Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

67

<< Nr. 66 | Index | Nr. 68 >> 

Responsio ad epistolam Ioannis Bugenhagii

23. Oktober 1525
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 4 (Leipzig: Heinsius, 1927) (Corpus Reformatorum 91)


Jump to page 558 559 560 561 562 563 564 565 566 567 568 569 570 571 572 573 574 575 576




--558--

Ad Ioannis Bugenhagii Pomerani epistolam
responsio Huldrychi Zuinglii.
Ioanni Bugenhagio Pomerano Huldricus Zuinglius gratiam
et pacem a deo.
Equidem, docte vir, si unquam vel parandi nominis vel contendendi
studio flagravissem, satis iustam occasionem hac tua de eucharistia
epistola nactus essem; quam secutus vulgo possem utrique adfectui iure
indulsisse videri. Nunc vero qum hoc, videlicet ex contentione vel glorię
cupiditate scribere, tam alienum esse debeat a Christiano homine,
quam est, pro dolor, hac tempestate vulgare, statui, ut liberrime ac
constantissime, sic moderate et amice ad omnia tua respondere. Tu
interim, quaeso, auribus animoque fave! Non enim latius praefabor.
Titulum fecisti epistolae tuae: "Contra novum errorem." Hunc
tu titulum, defendi non potest, quin aut inscienter aut violenter praefixeris.
Si enim ignoras veteres in hac nostra fuisse de eucharistia
sententia, inscientiae venia debebitur; verum hac lege, ut iam non
temere "novum errorem" dicas, quod Christus, apostoli et vetustissimi
Christianorum senserunt. Lege hac de re librum Oecolampadii
et, si non dedignaris, "Subsidium" quoque nostrum. Si vero non ignoras
veterum hac in re sententiam, violentia est hunc dedisse titulum.
In ipsa epistola putas me hanc rimulam, "est" pro "significat"
accipi, tandem invenisse, cum senserim Carolostadio expositionem non
prospere cedere. Cur, quaeso, id facis? cum videas epistolam nostram
protinus ad Rutlingensem quendam esse mandatam, ut Carolostadii
libri prodiissent, ac deinde descriptam brevi plus quam quingentis
fratribus, priusquam excuderetur, communicatam esse: cum nemo adhuc
certus esset, quomodo eius libri acciperentur. Quod mihi hic imputas,
rectius erit Carolostadio imponendum, meo quidem iudicio.
Is enim, qum videret vos iam dudum simul decrevisse, ne "est" pro
"significat" hoc loco accipiatur, et quod eucharistia debeat adorari,
veritus est pugnae difficultatem, si rem hac parte adoriretur; itaque
alia adiit, id quod aequus aliquis iudex mansuetudini potius adscriberet
quam amaritudini. Vidit enim dementiam esse commemorationem

--559--

adorandam esse docere. Impietatem ergo cum ferre non posset contentionemque
vereretur, ut se his angustiis expediret, sic adgressus est.
Nos autem, ut poteris commenti insimulare, qui rem ea parte adii, qua
vos iam dudum inaccessam vestro iudicio feceratis?
Quod autem dicis hoc loco non exponi somnium aut parabolam,
incircumspectum est; nam ut paulo post patebit, hoc loco ipsissimus
tropus est, qui in his verbis: "Semen" est "verbum dei" [Luc. 8. 11].
Nunc cum probaverimus tropum eundem esse, quid refert, an ille alius
in somnii aut parabolae ponatur expositione, an in absoluto aliquo
definitoque sermone? cum etiam somnii expositionem ac parabolae
videamus absolutum sermonem esse oportere? Sed ne tibi aliquid desit,
accipe absolutos sermones "Hoc est Paesa" [2. Mos. 12. 11]; "Ipse est
Elias" [Matth. 11. 14]; "Haec sunt duo testamenta" [Gal. 4. 24]. Et
cum doces nullum neque euangelistam neque Paulum vel uno verbo
indicavisse, quod "est" debeat hoc loco significative accipi, frustra
suffugium quaeris; quasi vero scriptores, qum tropis utuntur, mox commentarium
addant, quo tropos exponant. Tropos fidei lumine deprehendi
oportet; nam alioqui locos in scriptura multos habemus, sic indubitatis
notis signatos, ut contentioso alicui aut incredulo extorquere nequeas,
ut tropum admittat; ut: "Ego sum vitis vera" [Joh. 15. 1]; et: "Caro
mea vere est cibus" [Joh. 6. 55]. Ecce "vera" et "vere"! Attamen
nisi tropum admittas, blasphemus eris. Quanto ergo magis hoc loco
tropus a nobis debet agnosci, ubi nota nulla obstat, et fidei veritas
compellit? Atque ut tibi meum consilium hac in re prodam (video
enim te haud gnaviter in tropos penetrare, id quod Psalmi quoque
clamant, verbo absit invidia!), cognosce! Agnovi tropum in his verbis

