Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

76

<< Nr. 75 | Index | Nr. 77 >> 

Praefatio und Epistola Zwinglis zu einer Pindar-Ausgabe

(Februar 1526)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 4 (Leipzig: Heinsius, 1927) (Corpus Reformatorum 91)


Jump to page 867 868 869 870 871 872 873 874 875 876 877 878 879




--867--

[Zwinglis Praefatio.]
Linguarum candidatis Huldrichus Zuinglius salutem.
Pindarum quisquis studet, ut ab Horatiano carmine ordiar, commendare,
ceratis Daedali pennis nititur, optime lector. Quum enim
laudem eius a coeli plaga inferorumque abyssis, quo lyrae ipsius vox
penetravit, colligere necessarium sit, non feret alarum mitis cerae glutino
concinnatarum opus nec superum ardores nec inferorum faces. Unde,
qui tam immanem gloriam complecti tentabit, vitreo daturus est nomina
ponto. Equidem ingenue fateor lyricorum omnium, dicerem libentius
poetarum, facile principem indignum esse, ut alterius quam summi alicuius
eloquentissimique viri praeconio laudetur, nedum nostro, cui vix
tantulum suppetit, ut altissime positum poema suspicere queam. Quum
vero Iacobus Ceporinus, homo ad nihilum aliud natus quam ad
eruendos illustrandosque tum vetustissimos, tum eruditissimos autores,
tanta iniustitia urgeret, ut suo nomine in Pindari Olympica, Pythia,
Nemea et Isthmia, quae Cratander, homo vigilantissimus, excuderat,
praefarer, non debui optimo viro negare, quod tantopere orabat,
etiamsi non ignorarem, cui me ludibrii aleae committerem. Ad rem
enim facturum fore ratus est, si ante Pindaricae lyrae sonum, ad quam
Musae prae omnibus laetae ac gratae in chorum coeunt, praesultor aliquis
egregie ineptiret, qui sibi tamen videretur omnia acu tangere, quo
deinde inusitatum hoc et inedicibile poetae decus maiorem admirationem
inveniret. Homo hercle vehementer ad gratificandum spectatoribus intentus;
citra lusum enim nostrum iamiam secum Pindarus amoenitatem

--868--

attulisset, ut capere labor fuisset. Attamen quocunque consilio ille nos
persuasit, paruimus, imo si nudum saltare praecepisset, obtemperavissemus.
Quoniam autem translatitium omnibus est, autorum vitam in
primis narrare, redigemus et nos Pindari nostri vitam in compendium
ex Suida: Pindarum Thebis natum esse omnes consentiunt, parentibus
non usque adeo claris; quod hinc patet, quod alii alios homini
adsignant, divina nusquam cessante providentia, ne imaginibus aut sanguini
tribuamus, quod illius est bonitatis. Rari enim admodum fuerunt
claro sanguine creti, quibus simul ingenium sit ac eruditio data. Discipulum
aiunt cuiusdam feminae Myrtidis fuisse, liberos tres habuit,
marem unum Diophanton, feminas duas, Eumetem et Protomacham.
Natus est autem circa sexagesimam quintam Olympiadem.

--869--

Xerxe Graeciam infestante annos erat natus quadraginta; quumque
annum quinquagesimum quintum ageret, voti compos, quo perpetuo
optaverat pulcherrimum sibi finem donari, animam reddidit frequentissimo
theatro, reclinatus in amantissimi Theoxeni genua. Scripsit autem
Dorica dialecto Olympionicas, Pythionicas, Nemeonicas, Isthmionicas,
quae quidem victoriae reliquae nobis factae sunt; aliorum
operum eius nomina, si placet nosse, e Suida petenda sunt. Fuit
Pindarus non minus dextero ac sancto quam erudito amoenoque
ingenio. Eruditio autem tanta fuit hominis, ut hac in re nemo videatur
ei anteferendus esse; quod istae victoriae probant, in quibus alicubi subindicat,
sua non temere citra interpretem intellectum iri. Utitur ille aut
non vulgaribus verbis, sed de sublimi petitis, aut, si utitur, sublimia
reddit. Quod magnifice de illo praedicat Horatius, quum canit Dircaeum
olorem multa aura vehi. Horum autem verborum tam docta
est apud illum compositio, tam tersa contrectatio ac mundities, ut quicquid
illis aut addas aut adimas, pecces in eruditionem ipsam; semper
cadit illi feliciter Iovis tessera. Amoenitatem vero quis digne laudabit?
Exoleta novat, reficit ac oculis velut praesentia subiicit; priscis honorem
ac maiestatem induit, praesentia non supra modum extollit neque invidiosius
deprimit. Quis cultus similium ac dissimilium, quanta eorum
ubertas, quanta translationum vis, quam proprius earum usus, quam in
loco semper adsunt? Sententiarum vero quam anxia cura ne uspiam
desint, quae harum est cum autoritate coniuncta familiaritas καὶ τὸ
ἐπιεικές? Dexteritas ea est, ut parem haud invenias; nullos enim sic
laudat, ut, si quid illis vitii haereat, non civilissime taxet. Si quos
maiorum criminibus innocentia probitateque mederi videt, praesentem
virtutem sic defendit, ut tamen aculeos domesticae infamiae non eximat,

