Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-werke/cookbook/extract.php on line 402

Deprecated: Array and string offset access syntax with curly braces is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-werke/cookbook/extract.php on line 912
Huldrych Zwingli Werke - 41

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

41

<< Nr. 40 | Index | Nr. 42 >> 

Ad Matthaeum Alberum de coena dominica epistola

16. November 1524
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 3 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 90)


Jump to page 335 336 337 338 339 340 341 342 343 344 345 346 347 348 349 350 351 352 353 354




--335--

Ad Matthaeum Alberum, Rutlingensium ecclesiasten,
de coena dominica Huldrychi Zuinglii epistola.
Gratia et pax a domino!
Aspersit nos rumor de certamine, quod tibi futurum est cum quodam
fratre, ut aiunt, ingenue etiam Christo favente, qui ut facie
mihi notus est, ita nomine ignotus, contra tu nomine nobis et
euangelii gloria notissimus es, facie ignotus. Certamen autem
Michael noster audivit περὶ τῆς εὐχαριστίας esse indictum, in qua
vereor multos vehementer errare, nisi ego magis quam omnes errem.
Ac nisi me fallit omnis scripturae tum proprietas, tum sensus, imo
pietas ipsa, longe hactenus a scopo iecimus. Quisquis autem peccati
huius tandem sit autor, nunc non est ut dicam per epistolam, quam
esse brevem oportet.
Carolostadius, ut neque de isto taceam, qui sive tempestive,
sive minus, de improviso hanc rem in vulgus dissipavit ac libellum
quendam trium paginarum de hac re edidit, sub titulo: "De execrabili
abusu eucharistiae". Eum legimus, posteaquam fratres, praesertim
Leo noster, orarent, ut legerem, ipsisque prius non esset improbatus.
Lectus placuit multis locis, quibusdam displicuit, quod res omnium
difficillima non satis humerorum haberet; sive id linguae longinquitas
facit, sive nostra tarditas. In eo libello videmus quidem verum dici,
sed ea lege, ut magis offendat, quam aedificet, non eos fratres, qui

--336--

exercitos iam habent sensus; sed eos, quos offendit, quicquid incautius
dicitur, propter eos, qui toto etiam euangelio offenduntur.
Sententia Carolostadii non improbatur nobis, si modo dictum
libellum recte intelligimus; verum oratio ipsa non adsequitur, quod
res postulat. Ibi continuo dum sic pronunciamus adsunt alii fratres,
qui dicunt, dialogum quendam ab eodem esse paratum, longe duriorem,
in quo, quod per se sit horribile, scommatis intempestivis degravet
et rem per sese in auribus simplicium aut impiorum inusitatam reddat
tanquam de industria odiosiorem. Ego eum dialogum non legi, imo
nunquam quicquam legi, quod Carolostadii esset, praeter dictos
tres quaterniones. Offendunt ergo libelli Carolostadii multos apud
nos, sed hac potissimum ratione, quod ab ea via, quam ingressi eramus,
nonnihil abhorrent. De qua paulo post. Nam quid de re ipsa
sentiendum sit, tu decerne, posteaquam nostra legeris. Nos enim
nostra proferimus, ut conferamus, non ut censeamus. Res enim tam
est ardua, ut, nisi dominus dederit intellectum [cf. 2. Tim. 2. 7], frustra
dicturi simus, quicquid tandem adduxerimus.
Nunc aggredimur negocium.
Huius rei summa ex Ioan. 6. capi. [Joh. 6. 26-65] facile decerpi
potest. Neque hic eos audias, qui continuo reclamant: Christus istic
nihil agit de istoc sacramento; nam et nos idem sentimus. Sed hoc
agit istic, quo certissime confutantur, quae nos parum dextre de ipso
sentimus. Ex eo capite nos orsi sumus, qum aliquando multa deliberatione
praehabita essemus hanc taelam multo periculosissimam
incoepturi. Unde et dei munere factum est, ut pauci sint apud nos,
qui ignorent, quid sit panis iste et calix. Nostri, qui fideles sunt,
missae nulli prorsus intersunt; et nos veterem missandi ritum aliquando
statueramus novo aliquo abolere, sed rursus dei dono factum est, ut
res alio ceciderit. Nam si nobis obtemperatum esset, nihil aliud

