Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

23

<< Nr. 22 | Index | Nr. 24 >> 

De canone missae epichiresis

29. August 1523
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 2 (Leipzig: Heinsius, 1908) (Corpus Reformatorum 89)


Jump to page 556 557 558 559 560 561 563 564 565 566 567 568 569 570 571 572 573 574 575 576 577 578 579 580 581 582 583 584 585 586 587 588 589 590 591 592 593 594 595 596 597 598 599 600 601 602 603 604 605 606 607 608




--556--

De canone missae Huldrychi Zuinglii epichiresis.
Theobaldo a Geroldsegg Eremi Divę Virginis apud
Suitenses administratori Huldrychus Zuinglius
gratiam et pacem %\a deo et domino nostro Iesu Christi.
Vides, humanissime ac piissime Theobalde - quid enim doctrinam
commemorem, qua tu aliquando nihil antiquius duxisti, num pro
stercore putas, quo Christum lucreris [cf. Phil. 3. 8]? - vides, inquam,
ut divina providentia fiat, ut Christi seges tam foeliciter herbescat,
inter tot etiam spinas et tribulos, inter tot cęli volucres tam anxie
insidiantes [cf. Matth. 13. 1-8, Marc. 4. 3-8, Luc. 8. 4-8], inter tot -
nam apertius dicam - ferocientes tyrannos, qui armis contra cęlestem
veritatem prodeunt, inter tot tribulos et paliuros, quos inimicus homo
clam in sementem tritici iniecit [cf. Matth. 13. 25], malos pontifices dico
- verum quid malos exprimo? cum hoc unum pontificem vocari, et
se pro principe gerere, satis flagitii sit, ut Christiani nominis gloriam
infamet -, inter tot diabolici regni legatos, qui hoc unum agunt, ut
verbo dei insidientur et de cordibus fidelium tollant et ad hunc usum
eloquentiam, linguarum interpretationem, quin sacrarum quoque literarum
peritiam comparant, ut noceant. Quemadmodum imperatores facere
videmus, qui non tam suos instruunt quam hostium castra, ingenium,
arma, vires, consilia explorant, quo vehementius noceant. Hęc omnia
verbi dei, obstacula, arma, hypocrisis, ploratus, insidię, incrementum
eius sistere non possunt, augescit persecutione; dum premitur, amplificatur.
Crevit enim hac nostra tempestate sinapis granum, ut iam cęli
volucres ferat [Matth. 13. 31-32, Marc. 4. 31-32, Luc. 13. 18-19]. Et angulus
ferme non est, pręsertim in Germania, in quo bonus euangelii
odor non olfiat. Quid igitur cunctamur impressionem tandem facere
et munitiones eas demoliri, quę se in altum extulerunt adversus scientiam
dei? Quid stamus? Nonne explorata habemus omnia [cf. 1. Cor. 2. 10]?
Hostes nostri consilio destituti sunt; nam si veritate scripturę niterentur,

--557--

iam dudum aciem instruxissent; in totis castris eorum trepidatio
est. Atroces tantummodo minas, inania plane tela iactant; quibus qui
cesserit, frustra Christum prędicandum suscepit. Nam quis alius erit
usus putridi corporis nostri, quam ut in vinea domini cędatur [Matth.
21. 35f.] et stercorando terram opimet, quo vites inde pastę uberem
domino fructum referant? Sanguine suo peperit ecclesiam Christus,
sanguine rursum lustrabit. Non est igitur, ut anxie nimis scandali
rationem ultra habeamus. Quis enim amplius offendi potest quam ii
fere, qui perfidia obstinati verbum recipere nolunt? Horum aliquando
ratio habenda est, qui Christi doctrinam receperunt, ne dum clare
omnia docentur, nihil tamen, quod Christo repugnat, antiquatur, ii
cessare incipiant et offendi, qui iam ad ipsius partes concesserant. Excutiendus
est pedum pulvis in eos, qui nos recipere nolunt [Matth.
10. 14, Luc. 9. 5]; nam quę esset iniquitas propter perfidos quosdam
cunctari, quos tamen mutari spes nulla est, et diffluere interim sinere
illos, quos iam in Christo collegeris? Hęc adeo reputatio, carissime
domine et in Christo frater, me movit, ut in canonem missę castra
movere sim ausus, rem, Hercle! facilem et minime periculosam, si adversarii
vim spectes; verum cum odio summo coniunctam, si eos, quorum
quęstus per eum fuit, uberrimus. Nam ii haud aliter sęvient quam ii
pręstigiatores, quorum puellam Paulus dęmonio liberaverat [cf. Act.
16. 16-22], aut qui Ephesi tumultu argentarii extimulati urbem miscebant
[cf. Act. 19. 23-29]. At usus tandem postulabat, ut aliquis sese
periculo exponeret. Et quamquam annos iam aliquot meditor, quod
nunc primum ordior, non tamen vel mihi ipse satisfacio; nam intra
quatriduum quicquid est absolvere coactus sum. Ita urgebat chalcographus
ad nundinas Franckfordenses properans.
Epichiresin igitur adpellavimus, hoc est: conatum. Procurrimus nos,
agmen tamen ipsum sequetur, si hostes se ex castrorum latebris in apertum
receperint et aciem instruxerint. Interea discent, qui ęquo sunt
timidiores, sanctam quandam audaciam, qua licere sibi videbunt pro suę
pietatis spiritusque mensura orare, dum animam cibo potuque cęlesti
reficere cupiunt. Quis enim tam stupidus erit, qui putet unam eandemque
orationem, nisi plane divina sit, qualis est dominica et aliae, quę
ad regulam verbi dei cusę sunt, omnium devotioni convenire? Nam
quos tum putas doctorum saltem ac piorum non incidisse in fastidium
hactenus, cum tam frigida, imo non raro impia precari compellerentur?

--558--

Scio ipse non paucos, qui cum missare cogerentur, et tamen interim a
canone tam vehementer abhorrerent, pleraque omisisse quę offenderent,
quos equidem laudo potius quam damnem. Sed hinc quiritandi ansam
acceperunt malevoli. Ut igitur oculis omnium pateat canonem aliud
nihil esse quam variarum variorum orationum commentarium, e spelunca
primum ceu Cacum aliquem in lucem protraxi, ut lusciosi
etiam sint nevos et rugas eius visuri; quin minus dixi: monstrum esse
videbunt et Chimęram. Cum enim hic te speres pietatis incitamentum
inventurum, postremo draconta reperis. Tot enim impia habet
quot orationes. Verbis ipsis sacris, et una precatione tantum excepta,
nulla enim est, quę non aliquid impietatis redoleat. Quo fiet, ut minus
simus aliquando Aegyptiorum stulticiam admiraturi, quod non modo
Apim et Crocodilum, sed cepas quoque et allium deorum loco
habuerint, et quem tonantis Iovis modo formidare oportuit ventris
crepitum. Cum nos, qui veram religionem adepti sumus, religiosius
esse duxerimus de canone loqui quam de verbis Christi. Hic dicebatur:
Ne contingas, ne spectes, legas! nam si secus feceris, anathema
eris et maranatha. Et cum in ipsa adyta penetramus, thesaurus, quod
dicitur, carbones erant, imo impurior carbonibus. Impietate enim
quid impurius est? Et canon ipse scatet impietate, quam ubi digito
locis suis monstravimus, canonem novum orsi sumus, non quem ab
omnibus recipi velimus, ita nos Christus amet!; nam quę est potestas
nostra, ut hoc vel postulare vel precipere possimus? Sed ut iis, qui
omnibus ad hanc rem necessariis melius structi sunt quam nos, magis
pia dandi ansam et occasionem offerremus. Posuimus in nostro canone
ad caput orationem generalem, in qua primi hominis status, casus, instauratio
brevibus comprehenditur. Post orationes tres, quarum rationem
paucis suo loco reddidimus. Hęc omnia mea quidem sententia
libera esse oportet, quamdiu non publice in ea lingua, qua quęlibet
ecclesia utitur, ipsam synaxim perficimus. Ubi vero publice precandi
mos recipietur, utetur quęlibet ecclesia, quibus placebit orationibus,
modo sint ad regulam verbi dei formatę. Quod autem ad ipsa Christi

--559--

verba attinet, non mutabit ea quisquam, hęc intacta semper esse oportet,
non quemadmodum eis hactenus usi sumus, sed quemadmodum ea
scribunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Paulus [Matth. 26. 26-29,
Marc. 14. 22-25, Luc. 22. 19f., 1. Cor. 11. 23-26]. Quę si integra semper
ac immutata servantur, iam huius rei summa integra manet, parvi enim
refert, quibus quisque verbis deum adpellet, modo sciat non parum
referre, ut verbum dei adprobe reddat. Id sacrosanctum est, nobis
subiici non debet nec enim potest. In consecratione poculi nihil interest,
utrum dicas "qui pro vobis funditur" [Luc. 22. 20], vel "qui pro
multitudine funditur" [Matth. 26. 28, Marc. 14. 24]; eundem enim sensum
habent. Nam cum Christus ad discipulos diceret "pro vobis",
universo mortalium numero locutus est. Mar. 13. [Marc. 13. 37]: Quę
vobis dico, omnibus dico. Idem igitur pollet "pro vobis", quod "pro tota
multitudine". Et ipsam consecrationem ad canonis nostri finem posuimus;
nam discipuli quoque mox, ut praebitum esset, corpus et sanguinem
ederunt et biberunt Marci 14. [Marc. 14. 22f.]. Sic et nos decet, quamprimum
per verbum dei species panis et vini inauguraverimus, omnes
advocare, qui esuriant, ac benigniter cibare, et post gratiarum actionem
brevem subiungere. Nullas vel pro vivis vel pro defunctis precationes
struximus, atque id de industria; nam quicquid cogitarem, videbam
nundinationibus fenestram adperiri. Neque tamen in ea sententia sumus,
ut alibi non debeant publicę orationes fieri pro ecclesia, potestatibus,
ac in tribulationibus constitutis; imo per Christum hortamur omnes
verbi dei ministros, ut hoc mox a promulgatione euangelii faciant. Ac
operam dent, ut sicubi adhuc aliquid scandali remaneat, expurgent, ut
omnia olim palam in cuiusvis ecclesię lingua agantur. Nihil enim habet
verbum dei, quod non debeat manifestari, nec quicquam in eo est, quod
lucem reformidet Luc. 8. [Luc. 8. 17]. Hanc itaque opellam, qualis
qualis est, tibi nuncupandum esse multis nominibus existimavimus, isthoc
tamen potissimum, quod posteaquam ad aratrum manum admovisti,
non respicis retro [cf. Luc. 9. 62]. Quod heus quosdam facere
videre est, quibus Christus belle arridet; verum ubi rei, ubi nomini
quid decedere occipit, pudor est quam frigeant, quam se torqueant,
in quot se figuras transmutent. Secus tu facis, qui nullo adversitatis
vento vel tantillum te flecti sinis [cf. Jes. Sir. 5. 11, Eph. 4. 14], quę
constantia germanę fidei argumentum est, eam enim per angelum deus
Christo domino nostro pręcepit [cf. Luc. 22. 43]. Sic tu quoque
constans et robustus esto. Victor non abit, qui aciem priusquam
hostis profligatus est, deserit; perseverare usque in finem oportet eum,

--560--

qui salvus fieri cupit [Matth. 10. 22]. Sunt alię pręterea causae, quibus
tibi in commune omnes literarum candidati plurimum debent, quod
omnes ex ęquo fere amplecteris. Ego vero ante omnes debitor sum,
quod annis iam non adeo paucis ita foveris, colueris, tutatus sis, ut
parens non potuisset melius aut dexterius. Nec me in amiciciam tuam
solum, sed intra pectoris penetralia admisisti, quo non video, an ullum
pręter necessarios tam arcte unquam admiseris, pręterque Franciscum
nostrum Zinggium, virum eruditione, prudentia, pietate insignem,
quo dispeream, si unquam quicquam expertus sum humanius aut amicius,
cuius tecum coniunctio nescio an illi plus splendoris an tibi plus gratię
pariat; nam quoties unquam sine illo soli fuimus, visi sumus medii
abesse, ut liquido videatur falsum esse, quod apud nostrates vertitur
proverbium: "Inter tres unum esse reiiculum", tanta semper fuit
omnium trium concordia et unitas. Hę, inquam, pietatis et humanitatis
causę sunt, cur tibi hęc progymnasmata nuncupaverim, non quod
par pari me dependisse putem, sed ut vel aliqua ratione gratitudinem
erga te meam tester. Perge vir deo dignissime, ut cępisti, et locum
tuum ne deseras. Dabit deus his quoque finem. Nemo coronabitur,
nisi legitime certaverit [2. Tim. 2. 5].
Vale, servetque te Christus optimus maximus incolumem.
Salvos optamus Franc. Zinggium et Ioannem Bovillum,
fidelem in euangelio Christi συνεργόν. Salutat vos omnes Leo
Iudęus, frater noster, etiam adiutor in euangelio.
Ex Tiguro IV. Kal. Septembris. 1523.

--561--

De canone missae epichiresis.
Missae canonem, ut vocant, aggressurus, in ipso statim vestibulo
quam mihi multorum invidiam parem, non ignoro, atque si hominibus
adhuc placere magis cuperem quam Christi servus esse [cf. Gal. 1. 10],
vehementer nimirum ab instituto deterrerer. Nunc vero cum ex una

--563--

parte videam tam insignes talpas stare, suo tamen gry [γρύ] feroces;
ex altera tam oculatos Argos, sed nescio qua ex causa parum masculos,
quorum ii quidem facile perspiciunt quid ubique sit in missae
canone aberratum, sed meliora dare etiam cum possent nunquam inceptant.
Illi cum veritatis frontem intueri nequeant, nihil aliud quam
criminantur quam nunquam agnoverunt, ac dum ipsi ab eius luce tam
longe absunt, nullis propius accedere permittunt, operę precium duximus,
si ante omnia dictum canonem e specu protraxerimus, et palam cunctis
spectandum prębuerimus. Hoc enim pacto manifestum fiet, quid quantumque

--564--

possit error, qui haud secus atque potentissimum aliquod numen
mortalium corda sibi devincit, adeo ut quę iste dictaverit mordicus
teneant, nec ratione ulla divelli possint. Quos equidem, quamvis cum
dolore, sibi permittere possem errorique isti suo (talpę enim sunt et
oculos fortasse recipere nolunt), si non aliquanto procacius obstreperent.
Verum hoc iterum eis faciam, parcam pręteriboque silentio.
Talpę enim sunt, quas ne te videant vereri non oportet, sed ne audiant;
aures enim si fefelleris, iam secure pręteribis. Hinc igitur ad nostros
istos convertar, qui oculis inconniventibus aciem in ferventem etiam
solem intendere possunt, istis errori suo relictis. Eisque producti
canonis vitia digito monstrabo primum; post, meliora non tam pręstabo
quam eruditioribus pręstandi ansam exhibebo.
Principio igitur de nomenclatura dicam. Canona regulam esse,
non puto, qui ignoret; verum ubi, aut quo tempore id nominis invenerit,
id vero omnes ignorare arbitror. Cum enim Gregorios inveniamus
et Alexandros, Leones et Sergios, Romanos pontifices,
quędam in eo statuisse, qui tamen variis temporum intervallis
inter se distincti sunt, videre nequeo quomodo factum sit, ut merito
canonis nomen sortiretur. Nam si ante Gregorii tempora canon
adpellatus est, debuit religio vetare quicquam addi, nisi quid necessarium
defuisset. Quod si defuit, indignum erat adpellari canonem; ad
regulam enim quis est, qui addi aliquid oportere credat? Sic deinceps
de reliquis dicendum erit, qui velut auctarium quędam adiecerunt.
Nam si cuique licet adiicere, quod videtur, licebit nimirum et abiicere,
quod displicet. Atque hęc non dicimus in hunc usum, ut canonis
nomen huic pręscripto invideamus; parvi enim refert quocunque tandem
nomine adpelles; sed ut plane pateat eum, cui quidam plus tribuunt
quam ipsis Christi verbis, sacrumque putant, si quis de illo verius
pronunciet, non esse simul conditum, nec concilio aliquo, cui isti
tantum tribuunt, promulgatum; nam si id unquam factum esset, admisissent
stellionatus crimen Gregorii duo, Alexandri duo,