--560--

esse pridem adeo, quam Carolostadius cum suo "hoc" prodiret; sed
quo verbo tropum explicarem, non videbam. Non enim satis est, si
dicas: "Hoc tropus est", nisi simul tropum per alia verba reseres. Ut
cum Christus dicit: "Ego baptismo habeo baptizari" [Luc. 12. 50], et:
"Ego cibum habeo manducare" [Joh. 4. 32], non satisfaciam auditori, si
dicam: Tropus est; sed necessarium est, ut tropum verbis notioribus
adperiam, videlicet, ut "baptismo baptizari" per: "crucem ferre" aut
per "mori" vel "pati" explicem; consimiliter alterum sermonem. Iam
nemo tam vecors erit, ut quandoquidem hic "baptizari" per "pati" exponam,
sic colligat: Ergo ubicunque ponitur "baptismus", "passio"
intelligitur. Hoc fortasse nihil te attinet, sed obiter insertum est propter
quosdam malignos, qui huiusmodi syllogismis inter paulo rudiores tumultuantur.
Si "est", inquiunt, pro "significat" ponitur, ergo cum coelestis
pater filium sic praedicat: "Hic est filius meus", sic exponere cogemur:
"Hic significat filium meum." Perinde atque legem rogaverimus, quod
"est" nullo in loco non capi debeat pro "significat". Quorum impudentiam
lippi videre incipiunt.
Sic ergo didicimus, urgente nos rudium cura, qui non bene norunt,
quid tropus significet, quomodo ista vox "est" debeat pro "significat"
accipi. Videbam τροπικῶς dictum esse "hoc est corpus meum" [Luc.
22. 19], sed in qua voce tropus lateret, non videbam. Ibi dei munere
factum est, ut duo quidam et pii et docti homines, quorum etiamnum
tacebo nomina, ad Leonem nostrum et me conferendi de hoc argumento
causa venirent; cumque nostram hac in re sententiam audirent,
gratias egerunt deo (suam enim ipsi celabant, quod tum non erat tutum
cuique communicare, quod in hac re sentiret), ac epistolam istam cuiusdam
et docti et pii Batavi, quae iam excusa est anonyma, soluta
sarcina communicarunt. In ea foelicem hanc margaritam "est" pro
"significat" hic accipi inveni. Cumque hanc sententiam cogeremur in
"commentario" palam exponere, consultius videbatur, ipsam vocem, in
qua tropus latet, adperire sua ista clave, quam solummodo dicere:
"Tropus est." Sic igitur docuimus "est" pro: "symbolum est", "figura
est", significat" hic positum esse; neque nos piget huius expositionis.
Sexcenties enim dicas: "Tropus est", nec tropum adperias, infractam

--561--

nucem puero praebueris. Haec etiamnum tacuissem, ne nostro stilo
auctori epistolae imprudens aliquid periculi conciliarem, nisi, ut diximus,
excusam iam circumferrent.
Paulo post dicis nos hoc Christi verbum: "Caro non prodest
quicquam" [Joh. 6. 63] fortissimum somniare ad probandum, quod
"est" hic capiatur pro "significat". Non nihil tribuis, cum nos hoc
somniare adseris; nam qui hoc non vident, in universum stertunt; tanto
nobis infoeliciores, quod ne in somno quidem ullam veri imaginem
vident. Sed expendamus, uter rectius somniet, tune cum adseris
scripturae testimoniis etiam, quamvis non nihil tortis, Christum his
verbis "caro non prodest quicquam" [Joh. 6. 63] non de suis carne et
sanguine loqui, de quibus locutus erat paulo ante, sed carnalem intelligentiam
discipulorum damnari, transireque a re praesenti ad locum
communem scilicet; an nos, qui nihil dubitamus eum de suis illis ipsis
carne et sanguine loqui, de quibus discipuli remurmurabant cum
Iudaeis, et a quibus abhorrebant, corporalibus videlicet.
Primum, cum videas Cyrillum, Augustinum, Chrysostomum,

