Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

64

<< Nr. 63 | Index | Nr. 65 >> 

Zwinglis Zusatz zu Kornelis Hendriks Hoen: Epistola Christiana admodum ex Bathavis missa, sed spreta, longe aliter tractans coenam dominicam etc.

(August/September 1525)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 4 (Leipzig: Heinsius, 1927) (Corpus Reformatorum 91)


Jump to page 512 513 514 515 516 517 518 519




--512--

Epistola christiana admodum ab annis quatuor ad
quendam, apud quem omne iudicium sacrae scripturae
fuit, ex Bathavis missa, sed spreta, longe aliter
tractans coenam dominicam quam hactenus tractata
est, ad calcem quibusdam adiectis Christiano homini
pernecessariis, praesertim his periculosis temporibus.
1. Corinth. 11. [cf. 1. Corinth. 11. 20f.]. Non potestis
coenam dominicam manducare, quod unusquisque
propriam coenam occupat in edendo.
Dominus noster, Jesus Christus, multotiens suis remissionem peccatorum
promittens, volensque in ultima coena suorum animos confirmare, pignus promissioni
addidit, ne aliquo modo vacillarent; quemadmodum sponsus, qui cupit
suam sponsam certam reddere, ne quo modo dubitet, et dat ei annulum, dicens:
"Accipe, do me ipsum tibi", illa annulum accipiens, sponsum credit esse suum,
ac animum ab omnibus avertit amatoribus, et suo ut placeat marito, cogitat.
Similiter sumens eucharistiam, pignus sponsi sui, qui se ipsum dare testatur,
firmiter credere debet, Christum iam esse suum, pro se traditum atque sanguinem
eius pro se fusum: quare animum ab omnibus avertet, quae prius amare
solet, et soli Christo inhaerebit, quaerens, quae placita sunt ei semper, pro se
autem nihil magis sollicitus erit, sed omnem curam reiiciet in Christum, quem
suum credit, atque eum solum abunde satis esse sibi ad omnia. Hoc est vere
Christum manducare et sanguinem eius bibere, ut ait salvator Ioann. 6.
[Joh. 6. 57]: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet
et ego in eo." Qui vero sine hac fide eucharistiam sumunt, manna Iudaeorum
potius quam Christum videntur manducare. Huius tamen vivacissimae fidei
Scholastici Romani non meminerunt, sed aliam quandam mortuam diligenter
docuisse putabant esse satis, cum dicerent panem post consecrationem verum
Christi corpus esse, et de modo, quo hoc fiat, multa subtilia, nullis scripturis
probata. Sed fides illa, cum historica sit, clarum est, quod iustificari non possit;
an autem temere accepta damnari non possit, videamus. Cernimus enim, per
hanc panem consecratum adorari et modis omnibus honorari pro deo, qui si deus
non est, rogo, quantum ab illis ethnicis, qui ligna et lapides coluerunt, distamus?
Putabant enim illis numen inesse, quod non erat, nec lapides voluissent adorasse,
nisi prius illos temerarii deos esse credidissent.
At dicet quis: "Nos verbum dei habemus", dicentis: "Hoc est corpus meum." - Verum
est, verbum domini habetis, et similiter habuistis, quod pro tyrannide
faceret Romana, scilicet [Matth. 16. 19]: "Quodcunque ligaveris" etc.; sed illud

