULDRICHO ZUINGLIO PROPOSITAE
1. Utrum baptismus ecclesiae Christi sit externa tantum ceremonia: aut
an habeat mysterium suum, perinde ut coena, ut evangelium Christi, et quale
sit illud mysterium?
1. Hoc perinde est, ac si quis quaerat: Vestis an vestis est an solumodo
pannus aut tela? An enim cerimonia est, quae nihil significet?
Porro mysterium baptismi est Christum sanguine suo ecclesiam abluisse
[vgl. 1 Kor 6, 11] et de ista ecclesia sive spirituali sive sensibili
membrum esse, qui baptizatur.

--41--

2. Utrum sacramentum baptismi (quod patres sacramentum vivificationis
nuncuparunt) citra poenitentiam et renascentiam (Ioannis tertio [v. 5]) verum
sacramentum esse possit. Signum sine signato, symbolum gratiae absque gratia,
imago sine veritate Christo, vide quid sit.
2. Baptismus sacramentum est ecclesiae iuditio, etiam dum Iudas,
Simon Magus et omnes perfidi baptizantur, baptizato pernitiosum,
sed ecclesiae iuditio salutare.
3. Utrum isthic vere baptisetur, ubi baptisandus se probare, adeoque conscientiam
suam scrutari nequit, 1. Pet. 3 [v. 21]. Ubi, inquam, nomen patris, filii,
et spiritussancti, in quod baptisatur, non agnoscit, non honorat, neque profitetur.
3. Non minus est intra ecclesiam nato sacramentum baptismus,
etiam cum ignorat deum, quam Isaac fuerit circumcisio sacramentum
puero [vgl. Gen 21, 4]. Quae Petrus de conscientiae testimonio
scribit [vgl. 1 Petr 3, 21], de ea ecclesiae parte scribit, quae iam intelligit,
quae spiritualiter dicuntur. Sunt autem in ecclesia, quae nostro iuditio
patet, non tantum isti, sed etiam increduli quidam.
4. An verus sit baptismus, in quo Christus non induitur, Gal. 3 [v. 27]. Si
induitur per baptismum ab infantibus carnis, qui fit (quaeso) ut effectus non
sequatur, ut in nullo se exerat aliquando? Sine iuvamento Christi, et sine
haustu spiritus, 1. Corinth. 12 [v. 13], non est Christianus baptismus, autore
Hieronymo ad Galat. 3.
4. Christum omnes induunt, qui baptizantur [vgl. Gal 3, 27], apud
ecclesiae iuditium, apud deum non omnes, etiam qui suo ore fidem
confitentur. At effectum quem dedit deipara virgo, cum in cunis iaceret,
cum tamen esset omnipotentis dei patris sponsa electa, uxor
sancti spiritus et unigeniti filii dei mater? Sunt igitur electi filii dei,
qui tamen nihil operantur, nam, si filium esse dei ab opere pendet,

--42--

iam ad opera reditum est et gratuita per Christum electio evacuata
est [vgl. Gal 2, 21].
5. Verum si Christiano baptisato induitur Christus, quemadmodum
Paulus aperte pronunciat [vgl. Röm 13, 14], utique non in nuda ceremonia erit
noster baptismus. Caveat igitur, ne opus legis faciat ex baptismo; ut revera facit,
qui dicit externam tantum ceremoniam baptismum esse. Nihil minus errat,
qui baptismum Christianum scindit, qui mysterium auffert, quam quiexternae
lotioni sanctitatem tribuit, quod fit in papismo.
5. Nudus baptismus est, cum vos catabaptistae perhibetis neminem
esse baptizandum, nisi qui fidem habeat. Sic enim [scil. dicitis] nemo
baptizabitur a nobis, de nullius enim fide nobis constat. Sed ecclesia
vera, quod ad se attinet et quantum sibi datum est, Christo induit
sacramento et significatione omnia membra sua. Sacramentum dat,
non rem ecclesia; sed rem significat. Solus enim Christus baptizat
spiritu sancto et igni, quem Ioannes post se venturum dicebat, cum
tamen ipse iam baptizaret [vgl. Mt 3, 11 par].
[fol. 220v] Est ergo baptismus externa cerimonia, quae tamen rem
significat, non praestat. Et nemo dicit baptismum tantum esse cerimoniam,
quae nihil significet; sic enim non esset cerimonia. Sed magnum
est discrimen inter <<significare>> et <<praestare>>.
6. Quid sibi illud velit in Actis, cap. 22 [v. 16]: <<Exurge et baptizare, et
ablue peccata tua, invocato nomine domini>>?
6. <<Ablue peccata tua invocato nomine domini>> [Apg 22, 16], cum
dicit Ananias, hoc dicit: Baptizare, ut testeris te credere, quod remissio
peccatorum solius gratiae dei est, quam proprio filio suo coemit
ac nobis donavit, baptizare, cum Christum agnoscis, quem
prius persequebaris [vgl. Apg 9, 1f]. Nam si peccatorum remissio alicuius
est, quam gratiae iam temere sunt externae iustificationes legis
abolitae. Sed cum Paulus credidit, cum baptizaretur, non tamen sequitur

--43--

neque omnes, qui baptizantur, credere neque neminem esse
baptizandum, nisi qui credat. Ignorant stulti homines a parte ad totum
sese arguere, cum dicunt: Paulus credidit, ergo nemo est baptizandus,
nisi qui credit, cum simul videant a Ioanne, ab apostolis,
imo a Christo ipso, apostolorum et prophetarum autore, multos
esse baptizatos, qui fidem adeo non haberent, ut supra quam parvuli
etiam perfidi essent. Hoc ergo sciant in ecclesia, quae nobis vocatur
ecclesia, contineri electos, incredulos et perfidos. In ecclesia nostra
erant infantes et increduli Isaac et deipara virgo; erant et Esau et
Iudas infantes et increduli, imo reprobi. Erant in ecclesia omnes perfidi,
qui a Christo deficiebant. In ecclesia spirituali, quae soli deo
patet, sunt omnes electi tantum. Sed nos non eos tantum in ecclesiam
recipimus (nam sic neminem reciperemus), ut iam satis patet, cum
electio nos lateat. Plures ergo complectitur ecclesia, quae nobis est ecclesia,
quam in praesentia credentes et electos, omnes scilicet, quibus
nos decernimus ecclesiae ius ac civitatem esse.
7. Cum Paulus dicit, Rom. 6 [v. 3]: <<Qui baptizati sumus in Christum>>,
an non velit, quod, qui baptizati sunt, iam Christum mortuum, cum sepultum
esse, resurrexisse, et ante baptismum sciverint, et, quod in haec baptizentur,
noverint. Expendatur textus. Baptismus non initiatio, sed professio est, et praedicatio
beneficiorum Christi, acceptaeque benedictionis per Christum.
7. Quae Paulus Rom. 6 [v. 3] sancte disserit, de isto sunt genere,
ubi a symbolis et significatione ad rem urgetur, quae symbolis portenditur.
Deinde ad istos in ecclesia pertinent, qui iam intelligunt. At
non sequitur omnes, qui in ecclesia baptizantur, oportere tunc scire
ista, quae illa pars novit, quae est ad intelligendum iam apta et commoda.
Quae omnia facile expenduntur per instrumentum synechdoches.
8. Quomodo autem parvuli carnis Christo commoriantur, quomodo cum
Christo per baptismum consepeliantur, et in Christo resurgant; ego ut Nicodemus
interim libenter scire velim [vgl. Joh 3, 1-9], et num liceat cogitationes
cordis potius quam apertissimam scripturam sequi in tam magno mysterio.
Ubi manet abolitio corporis peccati? Parvulis? Sequitur cum virginibus non
oleum habentibus [vgl. Mt 25, 1-13].