--337--

quam clavum clavo pepulissemus; et recens acceptus ritus difficilius
potuisset antiquari, quam qui a priscis manavit. Habes igitur, ut
paulo ante promiseramus, quo ordine simus rem adgressi, nempe
Ioannis sextum caput, veluti munitissimam fortissimamque aciem,
praemittendo. Illic Christus, ut solet a sensibilibus ad interna
spiritualiaque trahere, civiliter nimis eos, qui se quaerebant spe cibi,
ante omnia monet, ut cibum operentur et quaerant, qui nunquam
pereat aut diffluat. Hinc ad spiritualia transeundi viam inveniens,
quod sicut cibus corporeus membra alit ac refovet, sic etiam spiritualis
cibus animum reficiat. Unde opportunissime a manducatione cibi, qui
ventrem implet, transiit ad verbi manducationem, quam cibum vocat
coelestem, qui mundum vivificat, atque sic vivificet, ut qui eum ederit,
non unquam sit ultra esuriturus. Et eum cibum, ut est Hebraeis mos
quemvis cibum panem adpellare, nunc panem, nunc cibum adpellat.
Cumque isti, haec audientes, corporeum aliquem cibum sibi ob oculos
ponerent, ac manna, quod Mose duce datum erat, iactarent: Aperit,
quisnam sit iste cibus, de quo ipse loquatur, et dicit: Ego sum panis
vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet
in aeternum [Joh. 6. 35]. Quibus verbis nihil aliud voluit, quam, quod
ii, qui ad se veniant, hoc est: Christo fidant, ut ipse mox subiungit:
Qui credit in me, inquiens, nunquam sint desperationis famem sensuri:
quotquot enim ei fidunt, certi iam sunt, se filios dei esse Io. 1.
[Joh. 1. 12]. Neque amplius tanquam famelici canes civitatem omnem
pervadant, quaerentes cibum, qum intra se pignus spiritus habeant,
quo sciunt se cum deo per deum in gratiam rediisse. Atque hanc
sententiam Christus multis verbis suadet. Iudaei vero, cum rem
nulla ratione caperent, murmurabant, quod se Christus panem vel
cibum vivificum fecisset [cf. Joh. 6. 41], et ad communem hanc contumeliam
fugiunt, qua penes nos natos contemnimus. Nonne hic est,
inquientes, filius Ioseph [Joh. 6. 42], mirabanturque duplici nomine, et
quod se cibum vitalem apellasset, et quod genus e coelo trahere gloriaretur.
Quibus iterum dominus cavet, ne se calumniis peccatisque maioribus
involvant, monetque, ne murmurent; nam hanc rem non constare
humano captu, sed inspiratione doctrinaque spiritus, quam dominus
per prophetam praedixerit: Erunt, inquientis, omnes docti a domino

--338--

[Jes. 54. 13, cf. Joh. 6. 45]. Unde fieri, ut nemo Christum e coelo natum
et animae cibum esse credat, nisi pater eum ad se traxerit [cf.
Joh. 6. 41-44]. Deinde huc descendit, ut clare doceat, quatenus ipse
sit cibus animae. Ac postremo loco, quo modo eum comesse oporteat.
Prius sic adgreditur: Amen, dico vobis, qui credit in me, habet
vitam aeternam [Joh. 6. 47]. Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi.
Si ergo aliquis eum ederit, nimirum coelestem, hoc est: aeternam
vitam, adsequetur. Sed ne diutius vos teneam: Panis ille, quem
ego vobis nunc praedico, non est aliud quam quod caro mea, quam
coram cernitis, pro mundi vivificatione expendetur [Joh. 6. 51]. Haec
mea pro iniquis traditio et mactatio mundum patri reconciliabit, quod
aliud non est, quam in vitam restitutio. Quod ergo multis iam vobis
dixi, hoc tandem est, quod, dum ego pro mundo trador et morior,
tunc cibus animorum ero, quo spes suas alant, quo certi fiant de
misericordia dei; quae quo modo quicquam possit miseris negare mortalibus,
qum filium dependisset? Sic ergo panis, id est: cibus animae,
quem pollicitus sum, caro mea est, non quemadmodum vos putatis, sic
vobiscum vivens et conversans, sed pro mundi vita tradita, hoc est:
pro mortuis atrociter caesa, ut vivificentur. Atque hic tandem est
sensus horum verborum: Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro
mundi vita tradita [Joh. 6. 51]. Caro igitur mea, quatenus est morte
adflicta, cibus, hoc est: spes est animae.
Ex quibus verbis clare discimus, quod caro Christi non alia
ratione cibus est, et spes humanae mentis, quam qua pro nobis ipse
occisus est. Nam quod ex carne nascitur, caro est [Joh. 3. 6]. Caro
igitur Christi comaesa gignere aliud haud potest quam carnem. Sed
caro Christi pro nobis mortua, eum, qui eius morte nititur, spiritualem
facit, nempe dei filium. Colligitur ergo, quod panis iste, de quo
Christus loquitur, nihil aliud quam haec res est, quod Christus est
pro vita nostra morti traditus. Id autem qum Iudaei minus intelligerent,
sed aeque ac quidam theologi magis magisque crassescerent;
litigium inde movebant et indignabunde sic obiiciebant [Joh. 6. 52]:
Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? Ecce
ut dentes illorum obstupescebant, eo quod mens non aliud intelligebat,
quam quod sensus suggereret. Christi verborum sententia haec
erat: Nemo vivet, nisi qui credet me pro salute sua esse morti traditum.
Tametsi eam civilibus verbis texit ac parabolicis: Ego sum panis
vitae, id est: cibus vitalis. Qui ergo me edit, nunquam vel esuriet
vel sitiet [Joh. 6. 35].
Porro Iudaei sensum hunc, utpote rudes spiritus, non adsequti,