--565--

Sergius et Leo, dum quaedam de suo adiecerunt. Adde quod
omnia in eo scripta inferiorem Gregorio ętatem potius resipiunt quam
superiorem. Quod si recipis, ut non dubito doctos omnes facile recepturos
(dummodo sensum et orationis filum intuentur), eveniet, ut
ignoremus quonam ritu, quibusque verbis prisci illi se ad hunc cibum
adparaverint; imo eveniet, ut ne Gregorium quidem auctarium suum
adiecisse permittamus. Qui enim fieri potuisset, ut adiecerit ad id,
quod nondum erat? Quin audacter dicam, si Gregorio fuisset hic
canon oblatus, nunquam quicquam additurum fuisse arbitror, sed
vel immutaturum vel reiecturum, tanta est eius tum barbaries tum
rusticitas, ut post patebit. Platinę reliquisque rerum scriptoribus hac
in re parum tribui debere arbitramur. Alterum argumentum adsumptionis
huius est, quod hunc canonem necesse foret media inter
Ambrosium Gregoriumque tempestate conflatum esse; nam si
ante Ambrosii tempora fuisset, nefas erat eum, isto posthabito,

--566--

novum condere; aut si id licuit, verget hoc ad ingens pręiudicium
Romanae sedis, permittet enim aliis episcopis licere quod Ambrosio,
nempe ut Romano pontifici suum sibi canonem relinquant et quisque
apud se proprium condant. Unde verisimilius est hunc, quem in manibus
habemus canonem, recentius natum quam, ut superiorum quisquam
quicquam ad eum adiecerit. Adparetque nihil aliud quam precularum
quarundam, tametsi aliquantisper piorum, sed non usque adeo
doctorum hominum, quas illi vel publice vel privatim effuderunt, esse
congestionem. Quid igitur attinet ei tam superstitiose hęrere, cum
etiamnum liceat Insubribus Ambrosii sui pręscriptio uti, qui
numquid Christiani non sunt? Christiano igitur et mihi licebit
Christiano canone uti citra omnem vel fidei vel nominis iacturam.
Nam, ut brevius colligam, Ambrosius vel hunc suum operandi
ritum tradidit contempto isthoc nostro canone, vel nondum nato. Si
contempto, mirum Hercle non est, docto pioque viro tam barbarum
ritum, adde quoque non undequaque pium, displicuisse; eritque
hodie non impius, qui secutus fuerit, cum scripturę tamen ratione,
quod Ambrosio sequi licuit. Si Ambrosii tempestate nondum
natus fuit canon, manifestum est quemque ad hunc cibum se pręparavisse
iuxta spiritus dictamen; ergo nec hodie impius erit, qui
aliter, quam hęc canonis farrago continet, precabitur. Ambrosii 4.
lib. de sacramentis cap. 5. verba sciens volensque dissimulo, quod

--567--

illic paucissima tantum quamvis summa tractet, ea nempe quibus
Christus ipse usus est, quibusdam tamen exceptis; et quod ipse aliam
canonis telam ordiri ausus est, etiamsi donemus hunc canonem tum
extitisse. Cuius exemplum quod ęmulari liceat, si evicerimus, iam
superavimus. Ut ne in dubium vocem, sitne liber iste de sacramentis
Ambrosii illius magni Mediolanensis episcopi necne. Quod ad
oblationem illic, ut etiam vocat, adtinet, in locum suum servamus.
Quod missae nomen quidam apud Capnionem repererunt ab
Hebręis mutuo acceptum esse, hinc triumphant, verum quam impudenter
audi. Capnion tradit missah oblationem esse, quam
superioribus inferiores exhibent, quam ipse quoque munus personale
probat esse, quale fuit tributum de quo Christus, aliquando callide
interrogatus, respondit cęsari pręstari debere sua, et deo, quę eius
essent [Matth. 22. 31, Marc. 12. 17, Luc. 20. 25]. Ut hic cum homine
doctissimo paulisper dissentiam: Si missah munus personale est, quale
ego non tributum modo, sed donum etiam minutulum quo etiamnum
principem suum quisque in saturnalibus demeretur esse autumo, quid
opus fuit eucharistię id nominis ab Hebręis mutuare? cum certe
pietas, etiam si eucharistiam donaremus oblationem esse, nunquam

--568--

admissura esset personale munus esse; nam quę comparatio tributi ad
eucharistiam? Verum ne hic hominem piissimum erroris coarguere
voluisse censear, donabo ab Hebręis mutuatum esse. Sed heus vos,
num quod missah adpellastis eucharistiam, extemplo erit missah, hoc
est munus personale? quasi vero iste comędię Dromo, quod a cursu
nomen mutuaverat, extemplo celerrimus extiterit, et non contra pigerrimus
et inertissimus, quemadmodum et Cumanus leo, non mox, ut
sic adpellatus est, leo fuit, nec indigenę merces, mox ut peregrina
nomina per negociatores accipiunt, Indicę sunt; pręsertim cum apud
veteres id nominis ęgre invenias, ni me fallit memoria, qui alias oblationem
vocant. Unde apparet recens impositum esse, atque id inconsulte
admodum, eucharistię missę nomen, quam nec Christus nec
Paulus nec veteres, ut nunc memini, sic adpellaverunt. Hinc vero
adducor, ut credam, iuxta iuniorum mentem, a mittendo adpellatam,
quod se in coelum mittere, falso licet, existimaverint hostiam, quę
semel oblata mactari ultra non potest. Verum quicquid sit, dum
Christus, dum apostoli missam nunquam adpellant, quid referebat
missam adpellare, cum non esset personale munus, quod tamen ipso
nomine significatur? Missah personale munus significabat, antea quam
Christus carne vestiretur, post idem significat. Quid nunc mea refert,
qua tu quidque pro tua libidine voce nuncupes? nos de hoc digladiamur
sitne eucharistia oblatio nec ne. At dum tu mihi ex nomine
nihil aliud quam coniecturam obiicis, nihil occupas. Nam qua tu
ratione ex nomine propositum evincere contendis, nos eadem via renitemur,
quoniam Christus corpus suum et sanguinem appellavit, non
missah. Verum quęstionem istam in locum ut diximus suum reiicimus.
Satis hic est vidisse, missę nomen, sive nostrum est sive peregrinum,
recens tamen esse, ac citra iustam rationem impositum, quod Christus,
quod apostoli, quod veteres eo abstinuerint, quos tamen certum est
rem ita nuncupaturos fuisse, si oblatio esset vel personalis vel alia
quęcunque. Verum quid stultius dici queat, quam cuicunque tandem
rei nomen, ut collubitum sit, imponere, et mox contendere eam esse
rem, quam nomen indicat? Hoc enim pacto ex canicula Venerem
facias, quod sępe id nominis caniculę recipiunt. Neque mihi hic

--569--

eucharistię nomen obiicias, quod neque hoc autoritatem aut a Christo
aut ab apostolis habeat, ut qui eo nusquam sint usi. Nam eucharistię
nomen aliud nihil quam hunc cibum et potum liberale bonumque dei
donum et gratiam esse prędicat, adeoque istud audet, quod deum iam
videt ac sentit liberaliter hanc gratiam fecisse; unde ab eo, quod iam
factum est, nomen natum est. Contra tu facis, qui missam, hoc est
personale munus, ex eo facis, quod tibi dono datum est, adeoque id
audes nullo autore. Si Christus unquam dixisset: "Ite, offerte mihi
vel patri me ipsum, non iniuria dedisses oblationi nomen missę, tametsi
minus indicet quam res ipsa sit apud se. Nunc cum Christus edere
ac bibere solummodo iubet, nonne peccas, cum aliud ex ipso facis,
quam ipse se fecerat? Facessant igitur hęc nugamenta, et ad rem
ipsam accedamus.
Huius quoque lectorem admonitum volo, quod non modo quę
perperam tradita sunt in canone proditurus sum, sed etiam quę bene.
Barbarismos et solęcismos ad hunc usum indicabo, ut quibus rudius
est iudicium, paulatim videant non apud priscos natum esse canonem,
apud quos eloquentię artificium longe integrius erat, quam ut tantam
infantiam tolerare potuerint. Sic igitur cęlestem patrem, posteaquam
angelicum ei encomium cecinimus, adorimur: "te igitur, clementissime
pater, per iesum christum filium tuum dominum nostrum,
supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas
haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata".
Recte precamur cum per Christum patri supplicamus; ita enim promissio
habet Ioan. 14. [Joh. 14. 13]: Quodcumque petieritis patrem in
nomine meo, hoc faciam. Et iterum [Joh. 14. 14]: Si quid petieritis
in nomine meo, hoc faciam. Idem promittit 15. [Joh. 15. 7]. Ideo pie
dictum est: "te, o clementissime pater, per christum obsecramus".
Sed inconsiderate nimis: "et petimus, ut accepta habeas
et benedicas haec dona, haec munera etc.". Nam quę sunt ista
dona, de quibus hic fit mentio? corpusne et sanguis Christi? At
illa nondum adsunt; nam consecrationis verba - ut vocant - nondum
prolata sunt. Si vero hęc dona panis sunt et vinum, quomodo
ista sunt sacrificium illibatum? cum scholę non admittant vel ante
sacra verba sacrificium esse, vel post illa panem et vinum. Neque

--570--

ista elabendi rima patet, quod istud pronomen "hęc" monstret id,
quod actutum fiet, quodque paulo post sequatur: quę tibi offerimus,
non: offeremus. Sed neque ista, quod pronomen "hęc" universam
actionem demonstret; nam in presentiarum dona, munera, sacrificia
exprimuntur. Deinde illud "haec sancta sacrificia illibata" duplici
nomine taxari potest. Primum quod sacrificia plurali numero
posita huic sententię obstant, qua scholę quoque unum esse sacrificium
admittunt, etiamsi in locis innumeris totidemque vicibus offeratur, ut
ipsi loquuntur. Hinc profecto adducor, ut nonnihil suspicer his verbis
voluisse, eum qui primum condidit, panem et vinum intelligere. Alterum,
quod hic in linguam latinam peccatur, cum duo adiectiva citra copulam
ad unum substantivum alligantur: sancta sacrificia illibata;
quod equidem non graviter accuso, si sententiam solummodo spectes.
Verum hac nota consimilibusque videre datur, canonem hunc nostrum
recentius atque nonnulli adserunt esse natum, ante Gregorii tempestatem
enim nemo unquam sic loquuturus erat. Consultius erat hic
precari, quod pater per Christum nobis hunc panem et vinum animę
cibum faceret.
"in primis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta
catholica". Hic iterum de oblatione dicere parcemus usque ad
opportuniorem locum, nempe istum: "Hanc igitur oblationem etc.".
"pro ecclesia tua sancta catholica" eandem infantiam resipit,
quam "sancta sacrificia illibata"; non enim excusari potest, quod
sit ἀσύνδετον, cuius formam penitus non habet. "catholica". Vel
hinc ex suo canone potuissent, qui tam constanter hodie rixantur de
Romana ecclesia, expiscari, quęnam sit catholica ecclesia, quam se
capere negant, cum eis id ad Ephesios 5. capi. [Eph. 5. 25-27] inculcamus:
Viri, diligite uxores vestras, quemadmodum Christus dilexit
ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, quam lavacro
aquę per verbum mundavit, ut eam sibi iungeret, quo pręclara
esset ecclesia, non habens vel maculam vel rugam. Hanc inquam vel
intellectus tenuitate, vel animi, quod vero propius est, malignitate se
capere negant, cum scilicet eos modo adserimus intra istam ecclesiam
includi, qui per fidem et aquę lavacrum deo coniuncti sunt. Qui quo
pacto id Mat. 16. [Matth. 16. 18] intellecturi sint, non invenio: Super
hanc petram ędificabo ecclesiam meam. Cum enim dicimus universam
credentium concionem ubivis gentium sparsam hac via salvam fieri,
si uno Christo fidat, negant se hanc concionem capere; quum nos
eam dicimus soli deo cognitam et exploratam, nobis autem intellectu

--571--

tantum conceptam, iterum se intelligere negant; quasi vero capere
nequeant, si quis dicat non omnes esse Romanos, qui intra pomeria
Romani imperii degant, sed eos modo, qui animi virtute ac fide
Romani sint, sive apud Indos degant, sive apud penitus toto divisos
orbe Britannos. Id autem si intelligere unquam cęperint, mox quęnam
sit ecclesia illa, quę maculam et rugam non ferat, intelligent: eos
nempe hanc esse ecclesiam, qui illibata fide Christo hereant, cuius
conspectui, ubiubi sunt, patent, quamvis nostrum lateant; quod ea concio
dum hic peregrinamur [cf. Hebr. 11. 13] nunquam coëat, oculis tamen fide
mentis cernitur. Atque ea sola est catholica, id est: universalis ecclesia;
aliam nescit scriptura sancta, quamvis non nesciat lex pontificia, quę
aliquot episcoporum concursationem, citra scripturę autoritatem sese
tollentem, ecclesiam catholicam vocat, quod tam abest, ut "catholica"
dici mereatur, ut etiam particulari ecclesię nomine, quantum equidem
ipse video, non digner, sicut nec auscultatione dignabor eos; qui inani
philosophia turgidi sic argutantur: Eadem est ratio totius ad totum,
quę partis ad partem, representativam istam suam nimirum, ut vocant,
ecclesiam stabilire cupientes, quę enim erit doctrina Christi, si
philosophicis habenis eam temperes? ociosus erit Christus, si philosophicis
cavillationibus cedendum est. Nos enim, qui fideles sumus,
hanc unam ac solam catholicam ecclesiam agnoscimus, quę scripturę
sacrę testimonio nobis ostensa est, ut hi superiores loci et isti:
Christus est caput corporis ecclesię [Col. 1. 18], et: Ipsum dedit caput
super omnem ecclesiam [Eph. 1. 22], et: Persequutus sum ecclesiam
dei [1. Cor. 15. 9], aliique innumeri plane indicant. Est nihilominus
particularis ecclesia ea, cui preceptum est, ut morbidum membrum
resecet Mat. 18. [Matth. 18. 17], qualis est ea Corinthi, ad quam
scribit Paulus [1. Cor. 5. 11-13], et aliae, quarum se curam gerere
prędicat, et in quibus se pari modo docere adserit inquiens: Sollicitudo
omnium ecclesiarum [2. Cor. 11. 28], et: Sicut in omnibus ecclesiis
doceo [1. Cor. 7. 17]. Aliam ecclesiae mentionem in scripturis sacris
vix invenies, etiamsi intentissime perquiras. Superest, ut concursantium
episcoporum, ne dicam conspirantium, ecclesia non sit alia, quam cui
propheta malignantium nomen dedit. Quod enim ultra verum est, a
malo est. Verax autem est solus deus, et omnis homo mendax