--44--

8. Christo commoritur et consepelitur ecclesia Christi. Id autem,
cum non sit omnium in ecclesia, adhuc tamen de tota et ad totam
ecclesiam dicitur. Et capiunt verbum hoc, quibus datum est.
9. Hic quispiam mihi dicet: haec omnia de baptismo spiritus intelligi oportere.
Quaero ego vicissim: num alius in ecclesia Christi baptismus est[!],
quam baptismus spiritus et gratiae? Num aliud mysterium novi testamenti,
quam mysterium spiritus esse possit, 2. Corinth. 3 [v. 6]? Num aliud denique
evangelion sit, quam Christi et gratiae dei evangelium, Act. 20 [v. 24], quod
est in virtute, in spiritusancto, et certitudine multa, 1. Thes. 1 [v. 5]. An non
externa symbola secundarium locum occupant, ut commonefaciant eius quod
spiritus intus in cordibus suorum vere operatur, beneficiorumque Christi publicam
confessionem requirant? Mysteria in sacramentis symbola praecedunt,
internus baptismus prior est externo. Vide quae requirat baptismatis Christi
ratio, Act. 1 [v. 5]; Matth. 3 [v. 11]; 1 Corinth. 12 [v. 13]; Galat. 3 [v. 27];
1. Pet. 3 [v. 21].
9. Quis sit sacramentalis et spiritualis baptismus, hic tertius Cato
nondum novit. Audiat ergo Ioannem, qui ab exordio baptismi
<<baptistae>> nomen habet: <<Equidem aqua baptizo, sed aderit propediem
autor [fol. 221r] sive maior meus, qui vos baptizabit spiritu
sancto et eius igne inflamabit>> [vgl. Mt 3, 11]. Fatemur et nos in baptismo
publicam confessionem requiri, sed non, quam baptizatus ipse,
si per aetatem non potest, faciat. Facit enim os parentum et, si illorum
quoque mendax esset os, facit os ecclesiae, quae suo iuditio notos recipit
et, quos receperit, eis tessaram suam credit.
10. Iam circumspice, quid sit lavacrum aquae in verbis vitae, quo ecclesiae
Christi membra per Christum sanctificantur, mundantur, renovantur,
Ephe. 5 [v. 26], quibus contingat, et cum quibus pertractandum. Hilar[ius],
ad Const[antium Augustum II 6]: <<Regenerati per fidem, ad fidem docemur,

--45--

quasi regeneratio ulla sine fide sit. Christum post baptismum discimus, quasi
baptismus aliquando possit esse sine fide Christi>> [MPL X 567].
10. Locus Ephe. 5 [v. 26] totus noster est. Primum quod de toto
loquitur, cum dicit: <<Quemadmodum Christus amavit ecclesiam>>
[Eph 5, 25]. Porro quam amat? Eam nimirum, quae electa est. Deinde
cum dicit: <<Mundavit eam balneo aquae cum verbo>> [Eph 5, 26], adperte
loquitur symbolice. Non enim alia re quam sanguine suo nos
abluit, sed huius verae ablutionis sacramentum est baptismus. Utitur
ergo baptismi periphrasi pro re ipsa. Simul tamen, cum de ablutione
ecclesiae loquitur externa, quae sacramentalis baptismus est, sermonem
toti ecclesiae accomodat, qui de electis tantumodo et fidelibus
sive in praesentiarum sive in posterum, si vivum requiris, intelligi
potest, hoc est de spirituali tantum ecclesia, cum dicit: <<Quae rugam
non habet aut maculam>> [Eph 5, 27].
11. An aliquid lavari possit, antequam sit aut generetur; hoc est, an homo
possit aut debeat baptizari, antequam ex semine immortali regeneretur, ac
prioris vitae poenitudinem prae se ferat, sibique peccata remissa per Christum
credat?
11. Isaac circumciditur regeneratus et non regeneratus ex semine
spirituali. Apud deum non tantum regeneratus erat, sed electus etiam,
ut dei filius esset, priusquam in utero conciperetur [vgl. Gen 17, 16].
Apud se vero tam abest, ut regeneratus esset, quomodo isti loquuntur,
ut nesciret, quid nasci esset necdum renasci. Adhuc tamen recipit regenerationis
sacramentum circumcisionem. Quid enim cordis praeputium
rescindere [vgl. Röm 2, 29] aliud est quam regenerari? Sic de omnibus
sanctis est intelligendum.

--46--

12. 1. Corinth. 4 [v. 15] ait Paulus: <<In Christo Iesu per evangelium
vos genui>>. Hic vide, an non generatio spiritus, et evangelii auditio, lotionem,
id est, baptismum iusto ordine praecedat. Quomodo alioqui erit symbolum veritatis
baptismus exterior? Cum nihil intus habeat quod representet, et eius
commonefaciat.
13. An non parvulus natus et lotus illico cibari debeat, hoc est, ad mensam
domini admittendus sit (quemadmodum Cyprianus de Bohem[ia] censet).
Si enim puerum recens natum laveris tantum, et non etiam cibes, tum revera
fame et inedia tabescet. Porro si coena parvulis non convenit, neque baptismus
convenire potest. Man understot sich im rych Christi (das ist, in der
christenlichen kilchen) die kinder ze weschen, und sy sollend erst hernach
durchs evangelium geboren werden. O prudentiam dispensatorum.
12. et 13. Praecedit annuntiatio istic, ubi nulla est ecclesia, nulla
confessio. At ubi iam est ecclesia, satis est adnunciationem habere ecclesiam,
etiamsi non omnia membra sint apta ad audiendum adnunciationem,
ut iam satis patet. An enim primordialis ecclesiae pars et
membra non erant credentium infantes? Si erant, cur tumultuantur
isti? Si non erant, ergo erant miseriores circumcisis infantibus, qui intra
ecclesiam censi sunt, nam alias non recepissent ecclesiae sacramentum,
circumcisionem. Videtur hic autor probare Bohemorum
errorem, quo infantes baptizatos ad eucharistiae coenam accipiunt,

--47--

non expendentes, quod scriptum est: <<Probet sese homo>> [1 Kor
11, 28], id quod in baptismo non requiritur.
Et baptismus veritatis est symbolum, non eius, quae in baptizato
impraesentiarum adferatur, sed eius, quod Christus vere sanguine
suo abluit ecclesiam, cuius rei fidem electi modo suo tempore habent.
Verum quid attinet sic loqui? Quomodo alioquin erit symbolum veritatis
baptismus externus, cum fraude [fol. 221v] circumvenimus veritatem?
Symbolum veritatis esse nihil est aliud quam significare rem
veram, hoc est eam rem, quae vere facta sit, et symbolum semper
verum significat, sed non praestat, ut res significata in eo iam adsit,
qui symbolum accipit. Nam alias nemo posset indigne edere coenam
domini. Recipiunt ergo et baptismum et eucharistiam multi indigne,
cum tamen sacramentum eam rem veram, quae vere gesta est, significet.
14. Igitur quemadmodum nihil profuit audisse sermonem, qui non est cum
fide coniunctus, Heb. 4 [v. 2], sic multo minus proderit recepisse baptismum,
sine spiritusancto et fide. Cur igitur in vanum nomen dei et sanctae trinitatis
assumimus? Cur in tam magno mysterio sic coram deo ludimus? Cur, inquam,
dominum provocamus? Num fortiores illo sumus? Sine spiritu et fide omnia
circa sacramenta ficta, vana et peccata sunt, Rom. 14 [v. 23]. <<Probet seipsum
homo>> [1 Kor 11, 28].
14. Quam elegans simile est hoc: Non prodest audisse sermonem
sine fide [vgl. Hebr 4, 2], ergo non prodest baptismum accepisse sine
spiritu sancto. Sic scriptum est: Qui non crediderit praedicato evangelico,
damnatur [vgl. Mk 16, 16]. Sed nuspiam scriptum est: Qui
baptizatur et non credit, damnatus est. Circumcisus est enim Isaac
et non credebat, sic baptizantur electi infantes et non credunt. Sed et
Ioannes, ut dictum est, baptizabat in eum, qui post se venturus erat
[vgl. Mt 3, 11; Lk 3, 16]. Electio est, qua salvi reddimur.

--48--

AD SECUNDAM CLASSEM
SECUNDA CLASSIS, DE FILIIS DEI
15. Quaeritur, quibus sint sacramenta instituta; an non tantum filiis dei?
Discipulis Christi? Christianis, fidelibus? Pro his certe, qui for is sunt, qui
nondum a patre tracti, nondum corde circumcisi, qui ad Christum nondum
venerunt, neque instituta, neque eis sacramenta sunt; id quod ex definitione et
vocabulo sacramenti omnibus fit manifestum.
15. Qui in ecclesia sunt, non sunt foris. Sunt ergo sacramenta instituta
ecclesiae neque iis tantum, qui iam circumciso corde [vgl. Röm
2, 29] sunt, sed iis, qui sunt in ecclesia; qui si non omnes habent fidem,
qua electionem suam sciant, sunt tamen, qui sciunt: Sic ergo de
tota ecclesia dicitur, quod partis est. Sic omnes ecclesiae consignantur,
qui ecclesiae confessionem faciunt aut qui promissionem habent.
Sed in ea ecclesia sunt, quae nostro patet iuditio.
16. Iam quaero, qui secundum scripturam veri dicantur filii dei? Qui
Christiani? Nonne ii soli, qui sunt regenerati? Joan. 1 [v. 12f]. <<Qui non ex
sanguine.>> Nonne filii promissionis tantum, non qui filii carnis, Rom. 9 [v. 8].
Nonne qui sunt ex fide et semine benedictionis? Gal. 3 [v. 26-29]. carne
Christi et ossibus eius, Ephes. 5 [v. 30]. Parvuli in Christo, Matth. 11
[v. 25] et 18 [v. 2-5]. Pueri coelestis regni ex deo nascuntur; non nativitate carnis,
sed regeneratione fiunt Christiani.
16. Breviter: Hic author, dum de filiis promissionis loquitur, eius
dicti meminisse debet: Qui enim promissionem habent, in ecclesia dei
sunt [vgl. Röm 9, 8]. Et hi vocantur filii dei, quantumvis <<multi sint,
qui vocati quidem sunt nec tamen electi>> [Mt 22, 14]. Quo tota ista
parabola Christi de vocatis ad nuptias pertinet [vgl. Mt 22, 1-14].
17. Ergo baptismus externus tantum illorum est sacramentum, qui credunt;
non primae, carnalis, inquam, sed secundae spiritualis nativitatis est symbolum.
Non legale aut coactum, sed spirituale et liberum (respectu baptisandi)
est sacramentum. Neque ulla promissio est, quod pueri carnis ad ecclesiam
Christi pertineant. Totus locus de pueris examinandus est per evangelistas.
Sic enim videbitur, quod quemadmodum duplices sunt patres, ita et duplices
filii seu pueri. Et manifestum fiet, ad eos, qui in Christo credunt, regnum
dei tantum pertinere. Natus ex Christianis parentibus, plane coram
deo nihil habet privilegii ab eo, qui ex gentibus nascitur. Filii irae [vgl. Eph
2, 3]
nativitate sumus omnes.

