Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

3

<< Nr. 2 | Index | Nr. 4 >> 

De gestis inter Gallos et Helvetios relatio

(Herbst 1512)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 1 (Berlin: Schwetschke, 1905) (Corpus Reformatorum 88)


Jump to page 30 31 32 33 34 35 36 37




--30--

De gestis inter Gallos et Helvetios ad Ravennam, Papiam
aliisque locis, et conventu apud Thermas Helveticas anno 1512
relatio Udalrici Zwinglii.
Hulderych Zwingli Ioachimo Vadiano S.D.P.
Fecisti, mi Ioachime, rem te satis, me haud dignam, quando
suaves nostri Arbogasti musulas sub nostro nomine publicasti. Sed
ita te facere benignissima humilitas docuit. De hoc satis. Praesentium
ostensor frater mihi germanus est, non rusticae admodum indolis, quem
quo philosophiae sacris initiandum mitterem, cum mecum ipse volutarem,
tu semper occurris. Eum igitur runcinis, asciis, rutabulis, per
amicitiae dulcedinem precor, expolias, edoles, laeviges. Habebis scio
obsequentissimum. Quod si recalcitrare fuerit ausus, nihil impediente
religione carceri mancipa, donec petulantia deferveat. Habet per annos
duos L. aureos, unde et parsimoniam servet oportet. Venit et alius ad
te, Margaretae Scilinen filius, puer impuber, et ille item optimae
indolis. Tu in omnibus eis boni semper consule. Novas res ad te
scribere molienti negotia interveniunt. Tu his brevissimis contentus
esto. Iamiam enim cum haec scribo, ex officina abeo. Vale et me
dilige. Claronae IV. noas octob. MDXII.
Haec explicatioribus, quando oportunitas dabitur, supplebo. Volui
multa, sed non potui.
Quoniam Omaechmorum diffamia nostrorum velocibus semper
evolat alis idque quod sancte et iuste factum eventus ipse comprobat,
vitilitigatorum maledicentia iniquissime pervertitur, statui veritatem
status nostrae reipublicae quo breviorem eo integriorem tibi laconicῶs
perstringere. Primo igitur, quibus conditionibus inter beatissimum
Christi vicarium Iulium secundum nostrosque confoederatos (quos eo
libentius et Omaechmos et Foederatos vocito, quod nescio quem
vappam aut stolidum, cui Pythagoreorum ferula incutienda, quod

--31--

praecocibus armis linguae officium exercere est ausus, aiunt, proditores
conspiratoresque nos quam confoederatos verius dici debere, memoriae
commendasse. Cui vel haec baubanticulo offa obiicienda, quoniam si
a singulari consequium ad commune universaleve probat. Dicam ego,
sequitur nec ne? Quendam suae patriae matricidam effecisse, ut omnes
eius convicani matricidae et sint et dici debeant. Quo quid vanius dici
posset?) initum ictumque sit foedus omittens, id satis commonstrasse
fuerit, ut Francorum rex (cui perquam impertinenter Christianissimo,
quoniam Christi ecclesiam oppugnavit, honorarium adiectitium
hactenus adulatum est) Venetos diuturno bello, praeliis plurimis et
iis minime ludicris fatigarit, vicerit, urbes aut diripuerit aut abstulerit; ut
dein cum beatissimo Christianorum antistite comminus manum conserere,
antipapamque (ut aiunt) cacodaemonis instinctu creare, ut
Bononiam studiorum matrem, iuris pontificii nutricem, caeterasque
nobiles urbes auferre sit ausus. Praeterito paschate, quum electissimus
(quem nunc christianissimum scribunt) Hispaniarum rex Petri lembulum
fluctibus iactari, ut saluti eius timendum sit, cerneret, tum eum
ecclesiae tanto commiseritum est, ut quem tumultuarie congregare potuit
exercitum extemplo Iulianis manipulis, qui adhuc in Italia interiore
post hyberna morabantur, subsidio mitteret. Is (ut est gens avida gnaraque
belli) proximis Ravennnam itineribus contendit. Id ubi Francorum
tyrannus rescit, ingentes illico copias, quas Hispanis eorumque sociis
Venetis opponat, contrahit, Ravennam mittit. Quibus postquam in
conspectum venerunt, Hispani minime detrectarunt pugnam, adiuvante
animum astu architecti cuiusdam Archimedicae Daedaliaeque indolis,
carrulos qui falcatos leves excogitavit, quibus bombardulae
singulis singulae immittebantur. Eos vel manibus vel pedibus prae se