--572--

[Röm. 3. 4]. Quicquid igitur a deo est, ęquum, verum, bonum est,
quicquid ab homine profectum, iniquum, mendax et malum est. Hęc
horum ecclesia a deo non est, a malo igitur est. Hęc breviter hic
dicta volumus de ecclesia, quę aut universalis est aut particularis.
Quarum illa hic nunquam convenit, conveniet in mundi consummatione,
neque errare potest, quia uni verbo dei hęret; ista, quae usus exigit
secundum regulam divini verbi discernit, abiicit impudentem, revocat
penitentem, simul verbo dei pascitur, simul corpore et sanguine Christi
alitur. Si quis uberiora desideret, conclusionem nostrarum farraginem
legat. Absque supercilio ad nostra mittimus, non ignari ad quam
infantia; sed quandoquidem congessimus in unum librum, quae alii
sparsim ac nonnunquam aliter atque nos tradiderunt, citra iactantiam
id fieri videri cupimus, dum sacramentum non exigimus, ut enim in
nullius verba magistri iuramus, ita nostra legi ac censeri potius volumus
quam accipi. Offerre se igitur perhibet hic sacerdos pro catholica
ecclesia, nimirum ea quae cunctos, qui Christi nomine censentur,
etiam si pessimi sunt, complectitur, quod equidem si oblatio esset,
haud damnarem, si pro malis quis offerret, quemadmodum pro malis
quoque oramus; sed quandoquidem mali intra ecclesiam non sunt,
non potest nomen catholicae usque ad malos protendi. Malos autem
voco non eos, qui per imbecillitatem peccant, sed infideles. Hi enim
soli mali sunt ac intra ecclesiam nullatenus censendi. Sicut e diverso
boni sunt, qui credunt. Hi enim ex deo nati sunt Io. 1.,
1. Ioan. 5. [Joh. 1. 13, 1. Joh. 5. 1,4] ac eius ecclesię, quę Christi
coniunx est, membra. Pro ecclesia igitur catholica offerre non aliud
esset quam pro universis fidelibus. In hęc iterum de industria divertimus,
ut eis, qui bonos et malos ex factis censent, occurreremus.
Quapropter cave hic fideles intelligas eos, qui se fideles predicant;
sed eos modo et fideles et bonos deique filios puta, qui omnem spem
in deum iactant; hi autem soli deo cogniti sunt. Ecce ut iterum ad
ecclesiam nostram redimus.
"quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris
toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro et
rege nostro et antistite nostro et omnibus orthodoxis atque
catholicae et apostolicae fidei cultoribus". Hęc precatio non
usque adeo impia esset, quamquam infans est, si apostoli Pauli regulam
fuisset imitata, qui 1. Tim. 2. [1. Tim. 2. 1f.] iubet primum orationes

--573--

fieri pro omnibus hominibus, mox pro regibus, quibus tamen papas nostros
pretulimus, non alia ut opinor ex causa, quam ut vel hinc servitutem
suam reges discerent ac loris adsuefierent. Ut ne hoc palam faciam,
quod vetustissimi canones, quorum aliquot contraximus, regum mentionem
prorsus nullam faciunt, quamvis recentiores adscripserint. Verum
quid hic Romanensium superstitioni pręteximus, cum ante annos
aliquot apud Insubres haud invenerimus Romanum canonem, qui
vel reges vel imperatores loco dignaretur. At posteaquam reges etiam
dignos existimavimus, ut pro eis oremus, quanto quęso vanitas est tum
Romanum tum suum antistitem regi proposuisse? quem Paulus secundum
post omnes homines fecit? pręsertim cum nemo aliter vel
cogitare possit ab aliis quam ab ecclesiasticis, ut vocant, excitatum esse
canonem; nonne urbanius longe fuisset, posteaquam reges quoque hoc
convivio excepturi eramus, prima etiam lectica eos locare? "quam
pacificare" etc., quam positum est pro "ut eam". "papa nostro".
Et hęc recens nati canonis nota est; nam papę nomen veteribus inauditum
est. "Orthodoxi" sunt, qui recte sentiunt, nimirum de fide; recte
autem sentiunt, qui cum Christo sentiunt. "Catholicę et apostolicę
fidei cultores" sunt, qui per fidem ab apostolis predicatam universo
fidelium cętui conciliati sunt, qui ecclesia est, qui Christi sponsa, qui
universalis concio. Subolet nobis quiddam in hoc nomine apostolicum
hic et in symbolo secundo condito posito; verum excutere nunc non
est locus. Tu si idem sentiscere cupis, lege decreti 16. distinctionem
[Corpus iur. can. Dist. XVI].
"memento, domine, famulorum famularumque tuarum, n.
et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et
nota devotio, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt
hoc sarificium laudis" etc. Ubicunque pro se mutuo supplicant
in Christo fratres, commendabile est, etiam si id oratione faciant
imparata. Verum in hac precatione tanta est infantia et parvitas, ut
vetustatem prorsus nullam redoleat. Quorsum enim attinebat "circumstantes"
speciatim distinguere, cum universorum Christi cultorum
precessisset mentio? Quorsum attinebat deum certiorem reddere, ut
ei "fides et devotio circumstantium" nota sit? nisi, ut suspicor, adstantibus
ad emungendum aliquid munusculi blandiri voluissemus?
simulque fictas istas missarum promissiones firmare? Quid enim si
non circumstarent sed adstarent, aut operi intenti prorsus abessent?
Vetusti canones omnes totum hoc non habent. "pro quibus tibi

--574--

offerimus". Unde adparet canonis conditorem in ea fuisse opinione,
quod quicunque hunc cibum ederet, simul etiam offerret, a quo nimirum
omnes etiam veteres, qui oblationem vocant, dissentiunt. Quorsum
enim quęstus caderet, si plebs quoque offerret? Verisimilius igitur est,
circumstantibus hac causa oblationem tribui, quod eorum precio vel
dono sacerdos illectus offerat. Eiusdem farinę sunt, quę sequuntur:
"pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis et incolumnitatis suae tibi reddunt vota
sua aeterno deo vivo et vero". Nam non modo infantia sunt,
sed etiam indocta et impia; redemptionem enim animarum nostrarum
sacerdotis oblationi acceptam ferre anne, impium non est? cum
Christus unus ac solus id semel fecerit. "tibi reddunt vota sua
aeterno deo vivo et vero". Ut omnia frigus quoddam magis quam
ferventem caritatem redolent, ita nundinationes quoque sacrificulorum
aperte prę se ferunt. Quę sunt enim vota ista, quę adstantes hic voverunt?
num voverunt se esuros? at hęc non est oblatio, quam eos
hic reddere dicimus; nam paulo ante pręcessit, qui tibi offerunt, eos
edendo non offerre, sed sacerdotem (ut ipsi putant) conducendo.
Unde adparet hic quoque "vota sua" non alio respicere, quam quod
sacerdos hic eos collaudat, qui cum missam certo precio se redempturos
promisissent, nunc pręstent. De sacerdotum diabolica nundinatione
hic non est quiritandi locus. Satis superque quisque apud se indignabitur,
ubi rem velut in tabula depictam cernet.
"communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae
semperque virginis mariae, genitricis dei et domini nostri
iesu christi, sed et beatorum apostolorum ac martirum tuorum
petri et pauli etc.". Tota hęc oratio imperfecta est; nam
huic subiecto "Communicantes et memoriam venerantes" verbum
prorsus nullum respondet. Quod si ita dictum esset "communicantes
memoriam quoque veneramur divę Christi genitricis Marię" non usque
adeo iaceret oratio. Nunc cum apertum sit anantapodoton, quis canonem
a priscis illis iuxta piis et doctis ad nos manasse credet? pręcipue
cum quęstus missarum privatarum apud illos minime fuerit,

--575--

quem tamen in superiore precatione "Memento" palam ἀνακύπτειν
videmus. Quo nunc se vertent seditiosi isti calumniatores, qui insanis
clamoribus omnia complent: Proh deum hominumque fidem, vociferantes!
Canonem nunc etiam attingere audent novatores isti, rem
sacrosanctam, qua corpus et sanguinem Christi consecramus; nihil
tutum est ab illis, detrahent mox Christum e cęlo. Quos ego ad
ferulam vocatos sic adoriar: Construe! Dicent: "Communicantes et
memoriam venerantes" copulativa constructio est. Addam ego:
Quod est adpositum huius suppositi? quod et Greci ὑποκείμενον
vocant, tu vero subiectum rectius dixeris. Tacebunt; non enim invenient
verbum ullum, nisi ista duo "concedas" et "muniamur"
quorum neutri coniungi potest. En quid faciat error, quot putas
doctos quoties etiam hanc precationem legisse, et superstitione quadam
nunquam verba expendere ausos? Hic est ille canon, quem attrectare
non licet, inscitia plenus, infantia, impietate. Quod ad numerum divorum
hic recitatorum adtinet, scias velim, fas aliquando fuisse addere,
quos placuisset; id quod vetusti canones aperte indicant, quorum duo
multo plura nomina habuerunt, verum a recentioribus abrasa, quod
non solum hac parte factum est, sed multis aliis locis longe aliter
quędam verba scripta inveni atque nos hodie utimur; verum non tanti
momenti, ut pręterire non liceret.
"et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque
concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur
auxilio". Ante omnia dicendum est, ut receptissimi erroris divos
invocandi occasio nata sit, quam nos constanter ab ignorantia partam
esse autumamus. "Sanctos" enim, quos Gręci ἁγίους vocant, recentiores
non viderunt ab apostolis Christianos adpellatos esse. Rom. 1.
[Röm. 1. 7]: Sanctis, qui sunt Romę, id est: piis, fidelibus, Christianis.
Ephes. 3. [Eph. 3. 8]: Mihi autem omnium sanctorum minimo,
hoc est: omnium in Christo fratrum, piorum, fidelium. Et locis aliis
innumeris idem invenies. Adde, quod Latinis quoque "sanctus"
vocatur, quem vitę innocentia commendat. Posteaquam autem "divos"
sanctos adpellare cęptum est, et sancti pro se mutuo precari consueverunt,
simul cęptum est dicere, quod divi pro nobis orent, quod
tamen scriptura nulla probari potest. Nam quod ex Gen. 48.
[Gen. 48. 16] obiiciunt: Invocetur nomen meum super eos, huc cogi
non potest, ut divorum nomina doceat esse invocanda. Iacob enim
his verbis nihil aliud voluit, quam cęlestem patrem orare, ut nepotes
suos, si quando illum in avi sui nomine invocarent, audire dignaretur.

--576--

Tum enim licebat, deo velut obprobrare horum nomina patrum, quibus
ipse promisisset semen, quod Christus est. Qua forma Moyses
quoque utitur Exod. 32. [Ex. 32. 13]: Recordare Abraham, Isaac
et Israël, servorum tuorum, quibus iurasti etc. Eorum inquit, recordare,
quibus iurasti. Ecce, ut promissorum fidem exigat; verum
Abraham, Isaac et Iacob nullatenus invocet, quod quidam nostra
tempestate impostores ex his locis evincere contendunt. Sed neque
hoc ipsis suffragari potest, quod deus per os Hieremię 15. [Jer. 15. 1]
comminans dicit: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est
anima mea ad populum istum. Ubi isti sic argutantur: Deus dicit: si
isti intercederent etc. Ergo intercedunt pro aliquibus. Hic si me
morae non pigeret, suę professionis ignorantiam obprobrarem. Sed
parcam. Sensus Hieremię is est: Si Moses et Samuel, quorum
uterque plurimum in placando deo potuit, adhuc in humanis essent ac
pro populo istoc intercederent, vinceret indignatio gratiam. Quemadmodum
E%;cech. 14. [Ez. 14. 14] quoque loquitur: Et si fuerint tres viri
isti in medio eius Noe, Daniel et Iob etc. Ubi simili modo comminatur
deus peccatrici terrae, nullo pacto parciturum etiam, si dicti
tres viri in ea habitarent. Unde clarum est, deum veluti fingentem
dicere: Si hi in humanis adhuc essent, innocentia quidem sua vitam
propriam redimerent, aliis tamen propter ipsos minime parciturus essem.
Sunt et alii multi loci, quos huc torquent, ut adserant eos, qui inter
divos relati sunt pro nobis orare in conspectu dei. Quorum alius in
Iob, ut 5. cap. [Hiob 5. 1]: Convertere ad aliquem sanctorum. Alius
apud David: Laudate dominum in sanctis eius [Ps. 150. 1]. Alius
item in Baruch 3. [Baruch 3. 4], qui tamen in canonem receptus non
est. Alii denique in Apocalypsi. Quos omnes tam violenter torquent,
ut dum scriptura niti videri cupiunt, nihil aliud quam inscitiam
suam prodant, ita sensus omnis ex diametro cum eorum proposito
pugnat. Hęc tamen atque alia ipsorum tela in conclusionum farragine
contudimus. Hoc tamen omittendum non est, quod conflictatio nostra
non certat contra mutuas sanctorum in humanis agentium pręces; eas
enim, ut iubemur crebro nobis mutuo impartiri, ita solas puto mortalibus
esse proficuas. Certamen nostrum hac causa divorum preces non
admittit, primum quod literę sacrę nihil de hoc docent, deinde quod
verę fidei repugnat, postremo quod misericordiam dei antiquat, quę se
tamen nobis tam obviam facit, ut ultro ad se vocet Matthei 11.
[Matth. 11. 28]: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et

--577--

ego requiem vobis pręstabo. Non vocat iustos, ad quorum vocationem
se venisse negat, sed peccatores [cf. Marc. 2. 17], sed laborantes, imo
gravissime oneratos. Quid causę igitur terret, quo minus ad eum
summa fiducia confugiamus? Aliam non arbitror quemquam allaturum,
quam eam quę humana vanitate allata est. Si velis, inquiunt, in conspectum
terreni principis solummodo satisfactionem adferre, patronis
opus est, qui exacerbatum principis animum placent ac pręmolliant. Sic
frustra in conspectum minacis dei profectionem paras, nisi patronos tibi
propicios ante conciliaveris. Quae quidem ratio, ut solent omnes humanę,
perniciosissime fallit, et secundum hoc in deum quoque contumeliosa
est; eum enim ad tyranni archetypum exigit, quod est multo
perversissimum. Quod enim principes tam inaccessi sunt, haud alia
causa quam tyrannide fit. Principem ęquum et bonum oportebat omnibus
expositum esse, omnium angustiis opitulatorem occurrere, et omnibus
omnia fieri. Dum secus faciunt, principum officium conculcant. Talem
mihi fingis pientissimum patrem, qui tam abest, ut quemquam aversetur
aut opem ferre cunctetur, ut prior mala nostra videat, auxiliumque
priusquam petamus ferre adornet. Quisquis eum ad hunc modum ex
verbis suis cognoscere perrexerit, tam benigniter accipitur, ut post ad
alium neminem vel cupiat vel possit confugere. Quod fides etiam ipsa,
modo fides sit, non figmentum, exigit: Si enim spes mea deus est, si
patrem esse cognosco, quid non omnia ab illo spero? quid non omnia
ab ipso flagito? Sed ut diximus, de hac quęstione ad saturitatem hic
loqui supervacaneum fuerit, dum alibi eam simus ad fastidium prosecuti.
Nolim tamen interim sic cogites: Si tam certo a deo cuncta
sunt speranda, quomodo non mutuas quoque hominum preces contemnimus?
Nam deum autumo hac ratione nobis nos arctius coniungere
voluisse. Dicit enim: Si duo ex vobis consenserint super
terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui
est in cęlis [Matth. 18. 19]. Dum enim alter alterius onus ponderat,
si dei amans est, levare cupit, et ut cito fiat, ad deum cum eo, qui
premitur, contendit. Cum igitur canon sic habet: "quorum precibus
concedas" etc. ferri possit hoc, si sanctos fideles in hoc mundo intelligeres.
Sed non patitur sic intelligi recitatorum catalogus divorum,
qui antecessit. Unde parum considerate divis Canonopęus iste,
quisquis fuit, preces illic tribuit, ubi summa quies est et securitas.