--339--

ut pro "me edit" sentirent Christum "in me credit" velle intelligi,
sic non modo rustice, verum etiam contumeliose respondebant: Quomodo
potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum [Joh. 6. 52]?
Quibus coelestis sapientia, pro suo more, gravius arctiusque imminet
ac incredulitatem eorum taxat et urget: Nisi manducaveritis, inquiens,
carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in
vobis [Joh. 6. 53]. Quid, o bone deus, nemo vivit, nisi qui te dentibus
vorat et avido rictu haurit? et quomodo increduli vivunt, et te non
modo non edunt, sed deum esse, aut omnino esse ignorant? Sed dicet
aliquis: Bis hic peccatur; nam qui hic edunt, non corporaliter edunt;
et quod editur, non est corpus, quod sentitur. Recte sane, quid igitur
diutius erramus quam Ithacae rex? An ne corpus aliud est, quam
quod sentitur? Quod autem sentitur, organorum est obiectum. Organa
igitur, qum hic nihil aliud sentiant, sed intus fit, quicquid agitur:
quid opus est de corpore, quatenus corpus est, loqui? qum sic Christus
non sit cibus animae (alioqui Iudaei non tantopere ab eo abhorruissent);
sed quatenus iuxta hoc corpus necatus est, sic est animae
cibus. Qui ergo Christo pro se mortuo fidit, hic iam reficitur
intus eius corpore et sanguine; ac nisi fidat, quid erit velle Christum
corporaliter edere aliud, quam corpus pascere? Nam perpetuo istuc
verum est: Quod natum est ex carne, caro est; et contra: Quod natum
est ex spiritu, spiritus est [Joh. 3. 6]. Spiritualem ergo porro Christus
hic intelligit manducationem, sed qualem? eamne, qua dicimus
Christum hic corporaliter edi? Unum igitur idemque erit spiritualiter
et corporaliter edere, quod logicae quoque peritis absurdissimum est.
Si spiritualis est manducatio, cur corporalem adpellas? Si corporalis
est, quid aliud quam corpus solari potest? Vult ergo Christus, quod
nisi edamus eius carnem, id est: nisi credamus eum pro nobis mortem
obiisse et sanguinem effudisse, vita simus carituri. Rursus: Si carnem
eius edamus, id est: pro nobis mortuam credamus; et sanguinem eius
bibamus, id est: quod sanguis eius pro nobis effusus sit, firmiter credamus:
iam Christus sit in nobis et nos in ipso. Sed estne Christus
in quoquam corporaliter? Minime! Quid igitur de corporis
manducatione quaerimus? Tunc editur corpus eius, qum pro nobis
creditur caesum. Fides ergo est, non manducatio, de qua Christus
hic loquitur.
Sed dicis: Tu sic exponis et scripturam errori tuo servire cogis.
Minime! Verumtamen his notis didicimus, Christum hic de fide

--340--

loqutum esse, non de sacramento eucharistiae. Prima est: Quod ab
initio huius sermonis sic loqutus est Christus: Operamini cibum, non
qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem filius hominis
dabit vobis [Joh. 6. 27]. Porro cibum alium non tradidit Christus,
qui nos foelices reddat, quam euangelium, hoc est: quod ipse gratuito
est pro nobis mortem perpessus. Secunda nota est: Hunc enim pater
signavit deus [Joh. 6. 27]. At quomodo signavit? Eo, quod signum
est, quo liberamur a morsu serpentis [cf. 1. Mos. 3. 15]. Sed quomodo
liberamur? Per esum corporis eius, non quo corpus editur - Hoc
enim impossibile est. Nam tametsi noverimus Christum aliquando
secundum carnem: at nunc non cognoscimus -; sed quo pro nobis
mortuus creditur. Tercia nota est: Hoc est opus dei, ut credatis in
eum, quem misit ille [Joh. 6. 29]. En tibi opus, quo cibum parare
possumus, qui non perit: nempe fidere ei, quem misit pater. Fides
ergo opus est, quod beat, non corpus corporaliter edere. Nam si sic
corpus comesum bearet, duae rationes aut viae essent, quibus bearemur;
videlicet: opus dei, fides iam dicta, et corpus eius corporaliter
comesse. Quod quam absurdum sit, facile dictu est. Quarta nota:
Panis enim verus est, qui %..e coelo descendit et dat vitam mundo [ef.
Joh. 6. 33]. Corpus Christi non descendit de coelo, sed in utero
perpetuae virginis natum est. Quatenus autem Christus mundum
vivificat, hinc est, quod deus deique filius est, non quatenus caro est.
Iterum ergo constat eum vitam esse, quatenus creditur dei filius esse,
et iuxta carnem ex virgine sumptam mortuus; quodque ad hunc modum
creditus, vivificat, non corporaliter ambesus.
Sunt praeterea aliae multae notae, quibus hunc, quem diximus
germanum esse sensum, liquido potes deprehendere. Sed ad eam descendamus,
quam Christus, [cf. Joh. 14. 6] veritas ipsa prodidit, a qua
dissensisse perfidia sit. Ea vero est: Qum Iudaei blandissimos Christi
figuratosque sermones nulla ratione caperent, id, quod est praefractis
omnibus peculiare faciunt: puta prorsus ab eo resiliunt [cf. Joh. 6. 66].
Quod ubi Christus sensisset hinc manare, quod perpetuo ipse adseverasset:
Nisi manducaveritis carnem et biberitis sanguinem, non vivetis
[Joh. 6. 53]. Contra vero Iudaei aciem mentis a corpore, quod ante
oculos videbant, nullatenus abstraherent, deque fiducia in mortem eius
ne tantillum quidem cogitarent, adpertissimis verbis eos sic est alloqutus
[Joh. 6. 61-63]: Hoc vos offendit? Si ergo videritis filium hominis
ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est, qui vivificat; caro non
prodest quicquam. Verba, quae ego loqutus sum vobis, spiritus et
vita sunt. Quid, obsecro, planius, manifestius, dilucidius, aut brevius
denique dici potuit, quam [Joh. 6. 63]: Spiritus est, qui vivificat; caro