--562--

quamvis istum paulo occultius ex veteribus, ex superstitibus Erasmum
et omnem propemodum doctorum cohortem in hac esse sententia,
ut Christum hoc loco intelligant carnem accipere, quomodo accipiebant
hi, quibus ipse respondebat: "Qui tamen sic eius sermonem
acceperant, ut putarent eum de corporea carne loqui", cum, inquam,

--563--

haec videas, cur, obsecro, nos somniare dicis? An is somniat, qui veteres
auctores diligenter revolvit? Mihi videntur hi potius somniare, qui sua
malunt imprudenter prodere, quam vetera revolvere. An periit hoc
comici: Nihil dictum, quin sit dictum prius? Cum igitur veterum sententiam
postliminio adseramus, ut abunde in "Commentario nostro"
monuimus, cur novum errorem parturire culpamur?
Sed est hic quiddam, quod simplicem lectorem in legendis dictis
auctoribus possit offendere, quod tibi quoque videtur lapsus causam
praebuisse. Qum enim isti carnalis spiritualisque intelligentiae verbis
utantur ac tu eisdem utaris, non tamen ad eandem sententiam tendis,
quam isti tenent. Isti enim, cum carnalem intellectum hoc loco
damnant, per carnalem intellectum significant istum intellectum, quem
crassi discipuli et Iudaei habebant, quo existimabant Christum de
corporea carne loqui; non locum communem de carnali sensu. Quod
vel uno Augustini verbo deprehenditur, Tractatu vigesimo septimo:
",Caro' vas fuit, quod habebat attende, non quod erat." Et paulo
post: "Caro non prodest quidquam. Sicut illi intellexerunt carnem, non
sic ego do ad manducandum carnem meam." Spiritualem autem intellectum
hoc loco non in genere vocant, sed eum, quo credebatur istud,
quod Christus sub parabola edendi et bibendi docebat, videlicet, qui
crederent se eius morte redemtos ac sanguine expiatos, vitam habere
perennem. Quomodo Petrus intellexit, cum dixit [Joh. 6. 69]: "Nos

--564--

credimus et cognovimus, quod tu es Christus, filius dei vivi", ubi clare
videmus spiritualem intellectum Petro nihil aliud fuisse quam morte
Christi fidere. Tu vero carnalem intellectum ac spiritualem pro in
genere carnali spiritualique intellectu accipis, putasque Christum a
praecedenti sermone carnis et sanguinis pro nobis depensorum transitum
facere, ac iam de generali intellectu sensuque carnis ac spiritus disserere,
tanquam de loco communi; ubi toto erras coelo. Id quod hac unica
ratione constat: dic, quaeso, an Christus ab eo loco, ubi sic disserere
incipit [Joh. 6. 61. 62]: "Hoc vos offendit? Si ergo videritis filium hominis"
etc. tibi videatur respondere ac mederi illorum errori necne?
Si negaveris, obstant multa, quae sequuntur, ut [Joh. 6. 64]: "Sunt
quidam ex vobis, qui non credunt." Quod verbum est praecedentis
argumenti, in quo sic dixerat [Joh. 6. 47]: "Qui credit in me, habet
vitam aeternam"; et hoc [Joh. 6. 65]: "Propterea dixi vobis, quod
nemo potest venire ad me, nisi datum sit ei a patre meo." Quod etiam
ex praecedenti argumento repetitur. Et reliqua, quae sequuntur, quibus
omnibus liquefit, Christum non facere transitum ab adsumta doctrina
ad locum communem. Si ergo concedas eum mederi errori ipsorum,
proximum est, ut fatearis, ei carnem sic accipi, ut illi accipiebant; at
illi putabant corpoream carnem sibi adponi; ergo Christus corpoream
carnem dixit penitus nihil prodesse [cf. Joh. 6. 63]. Nisi enim his
Christi verbis liberemur ab intellectu corporeae carnis, etiam hodie
cogemur iuxta voluntatem Romani pontificis ista verba [Joh. 6. 55]:
"Caro mea vere est cibus" de corporea carne intelligere. Quisnam vero
omnium dubitavit, quae isto sexto Ioannis capite dicuntur, unica ista
bipenni [Joh. 6. 63] "caro non prodest quicquam" adperiri, atque ostendere,
quod istic non loqueretur de corporea carne? Annon et vos hac
unica clave apertum redditis, quod hic corporeae carnis esus non doceatur?
Qui fit ergo, ut nobis ipsis nostra praesidia auferamus? Hoc enim
verbo ablato nullum est reliquum, quo tam fortiter adversas partes
caedere possimus.