--578--

Temporis diuturnitatem, quam unam nobis quidam velut Achillis
scutum obiectant, et Hieronymi contra Vigilantium amara potius
quam firma tela nihil moror. Nos enim Christum ex suis verbis non
ita didicimus; fides nostra alium sub pallium non admittit; lectulus
enim nimis angustus est. Tenui eum nec dimittam.
"meritis concedas". Locus de merito ad exponendum difficilis
est summis etiam istis Herculibus, nedum nobis militi vix gregario.
Simul enim in sacris literis et Christum pro omnium delictis fecisse
satis invenimus, et factis nostris promissa premia, quę tamen apud
eos, qui verbum dei suo iudicio expendunt, nec illud dei verbo subiicere
didicerunt, longe lateque dissidere videntur. Primum igitur, ut
par est meritum Christi exponere, quatenus ipse dederit, ordiemur.
Homo, qui in iniquitate conceptus est [cf. Ps. 51. 7], quo pacto quicquam
mereri possit, me plane non videre confiteor, qui enim natura malus est
Gen. 8. [Gen. 8. 21], qui totus caligo est et tenebrae, imo qui mortuus
est, qua ratione fieri potest, ut aliquid deo dignum gerat? Atque ut
hanc inopiam dissimulemus, quis sperabit nos aliquid recte gerere posse
tot tantisque mersos adfectibus? quales sunt amor sui, ira, gratia,
odium, amor, gaudium, tristicia. Quotus enim quisque est qui, non
dicam aliqua sed omnia, non gerat ex his adfectibus? Exemplo fiet
clarum, quod loquimur. Munus egenti prębere prę omnibus opus est
inculpatum; sed si ex amore sui proficiscatur, ut si ad hoc solummodo
des, ut tibi homines adplaudant, vel illiberaliter des, ut centuplum a
deo recipias, vel ex timore inferorum, ut a cruciatibus temetipsum
redimas, iam eleemosyna tua negotiatio est, merx et nundinatio. Nam
ad eam formam, qua deus dat, nempe ad unum hoc respiciens, ut
prosit ei, cui datur, ipse non dedisti. Hunc modum si non teneas,
peccasti. Recte enim beneque nihil fieri potest, quod non ad archetypum
coelestem cuditur. Nos enim quid sumus? Sicut igitur de
eleemosyna diximus, ita de omnibus aliis operibus dicendum erit; metus
enim est, ne alia longe sinistrius agamus, si operi tam pio tot imminent
pericula. Nunc vigente morte, qua in Adam omnes morimur [1. Cor.
15. 22], rebellantibus deinde tot adfectibus, quis est, qui opus bonum aut
remuneratione dignum de se polliceri possit? Quo putas, hic decident
hypocritę isti, qui se operum suorum merce nutriunt? cum hic sui
desperatione innocentissimus quisque sternitur, factis suis pro seipso
diffisus, taceo, quod aliis profutura se mutuo dare posse cogitet. Qua

--579--

igitur via beatitudinem merebimur, cum meritum nostrum nihil sit?
Qui enim fiet, ut qui mortuus est, aliquid vita dignum agat? Hic se
lux euangelii profert. Misertum est itaque deum huius tam ingentis
inopię nostrę; cunque videret misellos omnia nequicquam tentare, consilium
invenit, quo simul iustitię suę, quam intactam esse oportet ac
sacrosanctam, satisfieret, et nos ad redamandum eum vehementissime
accenderemur. Sacerdotem enim misit, qui numen cęleste placaret,
qui cum hostiam innocentissimam, ut quę in iniquitate concepta non
esset, nec pravis adfectibus, quibus nos scatemus viciata, obtulerit, pro
reis facile perlitavit [cf. Hebr. 7. 26-28]. Sic factum est, ut divina
iusticia iram remiserit, et nos nisi ingratissimi sumus tanto beneficio
allecti redamare nunquam desistamus. Neque ita semel tantum seipsum
obtulit, ut noxam semel tantum expiaret, sed quoniam per spiritum
ęternum seipsum obtulit, in hac una solaque oblatione sempiternum
absolvit sanctificatos, hoc est: fideles. Agnus enim est, qui non
unius vel sęculi vel gentis commissum ademit, sed universi simul mundi
transgressionem una morte lustravit, ut enim erat innocentissimus, ita
ęternus quoque deus erat; cumque innocentiam suam pro nobis expenderit,
non potuit innocentię precium non simul esse ęternum. Quo
fit, ut non ii solum, qui tum vivebant, cum ipse moreretur in libertatem
adserti sint, neque nos, qui post ad hanc gratię spem venimus, semel
tantum in baptismo liberati simus, sed ęternum est pignus, per quod
ad deum accedimus, ut enim noster factus est, ita perpetuo etiam
noster est, ut per ipsum in sempiternum accedamus ad deum. Neque
hec memorata sententia cordis nostri commentum est: ipse se ostium
esse adserit et viam [cf. Joh. 10. 7,9, Joh. 14. 6], negatque ad patrem
quenquam venire posse nisi per se, atque, ne hoc omittam, perhibet
hominibus impossibile esse salutem adipisci, deo tamen omnia esse
possibilia [Matth. 19. 26]. Per ipsum ergo unum ac solum venitur ad
deum. Solus enim iustus, sanctus et innocens est, ac quicquid est
noster est. Ipse enim factus est nobis a deo sapientia, iusticia,
sanctificatio et redemptio [1. Cor. 1. 30]. Solus est, qui simultatem
inter deum atque nos natam componit. Sicut enim unus deus, ita et
unus mediator dei et hominum est homo Christus Iesus 1. Tim. 2.
[1. Tim. 2. 5]. Hic est propiciatio pro peccatis nostris 1. Ioan. 2.
[1. Joh. 2. 2], neque pro nostris, id est pro Iudęorum aut discipulorum
tantum, sed pro totius mundi. Expiat igitur non in baptismo tantum,
sed quoties ad deum per ipsum recurrimus, ut dicto Ioannis loco
apertissime videre licet. Hinc satis patere arbitror, ut Christi meritum
una sit solaque nostrę salutis causa; solus enim immortalitatem

--580--

habet, nos contra non mortales modo sed mortui sumus. Solus per
sanguinem suum pacavit et quę in cęlo et quę in terris sunt, cum nos
contra tam morbosum et corruptum pecus sumus, ut deus propter ineluibiles
maculas ex nobis sacrificium sibi fieri vetet. Quicquid igitur
nobis a deo contingit, per Christum contingit; solus enim meruit, ut
iustitię suę deus erga nos parcat (modo id firmiter credamus et a deo
per ipsum postulemus), misericordia vero sua impensissime utatur. Tale
est meritum Christi, ut citra ipsum inpossibile sit venire ad deum.
His in hunc modum se habentibus, quid attinet multa de merito
nostro commentari? cum solus Christus sit, qui nobis fęlicitatem
mereatur, iubeatque, ut cum omnia etiam ex dei sententia fecerimus,
id quod fieri nulla ratione potest, adhuc tamen servos nos inutiles
prędicemus; non sumus enim aut idonei aut sufficientes cogitare aliquid
a nobis, sed sufficientia nostra ex deo est, qui non elegit; nec
contra, ipsum nos elegimus. Quique nitidissima Pharisęi et publicani
parabola vetat [Luc. 18. 9-14], ne in nos ipsos confidamus. At si quid
actionibus nostris mereremur, eis non iniuria niteremur. Quum vero
in sacris literis permulta videre liceat, quę merito nostro nonnihil
tribuant, quale est hoc: Qui solummodo poculum aquę frigidę prębuerit,
ei qui Christi est, vere non ammittet mercedem suam [cf. Matth. 25.
35, 40]. Et quod Mat. 25. [Matth. 25. 34-36] scriptum est: Venite, benedicti
patris mei, possidete paratum vobis regnum. Esurivi enim, et
dedistis mihi manducare; sitivi etc. Adparet ergo, quandoquidem deus
operi nostro pręmia pollicetur et pręstat etiam, meritum non nihil esse,
de quo tantopere hac tempestate digladiamur. Atque porro mihi dicendum
esse videtur, quod sicut opus argentarii non malleo, non incudi,
non denique cuicunque instrumento tribuitur, quamvis eo confiat
opus, ita nobis ipsis nihil tribuamus. Deus enim est, qui opertur in
nobis et velle et perficere [Phil. 2. 13]; ipsius enim opus sumus, ipsius
organa; fieri tamen nonnunquam videmus ut per abusum, ut cęlo Alcimedontis,
instrumento tribuamus, quod eius nullo pacto est. Sic
deus operi nostro nonnunquam premia liberalissima pollicetur, cum tamen
ipse sit, qui in nobis velle operatur et perficere. Quid igitur ad nos transscribimus,
cum neque consilium neque opus ipsum a nobis proficiscatur?
Nisi parvulos quosdam deus lacte etiamnum egentes [cf. Hebr. 5. 12f.]
spe mercedis extimulat, quomodo quidam eum facere existimant Mat. 5.
[Matth. 5. 5], quum dicit: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

--581--

Hic autumant hanc terram, in qua nunc peregrinamur, promissam esse
mitibus; quosdam enim reperiri, qui terrenarum rerum spe ad deum
trahantur. Verum quid refert hac in re argutum esse? cum deus
operetur in nobis et velle et perficere, quid nostrum erit? cum nos
etiam, quicquid sumus, domini sumus, et hi qui tam strenue digladiantur
de merito vel hac causa suspecti fieri possunt, et quod impensius
nomini suo tribuunt, quod deo autore fit quam ipsi autori, quod sine
ingratitudinis arrogantięque nota fieri non potest; et quod opera sua fere
ad quęstum et ad rem parandam facere videntur, id quod fructus ipsorum
indicant. Nemo enim licentius voluptati frena laxat atque hi qui a
moribus Christo dignis ut longissime absunt, ita impudentissime se
iactant nobis mereri, cum nos dum tales sumus, quales hi sunt, qui
se nobis patronos parant, ab omni spe excidimus. Sanctius igitur est
Christique verbis conformius, etiamsi per morbum et adfectus, de
quibus paulo ante loquuti sumus rectum, quid agere possemus, deo
tamen omnia tribuere, qui autor, qui motor est. Nunc cum ipsi nihil
possimus, quę audacia est nomen dei, quod unice sanctificari oportet,
expoliare ac plumis alienis sese venditare? Iam clare videmus, ni
fallor, impium esse cum petimus, ut sanctorum, id est: divorum, meritis
protegamur aut muniamur. Nullis enim nostris meritis ad deum venire
possumus, sed solo Christo. Nemo enim, inquit, venit ad patrem,
nisi per me [Joh. 14. 6], nec ad Christum quisquam suis meritis venit,
sed patre duce; nemo enim, inquit, venit ad me, nisi pater meus
traxerit illum [Joh. 6. 44]. Cum itaque omnes, qui deum adeunt per
Christum ire cogantur, nemo nimirum erit meritorum adeo dives, ut
pro aliis expendere queat. Quis enim tam abundat ut Christus, de
cuius plenitudine omnes nos haurimus [Joh. 1. 16]? et gratis haurimus
absque argento, quemadmodum per prophetam deus pollicitus est
[Jes. 55. 1]. Christus itaque abundantia sua omnium merita evacuat;
in hoc enim Christus est, ut in odore unguentorum eius currant
adolescentulę [cf. Hohes Lied 1. 2f.], hoc est: animulę cęlestis thalami
cupidę. Et cum omnino deus factis nostris quiddam pollicetur aut reddit,
non promittit nisi ex mera liberalitate, qua benignitatem suam paternamque
facilitatem potius imitatur, quam ad nostri meriti pondus respiciat,
et cum perfecto operi mercedem reddit, nihil aliud quam suum
opus remunerat. Nam quale fuisset opus Pauli, si Christus eum de
cęlo non terruisset, et ad verbi sui provinciam inaugurasset [cf. Act.
9. 3ff.]? Nonne cum omnia fecerimus, quę nobis pręcepta sunt, fateri
cogimur, quod servi inutiles simus [Luc. 17. 10]? Sine ergo Christi
contumelia fieri nequit, ut cuiusquam meritis fidamus; nam quantumcumque

--582--

creaturę tribuerimus, tantum Christo auferemus. Exempla divorum
debemus attentius imitari quam meritis niti. Christus enim unus
est, quo salvi reddimur; hinc enim et Christi et Iesu nomen habet.
"protectionis tuae muniamur auxilio". Multa suggillatione
dignum non est, quamvis oscitanter dictum sit. Aptius fuisset: Ut in
omnibus auxilii tui protectione muniamur. Protegendo enim munimus,
nec omne auxilium protectio est. Cordatum pectus, qualia prisci in
Christo fratres habuerunt, numquam tam insulse precaturum erat.
"hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae
familiae tuae, quaesumus, domine, ut placatus accipias".
Sunt qui hanc priorem partem Gregorio non tribuant et hic tandem
orsum tradant: "diesque nostros in tua pace disponas" etc.
Nos totam referimus Gregorio acceptam. Sic sequentia coherent, et
hęc sola plus ęquo breviora, si nihil sequatur, videntur. Adde quod ad
priora ista non tam respondet: Quam oblationem, quam si hęc particula
"diesque nostros" interponatur. Servitutis igitur nostrę hanc
oblationem esse adserit hęc precatio, nec modo "nostrę sed cunctę
etiam familię", quę nimirum alia non est quam ecclesia catholica, hoc
est: totus credentium cętus. Nam si familiam quamvis paroeciam intelligis,
superest, ut servitutis nostrę ad solum sacerdotum ordinem
referas, quod quam arrogans sit et impium paulo post manifestum fiet.
Stat igitur sententia, cunctam familiam ecclesiam esse, pro qua se, ut
supra quoque auditum est, offerre iactat sacerdos, quod dum hac
tempestate contentiosissime controvertitur, ad hunc locum excutiendum
reliquimus.
Diximus paulo ante, quomodo fiat, ut nihil prorsus deo dignum
agamus, quod in Adam mortui simus et quod tantis adfectibus obruti,
unde nulla spes nobis reliqua sit ad deum appropinquandi. Quam
calamitatem deus filii sui precio sarciverit. Quod verbum, qui credit,
iam per eum, quem credit, se misericorditer et liberaliter redemisse,
salvus fit. Hic iam verbo isto fidei cibatus est; non enim secura fieri
potest humana conscientia, nisi dum verbo dei fidit. Verbum igitur
dei cibus est, qui ieiunam mentem fulcit haud secus atque corporeus
panis cor hominis confirmat. Cibat igitur verbum dei humanam
mentem, non offertur ab homine, sed confortatur homo per ipsum.
Quis autem, qui alterius robore adiuvatur unquam dixit, se robur ei
obtulisse? Cum igitur hoc verbum: Christus pro nobis passus est,
ut nos patri reconciliaret [1. Petr. 2. 21, 3. 18], spes unica sit animę,