--341--

non prodest quicquam? An' hoc loci non sufficienter repulsae sunt
omnes omnium quaestiones, quibus curiose magis quam pie nunc adserunt
panis substantiam in carnis transire; nunc vero hanc opinionem
rident, aduc tamen essentialiter et corporaliter edi adfirmant, et cum
alios maxime explodunt, non vident se toto etiam coelo errare?
Adeo potens est φιλαυτία, ut cum alicuius unius errorem deprehenderit
et ipsa, quid quomodo fiat, ut sibi videtur, invenerit, iam loco moveri
nequit. Quid inquam fortius ad contemnenda universa commenta de
corporali et essentiali corpore Christi in hoc sacramento adferri potuit?
Caro non prodest quicquam [Joh. 6. 63]. Num ergo dicemus Christum
dedisse, quod non prosit quicquam? Absit! Mirabilia sunt enim
et magnifica opera domini [Ps. 139. 14], iuxta voluntatem eius elaborata.
Obex ergo, ut ab initio diximus, hoc verbum est, quo excludere
licebit omnes conatus eorum, qui de essentiali corpore Christi loquuntur.
Perpetuo enim obtendemus hoc verbum veluti clypeum: Tace, obsecro!
dicentes, cum tua ista carnis sapientia! Caro enim non prodest
quicquam [Joh. 6. 63]. Quid ergo prodest? Quod sequitur [Joh. 6. 63]:
Verba, inquit, quae loqutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quae
verba? Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet
vitam aeternam [Joh. 6. 54]. Quam carnem quemque sanguinem? Non
eum, qui humorem habet, neque eam, quae pondus; sed eam, quam in
mente cognoscimus nobis esse salutis pignus, hac causa, quod pro nobis
sit in cruce, morte adfecta. Haec, inquam, verba nobis credita et in
viscera pectoris nostri demissa vitam aeternam parant; sola enim fide
iustificamur [cf. Röm. 5. 1]. Fides ergo, quae certa est Christum
crucifixum nostram esse redemptionem et salutem, ipsa est ista verba,
quae loqutus est Christus, quae sunt spiritus et vita [Joh. 6. 63].
Sic igitur docebis, charissime Matthaee, ante omnia, quid hic
Christus per "edere", nempe "credere" intelligat. Quod et nos fecimus,
adeo, ut ferme nemo iam sit apud nos, qui non abhorreat ab
insanis istis quaestionibus: eluduntur omnia tela unico isto umbone.
Dicet aliquis: Non credis hic corpus Christi edi? Reddes: Caro
non prodest quicquam [Joh. 6. 63]. Cur ergo de ipsa quicquam disputaverim?
His verbis unice haerendum esse docebis. Sunt enim

--342--

verba euangelii, sunt fides ipsa; nam quid est aliud Christianum
esse, quam credere Christum dei filium pro se passum esse? Dicet
alius: Et hic me fides beat, dum credo, me in isto pane verum et
essentiale corporaleque corpus Christi edere. Responderi posset: Tu
hoc de tuo dicis; verum scriptura verbi dei hic opus est, ut adstruas
eam fidem beare, qua credas Christum hic corporaliter edi; ac dum
nullam habes, vides nimirum, ut tota simul ista opinio frigeat sitque
damnosissimum idololatriae commentum. Quis enim hoc sacramentum
non adoravit? Contra vero qur baptismum non eodem modo adoravimus?
qum sacramentorum, quod ad definitionem adtinet, eadem sit ratio.
Restat nunc, quod est hac in re multo difficillimum, videlicet:
quonam simus Christi verba, quae consecrationis adpellant, detorsuri.
Qum enim Christus dixerit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis
traditur [Luc. 22. 19], non possunt verba alio trahi, quam quod is
panis, quem Christus porrigebat, sit corpus eius, non mysticum hoc:
ecclesia; nam ea non est pro nobis tradita; sed verum ipsum Christi
corpus, quod in cruce pro nobis est mactatum. Verba sunt plana et
aperta; et coelum et terram facilius est deperire, quam vel apicem ex
eis [Luc. 16. 17]. Hic, me Hercle, omnes fidei nervi sunt intendendi
adeundusque est coelestis gratiae thronus, ut, quicquid sit hic abstrusum,
reseretur. Nam si verba ista recte non sunt hactenus intellecta,
peccatum est hic magis quam ulla in re; ac ipse nescio, an
maior fuerit abominatio adoravisse aureum in Dan vitulum [cf. 1. Reg.
12. 28-30, 2. Reg. 10. 29, 2. Chron. 11. 15], quam adoravisse panem istum
benedictum; si modo panis solummodo est. Nam tametsi ea sententia,
quam dicturi sumus, vehementer nobis arrideat, nihil tamen definimus,
sed nostra in medium proferimus, ut, si domino placuerit, alii quoque
sic sentire doceantur, sed a spiritu, qui nos omnia docet [Joh. 16. 13].
Is enim si vetuerit sic intelligi, frustra verba fundemus. Deum ergo
optimum maximum precor, ut vias nostras dirigat; ac sicubi simus
Bilaam [cf. 4. Mos. 22. 24] in morem veritati pertinaciter obluctaturi,
angelum suum opponat, qui machaerae suae minis hunc asinum - inscitiam
et audaciam dico nostram, si saltem ex audacia gloriaeque
cupiditate quicquam nobis hic agitur - sic ad maceriam adfligat, ut
fractum pedem, hoc est: impurum illotumque carnis sensum auferamus,
ne ultra blasphememus nomen domini dei nostri.
Sunt igitur, qui ex fide - ex ea enim discitur solida veritas -
didicerunt, hoc nobis esse salutiferum, si credamus Christum pro
nobis esse passum; hanc unam esse ad astra viam, hoc esse verbum,