--49--

17. Sic baptismus est regenerationis symbolum, quod Christus
nos regeneraverit [vgl. Mt 19, 28], quodque nos vitam novam renati vivamus
[vgl. Röm 6, 3f; Eph 4, 25-32], si in ecclesia Christi simus sed
non, quod qui baptizati sunt, ob id renati sint, aut quod non debeat
baptizari, nisi qui renatus sit praesenti fide, quemadmodum satis est
dictum.
AD TERTIAM CLASSEM
TERTIA CLASSIS, DE COLLATIONE CIRCUNCISIONIS ET BAPTISMI
CHRISTIANI
Argumentum primarium paedobaptistarum: Parvuli in synagogis Iudaeorum
olim legis constituto sunt circumcisi, inquiunt; ergo parvuli hodie in ecclesia
Christi sunt baptisandi. Nam ista inter se cognationem habent, unum
supplet vicem et locum alterius. Ubi initium est et velamen, quid aliud quam
novus Iudaismus et secundus Moses esse potest [vgl. 2 Kor 3, 15]? Ergo
falsa est ista collatio. A Christo enim incipiendum, 1 Corinth. 3 [v. 11].
18. Hic tandem quęro: Quo autore, quo spiritu, quibus promissionibus aut
scripturis, loco Iudaicae circuncisionis (quae in Christo completa es et abrogata)
baptismus Christianus sit observandus? Aut quibus rationibus unum
alterius locum supplere, aut si mavis, circuncisionem sub typo baptismi etiamnum
durare probabunt? Sentiunt idem esse baptismum Christianorum,
quod est circuncisio Iudaeorum. Sed sic mutata est circuncisio plus quam
completa; sic a Iudaismo potius, quam a Christo ecclesiam Christi auguraremur.
18. Hinc probamus baptismum circumcisioni successisse, unde
patres omnes probaverunt. Circumcisionis sacramento universi initiabantur,
qui de ecclesia populi dei essent. Nunc cum ne adversarii
quidem negent baptismum initiationem esse ecclesiae dei, iam, puto,

--50--

satis probavimus baptismum circumcisioni successisse, nisi negent
circumcisionem esse abolitam. Si ergo [fol. 222r] est abolita et baptismus
stat in eo loco in ecclesia, ubi olim erat circumcisio, iam est manifestum
circumcisioni successisse. Habemus et scripturam, de qua
dicetur, cum ad locum ex Collosensibus ventum erit [vgl. Kol 2,
11f]; et exemplum, cum Christus ipse, qui circumcisus fuerat, baptizatus
est, sed circumcisionem nuspiam docuit esse accipiendam. Accepit
ergo utriusque populi sacramentum, quia ecclesiae ex utroque
congregatae caput est.
19. An non hoc sit per Mosen, non per solum Christum in sanctuarium
dei ingredi velle? A Mose, non a spiritu sancto in aspersione sanguinis Christi
Christianismum auspicari? An non sit ex legis imitatione, non ex fide in
semen Abrahae (qui est Christus) gentium benedictionem statuere?
Summa: An non sit Iudaismum et servitutem legis contra libertatem spiritus
postliminio reducere? Exodi quadragesimo quarto: <<Non intret incircuncisus
corde>> [Ez 44, 9; vgl. Dtn 10, 16].
19. Per Mosen in vitam ingrediuntur, qui operum fiducia freti beatitudinem
sibi deberi putant, non hi, qui dicunt baptismum successisse
circumcisioni. Vide, mi frater, quam longe petitis utatur miser
homo argumentis. Moses non minus est fidei exemplum quam
Abraham [vgl. Hebr 11, 8-10.23-29]. Non est autem circumcisio
Mosis, sed Abrahae. At supra haec omnia videtur mihi hic homo
talem fiduciam habere in sacramenta, quod beatum reddant. Nam
nisi hoc sentit, quid est, quod dicit <<per Mosen ingredi>>? Quasi, qui
dicunt baptismum succedere circumcisioni, negent fidem in semen
Abrahae esse ostium, per quod introitur, cum et electos a mundi

--51--

constitutione dicamus cum Paulo in Christo electos esse [vgl. Eph
1, 4]. Quam inepte argumentatur infoelix malae causae patronus!
20. An non beatus Petrus huius collationis errorem manifeste coarguit,
cum baptismum Christianum non circumcisioni legali, sed diluvio Noha
confert, 1 Pet. 3 [v. 20]? Et cur Paulus volens mysteria nostra patrum mysteriis
conferre, non producit circuncisionem pro baptismi antitypo, sed baptismum
Mosis et transitum maris rubri, 1. Corinth. 10 [v. 2]? Discrimen: Circuncisio
veritatem in Christo revelandam significatione praevenit, baptismus
revelatam et impletam testatur ac rememorat appraehensam. Circuncisio
Christi beneficia purgata fide corda significat et figurat, quae est obturati
cordis apertio; baptismus praedicat, confitetur, crucifigitur, commoritur, innovaturque
resurgens.
20. Quod Petrus diluvio [vgl. 1 Petr 3, 20f] et Paulus nubi [vgl.
1 Kor 10, 2] baptismum comparat, pro se rapit imperitus allegoriarum
expositor. Nam si baptismus non debet circumcisioni conferri idcirco,
quod Petrus diluvio comparavit, iam Paulus quoque erravit
nubi comparando. Discat igitur ille, quisquis est, allegorias istas libere
fieri. Nihil enim sunt allegoriae quam rectae comparationes. Novas
ergo allegorias voluerunt adducere apostoli et non sacramenta sacramentis
conferre. Nam diluvium non erat ecclesiasticum sacramentum
neque nubes. At circumcisio et baptismus sacramenta sunt. Non
ergo sunt in isto argumento apostoli de sacramentorum successione,
sed sacramentis res priscas comparant.
21. An non discriminata inter se sint circumcisionis et baptismi mysteria?
An non diversorum testamentorum symbola?
21. Mysteria (nisi ille non capiat, quod proprie mysterium significat)
omnino eadem sunt in circumcisione et baptismo. Utrumque
enim sacramentum significat populum aut ecclesiam dei esse, qui circumcisi

--52--

cumcisi aut baptizati sunt. Utrumque hoc requirit, ut initiati corda
circumcidant [vgl. Ez 44, 9; Dtn 10, 16] et loti ac mundi nova creatura
sint [vgl. 2 Kor 5, 17]. Quorum mysteriorum prius istud eis etiam convenit,
qui per aetatem aut tempus a deo constitutum posterius nondum
habent. Nobiscum sentit Augustinus, qui in Ioannem tract. 45
sacramenta veteris ac novae legis omnino eadem facit. Eadem est ecclesia
et una, quia una est fides tam eorum, qui circumcisi, quam qui
loti sunt baptismo. Nam alias qui essemus filii Abrahae, si
Abraham non haberet eandem quam nos fidem? Testamenta quoque
non sunt diversa, quantum ad praecipua fidei ac religionis pertinet;
sed quantum ad Christum et ea, quae Christum portendebant
ac paedagogi instar inducebant, hoc modo [fol. 222v] diversa
sunt: Christus illis promissus est, nobis autem iam datus ac praestitus.
Significabant illius mortem ac sanguinem olim peccuini cruores
et hostiae ceteraque mysteria, quae omnia, postquam corpus adfuit,
velut umbra evanuerunt.
22. Cur non observant, quae Paulus copiose de baptismo Christia no
docet, Rom. 6 [v. 3f]; 1 Corinth. 12 [v. 13]; Gal. 3 [v. 27]; Col. 2 [v. 12]; inter
circumcisionem et baptismum Christi quae dicat et quomodo tam accurate
discernat, circuncisionem baptismo praeponat, non conferat, si sunt idem?