--32--

agebant. Praeerat Gallorum exercitui grandis magister (Insubrium
is est magistratus), qui prima acie lanceatos, Suevos, Vascones
subinde collocat, quos equitatus haud ignobilis alarum in modum circumstat.
Ipse cum triariis in subsidiis manet. Hispanorum exercitus
minus erat Venetis, quoniam pauci crebris praeliis attriti supererant,
mixtus scilicet iis acribus iuvenibusque; amborum tamen numerum
unus exercitus triginta millium implebat. Qui quum pugnae signum
datum esset, prae se actas bombardulas igne torquentes glandes pluunt.
Ibi cunctantibus lanceatis gramaetrum inclamasse ferunt: Ecquid morarentur?
Positosne illo, ut metae in modum ferreas excipiant glandes?
O utinam incunctantes confoederati nunc vos essetis, qui viso hoste
in saevorum modum leonum rugiunt, incurrunt, impetunt. Age miles,
age, victoriae ne te taedeat, qui tam diu vincere consuesti, vinci non
didicisti, fugata saepe confunde signa ordines turba, gladios, sarissas
gessa pro glandibus inde. Qui, quum iam glandium impluvium aliquantisper
exaruisset, pedem addunt. Hispani trusatiles ad id concinnatos
canos incensos toto nisu in medios hostes detrudunt, quod
maximo terriculo lanceatis, Hispanis spei potiundae victoriae erat.
Hinc primum manus tam ardenter intrepide statimque conserunt, ut
neutra cedens, utraque respirare saepius acies compulsa sit. Tum iterum
atque iterum novis ordines substruunt, fessos subducunt, ac vulnera
dando accipiendoque, solem ab orto in occasum comitantur. Laborandum
videntes Hispani se ingerunt tam atrociter, ut gladiis, ubi
Mars est atrocissimus, cerneretur. Vascones equitesque mutilant,
caedunt, truncant (nam lanceati dudum magna pars caesi, minor elapsi
fuga erant) ut octo millia hominum caesa sint. Quod ubi gramaeter
vidit, coelum aspicere, infrendere, dicere: Aut hic me ultimus videbit
dies, aut Hispanis tam incruentam non esse patiar victoriam. Simulque
equum concitat, cuncti sequuntur triarii; inque hostes temerius
invectus, egregie pugnans obtruncatur; reliqui in exordinatos fugientesque
ac nil minus quam novum exercitum timentes pugnant victoriaque
cum urbe exclusis longius progressis Hispanis Venetisque
potiuntur. Nox praelium diremit. Maiorem haud Hannibal Italiae
metum post Cannensem cladem Romanis Italisque incussit. Ita
passim lugere imminens Gallorum capiti imperium, misericordiam,
suppetias, solatia precari. Hunc itaque Christianorum matris statum
intuentes confoederati, malo periculosoque exemplo futurum existimant,
si cuilibet tyrannorum pro rabie communem Christi fidelium matrem

