Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

178

<< Nr. 177 | Index | Nr. 179 >> 

Zusätze Zwinglis zu Heinrich Utingers "Bericht wegen heimlicher Korrespondenz der V Orte mit den Kaiserischen"" etc.

(vor?) 27. April und (vor?) 9. Mai 1531
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.4 (Zürich: Theologischer Verlag, 1990) (Corpus Reformatorum 93.4)


Jump to page 159 160 161 162 163 164 165 166 167 168 169 170




--159--

[Zusätze Zwinglis zum <<Bericht
wegen heimlicher Korrespondenz der V Orte
mit den Kaiserischen>> etc.]
[Seite 1] Joseph am Berg ante biennium comminatus est peregrinum hostem nobis
aliquando in alpes immittendum, qui cum nos gravius sit molestaturus quam pro
opinione, molles nos sit redditurus.

--160--

Amman Rychmuot dixit coram senatu Suitensi non debere esse sollicitos, quod
fędus Ferdinandicum coacti sint rescindere, quacumque enim hora idem in manibus
fore, si velint.
Idem consolatus est Suitenses, cum quidam essent solliciti propter iniurias et
contumelias, quę nobis oblatę sunt per hanc hiemem, his verbis: <<Securi ac solicitudine
vacui sitis; nam Marcus Psitacus retrahet Tigurinos brevi, ut non possint nobis
bellum inferre!>>

--161--

Suitię cum quidam instarent, ut opidum Bellazona cum arcibus aut pręsidiis
muniretur aut arces solo ęquarentur, obstiterunt magnates et protinus in crastinum allatę
sunt literę sive fictę sive verę a latrone Müssinensi, quibus Suitenses amicos
appellans hortatus est, ne quicquam contra se agant; nam et ipse nihil sit moliturus
contra ipsos. Quod tamen Müssius ad urbes Christianę civitatis non facit, sed solum
ad Suitenses sive quinque pagos hęc scripsit, id autem postquam Müssius latro
iam in Vallemtellinam irrupisset.
Cum hostibus ergo nostris commercium habuerunt, postquam negarunt
exercitum, quem prius promiserant.
Vogt Bachman de Zug, cum ad contentionem venisset quorundam, inter quos
unus Tigurinus fuit, cum non posset iure illum vel culpare vel obiurgare tandem, dixit:
<<Ir Züricher, ir sind as kriegsch; ir werdend bald vyenden gnuog han.>> Hoc paulum
ante incursionem latronis schultheiß Zuokäsen sun Lucernę palam ante biennium

--162--

dixit ad quosdam in foro piscium, qui in suspitione erant, quod faverent evangelio:
<<Nemmends üch nun nit für, das wir üweren glouben lassind ufkan; denn der fünd
ist schon funden, wir wellend ee an Österrich widerumm fallen weder den kätzerischen
Züricher glouben annemen.>> Et hoc veniebat ex alio dolio; nam semifatuus
homo est, qui hęc dixit.
In valle Rheni, cum quinquepagorum legati propter pręfectum, qui isthic tenebatur

--163--

in nervo, essent, unus ex illis adiit quosdam ac dixit: <<Estne ex vobis, qui literas
Brigantium ferre velit; ei promitto mensis stipendium.>> Et hoc factum est, cum latro
Müssius intra biduum Vallemtellinam invasit, Brigantię autem habitat Marcus
Psitacus et preest rebus.
Plus decies nunciarunt Transrhenani: crebro ad Marcum
Psittacum venire quinquepagicorum legatos, sed non multos at
unum aut duos. Nuncios autem sive tabelliones crebrius.
[Seite 2] In eadem valle Rheni sunt qui hoc a veris testibus Transrhenanis audierunt,
quod Marcus Psit[acus] excubitoribus commendavit, qui Rhenum observarunt,
ut, si duo venirent in parva navicula, qui se dicerent ad se ituros, sine omni discussione
aut inquisitione liberos transire permitterent.
In proximis comitiis, quę Baden sunt habita, fuit Eggius de Rischach
personatus rustica veste apud pręfectum, qui nunc est Underwaldius, quo patet
quinquepagicos perpetuo conspirare cum imperatoriis.