--513--

diligentius excussum, inventum est nihil pro tyrannide facere. Quare item praesentia
discutiamus, ne nobis duces coecos sequentibus simul cum illis in foveam
contingat incidere [cf. Matth. 15. 14]. Vetuit enim dominus credere illis, qui dicunt
[Matth. 24. 23]: "Hic vel illic est Christus"; quare fidem habere non debeo
dicentibus in pane esse Christum, alioqui non possem me excusare quasi deceptum,
qui praemonentem recusassem audire Christum. Sunt enim nunc tempora
illa periculosa, in quibus hoc fore praedixit. Neque apostoli de hoc sacramento
ita locuti sunt; panem fregerunt, panem appellaverunt, et de hac fide
Romana tacuerunt omnes. Nec obstat Paulus 1. Corinth. 10. [1. Cor. 10. 16],
qui licet dicat: "Nonne panis, quem frangimus, participatio corporis domini est?",
non tamen dicit: "Panis est corpus domini", ut illo loco fere manifestum sit
"est" pro "significat" exponi, quod evidentius patet ex comparatione, quam facit
de pane nostro ad immolata idolis. Quae fatetur in veritate non mutari, tamen
ea dicit "esse" vel "significare" quandam communicationem cum diabolo, cui sunt
immolata. Qua de caussa docet abstinendum ab illis, nisi sine discretione sumerentur,
et de hac re temporibus Thomae Aquinatis fuerunt, qui dicerent:
Christum in pane esse, sed tanquam in signo (quod alii dixerunt, sacramentaliter
tantum et non corporaliter), licet hanc opinionem veluti haereticam Thomas
reciiat, cuius verbis ut oraculo haerent Romani, non possunt tamen solvere
verbum Christi dicentis [cf. Matth. 24. 23]: "Si quis dixerit vobis, quia hic est
Christus, nolite credere." Ad quod etiam videtur facere verbum Pauli in loco
praeallegato, ubi dicit, eandem escam spiritualem manducasse patres in deserto
nobiscum [cf. 1. Cor. 10. 1-6].
Sed primum videamus, quibus fundamentis suam doctrinam muniant
Romani, rem adeo singularem et mirandam, ut huic similis non reperiatur in
scripturis. Legimus Christum incarnatum, sed semel tantum, et hoc in utero
virginis. At illud ita futurum multis prophetarum oraculis fuit praedictum, per
Christum vita, morte et conversatione ostensum, ab apostolis pr%\aedicatum.
Quod autem Christus quotidie impanatur (ut ita loquar) in manibus cuiusvis
sacrificuli, neque a prophetis est praedictum neque ab apostolis praedicatum, illo
solo fundatur, quod Christus dixit [cf. Luc. 22. 19]: "Hoc est corpus meum; hoc
facite in mei commemorationem." Quibus verbis si Christus hoc voluisset,
quod dicunt, certe unicum verbum sufficere debere non dubitamus. Sed mirum,
quare non similiter dicant Johannem Baptistam transsubstantiatum in
Heliam, cum de eo diceret Christus: "Ipse est Helias" Matth. 11. [Matth.
11. 14], aut Ioannem Evangelistam in Christum, dicente domino in cruce
ad matrem de illo [Joh. 19. 26]: "Ecce filius tuus"; aut Christum in petram, cum
se demonstrans ait [Matth. 16. 18]: "Supra hanc petram"; et rursum petram in
Christum, cum Paulus dixit [1. Cor. 10. 4]: "Petra erat Christus", vel, si hoc
loco expositionem accipimus, dicendo: Petra erat Christus, id est: repraesentabat
Christum. Quare in praeposito idem non audemus, maxime cum ait: hoc
agendum in eius commemorationem, et commemoratio absentis saltem corporaliter
potius videatur quam praesentis. Scio consuetudinem in caussa esse, quare

