Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

185

<< Nr. 183 | Index | Nr. 186 >> 

Vorüberlegungen zu "Amica Exegesis"

November 1526/Februar 1527
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.5 (Zürich: Theologischer Verlag, 1991) (Corpus Reformatorum 93.5)


Jump to page 278 279 280 281 282 283




--278--

[Vorüberlegungen für die <<Amica exegesis>>]
[fol. 3319r] ᾿Εν ὑπερέτου καὶ προσθήκης μέρει. 71 [?].
Maturius pro intempestivius.
Velut ex esse hęres ac dominus factus sis divinę scripturę possessionis:
attamen insolitum nihil agere aut pati debebas.
Tyrannum sustulit non tyrannidem.
Tu illud omne, quicquid est, ęqui boni facito.
<<Ego sum deus Bethel>>, Gen. 31 [v. 13], Gen. 28 [v. 10ff]
Erras, si tua sacrosancta esse putes. Romanis teste Cic[erone] ad
Cornelium sacrosanctum modo erat, quod populus senatusque
Romanus sanxisset. Sic et nobis, quod aut ecclesia, quę populus
Christianus est, aut illius caput Christus [scil. sanxit], sacrosanctum
est.
῾Απλᾶ καὶ σαφὴ τὰ δίκαια esse oportere Demosthenes alicubi Solonem
perhibuisse adseruit.
In...re. [?]. colli aut B[?].
Feroculus eo evectus es, unde pedem referre pudor vetet.

--279--

Gellius libro 13 [sic!] iustum virum sub persona iusticię adumbrat
aut indicit.
Quę enim hęc est rabies in tot innocentes doctos ac eloquentes viros
contumeliis tam atrocibus desevire?
Εὐλογηθείητε, gratulamini, gratias agite, Iudicum 9 [v. 19], [‎‏‏‎].
Contradicta dissolvimus et contradictorum dissolutio.
Superior, ac ferme prisca, causa.
Pręcidere. Fürschnyden.
Io. 17 [v. 12]: <<Cum essem cum eis, ego servabam eos>>, etc.. <<Nunc
autem ad te venio>> [Joh 17, 13].
Periclitantur innocentię ęquitatisque studium adsiduis doctorum
digladiationibus et disputare argute pergunt, qui missis verbis
agere [scil. volunt].
[fol. 3319v] Sic posteriores habet humanitas, ut Christus ipse adulatoris
sermonem repulit: <Quid me vocas bonum? Qum solus deus
bonus sit?> [Mk 10, 18]. Et de die ista ne filius quidem novit [vgl.
Mk 13, 32]. <<Quid mihi et tibi est, mulier?>> [Joh 2, 4].
[‎‏‏‎], ἀγορασμὸν [τὴς] σιτοδοσίας, coemptionem famis,
Gen. 42 [v. 19]. Iterum lex pro opere legis. Metonymia.
Circumcisio pactum vocatur, cum signum solummodo sit pacti,
Gen. 17 [v. 14].

--280--

Iterum <<idolum nihil est in mundo>> [vgl. 1 Kor 8, 4].
Item <<ἐβρόντησε ὅ Θεός>>, 1. Reg. 7, [1 Sam 7, 10] ad bronta-ξύνην.
Item <<nisi ego abiero, paracletus non veniet. Expedit ut ego>> etc. [?]
[vgl. Joh 16, 7].
Ad secundam partem.
Nolumus tropum admittere. Violentia est. Quid autem, si veritas
scripturaque aliud moneant.
Qum quidem verba sic non possunt intelligi, ideo tropum esse neque
abhorrere ab eo sacras literas. Alludit Paulus tam ad novam
quam veterem eucharistiam. Itaque opule [...?] istos [scil. tropos]:
<<In pane>> enim perinde tropus est acque etc.
Ad: solus sapit, Rutil. 2, 7.
Ut propter huius honoris dignitatem superbię vestrę vestigium nemo
experiretur, sic scilicet nobis parce; eadem [?] da esse vestra.

--281--

Ad epilogum ubi negamus τραχύτητα, Rutil. 2, 9
Vehementer fratrum vitiis invehi non licere arbitror: variare autem
omnino non expedire: suspiciose loqui placebat.
[fol. 3321r] Coniecturę.
Thomas noluit resurrectionem credere [vgl. Joh 20, 24ff].
Quod Iacobus nihil de hoc sacramento monuit.
<<Una fides, unus baptismus>> etc., Ephes. 4 [v. 5]. Non dixit unum
Christi corpus carneum, quod omnes edimus.
Collationem aliorum locorum nolunt admittere, qui cogunt hunc
[scil. locum] aliter intelligendum esse. De isto dicetur in <<sermone
contra suermeros>>. Ibi diligenter attende prius dictum esse de
absurditate rei quę sequitur, si tropum nolunt admittere. Ac tum
solummodo de locorum collatione dicendum restare. Iterum in
<<libello de adoratione>> a. [?] ... [?] facie id est ... [?].
Ad tropos.
Tropus est: <<Ego, cum a terra exaltatus ero, omnia traham ad me ipsum>>
[Joh 12, 32].

--282--

Non serio agnoscere Christum.
Abusque agnoscimus Christum, ut primum lux sit a patre missus in
hunc mundum [vgl. Joh 8, 12], ut umbram cerimoniarum profligaret;
quocumque enim te vertas; cerimoniarum reiicit etc. mundiciam
externam. Et ad solam animi sive internam iusticiam provocat
exemplumque eius seipsum fecit; quam lucem ubi adprehenderimus,
iam toti concidimus denuo, etc. Venit ergo et huic malo
Christus auxilio, cum vas et pignus est, imo satisdatio ęternę
salutis.
De posse deum ad esse
Adversus regem Anglię. Est [?]: fac[ta] [?] ultima.
[fol.3321v] Ad perorationem.
Omnia esse e manibus erepta tela pleraque in ipsum retorta.
Non enim Saxonas et pręsentem mundum iudicaturum, sed futura
quoque sęcula, quę alieniora erunt ab adfectibus. Quę ego imploro,
ut videant, quid nunc simus passi.
Tot sunt, quę horum sententia in discrimen veniunt. Naturarum confusio.
Marcionitarum error redit. Απειλαί, si pergat diligentius
lecturum sua esse ac ne sibi nimium placeat errores omnes
proditurum. <<Bos lassus firmius figit pedem>>.

--283--

Te o futurum sęculum adpello. Iterum vide superius.
Pręsentibus adfectionibus esse corruptum; verborum potius granditatem
quam testimoniorum gravitatem admiretur. Deum per eum
tunc [?] substantiationem sustulisse, quo veritati viam faceret.
Ad planos articulos, quos citra scripturam
[scil. afferunt:] fidem firmat. Peccata relaxat. Evangelium dat.
Fidem vafre varia variant pro fiducia in deum et pro fide, quod
corpus edatur. Naturas confundunt: Corpus ubique esse; superne
eum adorari debere.
Ad lectorem postremo omnium.
Neque τοῦς ἡμῶν gloriari debere. Nemo vincit neque vincitur nisi
quem dominus vincit. Meminerit etiam fieri nequire pugnaciora
esse, quę contentiosa sunt, pacatiora, quę solum in docendo versentur.
Post perorationem.
De imaginibus et confessione. Rationem evangelii ex clavibus
[vgl. Mt 16, 19; 18, 18]. Solutionem Jo 20 [v. 23]. Reti quo piscatores,
ibidem [Joh 21, 6ff]. Diversitas in tropo. Reti includuntur. Clavibus
emittuntur. Alia quę de eo loco sunt.