--583--

quis hoc verbum recte dixerit se domino obtulisse? cum verbum hoc
nos corroboret. Verbum igitur est, quo mens alitur, et dei verbum
est. Panis igitur animę est verbum dei; nam non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei [Matth. 4. 4]. Quod
est autem hoc verbum, quod panis aut cibus est animę? Hoc est verbum,
id est hęc res est, quod Christus corpus et sanguinem suum
tradidit, ut vitę restituamur, qui mortui eramus. Sic enim ipse inquit
Io. 6. [Joh. 6. 51]. Panis, de quo multa vobis dixi, aliud non est,
quam caro mea, quę pro mundi vita expendetur. Habetis iam cibum,
de quo tam magnifica prędicavi. Ego pro hominibus oblatus certissima
eorum spes ero salutis. Sicut igitur verbum pascit et verbum
aliud non est, quam caro Christi, pro mundi vita exposita, sequitur,
quod sicut verbo tantum pascimur, ita verbi huius vis ex una tantum
oblatione pendeat. Hoc est, dum hoc credimus, quod semel Christus
oblatus omnium omnia scelera diluerit, ut iam saturi simus et securi
salutis. Hęc fides oblatio non est sed dei illuminatio; nunquam enim
hoc eramus credituri, ni nos pater intus traxisset. Verbo igitur salutis
credere ut oblatio non est sed dei operatio, dei donum, dei benignitas,
ita corpus et sanguinem Christi edere offerre non est, sed mentem
sua sponte ad nutationem propensam fulcire, firmare, presentiaque eius
rei, cui verbum innititur, stabilire.
Christus igitur, ut una sui ipsius oblatione universum genus hominum
redemit, ita semel tantum oblatus est [Hebr. 9. 26]. Quod divi
Pauli verbis manifestissimum erit Hebr. 10. [Hebr. 10. 14]: Una enim
oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Hic pluribus opus
non est; quicumque enim credunt, hoc sentiunt, quod solus unusque
hic agnus tam fuerit alienus ab omni macula, ut oblatus potuerit omne
peccati vitium expiare. Sed hoc non omnes admittunt, quod semel
tantum sit oblatus. Sic enim obstrepunt: Unus quidem Christus est,
sed idem sępe offertur. Ipse se semel obtulit, nos eundem crebro
offerimus, non alias alium sed semper eundem; consumi autem aut
minui non potest. Inpermutabilis enim deus est [cf. Iac. 1. 17]. Hanc
eorum rixandi pervicaciam dudum contudisset Pauli ad Hebr. 7.
[Hebr. 7. 22-28] verbum, si vel oculos haberent, quibus viderent, vel
cor, ut intelligerent. Ubi hunc sacerdotem nostrum, cui uni hoc proprium
est, quod ipse et sacerdos est et hostia, sacerdotibus Moseos
opponit, quod eos plures esse oportuerit, eo quod mors vetaret perpetuo
esse sacerdotes. Hic autem cum sempiternus deus sit, sempiternus
quoque sacerdos est. Isti pecudes offerebant ac sanguinem alienum

--584--

cap. 9. [cf. Hebr. 9. 12], hic noster propria, corpus et sanguinem, obtulit.
Isti propter hostiarum impotentiam eas iterare cogebantur
cap. 10. [cf. Hebr. 10. 11]; hic, quod perfecto nihil deesse potest, tam
abest, ut iterari possit, ut non alia possit in eum maior contumelia
dici, quam quod eum iterum atque iterum offerri oporteat; hoc enim
pacto ab his hostiis, quę umbra eius erant, nihil differret. Unde
cap. 7. [Hebr. 7. 27] sic inquit: Qui non habet necessitatem quotidie
quemadmodum sacerdotes primum pro suis delictis hostias offerre,
deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se ipsum offerendo. Hic
ut ne intelligendo nihil intelligant, dicunt verum esse, quod Christus
se tantum semel obtulerit, sed nos sępe eum offerre adserunt, nec id
iniuria; nihil enim hic obstare, dummodo Christus se ipsum non
offerat. Quibus tametsi sępe satisfecimus, etiam hic satisfacere tentabimus
ad hunc modum: Si Christus hodie offerretur primum pro
sacerdotis, deinde pro populi delictis, queso, quod ad iterationem adtinet,
quid intererit inter hostiam, quę Christus est, et hostiam, quę
pecus? ut enim ista iterabatur, ita et illa iteraretur, quod hic unice
oppugnat Paulus. Deinde qui fieri potest, ut homo deo deum offerat?
quis enim unquam preciosius se ipso quicquam obtulit? Unde et
Christus, preciosius se ipso nihil habens, quod offerret, se ipsum
obtulit Heb. 8. [Hebr. 8. 3-6]. Non potest ergo mortalis sacerdos
eum offerre, qui immortalis deus est. Nam sicut de Christo prędictum
est: Hostiam et oblationem noluisti [Ps. 40. 7], corpus autem
aptasti mihi, ita de nobis longe magis dici convenit: Hostiam aliam a
nobis deus non exigis, quam ut corpus et animam in gloriam tuam
expendamus. Iterum dicit Paulus Hebr. 9. [Hebr. 9. 12]: Christus
per proprium sanguinem introivit semel in sancta ęterna redemptione
inventa. Item ibi: Nunc autem semel in consummatione seculorum
ad destitutionem peccati per hostiam suam adparuit. Ecce hic hostia
sua semel peccati vim destituit. Ibi 10. [Hebr. 10. 10]: In qua voluntate
sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
Hęc testimonia cum sint sole clariora, infirmare tentant hi, quibus
missarum nundinę nunc in arctum contrahuntur; sic enim reclamant,
unam esse hostiam non negamus; quod autem semel tantum oblata
sit, sic intelligimus, quod semel tantum mortuus sit, ultra numquam
moriturus Ro. 6. [Röm. 6. 6]; vivus tamen sibi vivo a nobis quotidie
offerri potest. Quasi aliud sit Christum mori et aliud Christum
offerri, aut quasi aliud moriendo, aliud offerendo actum sit, aut mactari
aliquid deo possit, quod non simul offeratur, aut victima ulla offeratur,

--585--

quae non mactetur. Sed verba ipsa Christi audiamus. Ma. 26.
[Matth. 26. 28] ait Christus: Hic est sanguis meus, sanguis novi
testamenti, qui pro multitudine effunditur in remissionem peccatorum.
Hic mihi dicas velim, quidnam hoc sit, quod peccatum abluerit, oblatio
an mors, an sanguinis effusio? Si mihi respondes: oblationem spontaneam
peccati debitum diluisse, obiiciam, sanguinis effusionem abluisse
peccatum, ut hic ante oculos in verbis Christi vides, sanguinem novi
testamenti effundi in remissionem peccatorum [Matth. 26. 28]. Cogerisque
oblationem et sanguinis effusionem idem esse fateri, nimirum ut
cum sanguis funderetur, ipse se offerret, ac dum offerretur, sanguis
quoque funderetur. Quod ubi admittere coactus eris, sequetur, tunc
Christum offerri cum mactatur ac sanguis funditur, et rursus cum
mactatur tum offerri. At Christus semel tantum mactatus est, et
sanguis semel tantum fusus est; ergo semel tantum oblatus est. Ad
idem facit, quod Ro. 6. [Röm. 6. 9f.] scribit Paulus, quod tamen isti
ad defendendum errorem suum torquere conantur. Christus a mortius
excitatus, ultra non moritur; mors illi ultra non dominabitur; nam
quod mortuus est, peccato mortuus est semel, quod autem vivit, vivit
deo etc. Hic in hunc modum interrogabo: Christus dum semel peccato
mortuus est, an ne tunc se ipsum obtulit, cum moreretur, nec ne? Si
respondes (nam isti hominum generi omnia licita sunt), cum moreretur
non esse oblatum, quęram, quo pacto intelligas hoc Ephes. 5. [Eph.
5. 2]: Quemadmodum Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro
nobis oblationem et hostiam deo in suavem odorem; quęram, inquam,
ubi aut quando seipsum tradiderit in oblationem et hostiam? Nonne
tunc cum iuxta Petri verbum 1. Pet. 2. [1. Petr. 2. 23]: Tradebat se
iudicanti iuste, hoc est: cum patris voluntati obtemperaret, ac patiens
non comminaretur? nonne cum peccata nostra in corpore suo ferret
ligno adfixus? Adigeris igitur fateri tunc seipsum obtulisse, cum moreretur.
Ergo si oblatus peccatum extinxit, et peccato mortuus idem
fecit, idem quoque erunt mori et offerri; nam quis unquam diceret
alias hostiam offerri, alias occidi? et non contra tunc offerri, cum
occiditur, et rursus occidi, cum offertur? Cum igitur Paulus hic
dicat: Peccato mortuus est semel, haud aliud dicit, quam: pro peccato
semel oblatus est. Sicque manifestum est, quod hęc tria ęquipollent:
Christi sanguis semel tantum fusus est, Christus semel tantum mortuus
est, et Christus semel tantum oblatus est, ad exhaurienda hominum
peccata. In hoc enim hostia, quę Christus est, ab aliis
hostiis differt, quod hę iterabantur, illa semel oblata sanctificatos, id
est: fideles, in sempiternum consummavit absolutosque reddidit; nulla
enim pro peccatis hostia nobis reliqua facta est Hebr. 10. [Hebr.

--586--

10. 26]. Hęc manifestiora fient Pauli Hebr. 10. [Hebr. 10. 10] verbis:
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu
Christi semel. Quid oro hic aliud audis, quam nos per voluntariam
Christi oblationem sanctificatos esse? Voluntariam vero oblationem
tum esse impletam, cum corpus suum pro nobis obtulit? postremo et
oblationem et corporis sui traditionem semel tantum esse factam? Quo
quid apertius dici potest? Facessant igitur hinc et ocyus facessant,
qui scripturę sanctę claritati nebulas inscitię suę imo malicię offundere
pergunt, qui oblationem a morte distinguunt, rem eandem, sed aliter
adpellatam, nullis scripturarum suffragiis, sed sola patrum vociferatione
nixi. Quibus porro tantum tribuunt, ut dicant, recipi non posse, ut
si a nobis nihil offeratur, deus tam diu conniverit ac patres errare
permiserit, quasi vero deus unquam quemquam ad se ita traxerit, ut
non simul infirmum toleraret, quem fide interim arctissime sibi iunxerat.
Errori patrum occasionem dedit verbi dei neglectio; nam si hoc
solum velut unicum scopum spectassent, eucharistiam numquam erant
aliter adpellaturi quam Christum, quam Paulus, qui conmemorationem,
qui testamentum adpellarunt. Sed sic habet indicium dei: Posteaquam
ii, quos unice oportebat simplici verbo dei intentos esse, ad sua
placita consiliaque sunt conversi, passus est eos deus ire in adinventionibus
suis, comprehenditque in astutia sua [Hiob 5. 13]. Contra non
itidem eos labi passus est, qui literarum sacrarum rudes dei benignitati
se permiserunt. Hinc videmus indoctam plebem corpore et sanguine
Christi pro cibo animę uti, non pro oblatione abuti. Et contra
videmus eos, qui oculus in ecclesia esse debuerant, huc erroris lapsos
esse, ut etsi constantissime semper adsererent, idem esse sacramentum,
quo ipsi, quo plebs vesceretur, oblationem tamen, quod ipsi ederent
esse, contenderent. Arrisit lucrum, placuit autoritas et excellentia,
pessimę cęlestis doctrinę pestes. Sic patet ecclesiam dei desertam non
esse, sed mirabili providentia servatam. Tametsi enim in rebus aliis
non paucis error docentium multitudinem quoque secum traxit, hic
tamen dei custodia vigilatum est, ut soli erroris autores erraverint.
Quamvis nonnullos sentiam, etiamsi oblationem vocaverint, non aliud
tamen putavisse, quam rememorationem esse. Ex quibus est Chrysostomus,
qui super his verbis Hebr. 9. [Hebr. 9. 26] "introivit
semel in sancta" cum diutissime secum ipse luctatur, huc tandem
descendit, ut putet rememorationem potius esse quam oblationem.

--587--

Unde coniectare licet priscos illos oblationem vocasse quemadmodum
nos resurrectionem et natalem Christi diem etiamnum adpellamus,
non quod Christus nunc nascatur vel resurgat; sed cum semel hoc
factum sit, nomen tamen ad vividiorem memoriam tenemus. Sic et
hic quoque factum videri potest. Fusius in conclusionibus de hac re
scripsimus.
Sequitur:
"diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna
damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege
numerari". Hanc tandem huius precationis partem Gregorio, ut
diximus, adscribunt, nos totam. Hic autem videre licet, quam stilus
canonis totus a veterum dictione abhorreat; nam non alibi per omnem
canonem orationem elegantiorem invenies, quam sit ista, meliusque expensam,
quamquam utrumque mediocriter. Sive Gregorii sit, sive
non sit, nos eius esse propter elegantiam solummodo permittimus, numquam
alioqui credituri, quod homo tam pius et doctus ad tam barbarum
canona quicquam additurus fuerit. Unde fere adducor, ut
putem Gregorium sic inter alia quoque precatum esse, atque hanc
precationem adusque nos demanasse. "dies", inquit, "nostros in
tua pace disponas", ut pacem nostram excluderet, ubi cum peccatoribus
pacem habemus. Breviter omnia, pręter hanc oblationem: nisi
et hanc pro rememoratione velis, ut diximus, accipere, mediocrem
vetustatem, qualis Gregorii fuit, citius quam quicquam per totum
canonem resipiunt. Adde, quod dictio quoque Gregorio quam simillima
est, non attingens ad mundam istam veterum dictionem, nec
prorsus humi repens.
"quam oblationem tu deus in omnibus quesumus benedictam,
adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere
digneris". Quid queso hic audio? Christum nos offerre
adserimus, et is benedictus nondum est? Cogeris igitur dicere, quod
hic oremus, ut panis et vinum benedicantur. At quomodo panis et
vinum oblatio sunt? quod nec scholę admittunt nec veteres. -
adscriptam". An ne oramus, obsecro, ut Christus adscribatur, an
ut panis et vinum? Prius hoc impium fuerit, cum Christus in dextera
dei sedeat, sequens autem stolidum. Quorsum enim attinet orare,
ut panis et vinum adscribantur? an symposium est? At alterum ex