--514--

hoc loco ab expositione abhorrent aures, quod aliis in locis non contigit, sed
diversitatis rationem invenire non possum; multi similes loci adduci possint, ubi
Christus se ostium [cf. Joh. 10. 7. 9], viam [cf. Joh. 14. 6] lapidemve [cf. Matth.
21. 42] dixerit, et Ioan. 15. [Joh. 15. 1] ait: "Ego sum vitis vera." Tamen ibi
non sumus tam rigidi, ut Christum vitem naturalem veram fuisse dicamus;
quid nos solo hoc loco angustat, praeterquam pontificis auctoritas, non possum
sapere.
Consideremus ergo pro maiori declaratione triplicem panem spiritualem:
Christum, qui fide comeditur, de quo Johan. 6. [cf. Joh. 6. 51]; manna, quod
manducaverunt patres in deserto [cf. Joh. 6. 49], et eucharistiam Christianorum:
de quo in proposito, inter hos panes quae sit differentia, videamus.
Et primum de duobus primis locus est clarissimus in Johanne praeallegatus,
ubi Christus ait [Joh. 6. 48-50]: "Ego sum panis vitae. Patres vestri
manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens;
si quis ex ipso manducaverit, non morietur." Hic manifeste Christus
declarat differentiam inter panem Iudaeis de coelo missum in deserto et seipsum
panem, quem ipse erat daturus pro vita mundi, quia, licet ille significabat
Christum e coelis venturum pro vita mundi, non tamen erat Christus, qui
est panis vivus et vitae. Ille autem neque vivebat, neque dabat vitam; unde
ipsum manducantes mortui sunt; qui vero Christum manducant, non moriuntur,
sed vivent in aeternum. Et sic habemus differentiam duorum primorum. De
tertio autem Paulus 1. ad Corinth. 10. [1. Cor. 10. 1-17] dicit eandem esse
escam spiritualem Iudaeorum cum eucharistiae pane nostro, quem frangimus in
memoriam Christi, qui descendit pro mundi vita, ut hic significet factum, quod
illud significabat futurum; ergo nec eucharistia panis vivus et vitae est, quia
etiam ipsum manducantes moriuntur. Sicut ergo transitus filiorum Israel per
mare rubrum significabat transitum per mortem ad vitam aeternam, non tamen
omnes mare transeuntes ad eam vitam pervenerunt, sed tantum illi, qui per fidem
commoriebantur Christo futuro: ita in nostro baptismo significatur transitus per
mortem ad vitam, non tamen ad eam vitam omnes baptizati perveniunt, sed qui
Christo iam mortuo commoriuntur per fidem, resurgunt cum ipso per eandem.
Sic et manna in deserto significabat Christum panem vitae, qui ab aeterna
morte praeservabat; sed non omnes manna manducantes ab illa morte praeservati
sunt, sed tantum illi, qui Christum futurum fide manducaverunt, quia
manna, licet significabat Christum, non tamen erat Christus. Simile est in
sacramento eucharistiae, autore Paulo; quare sicut ille non erat, quod significabat,
quod Christus probat in Johanne ex eo, quod ipsum manducantes a morte
aeterna non servabat -, ita nec nostra eucharistia est Christus, quem significat,
simili argumento, quia manducantes ab aeterna morte non servat. Ideo nos hortatur
Paulus [cf. 1. Cor. 10. 6], ne simus concupiscentes malorum, palpantes nobis
propter baptismum, aut panis sacramentum, quasi haec habeamus prae Iudaeis,
vel quasi rem nos habeamus, ipsi vero solum signa. Non sic se res habet, dicit
apostolus, nam esca spiritualis vestra eadem est cum esca patrum; quare sicut illis
non pepercit peccantibus, ita nec vobis faciet, si vobis defuerit fides per charitatem

