Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-werke/cookbook/extract.php on line 402

Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-werke/cookbook/extract.php on line 912
Huldrych Zwingli Werke - 26

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

26

<< Nr. 25 | Index | Nr. 27 >> 

De canone missae libelli apologia

9. Oktober 1523
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 2 (Leipzig: Heinsius, 1908) (Corpus Reformatorum 89)


Jump to page 620 621 622 623 624 625




--620--

Huldrychi Zvinglii de canone missae libelli apologia ad
Theobaldum Geroldseggium Eremi Suitensium
administratorem.
Cogit me inconsulta indulgentia, ut quidam putant, quę tamen
inconsulta non fuit, quemadmodum manifeste intelliges, vir celeberrime,
tam mature ac fere in ipso nixu, hanc apologiam dati ad te canonis
scribere. Sunt enim, qui vereantur, ne quidam, nomini nostro addictiores,
eis quę nos infirmis pia quadam indulgentia donavimus pervicacius
hęreant; quę tamen nisi prorsus aboleantur, priscam sint abominationem
velut postliminio reductura.
Ex his inter prima ponunt vestium ornatum, cuius tamen ipsi
longe alias causas produnt, quam nos unquam agnoverimus. Qui in
ea semper opinione fuimus, quod vestium usus harum (quas Christus
tulit) contumeliarum esset adumbratio, ut velum, quo nos caput obnubimus,
similitudo esset eius ac expressio, quod Christus in Caiphę
domo velatus pertulit, et reliqua, quę nunc pręterire brevitatis studium
iubet. Hic, inquiunt, umbrae omnes pręterierunt [cf. Col. 2. 17, Hebr.
10. 1], unde qui eis locum dat, quid aliud facit quam in Christo
renatos iudai%;care? Si eas vestes, in quibus eucharistiam proditrix
avaricia hactenus venundedit, serves: quid aliud quam Christi plebem
hanc simplicem rursus, ut oblationem esse credat, inducis? Ad hęc
nos in hunc modum respondemus: Recte sane! Nam et ego nolim
hunc velatum Mosen [cf. 2. Mos. 3. 6] redire [cf. 2. Cor. 3. 13], posteaquam
hilaris apertaque Christi facies adparuit. Et quamvis hic
nonnihil causari possem de horum discrimine, quę futurorum umbra
erant [cf. Hebr. 10. 1], et eorum quę pręteritorum memoria, missis
tamen his omnibus ingenue credo, vestes eas prorsus omittendas esse,
quibus hactenus usi sumus; modo sine discrimine id fieri queat. Si
vero periculorum quid immineat, adsumantur prius, qui infirmi sunt,
clareque doceantur, quid vestes ad rem fecerint, quidque, nisi omittantur,
sequi festinet. Ipsi enim (ut verum fateamur), dum hęc de
vestibus scripturi expenderemus, vehementer pertesi eramus vestes infirmis
permittere. Sed ne nihil donaremus, eas tum concessimus, quas

--621--

nunc anxie omittendas censemus, dum inanibus ceremoniis fenestram
diduci sentimus. Oramusque cunctos in Christo fratres, ne nostro
nomini quicquam tribuant, sed omnia ad libram verbi coelestis expendant,
cui si dissimilia offenderint, reiiciant. Nam in ecclesia dei
ędificare omnino statutum est opus, quod irruente igne mansurum sit
eiusque vim contempturum; tale autem esse nullum potest, quam quod
super fundamentum, quod Christus est, excitatur [cf. 1. Cor. 3. 10-15]:
qui et prophetarum et apostolorum ędificium sustinet.
Secundo, verentur ne permissę cantiones, puta, Introitus, Gloria
in excelsis deo, reliquęque, veluti remorę quędam, pure nascentem
Christianismum detineant, in posterumque ceremoniis prędam faciant.
Ad quod fere idem quod prius dicimus, quamvis hic non sit tam anxie
festinandum, modo sine intermissione incedamus, sicut in vestium antiquatione,
si ea solummodo cantemus, quę ex sacris sunt literis prodita.
Protinus tamen Epistolam velim Euangeliumque ea lingua legi, quae
vulgo intelligitur, ac si fieri a principio potest, succedat cantui quoque
verbi dei enarratio; sin minus, ferendę sunt aliquamdiu suaves istę
luscinię, quę a cantu temperare nequeunt, modo cęlestia unice modulentur,
donec verbo dei omnia perrumpere possimus. Quod sicubi
carminum tumultum, etiam prophetę quondam infestum, Amos 5.
[Amos. 5. 23] inter initia deserere citra turbam datur, mittatur. Nam
quicquid hic dictum a nobis est, propter imbecilles dictum est, quemadmodum
non uno loco testati sumus; paci enim studemus, sed
Christianę; infirmis servimus, sed eis, quos spes est convalituros;
importunitati quorundam cedimus, sed tantopere donec inconsulti frangantur
impetus. Nec enim ignoramus Pauli ad Ephes. 5. et Coloss. 3.
[Eph. 5. 19, Col. 3. 16] verba de psallendo canendoque in cordibus, nihil
auxilii ferre his, qui cigneos cantus suos eis tuentur. In cordibus
enim inquit, non vocibus. Sic igitur psalmi laudesque dei tractandi
sunt, ut mentes nostrę deo canant, neque hic Latinis tantum loquendum
est aut Gręcis (Christus enim nec Scytha est nec Achivus),
sed omnibus, qui nomen dederunt Christo. Facessat igitur,
quantocyus fieri potest, e templis hoc barbarum murmur, quod ne hi
quidem intelligunt, qui se hoc nomine venditant. Nihil enim pudebit
eam linguam barbaram adpellare, quam vulgus non intelligit, quum