--588--

his fateri cogimur; aut enim, ut ipsi loquuntur, Christum offerimus
aut panem. Si Christum, quid opus est, ut adscribatur? si panem,
quid refert adscribi? cum secundum istorum traditionem substantia
panis et vini transeat in corpus et sanguinem. - "ratam". Firmam
servare forsan oramus deum promissionem, ne scilicet humano more
offensus testamentum mutet. - "rationabilem". Id verbi Pauli
Petrique theologiam resipit Ro. 12. 1. Pet. 2. [Röm. 12. 1, 1. Petr.
2. 2], sed extra chorum, quod dicitur. Hęc ideo suggillavimus, ut
oculis omnium pateat, quam inepte pręcatus sit, quisquis tandem sic
precatus est, desinamusque canonem haud secus mirari ac pueri
Iunonis avem.
"ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui
domini nostri iesu christi". Hic manifeste adparet panem et
vinum superius oblationem adpellata esse, cum hic oratur, ut ea corpus
et sanguis Christi fiant. Cur igitur hęreticę pravitatis inquisitores
non inquirunt in canonem? Cur non dicunt: scandalosum est panem
et vinum ante consecrationem oblationem vocare? Dices: Hic oratur
solummodo, ut panis benedicatur, ut adscribatur, ut ratus fiat, cum
in corpus transit, ut spiritale gratumque fiat sacrificium cum perficitur.
Nihil dicis: Nam oblationem adpellasti, quod panem adhuc esse fateri
cogeris. Vide, quid sit, cum summa imperitia luctari pręsertim cum
se religione palliavit. Hoc tamen impie dictum non est, si oramus,
ut panis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii dei; modo fieri hic non
pro transsubstantiari theologorum nostrorum verbo accipias, sed ita
sentias, ut panis et vinum cum fide edentibus fiat corpus et sanguis
Iesu Christi, quocumque tandem modo id fiat; nam hęc theologorum
curiosa transsubstantiationis commentatio erroribus, imo impietatibus
multis locum fecit.
"qui pridie, quam pateretur, accepit panem in sanctas
ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum
ad te deum patrem suum omnipotentem". Pulchre satis hic ad
rem accederetur, dum Christus ipse agens et loquens inducitur, nisi
iterum humani figmenti aqua misceretur. Nam quid attinet mendatium
addere, posteaquam Christum agentem et loquentem fecimus?
Apud quem enim euangelistarum, nam et Paulus euangelista est, invenire
potes, quod Christus in cęlum oculos extulerit ad patrem
omnipotentem. Quod equidem ne attrectaturus quidem eram, si homo

--589--

hic ageret, qui cum alias sępe legerit, Christum oculos in cęlum
sustulisse, potuit et hic similiter ab eo factum esse ariolari; at posteaquam
Christum agentem fecimus, cur ei tribuimus, quod euangelistę
non tribuerunt? Hactenus decorum servatum esset, si posteaquam
Christum agentem fecissemus actioni eius nihil addidissemus. Sed
hoc agit audacia; nullis se non miscet etiam divinis et sacrosanctis,
ne nihil aut esse aut fecisse videatur.
"tibi gratias agens fregit, dedit discipulis suis, dicens".
Hactenus agebat Christus, hic loqui incipit. Et ut in actione fides
Christo non servata est, ita nec in oratione.
"accipite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim corpus
meum". De nostro hic additum est: "ex hoc omnes" et "enim".
De quo verbo neoterici quoque tantum coaxant, quantum ad mille
Dianas irritandas satis esset. Quod verbum etiamsi desit, sensui
tamen nihil adimit, neque ipse hic aliud accuso quam humanam audaciam,
quę divinum opus integrum esse non putat, nisi munus quoque
suum adtulerit. Quanto ęquius erat, posteaquam Christum loquentem
fecimus, vel secundum Matthei [Matth. 26. 26] verba dicere: Accipite
et comedite: Hoc est corpus meum; vel iuxta Lucę [Luc. 22. 19]: Hoc
est corpus meum, quod pro vobis datur; vel iuxta Paulum [1. Cor.
11. 24]: Quod pro vobis frangitur. Nam et in potus exhibitione addidit
[Matth. 26. 28]: Qui pro multitudine funditur. Quod autem "ex
hoc omnes" de nostro addidimus, hac causa, ut arbitror, factum est,
quo palam fieret omnibus licere convivam hic esse. At isthac sollicitudine
nihil opus erat; nam quod Christus discipulis dixit, omnibus
nobis dixit Mar. 13. [Marc. 13. 37]. Hic cęlum inclamabunt et maria,
qui sibi sese deos etiam facere licere putant: O facinus, o tempora!
ipsa consecrationis verba iste accusat, suggillat, conculcat. Quos ergo
contra sic feriam: Age, bone vir, dic sodes, quę sunt consecrationis
verba? dicet: Hoc est enim corpus meum. Addam: Quis ea ad hunc
modum tradidit? Hic magis muti sunt quam piscis. Quin vos, oro,
blande convenire liceat. Non autumo quemquam adeo perverse ignorantem
aut stupidum esse, ut hominis verbo tantum tribuere velit

--590--

quamtum dei. Nunc vero cum vos non contenti sitis dicere, quod dum
panis iste editur et potus hauritur, corpus Christi edatur et bibatur,
nisi etiam perhibueritis, anteaquam edamus et bibamus, etiamsi numquam
edamus vel bibamus, substantiam panis in corporis Christi substantiam
converti; qua potentia obsecro putatis substantiam in substantiam
converti? Dicetis, ni fallor: divina. Addam ego: Quid igitur possunt
humana verba, si cuncta divina potentia constant? Addenda ergo non
erant, ne Scotus et alii tot verborum modios effundere coacti fuissent.
Vides autem, uter iniquius consecrationis verba tractet, tune qui tua
divinis misces, an ego, qui id ferre nolo. Ego dei verbum non taxo,
sed hominis audaciam, licereque arbitror, ut quicumque verbis euangelistę
potius quam praescriptis a canone uti velit, libere utatur. Quid
enim vetabit, ne iuxta Lucę verba panem ad hunc modum benedicam:
Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Quod si licebit, potero
et reliquo nimirum canone misso iuxta divini verbi pręscriptum orare.
Hęc per contentionem propter eos solummodo diximus, qui de canone
verbum immutari debere negant, cum tamen interim videant etiam ipsis
consecrationis verbis nescio, quem de suo addere ausum. An hęc non
est summa perversitas? tuis nec addi nec adimi quicquam pati, divinis
autem te tum addere, tum demere citra omnem etiam rationem?
"simili modo posteaquam caenatum est, accipiens et hunc
praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas,
item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens:
accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix
sanguinis mei novi et aeterni testamenti, misterium fidei,
qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum."
praeclarum et in sanctas ac venerabiles manus
suas" nullus euangelistarum habet, quamvis hoc non sit magnopere
curandum. Item etiam nullus: gratias agens". Mat. habet
[Matth. 26. 27]: "gratias egit". - "benedixit" nullus habet. Hęc,

--591--

ut diximus, non magnopere damnamus; nam fide hic omnia potius
confiunt quam verbis, sed pervicatiam admiramur, qua isti in divinis
verbis, ut volunt, libidinantur; sua etsi sint indoctissima et nonnunquam
impia servari tantopere volunt, ut ne unguem latum ab eis liceat
recedere. - "hic est calix. "Poculum" est Gręcis non "calix",
capiturque poculum pro eo, quod in poculo continetur, et est sensus:
Hic potus novum testamentum est; est enim sanguis meus, qui pro
multitudine effunditur in remissionem peccatorum [Matth. 26. 28]. -
"novi et aeterni testamenti" ex 13. capi. Pauli ad Hebreos huc
translatum est. - "mysterium fidei" nostrum est. Quę nunc est iniquitas,
cum isti consecrationis, ut vocant, verba libere undecumque
sacrarum literarum consarcinant, neque hoc contenti sunt, sua quoque
addunt, aliis non permittere in suis, quod ipsi in divinis citra rationem
etiam audent? Sed ad hunc modum debuit abominatio, quae se in locum
sanctum statuit, sua divinis miscere. Sicut aquam quoque miscent,
dicentes: aquam in oblatione populum significare. Ubi duplici etiam
nomine peccatur: primo, quod oblationem faciunt, quod rememoratio est.
Deinde, cum aquę symbolum sint gentium, non debuit infidelium symbolum
fidelium fieri. Ubi tamen divini iudicii solertiam facile videmus.
Caupones Israel apud Isaiam 1. [Jes. 1. 22] accusat, quod miscerent
aquam vino. Sic factum est, ut postquam cępit homo divina omnia
sub imperium suum subigere, divinis etiam contumeliam auctario suo
faceret, quo tandem eius cauponatio undique manifestior fieret. De
usu huius sacramenti sub utraque specie non est, quod hic dicamus.
Lippis enim omnibus patet humana temeritate factum esse, ut altera
specie plebs privaretur, quam adeo manifeste Christus iussit omnes
bibere. I nunc et hęreticos esse vocifera, qui unis Christi verbis
hęrent, anxieque cupiunt, ut omnes eis nitantur. Interea tamen cogita,
quales hi sint, qui ad sacra verba iungere, qui mutare ausi
sunt, qui aquam inauspicatum symbolum miscent, qui alteram speciem
amputarunt, quam deus etiam, cum solis sibi eam servarent, misceri
passus est, ut dum intelligere nollent, gustando saltem sentirent, qualesnam
caupones essent.
"haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Lucas habet post panis porrectionem [Luc. 22. 19]: Hoc facite in
meam commemorationem. Tametsi non sum nescius, cum hoc verbi,

--592--

tum alia, ad utramque speciem referri debere. Pauli 1. Cor. 11.
[1. Cor. 11. 24] verbis hęc nostra sunt similiora, ubi post panis porrectionem
sic infit: Hoc facite in meam commemorationem. Post vini
sic [1. Cor. 11. 25]: Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
Atque ne ignoremus, quidnam Christus voluerit hoc
verbo significare, addit [1. Cor. 11. 26]: Quotiescumque manducaveritis
panem hunc et poculum biberitis, annunciate mortem domini, donec
veniat. His apertissimis verbis ostenditur ipsam synaxim aliud non
esse quam commemorationem passionis dominicę. Qua fronte igitur
quęso ex commemoratione oblationem fecerunt isti? Unde qui fideles
sumus, dum Christi corpus et sanguinem edimus ac bibimus, mortem
domini ebuccinemus, idque quamdiu mundus constiterit. Causa pręconii
satis ampla est, quod Christus nos liberavit sua morte et sanguinis
effusione, atque eadem in cibum tradidit, quę fide comedimus
non dentibus, propter quam deus nobis invisibiliter illabitur ac animum
pascit.
"unde et memores, domine, nos servi tui, sed et plebs tua
sancta". Hic servos pro ministrantibus sacerdotibus positos esse autumo,
ne unquam sibi primas non tribuerent. "christi filii tui domini
dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis,
sed et in caelos gloriosae ascensionis". Ut ne barbariem
hic caviller tantisper tolerandam, est hęc precationis pars non
inconsulte superioribus coniuncta. Cum enim dixisset Christus: Hoc
facite in meam commemorationem, recte dicimus: Unde sumus, o domine,
memores filii tui, passionis, descensionis ad inferos etc. Verum
quod mox sequitur, non video, quomodo non sit per summam oscitantiam
iunctum.
"offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac
datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam".
Blasphemia hęc est: solus enim Christus talem hostiam offerre potuit
et creatura pręterea nulla. Deinde obsecro quantum cerebri
habuisse putes eum, qui iamiam dixerat: O domine, quod hęc in
commemorationem facere iussisti, en facimus; et priusquam huius sententię
deverbia abierint, sic infit: offerimus? Sed ogganniunt quidam
scioli: Hęc commemoratio est oblatio, quamvis nihil adferant, quo id
probent. Unde eos admoneo, ut orationem suam vertant et dicant:
Hęc oblatio est commemoratio: nihil enim aliud est, ut satis iam
visum est.
"panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae".
Cur hic non inquiritis in canonem, o suaves inquisitores?

--593--

Non auditis, quod post consecrationem corpus Christi panem vocet?
Sic insanit cęca semper invidia. Vulcano sacrificaturos se spondent,
qui panem vocet post sacra verba, et canonem suum, quem quotidie
legunt, non damnant.
"supra quae propicio ac sereno vultu respicere digneris
etc.". Tota ista precatio ad oblationem tendit. Sic hodie solent
umbris, quę pręteriunt, sua firmare: Nonne Abel, inquiunt, obtulit
[cf. 1. Mos. 4. 4], nonne Melchi%;cedec [cf. 1. Mos. 14. 8]? non cogitantes
hęc adumbrationes quasdam Christi, qui se tum oblaturus
erat, fuisse.
"supplices te rogamus, omnipotens deus". Si nunc quę
proxime sequuntur amputes usque ad hęc verba: Ut quotquot etc. non
impie precaberis; nam quę interposita sunt, eam opinionem redolent,
quę se offerre contendit. Supplices, igitur dic, te rogamus, omnipotens
deus, ut quotquot ex hac altaris tui participatione sacrosanctum filii
tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cęlesti et
gratia repleamur.
"memento etiam, domine, famulorum famularumque tuarum".
Nisi famularum esset additum, periculum erat, ne deus pro
famulabus exaudiret precationem. Quapropter diserte utrumque sexum
expressit; vafer enim est, quo cum agimus. Sed dicunt quidam: Quid
prosunt hęc cavillia? Hoc prosunt, ut videas canonem precularum
variorum temporum esse fasciculum, qui ubi sit humeris servorum
Christi impositus non constat [cf. Matth. 23. 4].
Purgatorium, res ecclesiasticis quęstuosissima, hinc esse probatur.
Sic enim prodeunt: In missę canone oramus pro defunctis. Ergo est
purgatorium. Neque hoc ictu contenti alium bicipitem infligunt, quem
ex Origene impensius philosophante protulerunt. Quidam, inquiunt,

--594--

hinc decedunt non summe boni, quos nimirum expiari ante oportet,
quam in conspectum dei venire detur. Rursus quidam hinc migrant
non summe mali, quos si ad inferos releges, iniuria adfeceris; purgandos
igitur oportet mittere ad Plutonia regna. Quam nos aliquando
rationem imitati, sic pronunciavimus: Scriptura sacra non
constare, sitne purgatorium nec ne; ratione tamen facile capi purgatorium
esse oportere. Postea vero quam sensi dolosius fallaciusque
nihil esse humana ratiocinatione, didici hęc solum adserere, quę ex
ore dei accepta sunt. Cumque hos locos, quos theologastri ad purgatorii
adsertionem torquent, dudum evicissem nihil eis suffragari, quin
ut arrogantius dicam, cum adseruissem etiam ab istorum imperio, sua
sponte adfulsit fidei lux, quę sic palam pronunciabat [Marc. 16. 16]:
Qui crediderit et bapti%;catus fuerit, salvus erit; qui non crediderit,
condemnabitur. Hanc ubi legem promulgari audivi, iam agnovi quod,
quotquot ex humanis excedunt, aut in fide excedunt, aut sine fide.
Si in fide, salvi sunt; nam lex sic habet: Qui crediderit etc., salvabitur.
Ac ne tu mihi moram hic causeris ullam, audi, quid Christus
dicat Io. 5. [Joh. 5. 24]: Amen, amen dico vobis, quod qui verbum
meum audit et credit ei, qui me misit, habet vitam ęternam. Ecce
hic quoque verba legis. Sequitur: Et in iudicium non venit, sed
transit a morte in vitam, imo transiit iam in vitam, quam hic certa
spe adeptus est, iuxta Gręcanicam veritatem. Ecce remotionem
omnis morę. Rursus [Marc. 16. 16]: Qui non crediderit, condemnabitur.
Fines igitur hic duos tantum esse didici, unum fidelium, alterum