--565--

Deinde, si donemus Christum hic a particulari loco ad communem
ascendisse, quaero, an per locum communem voluerit Iudaeorum
discipulorumque errori occurrere necne. Si occurrere voluit, iam communis
locus particularis factus est: nihil enim eo aliud voluit, quam
quasi sic diceret: Ut carnalis intellectus noxius est, ita et vos ab intellectu
euangelii remoratur, quod me putatis de corporea ista carne
loqui. Carnalem intellectum in universum abiici oportet, sic ut nihil
carnale cogitetis, adeo, ut etiam non ignoretis me non de corporea
carne loqui. Si vero non voluit his verbis ipsorum errori consulere,
ergo integrum reliquit eis errorem. Imo nos, quo pacto sciemus, an
isti erraverint necne, cum tam adperta nota, quam tu a nobis requiris,
ab eis stet, quaque Romanenses multis iam saeculis usi sunt, nempe
[Joh. 6. 55]: "Caro mea vere est cibus"? Quid, oro, certa nota dici
debet, si illa non est? Ii vero nunc et adime istud [Joh. 6. 63]: "Caro
non prodest quicquam"! Quibus ergo machinis extorquebis, ne illud:
"Caro mea vere est cibus" [Joh. 6. 55] non accipiatur de corporea carne?
Postremo cupio ex te scire, quandoquidem ista verba: "Caro non prodest
quicquam", negas superiora spectare, num putes carnem Christi
corporaliter devoratam aliquid prodesse? Si prodesse dicas, non habebis
aliud verbum, quo id confirmes, quam: "Qui manducat carnem meam
et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam" [Joh. 6. 54]. Duae
igitur nobis proponuntur ad beatitudinem viae: una, qua Christo fiditur,
altera, qua caro eius corporaliter editur. Vide, ut hac responsione in
duplicem incidamus errorem. Prior est, quod dicta verba: "Qui manducat
meam carnem" [Joh. 6. 54] etc. adulteramus; alter, quod corporaliter
edentibus vitam pollicemur. Si vero Christi caro comesa nihil prodest,
cur tantopere digladiamur? Quo tandem, oro, ista verba servamus?
Ne igitur, amice mi, tales latebras taliaque quaeramus effugia, quae
veritatem non modo obscurant, sed etiam hostibus produnt.
Nunc ad tuam epistolam redeo.
Quidni fortissimum est, si caro non prodest quicquam? Ergo in
his verbis: "Hoc est sanguis meus" tropus inest; sive "est" ponitur
pro "significat". Tu vero cum hanc arcem non posses conscendere,
invertisti mihi argumentationis meae ordinem. Non enim sic incedo:
"Est" ponitur pro "significat." Probo, quia "caro non prodest quicquam"
[Joh. 6. 63], ut tu ponis; sed ad hunc modum: "Caro non
prodest quicquam" [Joh. 6. 63], ergo ista verba Christi: "Hoc est
corpus meum" tropice dicta sunt. Quem tu ordinem nullis cuneis,
nullis machinis perrumpere potes. Ac deinde tropum explicamus non
nostro ingenio, sed administra scriptura.
Rides etiam me magnum theologum, qui tam abest, ut theologi
nomen unquam ambiverim, ut nonnunquam cum fastidio legam hosce

--566--

titulos: "Doctor" aut "Professor Theologiae" in istorum libris, qui fortasse
theologi sunt. Nam "doctoris" nomen putas denegaturum fuisse
Romanum pontificem, qui mihi Tigurum obtulit, quod alii, Romam
per omnia pericula infinitisque sumptibus petendo, non inveniunt?
Ignoras, quam mihi tenuia et angusta omnia contigisse probe agnoscam,
alioqui huic laedoriae pepercisses. Quod autem nunc rides, flebis aliquando.
"Vae enim vobis, qui ridetis, quoniam flebitis" [Luc. 6. 25].
Complorandus eram, non ridendus, si sic errabam.
Carolostadium meum facis, quo consilio, tu videris! Ego enim
sic mecum reputo: Si Carolostadius malus vir est, cur iste tuum
facit? Contumelia carere non potest, cum te illi iungit, de quo male
sentit, atque ignotum etiam. Si vero bonus vir est, ut, hercle!, multi
putant, cur tam misere proscinditis? Itaque fit, ut, quocunque me vertam,
audacia te liberare non audeam; sed donata est tibi a nobis iam
dudum. Istud quoque ἐπιφώνημα: tu nihil prodesse dixeris, unde
est vita mundo? non in loco torsisti. Nos enim, quo plane ac insigniter
testaremur Christi carnem non prodesse modo, sed etiam vitam totam
esse, ὁμοιοτελεύτῳ sumus usi ad hunc modum: Christi caro plurimum
prodest, caesa, non ambesa. Tu vero cum haec tam stridula non audis,
ferme adducor, ut te putem somniare.
Testimonia, quae adducis ex scriptura, non inficior, hinc sumta sunt,
ubi locus iste communis de sensu carnis a divinis hominibus tractatur.
Verum quid ista ad hanc rationem faciunt, quam hic inis? Producenda
erant testimonia, quibus hic locus: "Caro non prodest quicquam" [Joh.
6. 63] adseretur ad tuam rationem facere. Cum vero id non possis,
facis nimirum, quod potes: vicina quaedam adducis et quod ad voces
adtinet, cognata, imo eadem, re ipsa diversa. Quapropter eorum causa
de ratione nostra nihil subduco: κίβδηλα sunt, si huc torqueas.
Iam sententiam tuam aut ψήφισμα, quo sic pronuntias: "Quod
vero nos Christi voratores et carnivoros vocas, blasphemia est", laetus
audio. Tametsi me blasphemulum agnoscam, quod carnivoros vocaverim,