--53--

22. Nunc ad locum Pauli Col. 2 [v. 10-12] ventum est, quo planissime
videtur credentes semper hoc sensisse, ut baptismo successerit
circumcisio, cum baptizatos tam adperte perhibet circumcisos.
Verum ut hic locus non nihil lucis (quam non omnes videmus) habet,
sic non est temere transmittendus. Sic habet sensus Pauli: <<Estis
enim eo initiati>> (sic enim hoc loco πεπληρωμένοι vertendum est,
quia Hebrei utuntur implendi verbo pro consecrandi et initiandi
verbo; nec obstat, quod prius Christus appellatus est πλήρωμα,
est enim μετάstasis valde elegans), <<qui est caput>> (en, quam belle
ad summum sacerdotium spectat) <<omnis primatus ac potestatis, in
quo et circumcisi estis, circumcisione ἀχειροποιήτῳ, cum corpus
scelerum carnalium deposuistis per circumcisionem Christi, cum
sepulti estis cum illo in baptismo, cum quo et surrexistis per fidem in
virtutem et efficatiam dei [vgl. Röm. 6, 4], qui illum ex mortuis excitavit>>
[Kol 2, 10-12]. Hic, ne nimis longus sim, et ipse moneo, ut hunc
locum expendant, et videbunt Paulum in hoc esse, ut ostendat iis,
qui ex gentibus crediderant, vero deo initiatos esse. Cum autem, ut

--54--

non tantum in Actis [vgl. Apg 11, 2; 15, 1], sed per omnes ferme epistolas
Pauli est videre, ab exordio praedicati per gentes evangelii
semper essent, qui circumcisionem obtruderent fratribus, iam ἀντιπολιτεύεται
per omnia, hoc est: diversum agit et docet circumcisos
esse, hoc est vice circumcisionis baptizatos esse, quo minus circumcisionem
desiderent [vgl. 1 Kor 12, 13]. Et ad huius rei testimonium appellat
fidem illorum, qua fidant divina virtute et non cerimoniis etc.
[vgl. Röm 4, 9-13]. Quod autem catabaptistae ad haec dicturi sunt: Vides
autem, ut peccatorum depositio, sepultura et resurrectio requirantur?
Sic respondendum esse censemus: Hac classe hoc agi, ut circumcisionis
loco non sit baptismus. Eum errorem primum videmus iam
confutatum esse. Deinde quaerimus, quibusnam aut praedicent aut
scribant apostoli? Dicent, nimirum credentibus. Imo, inquam, ecclesiis,
non tantum credentibus, id quod in titulis epistolarum non paucis
est videre, quantumvis sanctos, electos fratresque appellent Nam
si solum credentibus scriberent, quis, quaeso, cui redderet epistolam?
Sermo igitur, cum ad totam sit ecclesiam, recipit eum pia mens tantum.
Cum autem in ecclesia sint increduli perfidique, adhuc tamen fit
ad illos sermo, cum fit ad ecclesiam visibilem, sunt enim adhuc membra
eius ecclesiae. Constat ergo, quod in axiomatibus nostris diximus,
haec in genere ad ecclesiam dicta, quae nostris sensibus patet,
quamvis ii tantum vere fidant, qui electi filii dei sunt, etiamsi non omnes
pro tempore. [fol. 223r] Constat deinde, quod apostoli a sacramentis
epicheremata desumunt, quibus ad ea, quae sacramentis significantur,
velut calcaribus agant; non quasi sacramentum nemini
dandum sit, nisi qui iam impleverit id, quod sacramentum significat.
Nam hoc modo tam abest, ut cuiquam dari possit, ut verear neminem
esse, a quo non essent auferenda sacramenta, adeo nemo habet, aut
est illud, quod sacramentis significatur.

--55--

23. Cur denique non velit nos <<pueros sensibus>> esse, 1 Corinth. 14 [v. 20]?
Si conditio illorum tam bona sit coram deo, si <<illorum est regnum coelorum>>
[vgl. Mk 10, 14], ut aliqui interpretantur, Christus dixerit?
23. Pueri non debemus esse sensibus, hoc est stulti et rerum humanarum
amantes. Sed contra, pueri debemus esse. Qua in re? Malitia.
Ut arrogans catabaptista sibi placet paralogismis: Si puerorum conditio
tam bona est, inquit, ut quidam perhibent etc., cur vetat nos pueros
esse sensibus? Quasi vetet nos pueros esse inocentia, id vero tam
adperte, ut dicat: Nolite puerilia sentire! Id enim est pueros esse sensibus.
Sed ille omissa <<sensus>> voce <<pueros>> tantum adsumit, quasi
dixerit: Nolite pueri esse!
Postremo ipse videat, quam splendida sit conditio puerorum, cum
Christus neget quemquam in vitam ingressurum, nisi fuerit sicut infans
[vgl. Mk 10, 15]. En, quam impium pectus, pietatis simulatione
quam impietatem foveat! Christi sermonem et comparationem contemnit,
quo Christum, sed pro more catabaptistarum, explodit.
24. Si in Christo neque circuncisio quicquam valet, nec praeputium, sed
fides quae per dilectionem operatur, et nova creatura; an non sequitur, baptismum
illum circuncisionalem, quo parvuli tinguntur, perinde nihil valere? An
non a fide et nova creatura potius, quam a circuncisionis typo iacienda sunt
Christianismi fundamenta? Qui dicit circuncisionem ad exemplum baptismatis
valere inter gentes, et ad congregandam ecclesiam, is Paulo manifeste
resistit, Gal. 5 [v. 2-6]; 1 Corinth. 7 [v. 18-24].
24. Et nos damus neque circumcisionem neque baptismum aliquid
esse, quomodo iste ex Pauli sententia [vgl. 1 Kor 7, 19; Gal 5, 6] arguit.
Sed quomodo nihil aut aliquid sunt? Si ad salutis efficatiam sive
causam spectes, non reddit salvum neque circumcisio neque baptismus,
sola enim numinis gratia et liberalitas beat; si vero ad mysterium,
quod sacramenta significant, iam dicimus adeo necessaria esse,

--56--

ut, qui ea contempserit, antea caput religionis non teneat, quod est fidere
uno deo. Qui enim fidunt deo, eius sacramentis gaudent. Tam
abest, ut abiiciant. Sunt enim signa sanctae unionis et comercii cum
dei et hominum tum hominum inter se. Est autem sententia Pauli
explicanda sicut prius: Si quis circumcisionem sibi adesse glorietur,
at id, quod spirituale per eam significatur, puta fidem, non habeat,
hic frustra sese iactet [vgl. Röm 2, 23-25]. Sed quis non videt hoc eis
dici, qui in ecclesia se esse iactant, cum tamen nihil deo dignum operentur,
non eis, qui intra ecclesiam censentur et operandi aut sentiendi
usum nullum habent, ut iterum Paulus a sacramentis ipsis fidei
et confessionis ad opera ipsa urgeat.
25. Si loco circuncisionis esset nobis externus baptismus, si tam parum, (ut
quidam putant) discriminis est inter populum novi et veteris testamenti, inter
legem et evangelium, aut, si vis, inter Mosen et Christum; an non consequetur,
ut quemadmodum olim circuncisio conscientiam obstrinxerit, ita nunc
quoque baptismus circuncisionalis idem faciet? Aut dicat mihi diversitatem
quispiam paedobaptistarum, qui contra Paulum circuncisionem ad exemplum
baptismatis, quo ecclesia inter gentes congregetur, valere dicit.
26. An non qui circunciditur, et qui loco circuncisionis baptismum habet,
debitor est universae legis faciendae, Gal. 5 [v.3?], Gen. 17 [v. 14]: <<Masculus,
cuius praeputii caro circuncisa non fuerit, delendus>> etc. Iam vide, an non
illa maledictio baptismum circuncisionalem iuste sequatur. Id quod papistae
hodie observant, qui externo baptismo gratiam et vim salvificam tribuunt. Et
tantum in praesentiarum, circa collationem Iudaicae circuncisionis et baptismi
Christiani. Nam tinctionem illam parvulorum et circuncisionem idem
esse, id est, utraque nihil esse, apud me interim nullum est dubium, donec
quaestionibus istis meis satisfiat.
25. [et 26.] Qui baptizatus est, non minus est obnoxius omnibus legibus
foederis, quam circumcisus est, nisi quod externa, quae tantum
in figura contigerunt, cum circumcisione sunt abolita. Imo angustius
alligati sumus ad legem quam prius. Nunc enim nec irasci licet neque
uxorem proximi concupiscere ad stuprum [vgl. Mt 5, 22.27f]. Et
Christus non venit ad abrogandum legem, sed ad [fol. 223v] perficiendum
atque implendum (vgl. Mt 5, 17]. Hoc praestant papistae catabaptistis,
quod illi semper dixerunt legem decalogi non esse abolitam