--343--

quod omnes praedicamus 1. Io. 1. [1. Joh. 1. 1-3]. Unde facile deinde
colligunt, non alia via venire salutem posse, quam per Christum;
non ergo sacramentali esu panis et vini. Verum qum Christi verba,
quae consecrationis vocamus, intuentur, sentiunt schematismum quendam
subesse; veruntamen quis aut qualis sit, non facile explicant.
Carolostadius in eo libello, quem legimus, vult hic demonstrationem
variari, ut cum dixerit: Accepit Iesus panem et benedixit, fregit
deditque discipulis suis, dicens: Accipite et comedite! Hoc est corpus
meum, quod pro vobis traditur: istud pronomen "Hoc" non in
panem direxerit, sed in se ipsum; ut sit sensus: Accipite et comedite!
nam ego hoc corpus meum sum pro vobis traditurus. Ego, ut ingenue
dicam, hominis laudo industriam, sed multo magis de fide
gratulor, qua didicit, non alia ratione nos posse salvos reddi, quam
ea fide, qua credimus Christum pro nobis esse passum. Etiamsi ad
sensum horum verborum nunquam penetrasset, sensit pius homo alium
oportere subesse sensum; verum, ut illum expediret, non clare vidit,
nisi nos minus videmus quam ipse. Verbo autem absit invidia!
Addit, quod istud pronomen "hoc" eam emphasim habeat, ut corpus
suum crucifigendum, quod etiam prophetae praedixerint, referat. Ut
sit sensus: Quod prophetae praenunciarunt me carnem adsumpturum,
et in ea dolores mortalium expiaturum, en vobis hoc meum corpus
ipsum est, quod prophetae promiserunt; ipsum est, quod pro multitudine
traditur. Hic si sensus esset, potuissent et ista duo addi, quod
videlicet iam nunc immineret captivitatis mortisque discrimen; et quod
Ioan. 6. [Joh. 6. 51] dixerat: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro
mundi vita. Ut nunc dicat: Ecce hoc est corpus meum, quod pro
mundi vita traditur, de quo vobis superioribus annis spopondi. Imo
cum huc e Galilaea ante paucos dies ascenderemus, dixi vobis, quid
mihi eventurum sit [Marc. 8. 31 f., Luc. 9. 22]! nunc adest eius temporis
articulus.

--344--

Aiunt et in eo dialogo, quem nos non legimus, quo multi offenduntur,
nonnihil ex linguae Graecae proprietate adduxisse, quo demonstrationis
immutatio clare probetur: quod scilicet ἄρτος masculinum
sit et σῶμα neutrum. Sed ut bona venia dixerim, arbitror non paucas
eiusmodi locutiones esse Graecis, quemadmodum et Latinis, ut
quod praecesserit expresso masculino genere vel foeminino, post neutro
demonstretur. Exempla non est quaerendi locus; nam celerrime coacti
sumus scribere. Hanc Carolostadii sententiam, qui probaverit, nos
minime offendet; veruntamen et nostram oro, ut expendat. Nos

--345--

cardinem huius rei in brevissima syllaba versari arbitramur: videlicet
in hoc verbo "est", cuius significantia non perpetuo pro "esse" accipitur,
sed etiam pro "significare". Quamvis interim, charissime
frater, te admonitum volo, ne nobis quicquam fidei habeas, nisi clarissimis
verbis scripturae sacrae, quod adsumo, probavero. Respondebat
Ioseph ad somnium Pharaonis [1. Mos. 41. 26]: Septem boves crassae
sunt septem anni fertiles; et tamen fieri nequit, ut septem boves sint
septem anni. Est ergo clarum, istud verbum "sunt" positum esse pro
"significant" vel "portendunt". Ut sit sensus: Septem boves crassae,
quas in somno vidisse videris, portendunt vel significant septem annos
fertiles etc. Christus dicit Io. 15. [Joh. 15. 1]: Ego sum vitis. Nec
tamen erat vitis, sed vitis in morem se habebat. Patet ergo istud
verbum "sum" nulla ratione pro "esse" accipi posse; sed pro "significo"
vel "exprimo", ut sit sensus: Ego vitem significo vel exprimo,
vel: eius in morem me habeo. Iterum dicit [Luc. 8. 11]: Semen est
verbum dei. Et tamen semen non erat verbum dei. Unde neque hic
"est" pro "esse" capi poterit; liquet autem pro "significat" esse positum;
nam Christus his verbis apostolis parabolam, quam de sparso
semine proposuerat, adperit: Semen, inquiens, de quo loquor, "est",
id est "significat" verbum dei. Tales consimilesque locutiones passim
videre licet in literis sacris, unde non est, ut hic pluribus obtundam.
Nunc Christi verbum mihi in manum sume Math. 26. [Matth.
26. 26]: Accepit Iesus panem etc., dicens: Accipite et comedite! Hoc
"est" corpus meum; Luc. 22. [Luc. 22. 19]: quod pro vobis traditur.
Hic mihi pro "est" "significat" pone: Accipite et comedite! Hoc
"significat" corpus meum, quod pro vobis traditur. Tunc nimirum
iste erit sensus: Accipite et comedite! hoc enim, quod nunc facere
iubeo, significabit vobis aut rememorabit corpus meum, quod iamiam
pro vobis traditur. Nam continuo subiungit [Luc. 22. 19]: Hoc facite
in meam commemorationem! Ecce finis, cuius causa edi iubeat,
nempe ob eius commemorationem. Quam Paulus sic expressit [1. Cor.
11. 26]: Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc, et poculum
hoc biberitis, mortem domini annunciabitis. Quid hic aliud iubet
Paulus, quam mortis domini palam commeminisse? Hoc ergo dominicum
convivium, vel iuxta Pauli verbum, coena dominica ista,
cum in eum usum sit instituta, ut mortem Christi, quam pro nobis
pertulit, in memoriam revocemus: clarum est, ipsam esse signum, quo
se ii, qui Christi morte sanguineque nituntur, fratribus eam fidem
habere mutuo probant. Fitque horum verborum Christi sensus ad
hunc modum apertissimus: Hoc convivium significat aut symbolum est,