--567--

qui certe carnes istic, ubi putant, non edunt. Hoc tu cum domi sentias,
nimirum blasphemum adpellasti, quod vobis tribuam, quod nec creditis
nec sentitis. Antea vero quam grammatica ex te audiamus, precamur,
o magister bone, ut horum verborum, quae commodum praemisisti, non
obliviscaris. Ea sunt: "Nam non laceramus Christi carnem, sed panem
edimus, et in pane verum corpus Christi." Opus enim est nobis, ut
grammatica hic argute doceas. Nam quae hactenus a grammaticis didicimus,
non possunt iure haec verba Christi: "Hoc est corpus meum"
in ista transformare: "In isto pane editur corpus Christi." Oportet te
indubie vehementer grammaticum esse, si neges panem esse corpus aut
carnem; attamen credas in pane te carnem edere, cum Christus nullatenus
dixerit: "Edite panem hunc!; nam in eo edetis corpus meum";
sed: "Hoc", quod scilicet praebebat, "est corpus meum." Magister bone,
ostendite nobis consimiles locos in scripturis sacris! Sed ne intempestive
in re seria iocer, ad te, o Pomerane, adpello, ut pronuncies, utra verborum
Christi expositio sit violentior, tuane, qua dicis: "Panis est
panis, sed in pane editur corpus Christi", an nostra, qum dicimus
tropum esse in his verbis: "Hoc est corpus meum", et tropum sic explicamus:
Hoc "est", id est: symbolum, figura vel ἀντίτυπον est corporis
mei, quod pro vobis traditur.
Nunc videbimus grammatica tua, alteram scilicet partem epistolę
tuae. Pomeranus: "Potus benedictionis, cui benedicimus (vulgo: quem
consecramus) nonne communicatio sanguinis Christi est [1. Cor. 10. 16]?
id est: communicatio, qua communicatur sanguis Christi, et distribuitur
tibi, mihi, aliis, ut iste thesaurus distribuatur et fiat nobis communis" etc.
Vide hic ante omnia, mi Pomerane, ut nihil diceres, etiamsi iste,
quem adfers, verborum Pauli sensus esset! Potum enim et panem
videres corpus et sanguinem adpellari, quae symbola modo sunt harum
rerum, sicut Gen. 17. [cf. 1. Mos. 17. 10-11] testamentum vel pactum
adpellatur circumcisio, quae foederis modo signum fuit, quemadmodum
in "Subsidio nostro" videre potes.
Sed iam tua ista grammatica perpendamus, ut sole clarius ostendamus,
te ista grammatica, quibus hic est opus, poenitus ignorare.
Primum quum hoc: "Cui benedicimus" sic exponis: "vulgo: quem consecramus."