--57--

tam, isti vero nunc abhorrent ab lege propter circumcisionem teneri
homines, nunc vero legem ita inculcant, ut nonnunquam dicant sese
haerere, an circumcidendi potius simus an baptizandi. Nos vero,
quandoquidem lex spiritualis est et hic antagonista nos totos in spiritum
transformari exigit, sic legem dicimus esse abolitam, ut damnare
nequeat: <<Nihil enim damnationis super est his, qui sunt in Christo
Iesu>> [Röm 8, 1]. <<Non enim sumus sub lege, sed sub gratia>> [Röm
6, 15], hoc est non metu legis facimus, quod lex monet, sed animi fidelis
ac religiosi propensione. At simul discernendum est inter leges.
Sunt enim, quae sic ad externa pertinent, ut pro re nata mitti aut servari
possint a fidelibus. Sunt deinde perpetuae et imutabiles eo, quod
nihil quam spirituales: <<Diliges dominum deum tuum>> etc. [Dtn
6, 5; vgl. Mt 22, 37 u. a.], et <<proximum tuum sicut teipsum>> [Lev
19, 18; vgl. Mt 22, 39 u. a.]. Tales sunt, ut aboleri nequeant. <<Ex his
enim lex et prophetae pendent>> [Mt 22, 40]. Quomodo igitur possent
sine legis, prophetarum ac evangelii ipsius abrogatione auferri? Sed
de hac re alias satis diximus.
27. Si dicat quispiam, baptismum Christianum, id est, quo ecclesia
Christi donata est, baptismo Ioannis aequivalere; is nihil minus toto coelo
aberrabit. Baptismus Ioannis in poenitent[iam] Christi, inremissionem
peccatorum. Hic non loquor de externa mersione sola, sed de toto negotio aut
sacramento. Non enim in externa pii et fideles respiciunt, sed in mysteria, ut
Paulus externa nihil, imo se nihil esse dicit [vgl. 1 Kor 13, 21]. Sed quaeram
interim: an nihil sit discriminis mysterii baptismi Christi, a mysterio baptismi
Ioannis. Si nihil, frustra baptismus a Christo erit institutus; frustra
Paulus eos, qui baptismate Ioannis erant tincti, censuit baptisandos,
Act. 19 [v. 1-7]. Frustra Petrus innuit abrogatum, Act. 10 [v. 47f], si nihil
aliud sit baptisma Christi quam erat Ioannis. Sin vero discrimen est mysteriorum
(ut certe est non minimum) videant illi, qua ratione baptismum ecclesiae
Christi baptismo Ioannis assimilare audeant; et num liceat, post datum
spiritum sanctum Ioannem quaerere cum suo baptismo, relicto interim baptismo
Christi. Locus Act. 13 [v. 23f] digne expendatur, ubi Paulus dicit:

--58--

<<Huius, inquit, Davidis e semine deus, ut promiserat, adduxit Israeli servatorem
Iesum, cum ante praedicasset Ioannes ante faciem introitus eius baptismum
poenitentiae Israeli.>>
27. Baptismus Ioannis non minus est baptismus Christi quam
baptismus Pauli. Confirmatio: Prima, quia Ioannes non minus
baptizabat in Christum Iesum quam Paulus. Act. 19 [v. 4] habemus
eius rei testimonium a Paulo, qui sic loquitur: <<Baptizavit
plane Ioannes baptismum poenitentiae populo intendens in eum,
qui post se venturus erat, ut crederent, hoc est in Christum Iesum.>>
Secunda, quia Ioannes non magis baptizavit in nomen
Ioannis quam Paulus in nomen Pauli, qui et dicit: <<Num in nomen
Pauli baptizati estis?>> [1 Kor 1, 13]. Tertia, quia, cum baptismus
Ioannis praecipue illius doctrinam significet, et doctrina illius nihil
aliud est quam evangelium ipsum, ut patet Ioan. 3 [v. 36]: <<Qui credit
in filium, habet vitam aeternam, qui non credit>> etc., constat,
quod ad doctrinam pertinet, eundem esse Ioannis cum Christi
baptismo. Quarta, quod Christus in Ioannis, hoc est in suo baptismate,
sed a Ioanne dato, baptizatus est [vgl. Mk 1, 9]. Nam si
Ioannis baptismus fuit, non Christi, iam haec sequentur absurda:
tria esse testamenta Mosis, Ioannis, Christi, est enim baptismus
non minus celebre et augustum sacramentum quam circumcisio; ecclesiam
Ioannis esse abolitam, si eius baptismus est abolitus; baptismum
Ioannis, qui evanuerit, consecratum esse trinitatis praesentia,
quod de Christi baptismo alias non legitur; et, quod intolerabile,
impium et contumeliosum est, Christum cum veteribus circumcisum,
cum ecclesia Ioannis baptizatum, quae antiquata sit, et nobiscum
non esse baptizatum. Si iniquus iudex ille non pronunciavisset
ante causae cognitionem et causam cognoscendi animus illi fuisset,
[fol. 224r] potuisset haec omnia discere ex his, quae vel nos soli de
hac re scripsimus non ignari, quid vel veteres, vel recentes theologi de
hac re tradant. Sed multi docent, quod nesciunt. Quae vero ex scriptura

--59--

credit se adversarius contra nos adduxisse, in universum a nobis
stant. Act. 19 [v. 4] historia dudum a nobis est exposita, et nostra
expositio firmata, ut nemo non videat ex ipsius Pauli verbis Ioannis
baptismum Christi esse. Sed qui se in baptismo Ioannis dicebant
esse baptizatos, errabant. Non enim recte docti erant rem Christianam,
quod testantur, cum baptizantur, hoc est: planius docentur
Ioannem in Christum duxisse; protinus Christum recipiunt,
quod spiritu sancto fiebat, quem hactenus ignoraverant. <<Nemo enim
potest dicere <dominus Iesus>, nisi in spiritu sancto>> [1 Kor 12, 3].
Sed de hoc satis. Petrum vero audiamus apud Cornelium disserentem:
<<Palam vobis nimirum exposita res est, quae per totam Iudeam
gesta est, quae in Galilea initium coepit iam inde ab exordio
baptismi, quod praedicavit Ioannes>> [Apg 10, 37f]. Haec, mi frater,
nasuto homini talia videntur, quae insinuent Ioannis baptisma abrogatum.

--60--

Sed ignoravit imperitus homo Latinos quoque a Grecis
mutuata locutione dicere <<post>> principia, hoc est, cum primis, cum
promachis virtute μετὰ λήψεως.
28. Quaero praeterea, quomodo Ioannes in ecclesiam Christi homines
receperit, cum tamen ecclesia Christi tum nondum fuerit ędificata? Nondum
enim spiritussanctus (unicus ecclesiae Christi aedificator) erat, Io. 7 [v. 39].
28. Miratur incircumspectus homo, quomodo Ioannes in ecclesiam
Christi receperit homines, non cogitans, quomodo receperint
apostoli. Sed obstaculum ponit, quo se iure ostendat admirari: Cum
spiritus sanctus, inquit, nondum esset Ioann. 7 [v. 39], ergo nec apostoli
fuissent in ecclesiam Christi recepti. Neque intelligit Ioannem
non dicere spiritum sanctum non fuisse tum (sic enim creatura
esset), sed non erat, inquit, sic scilicet magnifice datus ut in die pentecostes;
nam Christus nondum resurrexerat et ascenderat. Post ista
enim constitutum fuit a deo spiritum ducem ac curatorem mittere.
29. Utrum ille (quisquis sit) qui dicit se tantum baptisma Ioannis (non
Christi) habere, conscientia recta asserere possit, se evangelium Christi,
coenam Christi habere? Adeoque se <<dispensatorem mysteriorum dei>>
[1 Kor 4, 1] esse asseverare audeat?
29. Argute quaerit, an ille, qui dixit se in Ioannis baptismate baptizatum
[vgl. Apg 19, 3], vel alius aliquis possit iactare se evangelium
Christi habere. Cui respondemus: Si de his quaerit, qui hoc Ephesi
adhuc ignorabant [vgl. Apg 19, 1-7], quod summa rei erat, puta Christum,
iam dicimus neque Christum neque evangelium, imo nec
baptismum Ioannis (ut donemus etiam nomen baptismi Ioannis)
tenere. Ioannes enim in Christum ducebat. Si vero de quoque, qui
baptismum Ioannis haberet perfecte, hoc est, qui recepisset Christum,
ad quem ille mittebat et adducebat, iam dicimus, quae porro est