--515--

recte operans [Gal. 5. 6], qua sola tam ipsi, quam nos rem accipimus istis signis
signatam. Propterea scriptum est Psalmo quindecimo [Ps. 16. 10]: "Non dabis
sanctum tuum videre corruptionem." Sed panis consecratus corrumpitur et a
muribus comeditur, ut patet experientia: ergo panis consecratus non est Christus.
Sed maxime admisso illo, quod Christus in coena verbo virtutis suae panem
transsubstantiavit aut ita corpus suum illi univit, ut vere et simpliciter dicatur:
Christus est id, quod est panis, sine aliqua expositione - et iam huic simile
non reperies in tota scriptura a Christo vel discipulis factum, quos dixerat tamen
omnia et maiora facturos Johan. 13 -, non tamen adhuc sequitur, si Christus
hoc fecit, quemlibet sacrificulum hoc facere posse. Videamus ergo, quibus verbis
tanta potestas data sit hominibus.
Dicunt Romani, per haec verba: "Hoc facite in meam commemorationem."
At iam incertum est, an verba ista sic sint exponenda: "hoc, quod ego facio,
facite"; vel: "hoc, quod vos facitis, facite in meam commemorationem". Si primum
exponendi modum accipimus, iterum in incerto stamus, cum certum non
habeamus, quid ipse fecerit. Sunt enim, qui dicunt (ut recitat Erasmus in annotatione
epist. 1. ad Corinth. 11.), Christum prius consecrasse panem, et postea
haec verba "Hoc est corpus meum" enunciasse de pane iam transsubstantiato.
Sed esto, quod per illa verba consecravit "Hoc est" etc., quis iam audebit corpus
Christi ore sumere et comedere absque mandato Christi? Mandatum autem
non habemus sumendi, si "hoc facite" ad consecrantes, non ad sumentes debet
referri. Nam quae in Johanne sunt, non de oris, sed fidei manducatione intelliguntur.
Si vero dixerit quis, verba praedicta significare "Hoc, quod vos
facitis, facite", quod est: corpus meum comedite, et cum non sit inter mortales,
qui hoc posset dare, quid ergo faciemus? Exspectabimusne, donec ipse Christus
veniat atque ministret, aut alium mittat, qui hoc possit dare, quod iussi sumus
sumere? Vel si alicui dedit hanc potestatem, per quae verba dedit?, rogo. Non
potest haec oratio "Hoc facite" duo significare, neque "hoc" singularis numeri
plura demonstrare.
Sunt, qui dicunt, factum apostolorum demonstrari, et quia hoc non possunt
facere, nisi sit, qui administret, ergo implicite intellegi, Christum dedisse potestatem
administrandi et hoc toti ecclesiae, quae habet ordinare ad hoc personas
certas, quemadmodum facit ordinando sacerdotes. Obscura sunt haec et tenebrosa
nimis. Admissis tamen istis, quaero, quos panes consecrat sacerdos, dicendo verba
praemissa? Tantum, inquiunt, illos, quos intendit demonstrare per illud pronomen
"hoc", in consecratione prolatum. Ergo laicus, qui de consecrantis intentione non
potest esse certus, cogitur credere, esse Christum; quod an Christus sit, certo

--516--

scire non potest, nec unquam laici erunt certi, verumne sacramentum accipiant
necne. Certe abyssus multa religio haec!
Sed relinquamus ista, et consecrationis verba examinemus; et sunt haec:
"Accepit Iesus panem, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Hoc
est corpus meum." Iam consecrans vel dicit haec verba in persona sua, vel
ecclesiae, vel Christi. Si in sua, suum corpus videtur verius conficere quam
domini. Si in persona Christi, non bene conveniunt verba "benedixit, fregit",
quae potius sunt Christi factum rememorantis, quam in eiusdem persona loquentis.
Neque dixit Christus: "hoc facite in meo nomine", sed: "in mei commemorationem".
Alias quemadmodum in baptismo dicit minister: "Ego baptizo te
in nomine etc."; ita hic dicendum foret: "Benedico, frango et do etc." Neque
recte solvitur nodus iste dicendo, consecrantem loqui in persona propria, cum
dicit: "benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens"; et post illud verbum
"dicens" ipsum incipere loqui in persona Christi, quia contra hanc solutionem
pugnat verbum "effundetur" in benedictione calicis. Ubi ergo esset dicendum
"qui effusus est", nisi velis personam ibi mutare contra omnem sensum communem.
Iam videre licet, quam obscura et incerta sunt omnia a Romanis
nostris hic inserta, quae nec stare possint, nisi commentis fulciantur humanis.
Quare melius manendum existimo in verbo simplicissimo Christi [cf. Matth.
24. 23]: "Si quis dixerit vobis, quia hic est Christus, nolite credere."
Est praeterea, quod fidem Romanam reddit suspectam, quia, cum articulus
iste esset singularis et primo forte loco ponendus, non tamen collocatur in Symbolo,
ut aiunt, apostolico. In Decretalibus autem papae religiose de ea
tractatur in titulo 1. et ca. 1. Decre. Quae res etiam auget suspitionem, papisticum
esse inventum vel satanae potius, quod nec puto aliquem inficias iturum, qui
prius tacite secum revolverit, quam caute tota religio papistica sit supra hoc
fundamentum fundata. Christus, qui sola fide cernitur, sola fide colitur, qui
docuit corporalia servitia proximo impendenda, ipsi autem serviendum in spiritu
per fidem, et quo hoc facilius fieret, corporalem praesentiam nobis subtraxit, quam
obesse discipulis testatus est, dicens [Joh. 16. 7]: "Si non abiero, paracletus non
veniet." Satan ut omnia perverteret, corporalem Christi praesentiam persuadere
est conatus, et licet non in specie hominis, in specie tamen panis. At panis, qui
oculis corporalibus cernitur, si deus esse creditur, corporalibus eget servitiis.
Indignum enim esset, deum humili casa concludi, aut inclusum sine honore relinqui.