--568--

Oro te, ut patiaris nonnihil attingi tuum istud: "vulgo:
quem consecramus." Quis est iste vulgus? Non sic interpretatur
Ambrosius, non Athanasius, neque ullus veterum. Erasmus sic
habet: "Nonne poculum illud sacrum, quod nos in memoriam mortis
Christi cum actione gratiarum sumimus et consecramus, consortium
arguit, quod pariter sanguine Christi sumus redempti?" Vides hic
Erasmum priore huius expositionis parte "benedicere" pro: "gratias
agere" Theophylacti sui omniumque veterum more accipere, non
pro "consecrare"; nisi pro eo capiat, quod est "in unum coalescere".
Tametsi id verbi "consecramus" adiecit, sed adeo negligenter ac posteriore
loco, ut taedium facile reluceat. Quod ergo vulgus sic exponit? Nam
utra expositio e mente sit Erasmi, nullo negocio vides. Vulgus illud
nimirum, quod iamiam in Aegypto ad allia cepasque reliqueramus [cf.
4. Mos. 11. 5] - hoc, inquam, repetimus ac, ut dicitur, ad glandem
redimus. Memineris et secundae partis Erasmicae expositionis, ubi
sic ait: "Consortium arguit, quod pariter sanguine Christi sumus
redemti."
Nunc secundo loco lucernam adferemus, qua liquido perspicias,
ubinam in his verbis haereas. "Communicatio" isto loco non accipitur
passive (licebit enim et nobis magistraliter loqui, qum te videamus tua
veluti autoritate istorum vocibus non modo uti, sed etiam niti), quomodo

--569--

tu exponis (videlicet pro distractione ipsa corporis et sanguinis Christi,
id quod tibi unica erroris est causa); sed pro: "nobis, qui sumus corpus
Christi", puta, "ipsius ecclesia, populus, concio, communio", et ut iam
Erasmus dixit: "consortium." Unde fortasse κοινωνίαν rectius "communionem"
quam "communicationem" interpretemur; nam communicationis
vocem arbitror errori occasionem praebuisse, quod putaverimus
Paulum per eam Christi distractionem intelligi voluisse. Unde ista
verba [1. Cor. 10. 16]: τὸ ποτήριον τῆς εὐλογίας ὅ εὐλογοῦμεν, οὐχὶ
κοινωνία τοῦ αἵματος τοῦ Χριστοῦ ἐστι" commodius sic verterentur:
"Poculum gratiarum actionis, quo gratias agimus, nonne communio sanguinis
Christi est?" Ut sit sensus: Poculum gratiarum actionis, quo
gratias agimus, quid, quaeso, aliud est quam nos ipsi? Nos enim quid
aliud sumus, quam ipsa communio, ipse coetus et populus, consortium
et sodalitas sanguinis Christi? Hoc est: ille ipse populus, qui sanguine
Christi ablutus est. Et sanguinem Christi eos vocat, qui eius sanguine
fidunt. Sicut alio loco circumcisionem eos vocat, qui spiritu deo serviunt
Philipp. 3. [cf. Phil. 3. 3], sic et hoc loco communio sanguinis Christi
sunt, qui in eadem celebritate gratulantur et exultant se Christi sanguine
in libertatem adsertos esse. Hunc nativum Pauli sensum esse
confirmabimus, tam ex eius verbis, quam veterum intellectu. Si argumentum
recte consideremus, quod hic Paulus tractat [cf. 1. Cor.
10. 14-22], cogemur hunc sensum esse fateri. Deterret enim ab idolorum
cultu. Quod longe vehementius fit, quum dicit: Vos multo alius
nobiliorque coetus estis, quam qui debeat cum idololatrarum caterva
coire, quam si diceret: Vos communicatis carnem et sanguinem Christi;
quapropter non debetis communionem contrahere cum idololatris in
eorum sacris. Sunt enim Pauli ferme omnia, non modo gravissima,
sed etiam tempestivissima ac decentissima. Quis autem non videt
multis modis esse validius ac praestantius, cum dicat: Cum rememorationem
sive gratiarum actionem celebratis, nonne iam communio
sanguinis Christi estis? nonne Christi concio et populus?, quam si
solummodo diceret: Cum sic benedictum panem editis, nonne Christi
corpus distrahitis? Proximus iste sensus non satis deterrebat ab idolorum
cultu (semper enim inveniuntur, qui sibi licere putent utroque
pede claudicare [cf. 1. Kön. 18. 21]); at superior velut torrens omne doli
artificium simul tollit, cum dicit [1. Cor. 10. 16]: "Vos estis communio
sanguinis Christi." Haec de argumento.
Verba vero ipsa sic robusta sunt atque artificiosa, ut immerito
obscuritatem ullam suspicemur. Cum enim sic post ista verba [1. Cor.