--33--

impune permittant incessere, sedulo raptim habitis conventibus, strenue
accisas ecclesiae Italiaeque res resarcire statuunt. Intervenit consultationi
cardinalis s. Potentianae a latere legatus, orans ac vigore
foederis obtestans, extemplo accingantur. In militem non plus aureo
nummo dispertit. Res dictu incredibilis sex diebus viginti millium
electissimorum peditum exercitus scribitur armatusque per Rhaetios
perque Athesim (nam et transitus clam a Caesare, quom Treverenses
reliquias ut recte fierent curaret, concessus erat) et eius
promontoria munitionesve (Clausas nominitant) Veronam lanceatis
Gallisque paribus insessam contendunt. Galli, prius Omaechmi eo
devenerunt, urbem deserunt. Itaque Caesar obiter, nec tamen praeter
intentionem ducenties millena scuta (coronas vocant) Gallorum regi
(tantum enim Caesar mutuo acceperat) suorum fuga rependit. Perquirente
hostem exercitu cardinalis s. Potentianae (episcopus Sedunensis
is est) magno honore suscipitur. Ibi de Venetorum exercitu
certiores facti consultant, veniunt post brevi septingentis equitibus
cataphractis, velitibus pene quingentis. Rascii ii erant, Veneti, tantoque
gaudio nostrorum copias aspiciunt, ut iam nescio quid prosperitatis
animus praesagiret. Pergunt igitur ad flumen (nomen quoniam
non audivi, non scio), trans quod Francorum castra formidinis
plena. Pons amni superstructus dissimiles ripas coniungebat, ulterior
Vallesia dicitur, turres tres validissimas in ore pontis armatorum
oppletas habebat, monticulusque vicinus arcem validam valido praesidio
munitam, castra tutiora reddebat. Ibi aliquandiu glandibus ultro
citroque traiectis Venetorum machinae superiores fuere. Galli arce,
turribus, castris pulsi esculentorum copiam militi administrarunt. Inde
cum procederent, ad locum qui Pontevin dicitur, Gallis praeoccupatum
veniunt. Arx in fluenti medio duplici ponte utramque
ripam contingit; ibi ea pontis parte praecipitata, qua exercitus veniebant,
difficilem expugnationem reddebant. Ibi (ut Omaechmorum

--34--

iuventus ad quaeque munia obeunda impigra est) in conspectu hostium
tranaturos pontemque structuros simulant, protegentibus eos bombardis
Venetis; pars exemiorum [!] per fluvii crepidinem descendunt, ibique
nullo prohibente tranatant, naves deducunt, pontem extemplo structum
transeunt; nec tamen hostem prius elapsum consecuti, pręter eum
quem procul agentibus machinis legerunt. Itaque post hunc locum
captum et alium accipio firmum satis viribus, nec tamen animis.
Iniustam enim causam habentibus Gallis facile lababant animi; tum
quod Germanorum viribus destituti fuerant, tum quod qualem
contra hostem facturi essent, modo in certamen descenderent, sciebant.
Loco aequo nusquam se tuto committere prospicientes, Papiam includuntur,
periclitaturi quid sors occasioque ferant. Eo quem possunt commeatum
convehunt. Tunc Confoederatorum impigerrimi adolescentes
ingentem boum saginatorum copiam intercipiunt, quae non paucis diebus
omnem exercitum carnibus aluit. Huldrych de Saxo Omaechmorum
exercitus dux, vir ad cuncta tam providens quam animosus, urbem
obsidere, quoniam oppugnatio iniqua videbatur, statuit. Iamque ad
Padi ripam ventum erat, ubi iterum Galli transitum prohibere
tentant. Sed laboranti nihil insuperabile. Scribenda hic est res, quae
quum creditu difficilis sit, vera tamen est et ludicra. Erant inter
Gallos octingenti lanceatorum, reliquiae Ravennae cladis acceptae.
Ii cum quidam nostratium Padum transnatassent, ut prima ligamina
pontis conficiundi ulteriori ripae innecterent, erumpunt opus prohibituri.
Interim autem ut omnis Omaechmorum iuventus nandi, currendi,
saliendi exercitatissima est, amictu reposito nudi, sarissis innixi, Padum
tranant; congressuri cum eo hoste quem ad bellicae artis perpetuum
exercitium datum a deo existimant. Bellico enim risu, quoties cum
lanceatis congrediendum, moventur. Nec ideo quoniam imbelles nullo
labore vincantur, sed quoniam saepius eos vicerunt quam ab eis victi
sunt, semperque earum partium sunt quae Omaechmis adversantur.
Lanceati licet albicantia nuditate corpora videant, pedem tamen
struunt, inque urbem sese recipiunt. Sicque libere Padus transitus
est. Urbem inde obsidere accinguntur. Paucis diebus obsessa in eum
ut sequitur modum capitur. Provocationes paucae, quid futurum sit,
indicant male suspicacibus animis. Franci una sex quatuor Omaechmos
provocantes confessi, duo inde (res auditu iucunda) unum et eum