--164--

Schultheiß Honegger, qui nunc hospitium exercet in Rot, palam gloriatus est
cęsaris tabelliones aut nuncios omni septimana transferre literas ad quinquepagicos,
quibus eos consoletur ac iubeat securos esse domique manere, quo consilio adperte videmus
cęsarem hoc moliri, ut si aliquando una nos in parte adoriatur, ipsi nos altera
invadant.
Cum iam nostri profecti sunt ad ferendam opem Rhetis, dixit amman Rychmuot:
<<Die Züricherli farent ietz da wider ünseren guoten fründ von Müss und fuerend
gschütz mitt inen, das wirt dem Märk Sittich recht kan, wer sin nüman vil.>>
Horum verborum causa proximis comitiis, quibus iterum consul
creatus est, sic fuit ausus proponere. Nuperis comitiis civium quidam
me detulit, quasi huiusmodi verba pro comitiis dixerim: <<Es ist
recht, das die von Zürich vil büchsen ferggend, so überkumpt der
von Emß dester me gschütz.>> Cum tamen omnes sciatis me ista non

--165--

dixisse etc. Hic quęrit sceleratus homo, ut comitia testentur eum coram
se ista non dixisse. Cum tamen nemo unquam dixerit pro comitiis
hęc dicta, sed in foro. Deinde addidit hęc verba iam dictis comitiis
pridie calendas maii habitis: <<Es weisst ein gantze landsgmeind,
was ich geredt hab, namlich: das ir söllend bedencken, was ir mit
dem von Müss gehandlet habend.>> Ad hęc verba respondit quidam:
<<Es wär wol als guot, wir wärind ünseren nachpuren zuozogen, als das
wir allweg mit frömden herren handlend.>>
[Seite 3] Undervaldius pręfectus, qui Baden pręest, ante paucos
dies iterum convenit seorsim cum Eggio a Ryschach in pago
quodam Tougren adpellato; hoc nunciavit Bernensis senatus.

--166--

Cum tamen interim bis negaverint se quicquam commercii habere
cum imperatoriis, et constat Eggium constitutum esse super aliquantum
exercitum ducem.
Quod autem cęsar non sit exors aut inscius latrocinii huius:
Cum cesar esset Bononię, postulavit ab eo Mediolani dux, ut
Müssius arce ac pręfectura pelleretur. Id cum fecisset cęsar scripto
minaci ac interdicto, brevi deinde factum est, ut cęsar non modo a
coepta expulsione destiterit, sed insuper Müssium intercessione
Marci Psittaci marchionem fecerit etiam feudatarium sive vasallum
super pręfectura Müss.

--167--

Iam quis hoc non videt hac via factum esse, quod Psittacus cęsari
exposuerit, qua ratione prodesse possit Müssius tam ad Helvetiorum
incommoda quam ad fidei nostrę oppugnationem?
Et ne quis credat Austriacis nugis, quod iam revocant exercitum,
qui partim alpes transcendit, partim cis alpes est revocatus, pręterierunt
plus quam 4 septimanę, antequam eam revocationem fecerint,
cum toto mensis spacio militem scripsisset per provincias Austriacas
filius Psittaci. Adde, quod ex inferiore Germania optimum
quemque iaculatorem eorum, qui glandes machinis iaciunt, Psittacus
elicuit, id autem haud dissimulanter. Quo quis non videt spectare
voluisse Austriacos ac conscios fuisse; crediderunt enim neminem
praeter Tigurinos auxilium laturum esse. Nunc cum tot urbes ac
pagos vident opitulari tantoque consensu iam pro more indignationem
simulant.
Iam ex literis ad magistrum Nicolaum Setzstab datis abunde
videtur cum Vito Suter perpetuo convenire quinquepagicos
Intra triduum legi eas literas.

--168--

Ex his sumi possunt certissima; nam ista ad hoc tantum pertinent,
quod fidem cum foederibus transgressi sunt. Si foedera sunt transgressi,
iam et iusiurandum.

--169--

[Seite 2] Illis ipsis diebus, cum quinquepagici conspirationem haberent in
Brunnen, fuit cum illis quidam sacerdos papisticus a Marco Psitaco missus, quominus
palam sciretur legatum misisse, quamvis Suitenses, per quorum terram transiit,
nihil dissimulaverunt rem, imo potius de eius pręsentia sint gloriati.

--170--

Deficiet me tempus et pagina, si omnia, quibus proditio oligarchorum quinquepagicorum
deprehenditur, annumerari voluero. An enim non unum istud satis experimenti
dat proditorie ab illis omnia agi, quod nunc lege fęderum admoniti et postulati
auxilium ferre nolunt?
Adde ad hęc, quod schultheiß Hug, Friburgenses et Solodorenses convenit,
ne in miliciam proficiscamur contra latronem Müssium; id palam retulerunt Friburgenses
apud nos in stuba laniorum.
Literis puto egisse; quidam dicunt hoc incertum esse.