--622--

Paulus aliena verba ambitiose detonantem barbarum vocet [cf. Eph.
4. 17ff., 1. Cor. 14. 11. 17. 26]; modo ad ędificationem omnia fiant, non ad
destructionem aut ruinam.
Postremo, precationes eas, quas ante Christi actionem posuimus,
ita exibilant, ut lęsę maiestatis propemodum insimulent, quod eas huc
inducere simus ausi. Huiusque iudicii sui causam reddunt, quod
Christus orationem nullam pręmiserit, sitque peccatum quicquid deus
ipse nec verbo nec facto docuerit. Hic ęquos iudices adpello. Si hac
in re quicquam peccavi, emendabo; si contra, ęquum erit istos clamori
parcere, qui inaudita causa pronunciarunt, sententiamque mutare. Primo
itaque admoneo, ut diligenter considerent, quoties tandem in nostro
de canone missę libello caverimus, ne quisquam hic legem sibi pręscriptam
esse putet; cumque id crebrius invenerint, agnoscant, iniuria
se tam repente ad calumniandum prosiliisse; pręsertim cum omnem
pręcipiendi suspitionem his duabus rationibus potissimum represserimus,
quod eo loco non simus, quo pręcipere liceat. Nos enim quid sumus?
et quod omnis opera nostra in dicto libello huc tendit, ut quisquis
videat sibi licere precari iuxta coelestis spiritus adspirationem. Neminem
enim huc accessurum arbitror, qui non prius mentem anxie
perlustret, quanta sit in ea fides, quanta inveniendę alimonię spes,
quantus denique cum filio dei animę sponso coniungendi ardor. Hanc
animi sive meditationem, sive deliberationem, nos aliud esse non putamus
quam orationem; cumque alii hanc in sinu effundant, nos ne
imbecillibus uspiam deessemus, palam id fecimus. At dicunt isti:
Maiore opus est fide, quam ut oratione speremus aliquid confici posse.
Idem ego sentio; neque enim ex dictis nostris expiscari posse arbitror,
quod hac in re quicquam humanę actioni tribuam. Quamvis eam
fidem, quam hic exigitis, iam inde ab exordio creationis petita materia
excitare conemur; non enim ęqua est omnium fides, et hę orationes
quid aliud sunt quam fidei stimuli? Quod si qui sua sponte currunt,
currant, precor amplius, ac nos cum imbecillibus antevertant! Lucrentur
calcaria! non invidebimus, nos interim languidiores ad eam
mensuram extimulabimus, quam isti iam tenent. Peccatum autem esse
quicquid deus nec verbo nec facto docuerit, facile admisero. Nam ut
solus bonus est [Matth. 19. 17, Marc. 10. 18], ita bonum ab alio quam
ab eo proficisci nequit. Verum, quid queso a nobis per universas
quatuor orationes istas dictum est, quod a verbis sacris alienum sit?
Cupiam unicum iota ostendi, quod non sit ex cęlesti thesauro depromptum,
quamquam aliis verbis, quo omnia fierent tum planiora tum