--61--

haec interrogatio, an, qui Christum haberent, evangelium haberent?
Aut quid iam est dubio dignum in re? Quamvis hoc interim omnes fateri
cogimur videri ex Ioannis discipulis paucos fuisse, qui Christum
receperint, non culpa Ioannis, sed quod Christum et
Ioannem a vitae sanctimonia et [fol. 224v] duritia aestimarent, id
quod gnavis obvium est, dum Andream Ioannis discipulum vident
monitum a magistro transire ad Christum [vgl. Joh 1, 35-40] et
Ioannem ad Christum mittere discipulos ad interrogandum: Tu
quisnam es? [vgl. Mt 11, 3; Lk 7, 19].
AD QUARTAM CLASSEM
QUARTA CLASSIS, DE MINISTERIO NOVI ET VETERIS TESTAMENTI,
ET COLLATIONE ECCLESIAE GENTIUM.
30. Utrum ministerium novi testamenti sit ministerium literae vel spiritus?
Si spiritus, utique a spiritu incipiat oportet (Gal. 3 [v. 3]: <<Spiritu incoepistis>>)
et non ab externis. <<Nemo enim venit ad Christum, nisi pater traxerit
eum>>, Ioannis sexto [v. 44].
30. Habet novum testamentum non minus litteram quam spiritum.
Littera enim in scripturis interim legem, interim externa significat.
Habet ergo legem, habet et externa sacramenta, scilicet evangelium
quoque. Sed non habet fiduciam litterae, hoc est, non fidit factis
aut externis, sed sola misericordia dei. Incipimus ergo spiritu non minus
quam olim, cum Christo fidimus. Incipiunt et liberi nostri spiritu,
cum ex foedere, quod deus nobiscum iniit, ad eam ecclesiam se
sotiant, quae spiritu vegetatur et vivit. Sed synechdocham imperiti
homines non vident. Quid enim operum fiducia, quam Paulus in
Gallatis coarguit [vgl. Gal 3, 1-5], aliud quam signum est non probe

--62--

intellecti evangelii, signum non plene recepti Christi, signum ignoratae
gratiae? Qui enim gratia per Christum fidunt, nequeunt operibus
fidere. Quomodo autem dicit Paulus spiritu orsos esse, cum
constet impossibile esse eos, qui illustrati sunt quique coeleste donum
degustarunt et participes spiritus sancti facti sunt, qui suave verbum
dei degustarunt et virtutem venturae vitae, si relabantur, denuo renovari,
Heb. 6, [v. 4-6]? Quam nos sententiam sic veram alias ostendimus,
ut, quicumque veram fidem dei munere nacti sunt, non possint
ab illa excidere. Qui enim veram fidem habent, per spiritum habent;
spiritus autem ille non est proditor aut desertor spiritus, sed fidei ac
certitudinis, hoc est enim spiritus veritatis, quomodo eum Christus
ipse Hebraico more vocat [vgl. Joh 14, 17; 15, 26; 16, 13] pro spiritus
verus, certus, firmus, fidelis, ‎‏‏‎ . Apparet itaque multos in ecclesia
Gallatiae fuisse, qui recte Christum tenerent, multos, qui nondum
ad fidei cognitionisque certam plenamque mensuram venissent; adhuc
tamen dixit spiritu coepisse, cum plane non omnes accepissent,
quos adfatur. Non ergo possunt ex hoc loco evincere, ut iam ad fastidium
monuimus, quod in ecclesia omnes, ad quos fit sermo, acceperint
libertatis spiritum aut quod nemo in eam sit recipiendus, nisi qui
prius spiritum habeat. Variant enim divini quoque sermones, cum ea,
quae ad solos electos pertinent, dum proprie vis loqui, ad totam ecclesiam
loquuntur, in qua sunt reprobi cum electis.
31. Paulus minister sancti spiritus 1 Cor. 4 [v. 1] ita ait: <<Sic nos existimet
homo>> etc. Iam tu mihi responde, num non fideli ministro Christi cum primis
necessarium sit, ut citra praescriptum domini nihil agat, ut certo sciat quid
agat, et cum quibus agat; praesertim in magnis illis mysteriis, quae sacramenta
vocamus; ut nimirum testimonio conscientiae suae sciat, quod soli deo, cuius
legatione fungitur, non autem hominibus ad placitum agat? Ex prophetia spiritus
et substantia fidei, non ex humanis coniecturis in novo testamento docendum
et agendum est. Exemplo est Paulus Rom. 15 [v. 18]: Is nihil audebat
loqui eorum, quae non operabatur in eo Christus.

--63--

31. Recte sane de fideli ministro disseruisset (hi enim fideles a
Christo et apostolo iure vocantur, qui domino fidem servant, non
sibi, hoc enim est perfidia), nisi postmodum perfidus homo sua admiscuisset
ac dixisset: <<Ut certo sciat, quid agat et cum quibus agat>>.
Quibus impius homo vult innuere, quod minister non debeat baptizare,
ni sciat adesse fidem; deinde nec baptizari quemquam debere,
nisi in praesentiarum credat, id quod in adultis et extra ecclesiam natis
observandum esse nemo negat, [fol. 225r] imo nos istud magis solide
docemus. Sed redeo ad inscii hominis scientiam, de qua tradit magno
supercilio ministrum non debere baptizare nimirum, ni sciat fidem
habere eum, qui baptismum ambit. Ergo perfidi fuerunt Ioannes,
Petrus, Paulus, apostoli omnes. Quis enim istorum non quaerit fratrum
perfidiam? Adde, quod nominatim Simon Magus, Iudas,
Zaphyra, Alexander Χαλκεύς baptizati sunt ab apostolis, cum
tamen perfidi essent.
32. Quaero deinde, ubinam Christus dominus et magister noster iusserit,
ut in domo eius ecclesia (non enim hic de Mosis synagoga loquor), post revelatam
evangelii gratiam, post manifestatum illud magnum mysterium, cuipiam
insensato mysteria sua dispensentur; imo cum aliquo agatur, cum quo loqui
non possis, et qui te quid agas, non intelligat. Maximum est discrimen inter
domum Mosis, et domum Christi. Vide Heb. 3 [v. 3-6].
32. Quaerit scipturae proditor et catabaptisticus transfuga, ubinam
Christus docuerit, ut cum aliquo agatur, quocum loqui non possis
quique, quod agas, non intelligat. Audiat ergo auris adultera: Christus
amplexus est parvulos, qui ad se veniebant, bene praecatus est
super illos et ad se venire prohibentes increpat; et hi quidem vulgari
adfectu videntur temere a fidelibus incredulisque allati ad eum, ut aliquid

--64--

salutis corporalis auferrent [vgl. Mk 10, 13-16 par]. An hoc nos
exemplum non docet, quod et Christianorum liberi sint Christo
in ulnas ecclesiae offerendi?
An non ipse in templo oblatus est [vgl. Lk 2, 21f], an non circumcisi
infantes ὀκτήμεροι [!, vgl. Lev 12, 3], an non in purificatione a matribus
allati [vgl. Lev 12, 6-8]? Et quid multis est opus, an non perpetuo
ecclesiae filii eodem numero, loco existimationeque fuerunt quo et
parentes? Hic autem noster, dum haec omnia se ignorare audacter
dicit, quae tamen ignorare non potest, quid aliud quam scripturam
more catabaptistarum sese prodidisse prodit? Qui illam, dum libet,
recipiunt et rursus abiiciunt, dum libet.
33. Sed <<quis nam est fidelis dispensator ac prudens, quem constituit dominus>>
etc. [Lk 12, 42]. Utinam istam regulam paedobaptistae expenderent,
quantum satis esset.
33. Sunt fideles dispensatores in ecclesia, qui scite ac comode cibum
apponunt, reliquum autem ministerium rerum externarum in
diaconos reiiciunt. Paulus enim pauculos quosdam baptizavit, non
enim missus erat ad baptizandum, sed ad cibandum [vgl. 1 Kor 1, 17].
Sunt et fideles diaconi, qui bene ministrant et gradum honoremque
suum in ecclesia habent [vgl. 1 Tim 3, 13], dum filios ecclesiae dei