--346--

quo refricabitis meum ipsius corpus dei filii, domini vestri et magistri,
pro vobis esse traditum.
Sic intellexit Tertullianus, vir mira pietate, eruditione linguarum
singulari, eloquentia mirabili, haec Christi verba, libro adversus
Marcionem 1, ubi post multa sic tandem inquit: "Nec panem reprobavit,
quo ipsum corpus suum repraesentat". Vult enim Christum
non repulisse sacramenta sua, neque etiam panem (ecce "panem"
vocat) antiquasse, quo corpus suum repraesentet. Non dixit: Qui
panis corpus eius est, sed: qui corpus eius representat. Quomodo
representat panis corpus? Nimirum cum sic editur, revocatur in memoriam,
quod Christus corpus suum percutientibus praebuerit pro
nobis. Ad verba Pauli nunc transimus, quibus haec sententia reddetur
apertior, quae Lucas sic extulit [Luc. 22. 20]: Hoc poculum novum
testamentum est in meo sanguine, qui pro vobis funditur. Ecce
quod alii duo sic extulerunt: Hic est sanguis meus, hoc Lucas "novum
testamentum" adpellat, et non dixit: Hoc novum testamentum
est meus sanguis; sed hic potus novum testamentum est in meo
sanguine. Quod ergo in alio est, non est id ipsum, in quo est.
Novum testamentum vim et fundamentum habet in sanguine Christi
pro nobis fuso; et potius iste novi testamenti poculum est. Constat
ergo non esse sanguinem poculum, sed testamentum, hoc est: commemorationem
vivificae effusionis sanguinis Christi. His Lucae verbis
praebetur clavis Matthaei Marcique verba reserandi. Cum enim
hic potum istum novi testamenti vim habere dicat in sanguine Christi,
colligo, quod illi schemate nobis inusitatiore dixerunt: Hoc est corpus
meum, pro eo, quod est: haec manducatio novi testamenti est symbolum,
quod hic robur suum habet, quod ego me ipsum pro vobis et
pro tota multitudine trado. At "hic est sanguis meus" dixerunt pro
eo, quod est: hoc poculum est symbolum aut significabit vobis, quod
sanguis ille meus pro vobis effusus.
Ad hunc modum intelligit Augustinus in praefatione 3. Psalmi,
ubi dicit, dominum Iesum etiam Iudam adhibuisse ei convivio, in

--347--

quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit. Quid
autem hic figuram intelligit? an' speciem aspectus vultusque eius? an'
figuram, qua futurum aliquid praemonstret: ut fuerunt, quae patribus
in figura contingebant? Minime! Sed figuram hoc est formam, qua
commemoremus corpus ipsius pro nobis esse traditum, et sanguinem
pro expiatione nostra fusum.
Hic te admonitum volo, charissime frater, quod neque Augustini,
nec cuiusquam autoritatem tanti facio, ut ea quicquam ausim adserere;
sed ea causa produco veterum sententiam, ut videas non recens
esse natum commentum, quod de his verbis et sacramento isto proferimus.
Quod autem Augustinus serio sic de sacramento isto
sentiat, latius paulo post, cum Pauli sententiam adduxerimus, patebit.
Paulus Corinthiis scribens 1. Cor. 10. [cf. 1. Cor. 10. 14-22]
ac ab omni idolorum commertio abstrahere volens - erant enim
quidam, qui scientiam suam iactantes, quod adprobe nossent idolon
nihil esse, nihilo secius ex idolothytis vescebantur -, volens, inquam,
ab idolorum commertio deterrere, eucharistiae usum illis obiicit, quem
talem tantumque esse putat, ut idololatriae reum faciat, qui simul
mensae dominicae et daemoniorum sit particeps. Dum ergo eucharistiae
usum eis, ut iam dictum est, obiicit, ambigendum non est, quin
eum dextere proprieque adducat. Sic ergo inquit [1. Cor. 10. 16]: Poculum
benedictum, quod benedicimus sive laudamus, nonne communicatio
sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio
corporis Christi est? Hic subito exiliunt, qui Christum
corporaliter commedi docent: Quid adhuc opus habemus testimonio?

