Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

192

<< Nr. 191iii | Index | Nr. 193 >> 

De moderatione et suavitate satis dictum est

undatiert
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.5 (Zürich: Theologischer Verlag, 1991) (Corpus Reformatorum 93.5)


Jump to page 421




--421--

De moderatione
et suavitate satis dictum est
Post exordium. Narra quibus causis omnes adducti simus ad prędicandum
paulo diligentius evangelium quam hactenus prędicatum
sit. Non enim esse curiositatem.
Prima quod per dei bonitatem viderimus rem nostrę religionis
longe aliter habere quam vulgo docerent pontificii.
Secunda. Quod viderimus externis cerimoniis, venalibus meritis, et
simulata sanctitate, factum esse ut ferme omnes religionem omnem [?]
conculcaverimus et ad vitiorum castra defecerimus, unde nobis vehemens
ira dei expectanda sit nisi resipiscamus, etc.
Hortari ergo vos [?] omnes mortales ad pietatem primum, deinde
verbi ministros, ut in hoc sint quo veritas et pietas magis ac magis
adolescant.
Intentanda eis divini iudicii damnationem [!] si quo pacto neglegentiores
fuerint. Et quid dominus sit his ministris comminatus qui
desideant cum ębriosis et comministros suos vapulent [vgl. Mt
24, 49].
Brevem hanc esse vitam, sed ęternam quae sequitur. Allaborandum
ergo ut hanc foelices, non miseri agamus.
Sanguinem enim pere...ium [?] de manu[?] nostra requiri.
Postremo nostro omnium nomine orabis ut boni et ęqui consulant
omnia nos enim omnia indubie boni consulturos. Gratiam dei cum
omnibus nobis.
Quod si omnino voles ipse has vices [?] geram, sed pręstat te facere #
[?] mea sententia nisi Oecolampad [ius] aliud moneat.