--570--

10. 16]: "Nonne communio sanguinis Christi est?" protinus adiungit
[1. Cor. 10. 17]: "Quia unus panis et unum corpus multitudo sumus,
omnes enim de uno pane participamus", rationem reddit, cur dixerit
eos, qui hanc gratiarum actionem repetunt, communionem sanguinis
Christi esse; imo exponit, quasi dicat: Nemo miretur, quod hanc
panegyrim celebrantes communionem sanguinis Christi adpellavi; nos
enim omnes unus panis sumus et unum corpus. Ecce: unum panem,
unum corpus, non carneum Christi, sed ecclesiam. Nunc qui fiat, ut
unum corpus simus, una communio, unus panis, simul exponit, cum
dicit [1. Cor. 10. 17]: "Omnes enim de uno pane participamus."
Quodsi Paulus, incomparabilis Christi orator, eam sententiam
tenuisset, ut carneum Christi corpus edendo in unum corpus coiremus,
iam in ipso epilogo et causae expositione non dixisset [1. Cor. 10. 17]:
"Omnes enim de uno pane, sed de uno corpore participamus." Nunc
vero cum dicat, ea ratione nos esse unum corpus, panem, communionem,
quod de uno pane participemus, manifeste docet panem esse symbolicum.
Qum autem quidam in plebe sic tumultuentur: Si Christus
noluisset hic carnem suam edi, non fuisset in re tam ardua usus
tropo, sed plane locutus esset, nihil aliud quam seditiosos ac impostores
animos produnt. Quasi vero Christus in summa rei
Christianae non sit usus tropo: "Tibi dabo claves regni coelorum"
[Matth. 16. 19]; et: "Faciam vos piscatores hominum" [Matth. 4. 19];
et: "Nolite ferre sacculum aut peram" [Luc. 10. 4]; et: "Caro mea vere
est cibus" [Joh. 6. 55]. An enim loci isti non sunt summi? Attamen
usus est tropo, dicuntque iuris consulti titulum esse de oblatione clavium.
Eam si magistratus aliquis, civilis scilicet futurus, contemneret,
ac dum eas caesari offerret, diceret: Haec clavium oblatio significat
nostram rerumque omnium deditionem, nonne ludibrio se exponeret?
Ita infinita sunt, tam in rebus quam actionibus, nedum in sermonibus,
quae citra symbolum aut tropum nec fiunt nec dicuntur. Quod ad
auctores adtinet, non fugit te, vel una ista voce συνάξεως veteres
exprimere voluisse hac panegyri totum corpus Christi, hoc est: eius

--571--

ecclesiam, coagmentari, non corporis praesentia (quomodo enim eius
commemoratio fieri posset, si ipsum praesens esset?), sed symbolici
panis oblatione, hoc est: communicatione. Prisci enim tum se offerre
definiebant ac litare, cum simul convivarentur. De eucharistiae nomine
alias satis dictum est. Est in hac sententia Augustinus quoque
Tractatu 26. in Ioannem, ubi sic ait: "Norunt fideles corpus Christi,
si Christi corpus non negligant esse." Et paulo post: "Hunc itaque
cibum et potum ,societatem' vult intelligi ,corporis' et membrorum
suorum, quod est sancta ecclesia" etc. Lege, quaeso, totum istum
sequentemque tractatum et invenies non novum esse errorem, quod
defendimus, sed κοινὸν ἑρμῆν, quod dicitur, cum veteribus. Nec minus
oro, ut in pontificiis decretis de consecr. dist. 2. caput "Quia passus
est" legas; et aliud quod paulo post sequitur: "Prima". Cuius nos

--572--

Beatus Effingerus, bonae spei apud nos senator, nuper admonuit,
supra modum admiratus quorundam clamores, cum idem, quod docetur
publice, in decretis pontificiis habeatur.
Tantum de hoc Pauli 1. Cor. X. loco.
Tu interea diligenter expende, quae Oecolampadius de veterum
sensu prodidit!
Nam qum dicis alioqui fieri nequire, ut unus panis edatur
Bratislavi%;e et Wittembergae, nihil dicis; nam neque idem panis
est, quem tu cum coniuge tua edis; sed fidei sensu idem symbolum
edimus, cum is idem est, etiamsi panis diversus sit, idem tamen est,
cuius causa omnes fideles edunt.
Illud de testamento, nempe quod hoc sit remissio peccatorum
gratuita, recte dicis. Βάλλ ̓οὕτως. Sed mox a via decidis, cum calicem