--348--

ipsi audivimus, communicationem sanguinis Christi esse et corporis.
Non enim dixit Paulus: Participatio panis aut vini est, sed sanguinis
et corporis. Aequo animo sis, donec ultimus fabulae actus absolutus
erit: alioqui nihil nisi contentiones, iurgia et tumultum tecum auferes.
Diligenter igitur animum adverte his, quae continuo sequuntur, et invenies,
quid communionem corporis et sanguinis hic vocet. Posteaquam
dixit [1. Cor. 10. 16]: Et panis, quem frangimus, nonne communicatio
corporis Christi est, exponit, quaenam sit haec communicatio,
sic dicens [1. Cor. 10. 17]: Quoniam unus panis et unum corpus nos
universa multitudo sumus, omnes enim de uno pane et de uno calice
participamus. Videtur hic Paulus manifeste prodere, quod qui hunc
panem edant et poculum hauriant, cum reliquis fratribus in unum
corpus coalescant, quod quidem corpus Christi est, eo quod corpus
Christi hoc est, quod carnem autoris sui pro se mactatam et
sanguinem eius fusum esse credit. Vult ergo participes corporis et
sanguinis Christi fieri, qum se cum reliquis fratribus confitentur
Christi morte ac sanguinis effusione fidere. Atque ut id fideli mente
credere fratribus testentur quodque alieni sint ab omnium idolorum
deorumque alienorum cultu, simul cum eis in coena dominica panem
calicemque commemorationis sumant, ut frater videat fratrem hoc
veluti iuramento - unde et sacramentum adpellatur - secum in
unum corpus, in unum panem, in unam professionem coaluisse. Sic
enim inquit [1. Cor. 10. 17]: Quoniam unus panis et unum corpus tota
multitudo sumus. Ergo hunc panem edimus, ut unus panis tandem
fiamus. Quis est autem iste panis, in quem transimus? Mira res est
tanta in vocibus variatio [cf. 1. Cor. 10. 17]: Panem edimus, ut in
unum panem confiamus; nescimus, quid loquatur Paulus istic. Festiva,
o bone vir, sunt, quisquis es tandem, ac coelestis facundiae
plena haec Pauli verba. Panem vocat, quod edimus, et panem vocat,
quod esu isto reddimur. Porro quod hoc esu reddimur, dummodo
fide prius in penetralibus manducavimus Christum pro nobis passum,
non carnem, nervos et ossa - quod inquam reddimur, corpus Christi
est. Qui autem sunt corpus Christi? Quorum ille caput est et ipsi
eius membra. Quorum est caput? Qui eum sequuntur, qui eo fidunt.
Quae membra? Hi ipsi, quos diximus. Et membra cum tam numerosa
sint, unum tamen corpus fiunt - non tandem cum edunt hunc
panem et bibunt hunc calicem; sed quamprimum credunt huius convivii
autorem Christum Iesum pro salute nostra morte et ignominia
coronatum. Quid ergo facit esus iste? Nihil aliud, quam quod te
fratri palam facit, quod sis membrum Christi, et ex his, qui Christo

--349--

fidunt; et rursus te adstringit ad Christianam vitam, ut, si forte impudenter
vivere non poeniteat, a reliquis membris excludaris. Hinc
veteribus excommunicatio et abstentio. Patet ergo in his verbis
Pauli [1. Cor. 10. 16]: Nonne communicatio sanguinis Christi est?
et: Nonne communicatio corporis domini est? communicationem non
pro esu accipi, pro quo hactenus acceperunt theologi, sed pro communicatione
ecclesiae, hoc est, quod quisque hoc pacto se ecclesiae
probat et inserit tanquam praestito sacramento. Ipse enim Paulus
inquit [1. Cor. 10. 17]: Quoniam unus panis et unum corpus nos multitudo
sumus. Omnes enim de uno pane et de uno calice participamus.
Ecce causam, qua re unus panis fiamus, quod de uno pane et
de uno calice participamus. Vide nunc Paulini sermonis gratiam.
Panem dedit nobis Christus, ut eum simul edentes in unum ipsius
corpus coalescamus; modo prius coelestem panem - ut Io. 6. [cf.
Joh. 6. 51] docuit - ederimus; hoc autem corpus ecclesia Christi est.
Unde fit, ut et nos, qui corpus eius sumus, panis adpellemur; nam
hoc pane nos fratribus probamus membra corporis Christi esse. Hi
verborum transitus et viciniae fecerunt, ut olim non defuerint, qui ista
verba Christi: "Hoc est corpus meum" [Luc. 22. 19], ad ecclesiam
torquerent (ut est apud Thomam vel Scotum videre, si recte