--517--

Hinc ergo templa sumptuosa et ornatus templorum, hinc lampades et tedae,
hinc vestes sacrae ex bysso et auro contextae, hinc boatus monachorum in choro,
unctio sacerdotum et castimonia, hinc pars sacramenti laicis aufertur, et breviter:
si illud subtraxeris, ruet universa religio papae, quam aliquando casuram quis
dubitabit?, cum eam modo magna ex parte videas cecidisse.
Humanum ergo commentum est, in quo fundatur, quia si supra petram
esset posita, contra omnes procellas staret invicta. Non ergo per haec verba
"Hoc est corpus meum" salvator panem transsubstantiari voluit, sed per panem
seipsum dare; sicut mos est quibusdam in locis, quando venditor agri possessionem
vult tradere emptori, dat ei baculum, stramen aut lapidem, et dicit: "Ecce, trado
tibi agrum." Item possessio domus datur per traditionem clavium. Sic etiam
dominus per panem seipsum tradit nobis, quasi dixisset: "Accipite et comedite,
et nolite aestimare parvum, quia hoc, quod trado vobis, significat corpus meum,
quod do vobis, dando istud. Quando ergo illud tradetur aut in cruce pendetur,
erit pro vobis, imo omnia, quae feci aut faciam, vestra sunt." Magna est consolatio
ista et dulcissima verba, si recte contemplentur; nec sine caussa dictum est
"est" pro "significat", quia "est" multo certius et vehementius praedictum sensum
facit, sicut dicimus demonstrando signum pluviae: hoc est pluvia, quod certius
repraesentat pluviam futuram, quam si diceremus: "hoc significat pluviam". Et
similibus locutionibus plena est scriptura, ut Gen. quadrigesimo [1. Mos. 40. 12]:
"Tres propagines tres adhuc dies sunt", similiter [1. Mos. 40. 18]: "Tria canistra
tres adhuc dies sunt", et in sequenti capite [1. Mos. 41. 26]: "Septem boves
pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt", et similia abundant
exempla. Romani autem pro sua expositione unum exemplum dare non
potuerunt, nec demonstrare, ubi Christus creditur fecisse miraculum contra
omnem experientiam; coecos illuminavit, mortuos suscitavit, leprosos mundavit
[cf. Matth. 11. 5], sed ita, ut omnibus viderentur mundati, viventes et videntes,
non solum crederentur tales contra experientiam. Talia vero miracula papa et
sui facere solent, qui ex pessimo nebulone, lenone aut pirata facit patrem sanctum
et reverendum episcopum, non quod videatur per experientiam sanctior aut
sapientior, quam erat prius, sed creditur sanctus ac sapiens. Similiter multa miracula
facit liberando animas a purgatorio, vel dimittendo certas partes poenarum a
deo infligendarum pro peccatis (forsan pro pecuniis) vel etiam omnes, ut creditur a
miseris, contra omnem experientiam, quia tempore pestilentiae aut belli nihil
minus sentiunt ii, quibus omnis poena est remissa, aliis nullam remissionem
habentibus.
Diiudicemus ergo inter panem ore susceptum et Christum, quem fide accipimus;
quod si quis non diiudicaret corpus domini, putans se nihil aliud accipere