--35--

Claronesium evocant. Is ut homo est ferarum montanarum insecutor,
bombardulam gestilem humero portabat, qua torta glande alterius
morte Martem aequat, gladio alterum aggreditur. Ibi inter dimicandum
alter Omaechmus superveniens pene superatum Gallum
conficit, Galli non maeniis [!], non viribus, non satis animis fidentes
effugium meditantur oportunamque occasionem, per lanceatos id posse
fieri prospiciunt. Eos illisce alloquuntur: Videtis, optimi commilitones,
sive casu, sive fato urgente, rem Gallorum bellicam in dies languescere.
Unde fugae, cum victoriae non potest, consulendum. Videtis
spem omnem desperatam. Videtis nil nos citra mortem praeter solam
fugam manere. Eia quam strenue semper navastis operam hoc die,
ut herba vobis porrigatur. Vel ultimo virtutem virtuti addite. Nos
quicunque gravis aut levis armaturae sumus milites, dum ea urbis
pars, quae Mintium aspicit, hoste vacua est, viam, ne egrediendi
facultas praeripiatur, sollicitemus, ut simul omnes saluti restituamur.
Satis fuerit vincere non potentibus, vitam, ut denuo (Demosthenis
verbo utar) vincant, servasse. Machinas omnes, ne quis se prodi
existimet, in vestra manu dimittimus, salus unde maxime nos respicere
potest. Creduli lanceati Gallos cum quibuslibet abire patiuntur,
existimantes verbis re fidem facturos. Illi vero mox ut Mintium
traiiciunt, fugae in modum acto exercitu, lanceatos relinquunt. Quod
ubi Papiani viderunt, militum cuilibet aut Veneto aut Omaechmo
menstruum stipendium pollicentur, ne diripiantur. Tenebat militem cum
lanceatis pugnandi desiderium, quod et quibusdam cum sudore satietatem
attulit. Erant bombardae in roborarium, aut vivarium, quod
extra urbem est, collocatae. Ad eas servandas centum ex quibuscunque
partibus destinati. Nec dum meridies erat, quum mulieres et
cives seniores, qui lanceatis minime suspicaces erant prius elaberentur,
scalis in muros expositis introitum militi annuunt. Accurrunt, temere
satis, centum ii, qui custodiendis machinis praediti fuerant, cum paucis
aliis scalas conscendunt, muros transiliunt, inque ordinem inter urbem
toto exercitu inscio componuntur. Pugnandi enim aviditas quemque
plus ut pugnaret, quam renuntiaret, afficiebat. Ibi ad unum omnes,
nisi lanceatis propter platearum angustiam simul pugnandi potestas
ablata fuisset, trucidati essent. Hi machinas, illi nihil praeter portatilia
arma et ardentes animos habebant; saepeque in aliquod diverticulum
inclinare, dum glandes torquerentur, compulsi sunt. Maxime
nitentes machinas, si quas eripere possent, eripiunt. Mox duas iam