--65--

baptizant. Nam quod isti παιδοβαπτισμόν per calumniam vocant, id
ecclesiae baptismus est; et Christus ipse, propheta Ioannes, apostoli
omnes ne verbo quidem unquam diviserunt infantium ab adultorum
baptismo. Quod irrefragabile argumentum est eadem uniformitate
primitivam ecclesiam usam esse in sociandis ecclesiae infantibus,
qua patres usi fuerant. Non pauca enim sunt etiam inferioris notae,
quae secum apostoli in ecclesiam traxerint. Quanto magis videmus
Hebraicam gentem cerimoniis plus satis gaudentem nunquam boni
consulturam fuisse, si liberis suis ecclesiae societas fuisset negata,
praesertim cum videamus de circumcisione tam acriter certavisse,
quam secum in ecclesiam traducere contendebant.
34. An non infidelis et imprudens est dispensator, qui cibum vult dare non
esurienti, neque manducare volenti? Qui mysterium domini ante tempus prostituit,
ne dicam prophanat? Qui dat quod ipse signarit aut conscripserit, non
quod dominus curae ipsius tradiderit? Taceo illum, quem non dominus, sed
qui seipsum dispensatorem fecit, qui nescit praeterea quid agat, nequ eullam
facti sui coram deo certam rationem habet.
34. Non est infidelis dispensator, qui cibum proponit etiam non
esurienti; alioqui et Christus ipse infidelis fuisset, cum nolentibus
et invitis praedicavit. Neque nos praedicamus infantibus, sed cum
tempus adest in ecclesia, cuius membra sunt, docemus. Et non agimus,
quod nesciamus, sed qui verax est, docuit nos [vgl. Mk 12, 14].
Illi docent, quod ex deo non didicerunt, infantes scilicet Christianorum
non esse ecclesiae membra, quod vere est impium.
35. An non in incertum currat, et aërem feriat [vgl. 1 Kor 9, 26], qui parvulos
baptisat; ut interim de periculo taceam? An non citra omne imperium domini
agat, qui infantes Adam in regnum spiritus et fidei signare contendit,
cum tales nihil isthuc intelligant, confessionemque salutis nullam habeant,
Rom. 1 [v. 16]? Hoc vero est super harenam aedificare [vgl. Mt 7, 26], et super
nihilo niti, in iniuriam rectitudinis evangelii Christi.
35. Nemo baptizat infantes carnis [vgl. Röm 9, 8] neque infantes
Adam in regnum Christi intrudit, sed ecclesiae filios inducimus in
regnum Christi. Quod Christi regnum quaeque ecclesia Christi
non constat ex solis electis, sed ex universis vocatis, qui ad nuptias
veniunt, quantum-[fol. 225v]vis non omnes lato clavo sint induti; et
repulsa tum eveniet, cum sponsus convivas recognoscet [vgl. Mt
22, 1-14], non cum pertinax catabaptista expungit vel accenset pro
sua libidine.

--67--

36. Quid sit, homines recipere in ecclesiam et regnum coelorum. An nostri
sit officii opus? An nos regni dei domini, et non potius servi inutiles sumus
[vgl. Lk 17, 10]? Num non illi soli competit, cuius est seminatio, aedificatio,
agricultura [vgl. 1 Kor 3, 9]? Nota, ecclesiam externam et internam nullam,
imo nihil esse; ne quis hic effugium quaerat. Coelesti vocatione vocamur in
ecclesiam, Hebraeorum tertio [Hebr 3, 1], non humanis conatibus. Et Christus
pastor, oves in unum ovile congregat [vgl. Joh 10, 14-16].
36. Nos in ecclesiam recipimus non autores aut domini, sed ministri
in ecclesiam domini receptos data tessara [!] visibiliter recipimus,
qui aut ex promissione aut spiritus illustratione vere antea sunt
accepti, haud aliter, quam cum pontifex vestalem, quae prius, ut vestalis
fieret, electa erat, his verbis susciperet: <<Ego te, amata, capio>>.
Quam, quaeso, amatam vocabat? Quae, quod ad religionem pertinebat,
propter quam amata vocabatur, nondum erat amata, quia nondum
vestalis. Vocatur ergo in ipsa initiatione, quod post initiatam futura
erat. Hic vero cum promissio fit in manibus, cur illam nobis conantur
eripere paedomastyges quavis tigride crudeliores? Sacramento
itaque recipimus, qui re ipsa dudum fuerunt recepti.
37. An non regnum dei hoc modo cum observatione veniret, si pueri per
baptismum in illud recipi possent, aut ingrederentur.
37. Regnum dei non ideo venit cum observatione, dum infantes
baptizantur; nos enim electioni divinae bonitatis referendam scimus
beatitudinem. Vestro errore veniret regnum dei cum observatione.
Nam si nemo baptizandus est, nisi qui fidem per spiritum sanctum

--68--

habet, et vos deinde quemque confitentem baptizabitis, quasi ex confessione
certi sitis de illius fide, cum tamen multi perfidiose nomen
dedisse depraehendantur, iam fieret secundum vos, ut, quicumque
baptizaretur, certo sciretis esse electum dei, quod tamen re ipsa non
est.
38. Quis sit in novo testamento ordo et processus veniendi in ecclesiam
Christi; et quid sibi velit Christus, cum dicit: <<Omnes quotquot ante me>>,
etc. [<<venerunt fures sunt et latrones>>, Joh 10, 8]. Oportet accedentem credere.
<<Sine fide impossibile est>>, etc. [<<placere deo>>], Heb. 11 [v. 6].
38. Hic est ordo addicendi et veniendi ad ecclesiam Christi: <<Ite,
docete omnes gentes>>, cumque docti erunt (synechdoches hic beneficio
utamini volo), hi scilicet, qui doctrinae capaces erunt, <<baptizate
illos in nomen patris>> etc. [Mt 28, 19]. Atque hoc modo amplificate
mihi populum et ecclesiam meam (hic tam electam quam sensibilem
intelligite), quae antea ex solis Iudaeis constabat, ex gentibus universis
[vgl. Röm 9, 24], ut sic dilata eisdem legibus, libertatibus ac donis
gaudeant, qua ab exordio usa est ecclesia mea. Ii nunc, male feriate
homo, si modo non sunt imanes belluae, qui non iam velut Herodes
in corpuscula, sed in animulas infantium saeviunt, et Christianorum
liberos ecclesia pelle, cum ab ortu et occasu simus recubituri
cum deo Abraham, Isaac et Iacob [vgl. Mt 8, 11], cum sit
<<unus pastor et una caula>> [vgl. Joh 10, 16]. <<Quotquot venerunt
ante me, fures sunt>> etc. [Joh 10, 8]. Non intelligit rudis magister
<<πρὸ ἐμοῦ>> positum esse pro <<ἀντὶ ἐμοῦ>>, hoc est <<pro me>>, hoc
sensu: Omnes, qui venerunt pro me, qui sese pro salvatoribus Christis
aut liberatoribus vendiderunt, fures sunt et latrones [vgl. Mt 7, 15;
24, 23f]. Quicquid enim omnes totius orbis gentes deificarunt, hoc est,
pro divina virtute imaginarunt, frivolum fuit.

--69--

39. An non is currat praeter Christum, ut veniat ante Christum, qui infantibus
carnis, priusquam formetur in eis Christus [vgl. Gal 4, 19], mysteria
divina impertit; quique baptismo circuncisionali gentes in semine Abrahae
benedicendas, in ecclesiam conscribere praesumit, iustumque ordinem ministerii
apostolici (de quo Rom. 10 [v. 15]) pervertit. Alium ordinem constituunt
paedobaptizatores, quam decrevit, et gentibus permisit deus; et aliter agunt,
quam consummator [vgl. Hebr 12, 2] omnium promissionum Christus voluit.
40. An ecclesia gentium ab elementis, an a gratia dei potius incipiat; an ab
externis aut ab unitate spiritus, unius capitis, unius sponsae, unius fidei censeri
debeat? Christus via [vgl. Joh 14, 6], non tinctio externa.
39. et 40. Hi infantes, quibus facta est promissio quique intra ecclesiam
nati sunt, cur vocantur ab eo <<infantes carnis>>? An enim non
sumus iuxta Isaac filii? Ordinem, ut antea dictum est, sic servamus,
ut, ubi nulla est ecclesia, nulla sunt membra Christi, non sic facere
tentemus, ut baptizando moliamur ecclesiam Christo, sed docendo,
deinde baptizando. At credentium (quos iterum [fol. 226r] nostro iuditio,
hoc est ecclesiae sic vocamus) liberos non minus ecclesiae accensemus
quam ipsos credentes et fideles, ei autem ecclesiae, quae nobis
est et appellatur ecclesia; id autem tandem, cum ad ecclesiam parentes
accesserunt.
41. An non potius in ministerio impletae circuncisionis sumat Christianismus
initium, adeo ut circuncisionis mysterium in his qui Christi baptismo
tingendi sunt, iuste praecedat.
41. <<An non potius>>, inquit religiosus homo, <<a ministerio impletae
circumcisionis sumat Christianismus initium>> etc. Hic voluit
dicere a mysterio potius quam ministerio. Sed de apicibus nihil causabimur.
Mens amentis hominis est, an non requiratur circumcisio
cordis [vgl. Dtn 10, 16; Röm 2, 29] in eo, qui baptizandus est? Quid
autem hoc est aliud, quam cui iam saepe responsum est, an baptizari