--595--

infidelium. Sequebatur hanc lucem alia, quę Origenicam rationem
prorsus evertebat: ea erat, nostris factis nos bonos censeri non posse,
sed sola fide, quodque foelicitas non rependitur factorum nostrorum
meritis, sed Christi. Non summe bonum igitur, et non summe malum,
quem Origenes ad purgatorium relegat, humanę ambitionis figmentum
esse cognovi. Nemo enim bonus est, nisi solus deus [Matth. 19. 17,
Marc. 10. 18, Luc. 18. 19], et quem is fecerit bonum. Iustus autem
meus ex fide vivet [Röm. 1. 17]; et: Amen dico vobis, clamat Christus,
qui credit in me, habet vitam eternam [Joh. 6. 47]. Sed et La%;carus,
iste, cuius spes et robur deus erat, mox ut hinc migravit, ab angelis
deportatus est in sinum Abrahę [cf. Luc. 16. 19-31]. Contra dives apud
inferos aciem in Abraham tollit et La%;carum. Cui et Abraham duos
solummodo locos hinc proficiscentium esse indicat, taliter dispositos, ut
neutri ad alteros transmeare queant. Purgatorium itaque esse non constat;
humanę tamen coniecturę nihil non audent, nec fortasse iniuria,
cum tantum pariant. Nam quę res unquam tantum substantię congessit,
ac coniectura ignis purgatorii? Et quamvis Plato dicat nullas rationes
esse magis frivolas, quam quę coniecturis nituntur, tamen contra
videmus nullam philosophorum tam certam unquam fuisse rationem,
quę tantum rei pepererit, quantum vana purgatorii coniectura.
"ipsis, domine, et omnibus in christo quiescentibus locum
refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur". Perhibent
Augustinus et Chrysostomus morem pro defunctis orandi

--596--

ab apostolis usque ad se manasse. Quod ego vehementer admiror,
cum nemo apostolorum quicquam de ea re prodiderit, tametsi in
mentionem mortuorum nonnunquam inciderint. At si omnino res
haberet, ut Augustinus Chrisostomusque prodiderunt, non puto
apostolos alia causa quam indulgentia infirmis quibusdam permisisse
pro mortuis orare: Paulus [cf. 1. Thess. 4. 13ff.] enim non vult nos
contristari pro mortuis sicut infideles, qui a spe futurę vitę alieni sunt.
Sic etiam hodie faciendum arbitror, si qui adeo tenui fide sunt, ut
fideles parentes cęlesti domino anxiis precibus commendare cupiant,
abiiciendos importune non censeo. Violenter enim Christus linum
fumigans non extinxit [Jes. 42. 3] et ὀλιγοπίστους discipulos toleravit
[cf. Matth. 8. 26, 14. 31, 16. 8]. Sed in infirmitate permanere, et quod
quidam lucriones faciunt, stabilire, id vero nullis permittere debemus.
Docendi ergo sunt et verbo dei adsumendi, non ad cogitationum disceptationem,
sed ad imbecillę mentis confirmationem, nempe, quod
quicumque verbo dei fidat, quod verbum Christum agnum totius mundi
peccata expiantem [cf. Joh. 1. 29] nobis esse predicat, quod inquam,
sic credens salvus fiat, et in ignis iudicium non veniat, sed transeat a
morte in vitam [cf. Joh. 5. 24]. Interea dum infirmus est, aliter orare
non permittatur, quam ut voluntas dei fiat, iudicia eorum, qui hinc
migrarunt, nobis prorsus esse incognita. Soli enim deo nota esse; hinc
orare nos, ut eius voluntas fiat; nam solo Christi merito ad foelicitatem
perveniatur. Nundinas, venales preculas, et missas fictasque vultu
hypocrises, εἰς κυνόσαργες ocyter mihi mittas oro. Reliqua, quae ad
hanc rem adtinent, si non alibi uberiora invenies, ex conclusionum
nostrarum farragine petas.
"nobis quoque peccatoribus" etc. Tota oratio ista non abhorret
a Christi doctrina. Est tamen, quod hic et superius in altero
nominum divorum cathalogo cupiam omitti, nempe, ut si maxime iuvet
beatorum nomina recitare, horum tamen nominibus parcamus, qui citra
sanguinis aut confessionis periculum hinc migrarunt. Absolutius tamen
fuerit obsecrare, ut intra horum consortium nos deus recipiat, qui per
fidem ad se dudum venerunt.

--597--

"per quem haec omnia, domine, semper bona creas, sanctificas,
vivificas, benedicis et praestas nobis". Hic, quantum
ipse video laudibus Christum et patrem vehimus, quod hic nobis
semper bona per illum creet, sanctificet, vivificet, benedicat et pręstet.
Quod si alii quoque ad hunc modum capiunt, ferendum plane est.
Verum in quem usum tot cruces in aëra pingamus, non video. Hinc
subolet mihi, quod "creare" velint hic referre ad hoc, quod Christi
corpus hic fiat et sanguis. Precessit enim: haec omnia, domine,
bona, quod quam absurdum sit apud ipsos etiam quisque facile videt;
non enim creari Christum perhibent, sed panem in eum transsubstantiari.
Simili modo de "vivificas" dicendum est. Videtur enim
ad hoc tendere, ut panem per conversionem petamus vivificari. Omnia
tamen puriora erunt ac veritati conformiora, si pronomen "haec", et
cruces omittas.
"per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi deo patri omnipotenti
in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria per
omnia saecula saeculorum". Hęc est altera encomii pars, in qua,
si recte superiora quoque intellexeris, nihil prorsus invenio, quod non
sit probandum, hoc uno excepto, quod actio simul concurrens facit,
ut verba non eatenus accipiamus, quatenus accipienda sunt. Ista enim
frequens crucesignatio animum haud secus terret, atque mathematicorum
characteres idiotas, si quando admittantur, terrent, qua hic
prorsus abstinendum erat. Unius enim dei, qui tres est, tum essentia
et unitas, tum gloria et actio exprimitur. Ad quam rem nescio, quid
cruces tot faciant. Subolet mihi (pace omnium dixerim) eum, qui
cruces tot adiunxit, simplici plebeculę veluti pręstigio quodam illudere
voluisse; nam vetusti canones multis locis, et pręsertim isto hic loco,
cruces alia manu pictas habent quam eius, qui scripsit. Crucesignationem
non contemnimus, sed tales velim omnes Christi discipulos
esse, ut crebrius cogitent, quid in cruce actum sit, quam crucem in
ventum figant. Fidem crucis maximam esse oportet, crucibus pictis

--598--

opus non habent, qui Christum vivunt. Huc pertinet, quod benedicere
non est crucis charactere signare, ut vulgo iam creditur, sed
hoc, quod nos dicimus gratiam vel referre vel agere.
"oremus. praeceptis salutaribus moniti etc.". Oratio dominica
cur in hunc locum reiecta sit satis dispicere nequeo, nisi quod,
quocumque me tandem vertam, augurari cogor verum esse, quod vulgo
iactatur, nempe, apostolos dum panem frangere, hoc est participare
voluerint, ab oratione dominica orsos esse. Unde inter prima positam
oportuit, sive sic usi sunt apostoli sive non sunt usi, tametsi usos facile
credam. Omnia enim fere in ipsa contenta opportunissime a principio
precabimur, pręcipue tamen hoc, ut panem nostrum quotidianum aut
supersubstantialem nobis dare velit deus.
"libera nos, quaesumus, domine etc.". Hanc orationem quidam
canones, posterius quam primum scripti fuissent, adscriptam
habent, quod atramenti manusque alterius notę palam faciunt. Quod
ad divorum invocationem adtinet, satis ostensum est ad iniuriam
Christi pertinere, si per alium propiciatorem tentemus ad deum, quam
per Christum, accedere. Et beatis apostolis tuis Petro et Paulo
atque Andrea. In uno canone rubrica erat adscriptum: Hic nominat
sanctos, quoscumque voluerit. Unde adparet, ad superiores quoque
catalogos fas fuisse, quos libuisset divos adiungere, quod vetustorum
canonum abrasa intervalla probe demonstrant. Et quamvis divorum
invocationem prorsus non recipiat vera inconcussaque in Christum
fides, hic tamen et superius adparet veteriores non tam stolide obstupuisse
ad verba canonis, atque nos hodie facimus.
"ab omni perturbatione securi". Fiat voluntas tua [Matth. 6. 10].
pax domini sit semper vobiscum". Sic Christus quoque
suis precatus est cum inopinatam resurrectionem pręsens suis ipse
annunciaret [cf. Luc. 24. 36, Joh. 20. 19, 21, 26]. Post hęc subdunt vetusti
canones: Agnus dei, et nihil amplius; recentes post "Pax domini", cruce
supra calicem ter circumlustrata, iungunt:
"fiat haec commixtio et consecratio corporis et sanguinis
domini nostri iesu christi accipientibus nobis in vitam
aeternam". Quę mihi verba multo absurdissima videntur.
Nam si hic primum miscentur corpus et sanguis, quid est hoc, quod
plebi porrigimus? an illi exangue corpus manducant? aut quę est hęc
consecratio, quę hic denuo fit? nonne prius consecrata sunt panis et
vinum? Ita sunt aliqui tam nullo iudicio, ut quicquid in buccam
venerit, recipi etiam ab aliis velint; rursus quidam adeo carent omni
sensu, ut quantumvis temere oblata recipiant.

--599--

Cum ter "agnus dei" repetimus, postremo loco dicimus: "dona
nobis pacem". Sed cum pro defunctis missamus, religio est dicere:
"dona nobis pacem". Nam defuncti (sic enim causantur) nondum
sunt in pace. Valida certe ratio, quod cum defuncti non sunt in pace,
nos pacem nobis precari non debeamus. Sed dicunt "nobis" in persona
omnium, qui vel vivunt vel in igne purgatorio sunt, dici. Quid
tum? nonne eo plus egent pace, quo magis torquentur? si modo torquentur.
Quę deinde sequuntur orationes, in vetustis canonibus nusquam
scriptę inveniuntur, licet recentiores per margines laboriose adposuerint,
quarum prima: "domine iesu christe, qui dixisti apostolis
tuis etc." utcunque tolerari posset, nisi hoc resiperet, quod totus
canon, nempe, sacerdotem pro populo sacrificare. Secunda in universum
ferri potest: "domine iesu christe, qui ex voluntate
patris etc.". Orat enim, ut deus per hoc convivium nos peccatis
liberos faciat, et ad perficiendum dei voluntatem animet. Tercia:
"Perceptio corporis et sanguinis etc." nihil aliud optat quam priores,
et infantissima est. Ad ipsam manducationem his verbis usi sunt
veteres, ut ex vetustis canonibus patet: Corpus domini nostri Iesu
Christi prosit mihi ad vitam ęternam. Ad potionem: Sanguis domini
nostri Iesu Christi prosit mihi ad vitam ęternam. Ubi clare videtur
eos, qui sic precati sunt, non in ea fuisse opinione, ut pro aliis offerrent,
vobis nimirum dicturi, si id sensissent.
Hactenus levi admodum velitarique pugna cum missę canone congressi
sumus, qua tamen omnes eius partes lacessivimus, ut plane
pateat ei nihil integri relictum esse. Maiores impetus pressuri sumus,
donec contra nitentium copias in harenam descendisse conspexerimus;
nam sine pulvere haud puto victoriam cessuros esse istos, qui quicquid
a Christi partibus stat, oppugnant; rursus quicquid contra eum
insurgit, amplectuntur, et socia arma iungunt, non modo superstitiosi
(quod nomen eis aliquamdiu apud me patrocinari passus sum), sed
impii etiam, ut qui pręter scripturę auxilia, pręterque rationem et
ęquum, sola vi conentur veritatem opprimere, nec sine Theseo.

--600--

Coniurant cum principibus istis, quibus fidere vetat dominus [cf. Luc.
20. 46], quosque furum socios vocat Isaias [cf. Jes. 1. 23], et rem armis
tentant, postquam scripturis congredi non audent. Nostrum interea
fuerit patiendo testari, quanto fortius sit verbum dei omnibus omnium
principum armis, consiliis, impetibus; qua una ratione nitorem suum
euangelium Christi recipiet.
Confutato canone superest, ut meliora pręstemus, quod promittere
non ignoramus, quam plenum arrogantię esse videri possit, sed eis
tantum, quibus displicet quicquid dextere agitur. Non sumus igitur
quicquam prolaturi, quod non sit ad regulam divini verbi aptatum,
atque hoc ad canonem, quem daturi sumus referri volumus. Prius
tamen nonnihil de his quoque loquemur, quę ante et post canonem
aguntur.
Vestes, quibus amicitur cęlestis mensę minister, non admodum
damnamus, quod ad formam adtinet. Nam quem non moveat caput

--601--

ad eum morem velatum, quo Christus velabatur in Caiaphę domo
[cf. Marc. 14. 65]? si modo nostrum quoque caput honeste velatum sit;
nam ut nunc glabras rubentesque genas ostentamus, lenocinium potius
est, quam eius, quod Christus tulit imitatio. Poderis, quam nos
"albam" vocamus, eam vestem referat, qua Christus ab Herode ad
ludibrium donatus est [cf. Luc. 23. 11], unde eam fluere mallem quam
cinctam esse, ni propter operationem colligamus. Chlamidem quoque
purpuream quovis tempore oportet esse non secus ac poderem albam.
Pusillum hoc, quod in manu sinistra gestatur, si ad statuam alligationis,
ad quam flagris cęsus est, symbolum sit, probatur [cf. Joh. 19. 1].
Similiter hoc, quod nunc "stolam" vocamus, quamvis revera stola non
sit, si reliqua vincula representet; sed reliquum auri, argenti, gemmarum,
holosericorum luxum tam abest, ut probemus, ut ingentem etiam
contumeliam Christi esse ducamus. Sed excogitavit hęc avaritia, quę
se hypocriseos fuco ad hunc modum venditat. Nobis Christus unice
spectandus est. Quicquid aliter geritur atque ipse gessit, flagitium est.
De luxu mundi ecclesiastici iustus liber extruendus est, si quis digne
velit confutare.
Exordium, quod "Introitum" vocamus, nam alia quibus se quisque
accingit missa facimus, non sit aliunde petitum quam ex sacris
literis. Quod si quę aliunde petita sint, contemni debent et in eorum
locum sacra recipi.

--602--

"kyrie eleeson, domine miserere nobis" est: "Christe eleeson,
Christe miserere".
"gloria in excelsis deo et in terra pax, hominibus bona
voluntas" et reliqua. Prę cunctis nobis videtur esse oratio Christiano
homine dignissima; nam symboli formam habet, encomii et
precationis. Id consideranti facile patet.
Oratio, quę deinde nomine omnium Christianorum effunditur,
si de tempore est, ut vocant, sine omni cunctatione palam pronuncietur;
si de divis et aliquid de intercessione contineat, mittatur, et ad
aliquam generalem reccurratur.
Lectio non aliunde petitur quam ex sacris literis. Quid autem
hic fieri cupiam, post in genere dicetur.
Anabathmicon, quod nos "Graduale" vocamus, ad breviorem
mensuram notarum stringatur; quid enim fastidiosius audiri potest,
quam tot voces sub una vocali boare? Sit autem et Graduale ex
sacris tantummodo literis.