--36--

ad torquendum concinnatas, quibus inversis glandes in hostem eiaculantur,
retroque pedem ferre magis ac magis compellunt. Tum quidam
murum conscendens inclamat victoriam urbemque in manu esse.
Exercitus vero manipularii nihil credere, prohibere ne quis muro propius
accedat; actum esse; non scire quempiam amicorum in urbe
esse. Demum stentorea fracti quidam voce muros superant, lanceatos
nequicquam contra nitentes macerant inque fluentum agunt. Quinquaginta
solum vivi ex octingentis capti sunt. Interim exercitus
Omaechmorum per portas intromittitur. Veneti equites perniciter,
si quospiam tardius incedentes contingere queant, insequuntur, pauci
retenti. Ibi clamor tota urbe exortus, Iulium victorem profitens et
Suitzer. Tenebatur et arx, quę tertio deinde die capitur. Bombardae
murifragae octo, longę (quas dracones vocant) decem, campestres
decem captae, e quibus aliquę Venetorum fuerant; quas ubi vident,
amplectuntur, lacrimis rigant, s. Marci signum osculantur. Ita male
eos diu passa ignominia habuerat. Reliquę dein non deditę urbes, missis
legatis, sese dedunt in cardinalis Foederatorumque potestatem.
Interim Ianua capitur Hispanis oppugantibus, et Asta velatis
manibus pacem poscens deditur sancto foederi. Ita omnis Italia,
Ligustica ora, Insubres per Omaechmos liberati, tantum se
eis debere profitentur, quantum T. Quintio Gręcia liberata. Passim
per urbes, per oppida, per agrum tuba clangere, campanis insonare,
docti, religiosi, concionatores omnes in suggesta elati, Confoederatos
dicere populum dei esse, qui crucifixi sponsae inimicos vindicet.
Nobilium vulgus undequaque, ut victorem exercitum videant, confluere,
dona mittere, vina, frumenta, gaudere omnes, tripudiare gratiamque
ingentem ostendere. Aliquot diebus victor exercitus Papiae
moratus seditionem subortam sopivit. Quę quod quieto fine clausa
est, omittitur. Tum legati ultro citroque, qui Mediolanensium res
componant, mittuntur. Florentinorum trecenti qui cum Gallis
erant, postquam ii trans Evisium montem fuga dissipati sunt, a

--37--

cardinale Huldrichoque de Saxo libere abeundi copiam impetraverunt.
Sed postquam nescio quid spei nacti Gallos iterum novaturos
rem existimant, iuriiurando contraeuntus eos iterum sequuntur. Ubi
per Venetos tractuum eius orae socios vivi omnes capiuntur. Tenentur
arces aliquot Gallorum adhuc praesidiis; quae (ut speratur) paucis
diebus exturbabuntur, ubi spei nihil in eorum tyranno repositum
viderint. Conventus inde Thermas, commune Foederatorum
municipium, indicitur. Ibi legationes hae conveniunt: S. domini papae
Iulii II., imperatoris, cardinalis s. Potentianae a latere legati,
Hispaniarum regis, Gallorum regis (sed hęc occultior erat), ducis
Sabatiorum, ducis Lotharingiae, Venetorum, Mediolanensium;
singulae singulum quid petentes. Ibi videres hominum providentiam
astumque, ut illi alia aliis implicant, ut impetrent e diverso, alii contraria
asserunt, quoniam priora alterius domini obfutura sunt ut impediant.
Maxime tamen Caesar ipse perturbat. Qui ut clanculum consultum
erat, exturbati ducis Ludovici Sphortiae filium Maximilianum in
principatum restituendum, iam cum magna admiratione omnium affert,
Insubres, imperii cameram, a nemine quam ab imperio principem
accipere oportere. Confoederati aegre ferre, dicere Caesarem
pollicitum equites missurum, verbotenus tantum fidem solvisse; pondus
belli se, papam, Venetos tulisse; eum manducare, cum nil laborarit,
velle. Disceptationes tamen eae non in contentiones devenerunt.
Advenit alia dein legatio s. patris Iulii et cardinalium, Omaechmos
in liberatorum ecclesiae album relatos. Res grata, quidquid petant,
sanctissimum concessurum. Maior pars, imo omnes, crucifixi arma
petunt, Claronenses resurrectionis imaginem. Ultimo conventu
decretum, Maximilianum Ludovici filium debere in principatum
paternum restitui etc.
Scripsissem plurima (haec enim non centena pars sunt) dulcissime
Ioachime, ni me urgentia negocia alio distraxissent. Velim tamen
ea fronte legas, qua nos scripsimus, nobisque parcas, quoniam certe
trium horarum spacio non ornatius, non copiosius, scribere concessum
est.