--870--

quo currentem nunquam non hortetur. Si alicuius maiores novit
iustitiam cum audacia mutavisse, sic utranque non tacet, ut simul vitiorum
horrorem cum virtutum facibus inserat; sanctitas ea, ut nusquam petulantia,
nusquam procacitas linguae adpareat, nihil salax aut lascivum excidit,quo
pectoris aliquid ὕπουλον deprehendere queas. Ut de Pindaro, si de quoquam
dicere liceat pectus habuisse veri, sancti honestique studiosissimum
ac incoctissimum, his limpidissimis gurgitibus volvitur Pindarici carminis
flumen. Nihil est in omni opere, quod non sit doctum, amoenum,
sanctum, dextrum, antiquum, prudens, grave, iucundum, circumspectum
et undique absolutum; loquatur licet de diis magnifice, at non sentit de
vulgo multitudineque eorum magnifice, sed saepenumero unicam istam
divinam coelestemque vim inducit. Imo quemadmodum divus Augustinus
alicubi, et Origenes contra Celsum de philosophis ac poetis
sentiunt, quod tametsi verbis ac nominibus plurimos deos canere viderentur,
re tamen ipsa non ignorarent unicam esse oportere vim, quae deus
est, sic nostrum videmus, etiamsi deos vocet, unicum tamen esse credat,

--871--

id quod ne Hebraeis quidem alienum est. Quum enim ‎‏אלהים‏‎, hoc est:
deos, perpetuo vocent unum istum conditorem rerum omnium, nihil est
incommodi, nihil flagitii, si plurimorum numero gentilium tum poetae,
tum philosophi unicum deum adpellent; fit enim istud nonnunquam
ornatus gratia, amplitudinis ac vetustatis. Neque etiam Latini desinunt
Camillos, Cicerones, Fabios pro Camillo, Cicerone, Fabio iactare.
Longum fuisset omnium, quae iam de Pindaro inope stylo praedicavimus,
exempla producere; avido lectori ista committimus, cui et
has faces indimus, ut ad hunc thesaurum confestim properet. Quantum
autem hoc putas allaturum esse, optime lector, quod mea quidem sententia
nullus Graecorum autorum sic videtur prodesse ad sacrarum
literarum intellectum atque hic noster, praesertim si abstrusissimas
Hebraeorum cantilenas ac hymnos, quales Psalmi sunt, Jobi carmina
ac aliorum hinc inde numeris ligatae laudes, cupias penitus habere perspectas?
Sunt enim apud istos coelestes cantilenae, quae, ut pietate ac
spiritu omnes antecellunt, sic sunt eruditione, gravitate, amoenitate
nullis - ne nostri quidem huius carminibus - inferiores. Quales
ferme omnes Davidicae, praesertim tamen CIII. psalmus et XLIII.
filiorum Corae, quae tales cantilenae sunt, ut satis admirari nequeas.
Quamvis ipsi nostros thesauros interim strenue ignorantes, ubicunque
ad tam excelsam eruditionem non attingimus, mysterium aliquod fingendo,
nobis non aliter placemus quam sophista quidam olim, qui, quum
in schola quadam polliceretur Aeneida se Virgilii praelecturum, ubi

--872--

iam ad rem praesentem esset ventum - aderant enim haud parvum
multi, qui cupiebant, quid montes parturirent, videre -, ibi festivus
homo, quum aliquot carmina legisset, tandem sic ridiculum murem
eiecit: "Arma virumque cano" est propositio de copulato extremo, et
"arma virumque" non est subiectum, sed praedicatum; et istud pronomen
"ego" est subiectum illius verbi "cano", et est propositio sic: "Ego cano
arma et virum"; coepitque sese homo mirari ac palam testari, Virgilium
hactenus a nullo mortalium sic enarratum esse. Quae levitas ferme
nostrae φιλαυτίᾳ similis est, qua nobis persuasimus, confestim ut stylus
aliquis contigit, quantumvis ieiunus et scaber, iam ad gravissima quaeque
explicanda simus idonei; quumque id, quod exponimus, ipsi non
intelligimus, fingimus quod exponamus ac piissimis eruditissimisque
ποιήμασι obtrudimus, ut autoritatis nonnihil nostra ab istis indipiscantur,
et, si moneas, ne extra oleam aut, ne sutor supra crepidam, protinus
illorum πρόμαχοι exiliunt. Attamen pia sunt. Quibus, inquam, quid
tum? Et Pauli ad Romanos epistola pia est, at non exponit psalmum
istum: "Deus repulisti nos" [Psalm 60. 3]. Scribant de Christiana
religione quam immanes velint commentarios, at de quibus
strenue ignorant, loqui ne praesumant. Hoc enim de Hebraeorum
poematis adfirmare ausim, tantum esse illis tum eruditionis, tum gratiae,
quantum est sive apud Pindarum, sive Horatium. Quod autem
a vetustatis scientia tantum absumus, quodque malumus nostra legi
quam aliena discere, fit, ut triduani graculi (graeculi volebam dicere)
sanctissimis Hebraeorum poetis sensus extorqueamus ab eorum mente
alienissimos. Has ergo calamitates audaciae inscitiaeque ut aliquando
pellamus, hunc nostrum poetam adeuntes aurum, argentum, vestem ut
mutuo det, oremus, quibus ille abundat nec nobis invidet, quo et suis
vocabulis discamus veritatem aliquando nominare et vestem eius sic
agnoscere, ut, si superne eius cognitio negetur, propius tamen agnoscamus,
quum vestitum eius probe agnoverimus. Nihil moveor criticis istis, quibus