--350--

memini) putarentque Christum, eos, quibus panem porrexerat, ostendisse
corpusque suum esse dixisse, ut esset sensus: Vos, qui hoc [!] convivio
adestis, corpus meum estis: et cum sequentia minus quadrarent,
sic exposuerunt, ut, "quod pro vobis traditur", acciperent, pro eo,
quod est: pro quibus ego trador. Quorum ego fidem admiror magis,
quam omnium theologorum eruditionem. Neque enim unquam puto
fuisse, qui crederet, se Christum corporaliter et essentialiter in hoc
sacramento edere; tametsi omnes strenue vel docuerint vel simulaverint,
ut est hypocrisis audax malum. Nolo hic horrescas, optime
vir, et cum hypocritis clames: Ego credidi. Ut quid iudicas conscientiam
meam? Tu mecum aut non credidisti aut mentem, ne hic
reclamaret, avocasti, aut vehementer anxius fuisti, quonam pacto veritas
libere tandem prodiret. Fidem horum, inquam, admiror, quae ab
hac insulsa traditione abhorrebat; et cum verba tam vehementer esse
viderentur constantia, conquisierunt per scripturam, quo modo hoc
corpus capi oporteret; et ad hunc Pauli locum venientes eo nodum
hunc ista veluti bipenni explicare sunt adgressi. Hoc certum habentes,
quod superius de Carolostadio diximus, fidem isto edendi modo,
quem theologi tradunt, opus non habere, oportereque istorum Christi
verborum alium aliquem esse sensum, quemcunque tandem. Fidem,
inquam, istorum laudo; defuit perspicatia, qua nihil opus habebant,
dum fides adesset. Vide, quid sit e scriptura doctum esse, quid ex
spiritu! Dixi paulo ante hanc vulgo theologorum opinionem esse insulsam.
Hoc te ne, quaeso, offendat: dixissem libentius non modo
stolidam, verum etiam impiam. An non etenim Iudaeorum impietatem
superarunt theologi isti insignes? Isti cum de corporali esu
omnia dici putarent, abhorrebant [cf. Joh. 6. 41]; sed Christus eis
humaniter docendo subvenit. Nam a stulto eorum intellectu sic
liberat: Spiritus est, qui vivificat; caro non prodest quicquam. Verba,
quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt [Joh. 6. 63]. Cumque
nihilo magis caperent quam prius, Christum ex toto deseruerunt;
illi vero nostri mille modis stupidiores prodierunt. Hoc ipsum,
quod Iudaei capere nequibant, perfricta fronte adserentes, et Christi

--351--

directionem, qua omnia perspicere licebat, reiicientes, eo etiam invito,
neque ab eo fugientes, sed apud eum manentes, adserunt Christi
corpus hic edi, quomodo Iudaei ab eo abhorrebant: Scythis omnibus
immaniores. Quod ipsorum verba plane indicant: Alius enim ex
praesepi eum, alius in cruce adhuc palpitantem edit. Ita enim pronunciant:
"Nos enim corpus Christi veraciter et corporaliter edimus,
ut in praesepi iacuit, ut in cruce pependit", quo nihil insulsius dici
potest. Sed, ut vela tandem colligamus, iubes nimirum, ut omnium
tibi dictorum brevem summam ac velut epilogum dicam. En tibi:
Christus, iam morti vicinus, iucundissime cum suis discipulis
epulatus est, dixit enim: Desyderio desyderavi hoc pasca manducare
vobiscum [Luc. 22. 15]. Neque enim solis ferculis eos refecit, sed amoenissimis
coelestis verbi πέμμασι, id est: bellariis. Atque huius rei ad
memoriam, quod pro nobis esset atrociter necatus, ritum nobis volens
relinquere, panem accepit iussitque, ut omnes ederent: hoc enim esse
symbolum fidelibus suis, quod corpus eius, qui deus ipse ac dominus
et magister ipsorum erat, esset occisum; ideo istuc fieri debere in eius
commemorationem, ut et nos simul ederemus, et eius gratiam commendaremus.
Similiter dic de calice. Factum ergo est inter discipulos
Christi, ut quicunque fratres esse se confiterentur, sic iuxta Christi
institutum cum reliquis fratribus ederent ac biberent; et hac ratione
in communionem fratrum, qui credebant se Christi corpore et sanguine
redemptos, accipiebantur. Quod quidem frustra fiebat, quod ad
conscientiam adtinet, nisi is, qui edebat, prius esset fide de salute
per Christum certa. Unde obiter et hoc patet, eucharistiae esum
non tollere peccata, sed symbolum eorum esse, qui firmiter Christi
morte exhaustum et deletum esse peccatum credunt et gratias agunt.
Vide Augustinum super Io. 6. tractatu 26, et invenies aperte,

--352--

quomodo ille sacramentalem esum a spiritali separet. Vide quoque
Origenem in Matth. homilia 35! Nam hi soli nunc occurrunt.
Veterum enim plurimi pie de isto sacramento senserunt.
Haec sunt, candidissime frater, quae nunc tecum per literas conferre
placuit. Vereor enim, ne quidam nimis propensi sint ad iurandum
in magistrorum verba. Quod si mihi dicas: "Ego Germanice
coepi missare, et si nunc aliter docuero, supra modum offenduntur
plurimi": hoc capito remedium! Ut communicationem mensae domini
non sis sublaturus, doce, sed nativum usum in diem magis ac magis
prolaturus, et crebro istud inculca. Quod si communicationis panem
edant et in fide non sint integri, nec in amore proximi sinceri,

--353--

iudicium sibi manducent ac bibant. Deserent multi, mihi crede, ac
dum pasca venerit, quod et nos facturi sumus, iuxta Christi institutum
omnia perage!
Boni consule, et verbo dei unice adhaere!
Ora dominum, ut vias tuas dirigat!

--354--

Fratrem istum - nunc nomen eius traditum est nobis - Cuonhardum
Hermannum hac in re, nisi magnopere erret, noli oppugnare,
sed si opportunum fuerit, etiam hanc epistolam legendam
praebe!
Vale in Christo Iesu, domino nostro.
Ex Tiguro 16. novembris 1524.
Matthaeo Albero, Rutlingensium ecclesiastae
Huldrych Zuinglius, ex animo tuus.
Adiuro te per Christum Iesum, qui iudicaturus est vivos et
mortuos, ut hanc epistolam nulli hominum communices, quam ei, quem
constet syncerum esse in fide eiusdem domini nostri. Ego idem sum
facturus; et si quando usus postulabit, ut typis excudatur, ego eam
rem curabo. Celerrime enim omnia sunt nobis scripta, sic, ut vix
semel et obiter etiam sint relecta.