--603--

Halleluiah, hoc est: laudate deum, superstitiose nimis utimur.
Nunc pervicatius abstinemus ab eo quam Iudęi a suilla; mox eo vel
surdos tedio adficimus. Nec unquam eo utimur quin vocibus innumeris,
velut cytharędus, qui frequenter corda errat in una, vel nobis ipsis
nauseam moveamus. Taceo, quod iam posthabitis sacris verbis nostra
deboare cępimus. Modum vocum hic quoque ut uspiam desideramus.
Prosę, quas "Sequentia" vocant, plerumque sunt aniles fabulę et
rithmi inurbanissimi. Ab eis abstinendum censemus. Si vero quę
Christum redoleant, eo crebrius anilium loco decantentur.
Sequitur "Euangelion", cui lucerna, quod euangelium lux sit, adhibetur
accensa; sed cum in Germania latine legitur, vixque unus
et alter intelligit, quid aliud agitur, quam ne intelligatur? quod idem
est ac lucernam subtus modium recondere [cf. Matth. 5. 15, Marc. 4. 21,
Luc. 11. 33]. Qui ergo euangelium coram populo dei in ea lingua pręlegunt,
quam vulgo non capiunt, vocem pastoris ovibus invident. Unde
tametsi infirmis videam nonnihil etiamnum donandum esse, in euangelii
tamen lectione, qui quicquam donat, peccat. Nam hoc est vitę
verbum, quod qui abscondit, vitam aufert. Obsecro igitur omnes, qui
dei sunt, ut ante omnia euangelium Christi in ea lingua palam legant,
in qua versantur, similiter "Epistolam", ut vocant. Et si in utrius lectione
aliquid occurrit intellectu difficile, brevibus, pro temporis ratione,
exponant; donec omnia tandem vulgatę linguę reddantur. Si dies
dominicia sit, aut alię ferię, paulo diutius in enarratione euangelii
versentur.

--604--

Post euangelii expositionem sequitur symbolum in Nicena synodo
secundo conditum. Quod nihil aliud est quam eius fidei, quam paulo
ante in euangelii expositione audivimus, confessio. Corde namque ad
iustitiam creditur, ore tamen confessio fit ad salutem [Röm. 10. 10].
Sequitur cantio, qua ad offerendum illeximus, haud aliter quam
Syrenes. Hic curritur, alius suffumigat, alius collatam stipem in
lancem aliquam excipit, ne quid defluat, et suavis sacerdos interim
aliqua altaris laciniola vulnus extergit. Quę avaricię species ne unquam
repullulet, longius ableganda est. Cunctaque, inter symbolum
et pręfationem hactenus tum agi, tum dici consueta prorsus resecanda.
Cunque panem et vinum, quo usus postulat, locaverimus, sic ad devotionem
extimulabimus.
"dominus vobiscum" etc. "dursum corda" etc. "gratias agamus
domino deo nostro". "vere dignum et iustum est" etc.
"sanctus, sanctus, sanctus" etc. Canonem loco non movimus, sed
in eius locum, quo hactenus usi sumus, alium ponimus, non ignorantes,
quam male simus passim audituri, dum alii audaciam, alii impietatem
obprobrabunt. Nec iniuria hoc facerent, si prior canon culpa vacaret;
cum vero iste sit non modo audacia, sed summa etiam temeritate in
ecclesias introductus, primumque sit impietatis a nobis convictus, audacia
non est errorem deseruisse, sed virtus; nec impietas est impietatem
expugnavisse, sed verus dei cultus. Neque hic legem cuiquam
damus, ne liceat ei aliter precari, quam nos precaturi sumus, sed cuique
in suo sensu abundare integrum facimus. Quod utinam maiores
quoque fecissent! nam quantum referebat quibus quisque orationibus
ante vel post eam actionem, quę Christo tribuitur, obsecravisset?
adeon' ad unius indocti capitis, vel plurium etiam, sed plane indoctorum,
ne dicam impiorum, pręscriptum omnibus vivendum est? Oret
quisque pro spiritus divini adspiratione, ut placuerit! nos sequentibus,
et oratione et actione, usuri sumus. Quę si cui placeant, licebit uti;
si displicent, suis utatur, aut ad glandem redeat. Huius quoque volumus
pium lectorem admonere, quod aliquandiu nobiscum deliberavimus,
an expediret propter infirmos quosdam eodem ordine orationumque
numero, licet aliis tum verbis, tum sententia uti, ne nimis
abhorrerent a nuper nata traditione; deliberandoque huc propemodum
inclinabam, ut formulam veterem imitarer. At posteaquam diligentius
omnia circumspicio, video ordinem tam in isto vetere canone peccare,

--605--

quam verba et sensus. Nam, ut reliqua taceam, quae suo loco reddemus,
hoc prę omnibus displicebat, quod benedictionem non extemplo
manducatio sequeretur, quam tamen apostoli, mox ut exhibitum est
mysterium, perfecerunt. Haec causa fuit, ut alia via consulendum
esse infirmis decreverim, brevi quidem, sed illa non inutili. Si qui
tam infirmi sunt, ut non protinus abusum deserere, ac id quod e
mente Christi est adsumere audeant, tantisper lacte nutriendi sunt,
donec solidum quoque cibum perficere possint [cf. Hebr. 5. 12]. Hoc
tamen considerandum est, quod non in eum usum consulturi sumus,
ut perpetuo infirmi maneant, sed ut magis ac magis adolescant. Interea
dum per metum aliter non possunt, ubicumque hostiam inveniunt,
aut oblationem, aut offerimus, aut similia verba; secum aliter loquantur,
quam adfectus verborum postulant; nempe pro hostia intelligant eam
hostiam, quam Christus semel obtulit, et apud se pro hostia et sacrificio
rememorationem accipiant, pro offerimus rememoramus vel
commemoramus.
Cum ad intercessionem divorum ventum erit, omittant.
Orationem pro defunctis mallem aliquanto plus a quęstuoso sensu
seiunctam esse; eam ita quoque temperent, ne ultra, quam verbum dei
doceat, de mortuis sentiant, sed fiat voluntas tua, dicant.
Et quamvis hęc omnia difficilia sint ad observandum, commodius
tamen paulo habituros spero infirmos, quam si omni consilio destitueremur.
Sed ut rem adeamus, postquam cum cęlestibus animis omnipotentem
deum ter sanctum cecinimus, sic tandem precibus adoriamur:
Te igitur, clementissime terque sancte pater, 1. qui hominem ab
initio creasti, ut hic paradiso, post vero te frueretur, 2. a qua ipse
gratia sua culpa excidit, quapropter et morti iuste adiudicatus est,
3. qua omnem deinde posteritatem ita vitiavit, ut vitę prorsus nulla
spes esset reliqua, nisi tu, qui solus bonus es, bonitate tua eius erumnas
levare statuisses, 4. qua etiam semen promisisti, quod malesuadi
seductoris caput contereret, ne miser homo perpetua desperatione
contabesceret, 5. promissumque semen, cum tempora per te designata
complerentur, 6. filium tuum dominum nostrum Iesum Christum,
carne per illibatam perpetuamque virginem Mariam adsumpta, pręstitisti,
7. ut immaculatus pro nobis sacerdos fieret, quem hostia
nimirum nulla nisi immaculatissima decebat, 8. quam cum ex omni
hominum cętu invenire non posset, seipsum prębuit pro deploratis
mactandum, 9. neque hoc contentus, seipsum quoque, ne nobis quicquam
deesset, in cibum potumque donavit; 10. te, inquam, benignissime

--606--

pater, obsecramus, ut laus bonitatis tuę de ore nostro numquam deficiat,
et quamvis gratitudo nostra, etiam si summa esset, beneficentię
tuę respondere numquam posset, te tamen, qui idem es bonitatisque
tuę sinum nunquam contrahis, dignos oramus, ut nos facias, qui laudem
tuam corde, opere oreque decantemus, et aliena a bonitate tua numquam
petamus. Quod nimirum tunc adsequemur, cum eis te verbis
et laudabimus et orabimus, quibus te convenire docuit dilectissimus
filius tuus dominus noster Iesus Christus. 11. Eius itaque pręcepto
moniti audemus dicere: Pater noster, qui es in cęlis. Sanctificetur.
nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in
cęla et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et
remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
12. Deus, qui non modo hominem a iuventute pascis, sed et omne
animal vivens, te obsecramus, ut esurientes animas nostras cęlesti cibo
pascas! Tu enim es, qui esurientes bonis imples. Anima nostra
spiritus est tua manu ad imaginem tuam factus, unde alio cibo quam
spiritali refici non potest. Is autem solo verbo oris tui administrari
potest. Sermo enim tuus est veritas; nam tu veritas es, ex qua nihil
nisi verum, sanctum, firmum impollutumque prodire potest. Oramus
igitur, o domine, ut verbi tui cibo nos nunquam destituas, sed continua
bonitate pascas. Ipsum enim panis est, qui dat vitam mundo;
frustra enim carnem filii tui et sanguinem edemus et bibemus, nisi
per fidem verbi tui hoc ante omnia firmiter credamus, quod idem
filius tuus dominus noster Iesus Christus pro nobis cruci adfixus
prevaricationem totius mundi expiarit. Nam ipse dixit carnem nihil
prodesse, spiritum esse, qui vivificet. Ut igitur spiritu tuo vivificemur,
ne quęso verbum tuum a nobis unquam auferas. Eo enim veluti vehiculo
spiritus tuus trahitur; nam ipsum ociosum ad te non revertitur.
Eo uno soloque humana mens libera fit, ipsum enim solum verum
est, et tu per filium tuum pollicitus es, quod si veritas nos liberaverit,
vere liberi simus [cf. Joh. 8. 32]. Da igitur, ut verbi tui cibus nunquam
nobis desit, quo uno liberi et securi salutis reddimur. Per dominum
nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate spiritus sancti deus, per omnia secula seculorum. Amen.
13. Tuo igitur, o domine, verbo docti cęlum et terram potius
perire quam verbum tuum, firmiter credimus, ne apicem quidem ullum
unquam casurum. Quo fit, ut sicut filium tuum pro nobis semel oblatum
patri reconciliasse credimus, ita quoque firmiter credamus
eundem sese nobis animę cibum sub speciebus panis et vini prębuisse,
ut liberalis facti memoria nunquam aboleretur. Tu tamen, si fides
uspiam labascit, auge nobis fidem, et da, ut sicut filius tuus per crucis

--607--

contumeliam et amaritudinem in gratiam tuam nos reduxit, deliciasque
nobis ęternas peperit, ita nos quoque, dum carnem eius edimus et
sanguinem bibimus, ad eius exemplum huius mundi erumnas et afflictiones
eo duce et protectore vincamus. Ad hunc enim usum se in
cibum dedit, ut quandoquidem ipse vicerat mundum, nos quoque, cum
eo vesceremur, ad vincendum mundum animaremur. Frustra iactabimus
nos eius memoriam facere, quod ipse fecit, si verbo solum hoc
prędicemus. Tu igitur, clementissime pater per Christum filium tuum
dominum nostrum, per quem omnia vivificas, instauras et moderaris,
da, ut factis eum exprimamus, ut in Adam olim obliterata imago hac
via speciem suam recipiat. Quod, ut efficacius firmiusque nobis, contingat,
da, ut quotquot ex huius filii corporis sanguinisque cibo participaturi
sunt, unum solumque spirent et exprimant, ac in eo, qui tecum
unus est, ipsi unum fiant. Per eundem Christum dominum nostrum.
14. Deus, qui per eum, quo maior inter natos mulierum non
surrexit, manifestare dignatus es, quod filius tuus agnus esset, qui
peccata nostra tolleret, nunc quoque per eum agnum invocari patere,
et cum clamamus: Agne dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis!
Tu benignus culpam omnem dona. In hoc enim passus est, ut per
ipsum perpetuo ad te accederemus; in hoc infirmitate nostra amiciri
voluit, ut nos in eo roboraremur; in hoc se in cibum prębuit, ut eius
alimento in virum perfectum plenę ętatis suę augesceremus. Trahe,
domine, pectus nostrum tui luminis gratia, ut digne, hoc est: ea fide,
qua oportet, ad hoc sacrosanctum filii tui convivium accedamus, cuius
ipse et hospes est et epulum.
15. Nam ea nocte, qua tradebatur, accepit panem, et gratias
agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait:
16. Accipite et comedite! Hoc est corpus meum, quod pro vobis
datur. Hoc facite in meam commemorationem.
17. Similiter et poculum, posteaquam cęnatum esset, accepit,
gratias egit, et dedit illis, dicens:
18. Bibite ex eo omnes! Hic est enim sanguis meus, ille novi
testamenti, qui pro vobis funditur in remissionem peccatorum. Hoc
facite, quotienscunque bibetis, in meam commemorationem.
19. Quotienscunque enim manducaveritis panem hunc, et poculum
hoc biberitis, mortem domini annuntiate, quousque veniat.
Venite igitur omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego requiem
vobis pręstabo.

--608--

Corpus domini nostri Iesu Christi prosit tibi ad vitam ęternam.
Sanguis domini nostri Iesu Christi prosit tibi in vitam ęternam.
Similiter ad suam manducationem dicat, mutata tamen persona,
minister. Post cęleste convivium dicat: Gratias agimus tibi, domine,
pro universis donis et beneficiis tuis, qui vivis et regnas etc. Nunc
dimittis servum tuum, domine etc.
Complementa, ut vocant, si gratiarum actio sint, dicantur; sin
minus, puta, si ad oblationem aut sanctorum intercessionem, omittantur,
et ad generales precationes recurratur. Dominus vobiscum.
Benedictio sine: Ite! missa est, dicatur.
Nunc reddam eorum, quę superius numeris signata sunt, rationem.
1. Primi hominis institutionem ante omnia nosse oportuit, ut 2. secundo
loco pręvaricatio melius intelligeretur et condemnatio, quę
3. loco secuta est, quęque posteritatem omnem vitiavit. 4. Dei commiseratio,
euangelii umbra significatur. 5. Solatur promissio seminis,
quod Christus est. 6. Euangelium bonum dei nuntium tandem oritur.
7. Nam Christus innocens sacerdos nobis datur. 8. Idem hostia fit.
9. Ac se nobis in cibum dat. 10. Ad patrem catastrophe, et ad
orationem dominicam preparatio. 11. Oratio dominica fidem primum
exigit, ut patrem vocemus. Honorem dein nomini eius precatur; post,
nobis necessaria. 12. Hęc oratio cibum verbi postulat, qui unicus est
fidei salutisque causa. Orationem pro potestatibus proque ecclesia hic
de industria omisimus, ne quęstui ulla rima pateat. Prius enim cum
euangelium exponeretur, palam ex more hoc factum esse oportuit.
13. Secunda oratio ad cibum corporis et sanguinis Christi, ut edendo
eum imitemur, descendit. 14. Ad remissionem peccatorum tendit.
Nihil aliud, quam in oratione dominica continetur, emendicare visum
est necessarium esse. 15-18. Mathei. Lucę, Marci, Pauli verba
sunt [Matth. 26. 26-29, Luc. 22. 19-20, Marc. 14. 22-25, 1. Cor. 11. 23-25].
Statueram omnium fusiorem rationem reddere, sed latiora chalcographi
commoditas non ferebat, cui hoc loco cessimus. Nam piis, ut
arbitror, satis dictum factumque est; nam quod hic desideratur, quisque
sarciet, nobisque benefitium pręstabit. Nos altius rem expendendi
aliis ansam modo prębuimus. Opera nostra publicam faciem non
verentur. Scimus enim, in quo sint facta. Aequi bonique consule,
qui ęquus et pius es. Reliquos nihil moror.
Commendo me omnium fratrum caritati.