--518--

quam quod ore suscipit, reus est corporis et sanguinis domini et manducat sibi
iudicium et bibit, quia bibendo et manducando ostendit sibi adesse Christum,
cum tamen ipse desit Christo per infidelitatem. Misereatur ergo nostri deus,
quanta videtur esse abominatio ista! Filii Israel liberati de manu Pharaonis
et pane de coelo saturati recesserunt cito de via, quam ostendit eis Moses, feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt, atque immolantes hostias ei, dixerunt:
"Isti sunt dei tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti [2. Mos. 32. 4]."
At nos Christiani, cito recedentes a verbo Christi, ducis nostri, dicentis [cf.
Matth. 24. 23]: "Si quis dixerit vobis, hic est Christus, nolite credere", panem
elevamus et dicimus: "Hic est deus noster, qui nos redemit sanguine suo."
Detestandum hoc est, neque audiendos puto, qui dicunt, corpus Christi esse
in pane sicut ignis in ferro, nisi non audiamus Christum dicentem [Matth.
24. 26]: "Si dixerint: in penetralibus est Christus, nolite credere."
Dei tui verbum est, lector [Matth. 4. 4]: "Non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei"; non dicit dominus:
"in hoc vel illo verbo", sed: "in omni". Nos autem relictis omnibus
verbis, quae Christus in ultima illa coena sua locutus est, solum ea
nobis adsumpsimus: "Hoc est corpus meum et hic calix novum testamentum
est in meo sanguine etc." Super quibus tot iam conscripti
sunt libri, quod vix mense uno quis eos legere posset. Sed nostra culpa
est, qui tales meremur scriptores, quod relinquimus fontem aquarum
viventium divertimusque ad cisternas veteres [cf. Jer. 2. 13]. Omne
dei verbum audiendum est, et solum dei verbum est audiendum, nihil
nobis est liberum, omnis doctrina nobis prohibita est et omne verbum
praeter Christi verbum, quia haec dicit dominus [cf. Joh. 10. 3-5]:
"Oves meae vocem meam audiunt, alienorum vocem non audiunt."
Quid igitur dicis, tibi liberum esse loqui et facere, quod dominus non
prohibet? Si tu es ovis Christi, non audies eos, qui talia dicunt,
nonne Christi verbum praecipit et vetat? Quid fratri tuo subventum
est, si omnes consecratas (ut aiunt) hostias comederis et omnes vini
calices biberis? Dicis mihi: "Ego habeo praeceptum domini, quod mihi
dicit: hoc facite in mei recordationem"; quasi Christus in eadem coena
non abunde satis docuerit, quid velit nos facere, quae omnia Johannes
Evangelista quinque capitibus describit a decimo tertio incipiens usque
ad decimum octavum. Audi, audi, Israel, verba domini dei tui, haec
dicit dominus: "Quaecunque uni ex minimis his non fecistis, mihi non
fecistis" [cf. Matth. 25. 45]. Cavete falsos doctores, cavete falsos Christos.
"Multi venient", docet dominus [Matth. 25. 5], "in nomine meo,

--519--

dicentes: ego sum Christus, et seducent multos." Olim dicebant:
"Ego sum Thomae, ego sum Schoti, Hieronymi, Augustini,
Francisci etc." Nunc qui veniunt, dicunt: "Ego sum Christus";
interim tamen dilacerant fratrem, multi avari sunt, sui amantes, et, quae
dei sunt, negligentes, nihil minus quam charitatem sectantes: "a fructibus
eorum cognoscetis eos", dicit dominus [Matth. 7. 16].
"At in hoc cognoscent omnes, quod mei sitis, si dilectionem
habueritis ad invicem [Joh. 13. 35]." Certe et hi, quae placita sunt,
populo loquuntur. Veram illam Christi doctrinam, quae docet semper
iniuriam ferendam, nunquam inferendam, non resistendum malo, sed
in bono vincendum malum, ei qui aufert, quae tua sunt, non contradicendum,
petenti dimidietatem possessionis relinquendam totam, nemo
inculcat. Omnis ille Christi sermo in monte factus penitus negligitur,
in quo Christus christianum hominem instituit atque omnia, quae
docuit in ultima illa coena, per compendium declarat. Haec non
docentur, aut si docentur, frigide et iuxta praescriptum humanum adhuc;
quare sine fructu et sine spiritu, qui si non adest, non possumus recordari
omnium Christi verborum. Nec aderit, quamdiu carnalem eius
credimus praesentiam, quia, ut dicit ipse [Joh. 16. 7]: "Si non abiero,
paracletus non veniet."
Haec, pie lector, obiter tibi scripsimus, veram dominici corporis
manducationem et sanguinis potationem brevi emissuri, si id voluerit
deus.
Interim ora, ne deficiat fides nostra, atque verae oves veram
pastoris, non alienorum vocem audiamus [cf. Joh. 10. 3-5].