--623--

magis obvia. Sed reclamant: Esto, nihil a verbo dei alienum dixeris,
aduc tamen isto loco orari nihil debuit quam oratio dominica, et hoc,
quod tu oratione tentas, nempe fidem infirmorum excitare, verbi dei
prędicatione fieri oportebat. Ad hęc sic respondemus: Ego a vobis
discere cupio, ubi deus pręceperit preter orationem dominicam nihil
orandum esse. Nonne Mosi, Isaię, Manassi, David aliisque prolixas
orationes licuit effundere? Nonne Paulus oravit, ut colaphi
humilitatis custodes a se auferrentur [cf. 2. Cor. 12. 7f.]? Et Christus
ipse calicem passionis deprecatus est [cf. Matth. 26. 39-44], qui omnium
petendi copiam fecit, cum diceret: Quicquid petieritis patrem in nomine
meo, dabit vobis [Joh. 16. 23]. Modo ea petamus, quę illi dare indecorum
non sit; nam et apostoli aliquando precati sunt, ut eis fidem
augeret [Luc. 17. 5], quod ipsum in oratione dominica (ut arbitror)
non continetur. Quod ad prędicationem adtinet, iterum vobiscum
sentio; verum quanti refert, sive orationem adpelles, quod in eum
solummodo usum profers, ut mentes excites, sive prędicationem, dummodo
idem intendas? Et ut nonnihil in vos regeram: Unde sacrarum
literarum probabitis sermonem anteire synaxim oportere? Quod si
factum Christi attuleritis, cogemini post esum corporis et sanguinis
sermonem habendum esse concedere; nam Christus hunc prolixum
sermonem (quem Ioannes scripsit [cf. Joh. 14ff.]) post corporis sanguinisque
sui convivium habuit. Verum ne cuiquam occasionem contendendi
prebeam, paucis expediam, quid de hac controversia sentiendum
sit. Sicut nullis sumus circumscriptionibus aut circumstantiis
alligati, sic neque eis, quę circumstantias comitantur, rebus. Sequitur
autem personę circumstantiam ordo. Ut igitur per Christum ab omni
sumus persona liberati, ita et ab ordine qui personam comitatur. Non
hercle ita ab ordine, ut eum non debeamus in actionibus cunctis servare,
sed quod ordo in nostra potestate sit, quemadmodum et persona,
locus et tempus, quę nunc testimoniis probare non est locus. Cuivis
igitur tum privato, tum ecclesię, integrum est, vel multis vel paucis
orare. Quis enim vetabit, ne tu noctes totas ad hanc mensam accessurus
in meditatione sacrarum literarum teras? aut ne quam brevissimis
totius ecclesię devotionem excites? conceptisque verbis, quę tamen aliud
non resipiant quam dei verbum, cunctorum mentes expies? Nam cum
Christus mandaret discipulis, ut, primum in civitates ingressis, opportunos

--624--

hospites quęrerent [cf. Matth. 10. 11-13, Luc. 10. 5-7], non ita ad
ordinem propterea, quod primum dixit, alligavit, ut si se prius occasio
docendi detulisset, non eam protinus arriperent. Sic et hic videmus
nos nullo Christi pręcepto ad hunc vel illum ordinem alligatos esse.
Christus a cęna corpus et sanguinem suum prebuit [cf. Matth. 26.
26-29, Marc. 14. 22-25, Luc. 22. 19f.], Paulus rescindit cęnam, et iubet
domi edere [1. Cor. 11. 22. 34]. Christus in cęnaculo prebuit hunc
cibum, Paulus in templo nimirum frequenti ecclesię. Christus
completo convivio docuit, nos ante docemus. Cur igitur non liceat in
locum cęnę orationes subrogare? atque hoc (ut diximus) pro arbitrio
cuiusvis vel privati vel ecclesię, salva tamen semper integraque Christi
actione, cui vis nulla facienda est, quęque rursus circumscriptioni nulli
addicta est. Si usus exigit, omitti possunt et sermo et oratio, cena
et ieiunium, sed non possunt omitti sacra verba. Cum vero ad tam
admiranda mysteria non quęvis mens intrepide accedat, arbitrati sumus,
haud contemnendum operęprecium facturos, si trementes oratione, ad
Christi regulam exacta, animaremus, qua uti, ut cuique liberum est,
ita et negligere. Nihil igitur causę reliquum esse puto, cur merito
queri possint has orationes a nobis esse editas. Nam si Christo consonę
sunt, ac ipsi ab ordine solum abhorrent, omittant; si contra
alienę a Christo sunt, ostendant hoc, et quicquid peccatum est,
scriptis refellant. Nunquam enim hoc e manibus eripient, ut non liceat,
sicut Paulus orandi quoque copiam in omni loco fecit, sic ante omnem
actionem, quantumcumque et quibus verbis voles, modo a Christo non
alienis, orare. Cum igitur hac in re, quod ad orationes adtinet, peccasse
convinci non possimus, obsecro cunctos, qui Christi sunt, ut diligenter
caveant, ne se in spiritum contentionis et dissensionis artibus suis circumveniri
patiantur [cf. 1. Cor. 11. 18f.]. In pace enim vocavit nos deus
[1. Cor. 7. 15]; crebroque volutent, quod scientia inflat, sed caritas ędificat
[1. Cor. 8. 1]; et quod in sapiendo quoque modus servandus est,
ne scilicet sapiamus plus quam oportet, sed ad sobrietatem. Lubens ac
volens hanc satisfaciunculam tumultuarie effudi, maxime ut omnibus
manifestum facerem, nihil me vestium hypocrisi tribuere, neque probare
barbarum, hoc est: ignotum in ecclesiis, etiam sacrarum literarum;
tantum ne nostra indulgentia quisquam quereretur tandem se decptum
esse. Perstrinximus obiter interim eos quoque, qui nodum (quod dicitur)
in scirpo quęrunt vitio vertentes, quod iure verti huc non potest;

--625--

pręsertim cum omnia exceptionibus necessariis probe vallaverimus.
Quę omnia, obsecro, ut omnes boni consulant, et hoc unum agant, ut
Christi gloria, non nostra, amplietur. Servet ecclesiam suam Christus.
Et tu quoque, Theobalde, frater in Christo colende, vale.
Ex Tiguro, 9. die octobris 1523.