Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

186

<< Nr. 185 | Index | Nr. 187 >> 

Vorarbeiten zur Antwort auf Luthers Schrift "Sermon wider die Schwarmgeister"

Ende 1526
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.5 (Zürich: Theologischer Verlag, 1991) (Corpus Reformatorum 93.5)


Jump to page 289 290 291 292 293




--289--

In sermone adversus pręstigiatores
1. <<Obiectum fidei>> et fides; obiectum sacramentum est cum corpore
et sanguine.
2. <<Ab acutis istis cogitationibus temperandum esse monet>> quasi
acumen illi desit, cum in pane corpus Christi corporaliter edi
adserat.
3. <<In errorem nos incidisse quod cogitationem secuti simus, quę negaverit
Christum in tot locis edi>>.
4. <<Qui fidem ex verbis haurit, is credit>> ac fidit simplicibus verbis,
nec <<inde avelli potest>>. Contra fidem ex verbis ne posse quidem
hauriri. Deinde fide verba esse interpraetanda, hinc enim
sedentibus licet in ecclesia loqui omnibus indoctis etc.
5. Verba esse clara, quis enim non intelligat cum ei: <<Quis similam
proponat et dicat: hęc est simila?>> Concordat. Hoc naturali
etiam intellectui facile est. Sed: hoc est cucurbita, alienissimum
est.
6. Fundamenta nostra esse, non recipi. <<Es schicke sich nit. 2. non
esse necesse>>, id est: non recipi perhibemus propter verbum
dominicum, et non solum hoc, sed etiam nihil prodesse. Exempla
non quadrant. Ex virgine nasci fidelibus non est admirabile
mentibus, sed carni. Est enim sacris dissertum carminibus.

--290--

bus. De anima non quadrat, sed si corpus esset in multis locis
quadraret. De corpore Christi nobis sermo est. Anima in universo
corpore potius vestigium est divinę naturę ubique pręsentis.
7. Similia omnia huc tendere, ut Christum intelligamus. Eundem in
omnium cordibus totum credi, et, ut ipse ait, ad dexteram sedere
omnium esse salutem etc., nullam huc facere, ut simul
caro sit carnaliter in animo.
[fol. 3322v] 8. <<Ist nit das hertz subtiler dann das brot?>> Quid hęc,
quęso, facis? An aliud quam argutaris? Atque id ineptius?
Quis negat verbum cordibus inseri? De corpore nobis est quęstio,
non quam rationis acumine pervestigemus, sed dei verbo,
quorum nullum adferre potestis, quo doceatur etiam corpus
cordi carnaliter inseri etc.
9. <<Cum hęc verba super pane dicuntur, iam vere adest ipse etc.>>
10. <<Da kan ye nieman anderst sagen, quam quod vis ista per verbum
veniat>>. Id est: de istis verbis <<hoc est corpus meum>>
[Mt 26, 26] nusquam dictum est, [quod] corpus Christi fiet vi
verborum istorum. Sed virgini dictum est: <<Spiritus sanctus
superveniet in te>> [Lk 1, 35]. Is, inquam, erat qui virginem secundabat,
non verbum ab angelo allatum, sed verbum ostendebat
virgini, quid dominus esset facturus, non enim dicit: cum
hęc dico, concipis, sed: concipies per spiritum scilicet
sanctum.
XI. Christus <<ascendit super omnes cęlos, ut adimpleret omnia>>
etc. [Eph 4, 10]. Id est: Ne hoc diceres iam olim per ἀνθυποφοράν
[?] caveramus [?] quod ubi ille est, isthic sunt et ministri
eius [vgl. Joh 21, 26]. Mox de absurditate scripturę.

--291--

XII. Ut speculemur quomodo eum oporteat ascendere ac descendere
veluti per gradus aut scalam.
13. <<Verba ista nobis data esse, ut eum certe sciamus invenire>>.
14. <<In lapide Christus, in laqueo>>, id est: corp [or]aliter? De spirit
[u]aliter enim praesentia atque ea, quę per fidem est nihil
ambigitur, quin in carcere nobiscum sit. Sic variat.
15. <<Celum et terra saccus eius est. Hunc implet sicut frumentum
saccum implet>>. Cur tu nobis adfingis etiam similitudines
quas numquam dedimus quomodo tanquam per scalam ascendat
ac descendat, et deinde cum tam rustica similitudine prodis?
[fol. 3323r] 16. Cacodęmona possedisse nos. Legisse modo Christum
pro nobis esse mortuum, at huius nihil in corde sentire.
17. <<Dicite igitur mihi quandoquidem sola fides iustificat, Christo
ipso nihil opus esse>>. Id est: En tibi παραλογισμόν. Nos de
cibo carnis loquimur, en de toto Christo carnem dicimus nihil
prodesse [vgl. Joh 6, 63], sed fidem in eum qui carne mortuus
est. Tu ἀμφοτερίζεις, vide! Dic isthic de iustitia ac misericordia
dei euangelii fonte.
18. Perpetuo inculcat paradoxum nobis videri quodque ratione metiamur
omnia, qum iam dictum sit nos non ratione, sed expensione
verbi dominici huc adductos. Nam si ratione speraremus
aliquid obtineri posse, iam olim erat huic vię locus, cum
liber domini sermonis esset clausus.
19. <<Et in baptismo est spiritus sanctus>>.
20. Se quoque aliquando fuisse miratum <<cur deus nos pane pascat
cum verbo possit>> (videtur de pane corporeo loqui) et qui fiat,
ut in tot frustulis tam ingens corpus Christi.

--292--

21. <<Archiswermer>>, <<stulti>>, <<indigni quibuscum manum conserat>>.
22. <<Nam totus cum sanguine et carne in cordibus fidelium est>>.
Proba.
23. <<In his verbis donatur nobis corpus et sanguis eius>>, Christi.
24. Prope putat esse diem ultimum.
25. Nos pręclarius (ait) prędicavimus mortem Christi [vgl. 1 Kor
11, 26] quam ipsi unquam.
26. <<Nisi a nobis haberent, nihil de ea scirent>>.
27. Carnem porrigendo, donat corpus Christi et sanguinem, ut habeat
accipiens remissionem peccatorum. Inibi multa insana.
Ign [orant?] quid sit mortem domini adnunciare [vgl. 1 Kor
11, 26].
28. Consentimus quod [...] in [?] angulis nisi pressura ecclesię hoc requiret.
[fol. 3323v] 29. Negat opus esse, quod tamen effugere nequit si comedendo
remittuntur peccata. Vide 32 et 33.
30. <<Sic posset sus quoque accedere>>.
31. Seipsum abducit cum comestioni tribuit, quod fidei est.
32. <<Hic debet esse fructus, ut fidem tuam confirmes et conscientiam
certam reddas, ut postmodum prędicare possis>>.
33. Summam in his stare, <<quod hic remissio peccatorum comparet>>
et <<quod postmodum prędicemus atque adnunciemus>>.

--293--

34. <<Hoc sacramentum vocatur cibus esurientium animarum>>. Iterum
fallitur.
35. <<Propter infirmos enim institutum esse>>.
36. <<Fructus: Communio>>. Ibidem: <<Ut corpus Christi nos adiuvet
ad remissionem peccatorum>>. <<Semel (inquit) fecit, mortuus
scilicet est, sed quotidie permittit nobis proponi>> etc. At istud
non est nisi commemoratio. <<2. fructus charitas>>.
37. Perinde loquitur ac si caritatem non doceamus, et tamen in superioribus
quiddam nobis obprostravit de ea re dixitque non satis
hoc esse.
De confessione
1. Absolutio. <<Ea data est in os hominis>>.