--573--

testamentum facis, cum nec sanguis Christi testamentum sit, sed
sanguis testamenti, id est: sanguis, quo testamentum confirmatum est.
Tropus igitur est, cum vel sanguis Christi vel calix gratiarum actionis
testamentum adpellatur; de qua re plura in "Subsidio" nostro [1. Cor.
11. 25].
"Reus erit corporis et sanguinis", ais Paulum dicere, non: "Reus
erit panis et vini." Crassulus es, veniam da, ad intelligendum tropos.
Sive enim corpus et sanguinem pro: "corporeis istis" accipias sive pro
"ecclesia", non vult Paulus aliud, quam Christi institutum prodi ab
eo, qui non ea mente accedit, qua oportet. Cur enim Paulus hoc de
corpore carneo diceret, qum eius argumentatio tota in hoc sit, ut a
societate idololatrarum arceat eos, qui sunt Christi corpus? Christi
autem institutum est gratiarum actio et corporis sui conglutinatio; qui
enim in ista gratiarum actione sunt, membra se esse unius Christi
corporis testantur. Totum ergo hoc produnt, qui vel non integra in
Christum fide se gratias tamen agere simulant, vel qui contempta
Christi ecclesia meretricis, hoc est: idololatrarum, membra fiunt. Nobiscum
sentit Ambrosius 1. Cor. XI. super his verbis, sic loquens:
"Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis domini? occisus
est enim pro his, qui beneficium eius in irritum ducunt." Lege
simul Athanasii commentarium in hunc locum, et videbis, an putaverit

--574--

hic carnem edi. Commodum admonet nos hoc loco Myconius
tuorum. Lege igitur et tua, quae in psalmum centesimum decimum
scripsisti. Isti non diiudicant corpus domini, qui inter ecclesiam

--575--

Christi et scortum idololatriae deditum discrimen nullum faciunt, vel
qui hic non aliter accubant, quam in sacrificiis idolorum.
Quiritaris: quid hic facturus est Zuinglius, cum hic nullum "est"
habeatur? Id quod prius feci. Tropum, dico, esse ferme quicquid
Hebraei, Christus, Paulus, apostoli loquantur. Quos quidam cum
minus vident, omnia delyris mysteriis exquirendis, imo fingendis reddunt
obscuriora; cum apud istos non sint pauciores omnigenae eruditionis
deliciae, quam apud Graecorum principes. Silvam praebuisse te
Ioanni Hesso communi amico nostro putas; sed qualenam aedificium
inde sit excitaturus, iam videt. Nisi "silvam dedisse" velis pro: "aleam
iecisse, sumere", vel pro: "in arenam provocasse", quo quidam tua
verba trahunt, non ego, faciuntque te Achillem, nos Hectora, cum
uterque fortasse sit ad hanc personam gerendam imbecillior; nos gregarium
vix militem agnoscimus. Non audiamus, mi Ioannes, has
studiorum factionumque voces! Nam haec sententia nostra sic firmis
vallata est praesidiis, ut non modo Achilles unus, quem te nimirum
non facis, sed ne mille Hercules quidem eam expugnare queant.
Habes ad omnia tua, quae in hanc epistolam tumultuarie congessisti,
nostram sententiam. Quodsi quis contentioni velit indulgere,
nos hanc consuetudinem non habemus. Syncretismus nobis sic hactenus
servatus est, ut, cum videremus multos de purgatorio, de intercessione
divorum, de confessione susurronia, de clavibus, de templorum statuis
et eucharistia non usque adeo dextere sentire, nullius tamen errorem
nominatim attigerimus. Quodsi vel tu vel alius quis omnino mecum
certamen inire cupiat, equidem vehementer hoc si fieri potest deprecor;
sin minus, veritate tectus sic pugnabo, Christo spectatore et adhortatore,
ut non aërem petisse videar. Moneo quoque tam te quam alios,
ut ab isto pessimo convitiandi more temperent, ne vitilitigatores citius
quam veri perquisitores esse videamur. Scripturis est nobis gerenda res
rationibusque fide scripturaque fultis, non tribunitiis clamoribus; habebimus
nihilo minus satis hostium et clamosorum, qui nos explodant;
etiam dum ipsi sumus moderatissimi. An Rhoma tacebit? an principes

--576--

isti, quos iam dudum accepti euangelii pudet? Nos ergo veritatem incontaminate
tractemus, ut, cum princeps huius mundi, diabolus, veniat,
non quicquam in nobis habeat [Joh. 14. 30]. Non potest ex integro
antichristus profligari, nisi et hoc errore labefactato corruat. Spectemus
veri ante omnia faciem, non autoritatem hominum, quae nihil valere
debet, ubi veritas illuxit.
Vale, ac omnia boni consule.
Nos enim et hoc, quod Hieronimi [!] verbis erroris magistros
appellasti cum aliis contumeliis boni consulimus.
Ex Tiguro. 23. die octobris MDXXV.