--70--

possit, qui nondum credit? Sic recoquit cramben aliis verborum pigmentis,
non iam δὶς καὶ τρίς, ἀλλὰ πολλάκις.
42. An non promissiones factae sunt praeputiato Abrahae, Gen. 15
[v. 1ff]. An non pactum dei cum gentibus in semine Abrahae benedicendis,
pręcessit circuncisionem et legem? Quomodo igitur exemplo circuncisionis
parvuli erunt baptizandi, aut in ecclesiam recipiendi? Ecclesia dei ante circuncisionem.
42. Foedus cum Abrahamo pactum an non sit ante circumcisionem
initum, quaerit male cautus orator. Annuimus enim. Sed ille non
cogitavit, quod isto telo tam abest, ut vulnus admittamus, ut etiam nostris
firmatis in se retorqueamus. Abraham credidit, antequam acciperet
circumcisionem; Isaac vero accepit, cum non crederet, sed
ideo accepit, quod Abrahae filius esset, qui fidem ante circumcisionem
habuit. An hic non liquescit noster ordo, sed non noster, sed veritatis,
magis, quam ut opus sit ostendere?
43. An non igitur pacto dei cum gentibus iniurii sunt, imo privilegiis per
Christum enumeratis gentes spoliant easque in occultam servitutem redigere
satagunt, qui parvulos per circuncisionis symbolum Christo adducunt? Hoc
revera est populum gentium in servitutem et sub elementa mundi redigere,
contra Paulum, Col. 2 [v. 8]; Gal. 4 [v. 3]. Est Iudaismum restituere, et figuris
in regno veritatis primas tribuere, contra Christum glorificatum.
43. Cum sic inquit: <<An non igitur pacto dei cum gentibus iniurii
sunt>> etc., equidem ingenue fateor, quod, si alium sensum teneat
quam istum, quasi cum gentibus non sit tale foedus percussum, ut liberi
eorum ad ecclesiam censeri debeant quomodo Hebreorum,
quod non intelligam hominem. Sed si hoc intendit, iam divina promissa,
prophetarum fidem, apostolorum veritatem non modo elevat,
sed tollit. An enim non Christus ipse ad gentes propagandam ecclesiam
esse adserit, cum dicit: <<Recumbent cum deo, Abraham>> etc.
[Mt 8, 11] et: <<Ite, docete omnes gentes>> [Mt 28, 19], <<Ite ad viarum
capita>> etc. [Mt 22, 9]? An non prophetarum nullus est, qui non polliceatur

--71--

gentium vocationem? An non apostolorum praecipuus Petrus
hoc multis testimoniis et argumentis agit coram ecclesia [vgl. Apg
11, 1-18]? Sed leve est catabaptistis more Hebreorum in ecclesia
esse, idcirco, quod sua iustitia fidunt, non electione et gratia dei. De
qua re mox uberius.
44. Cur ita factum sit, ut parentes in docendis et corripiendis liberis
(Ephesiorum sexto [v. 1] non inferius ministerium habeant, quam qui ministerio
alios docendi fungantur publicitus?
44. Paulo stultius deinde quaerit, quomodo factum sit, ut parentes
liberos doceant non minus quam magistri aut praeceptores publici?
Ad quod plane nihil aliud possum dicere quam: Quo nunc se proripit
ille? Quid enim huius vult insanum caput? An ignorat, quod, qui circumcisi
essent olim, lege iuberentur septennali lustro audire verba legis
ac foederis, quomodo Deutr. 31 [v. 10-13] habetur?
45. Cum Paulus commiserit, ut in ecclesia singula decenter et cum ordine
fiant, simulque ad aedificationem [vgl. 1 Kor 14, 26.40]; quaeritur, quis baptismo
parvulorum coram deo unquam sit aedificatus? Aut etiam hodie in domino
aedificetur? Est enim carne gloriari, non in cruce Christi.
45. <<Quaeritur>>, magistraliter inquit praetor, <<quis baptismo parvulorum
coram domino unquam sit aedificatus aut etiam hodie aedificetur?>>
Primum hoc habeat: Nisi ipse teneretur baptismi, quo ecclesiae

--72--

unitus est, loris, iam dudum catabaptistarum haeresiarcha esset.
Non enim audiam hac in re, o frater, cum negas eum, qui haec scripsit,
esse catabaptistam. Esto enim, non sit retinctus! Crede mihi, nihil
vetat illum quam pudor. Quicumque enim eo modo quo ille baptismum
parvulorum elevant et de externis tam immaniter tumultuantur,
[fol. 226v] negant sese baptizatos esse, etiam cum sciunt: proximum
ergo est, ut rebaptizentur. Secundo cum dicit: <<Quisnam est
baptismo parvulorum coram deo aedificatus?>> Ego necesse habeo, ut
quaeram, quid se speret hac interrogatione profecturum. An enim vel
adultus coram deo aedificatur, cum baptizatur? Cum enim baptizare
non liceat secundum te nisi eum, qui fidem habeat, iam fide beatus
est, antequam tingatur, apud deum. Nemo enim credit, nisi qui ad
aeternam vitam destinatus est [vgl. Apg 13, 48]. Aedificantur igitur,
hoc est, iunguntur ecclesiae isti, quae nostro sensui patet, qui baptizantur.
Si ergo nunc quaerit, quid prosit infanti ecclesiae conumeratum
esse, dicam: multo plurimum. Semel, quod ad parentes attinet,
coguntur isti liberos suos ad magisterium ecclesiae aeducare, ut antea
ex Deut. 31 [v. 10-13] dictum est, ut sic inter omnes Christianos
idem aeducandi docendique mos servetur. Quis enim non videt, ut
hoc seculo catabaptistae multos seducunt, quod, nisi magisterium ecclesiae
obstaret, multi liberos suos non offerrent publico ecclesiae
magisterio et sic tot dissidia orirentur, quot essent contumaces
scioli? Iterum, quod ad ipsos infantes pertinet, summa res est et honos
esse de ecclesia dei. Primo propter aeducationem uniformem, de
qua iam est dictum. Secundo propter societatis utilitatem et honestatem.
Cum enim dominus suo nomine gentem Israeliticam dignaretur,
ut appellerentur populus domini [vgl. Dtn 27, 9], exercitus domini
[vgl. Ex 12, 41], coetus vel ecclesia domini [vgl. Num 20, 4], multi tamen
in ea gente fuerunt hoc nomine indigni. Adhuc tamen praestabat
dominus, quicquid promisisset, nihil causatus magnae etiam partis
malitiam. ęque Christianae ecclesiae connumerari prima dignitas

--73--

est cum propter disciplinam sive aeducationem, ut illa uniformis omnibus
contingat, tum propter summum honorem. Quae enim imagines
aequare possunt hanc nobilitatem esse populum dei [vgl. 1 Petr 2, 10],
ecclesiam dei [vgl. 1 Kor 1, 2], exercitum dei [vgl. 1 Chr 12. 22] et esse
Christi membrum [vgl. 1 Kor 6, 15]? Id autem sunt nostro iuditio
omnes, qui ecclesiae accensentur. Haberemus seccenta, sed quousque
tandem excresceret compendium, quod promisimus?
46. Item, cur Paulus Ephes. 4 [v. 5], cum dicit: <<Unus deus, una fides,
unum baptisma>>; praeponit dominum, deinde fidem, tertio baptisma, postea
deum patrem [vgl. Eph 4, 6]. Cur, quaeso, isthic loco baptismi non posuit circuncisionem,
si idem sunt? Cum nihil minus ad fideles patres veteris testamenti
quam ad nos respiciant. Dominus, fides, baptisma. Unde unitas, et ecclesiae
Christi aedificatio; quae dei, non hominum aedificatio est.
46. Circumcisionis non comeminit Paulus Ephes. 4 [v. 5], quia
oblitterata erat, cum autem baptismus nondum natus esset, neque illius
mentio, sed circumcisionis est habita. Instar Grylli interrogat
et contendit σκληροτράχηλος homo, quem iam missum facimus.
Haec nobis, mi frater, extorsisti longe aliis occupato, sed morem
gerere volui, ne crederes te nullum apud nos pondus habere. Proinde
diligenter vigila, ne istud Luporum et Cutionum genus gregem

--74--

tuum vastet [vgl. Apg 20, 28f]. Istud, quicquid est, non excudes ulla ratione,
quod tamen primo limine permiseram. Sed si putas excusum
aliquid fratribus profuturum, ego citra omnem iniuriam calumniamque
eius, contra quem agitur, vulgabo. Saepe enim inter excudendum
in eiusmodi elench[t]icis verbulum aut sententia lenitur aut mutatur,
quamvis litteratores isti, si nobis essent pro sua dignitate, non nostra
modestia tractandi, longe accerbius accipi mererentur. Vale et vigila,
mi frater.