--873--

ipsa mundities immunda est quique arbitrantur flagitium summum esse,
si gentilem poetam legas; nam ego non quemvis legendum propono, sed
eum, in quo periculi nihil, frugis autem multoplurimum indipisci queas,
quique unus plus ad Hebraeorum scripta investiganda prodest quam
reliquorum poetarum tam Graecorum quam Latinorum omnium
omnia monimenta. Habuit enim vetustas sua quaedam, sicut et quaelibet
aetas habet, quae non temere capias, nisi cum priscis versatus sis;
exolescunt enim omnia non modo linguae, vestitus, ingenia, sed homo
ipse quantusquantus est. Quum autem hic noster non loquutiones, sed
ingenium habere videatur sanctissimae aetati simile, de quibus post libri
calcem paucula dicturi sumus, tuto ad illum pium auditorem mittimus,
imo adseveramus pietatem ipsam ad eum secure mitti posse; tam sancta
et casta sunt omnia. Tu interim Coeporini nostri diligentia Cratandrique
sudoribus fruere! Multo enim emendatior prodit quam hactenus.
Offendes fortasse mendula, quae una litera aut altera constent; id vero
te nihil moveat, connivent ad ista nonnunquam oculi sua sponte, dum
mens sententiam percepit. Vale, candide lector, detque deus optimus
maximus, ut gentili poeta magistro discas veritatem cum apud Hebraeos
intelligere, tum apud omnes gentes amoenissime exponere.
Ex Tiguro. XXIIII die Februarii M.D.XXVI.
[Zwinglis Epistola ad lectorem.]
Huldrychus Zuinglius candido lectori salutem.
Nolui, candide lector, funestam reddere orationem, quam Pindari
victoriis praefixi, quo tibi laeta manerent omnia; nunc autem, quod dicturus
sum, usui futurum esse spero. Iacobus Coeporinus, homo
monstrose laboriosus, qui, dum viveret, hoc extorserat, ut me pollicerer
in Pindarum praefaturum, antequam id praestarem, spiritum effudit,
mense Decembri anni 1525. Sic enim visum est illi, qui principum
quoque spiritum aufert [cf. Ps. 76. 13]. Vir dignus longissima vita; eas enim
disciplinas, quas mathematicas vocant, ex Graecis fontibus hauserat;
in Hebraeis multa ex Capnione, viro cunctis seculis admirando, qui

--874--

Latinorum loris atque regulis Hebraeae linguae stridorem adsuefecit
primus, didicerat; multa cum illo contulerat, ut qui Graecis literis
rependere posset, quod ex Hebraeorum adytis ab illo accepisset.
Dionysium restituit Graecis suis; Pindarum correxit; grammaticas
praeceptiones adeo probe tradidit, ut, qui diligenter legerunt, palmam
ei offerant, praesertim quod ad διαλέκτους attinet. Mores fuere graves,
eloquentia iusta, tametsi facundia negaretur, eruditio insignis. Mentis
habitus undique candidissimus, studium omne, ut timeretur is, qui orbem
aliquando iudicaturus est, ut coleretur iustitia inter mortales, veritas et
pax non diutius exularent. Hanc arborem recens natam (annum enim
egit vigesimumsextum, cum illi dictum est: morere!) coelestis putator
invitis Musis earumque cultoribus incidit; sive quod satis illi laborum
videret esse haustum, sive quod inter coelites decreverit connumerare.
Negligens erat valetudinis, cumque ipse creberrime non monerem, sed
obiurgarem, ut eam paulo attentius curaret neque a mensa per horas
tres quicquam grave aut abstrusum legeret (sic enim ipse quoque a
medicis, quamvis sero, didiceram), respondit se non posse lectione

--875--

offendi; nulla re enim uberius impensiusque delectari quam perpetua
lectione. Debent ergo huius exemplo boni studiosique tum iuvenes tum
adolescentes valetudinem curare neque istos audire, qui divinam providentiam
ludos faciunt, quum dicunt: si ille volet, ut vivam, vivam pullis
non edentibus. Nam et quum valetudinem curas, deo curas, dei ordinatione
curas; non loquor de portentosa quorundam cura, qui quoties
oletum faciunt, aut metu concidunt aut laetitia exanimantur, sed de
διαίτης, quam Socratem perhibent omnibus medicorum omnium artibus
praetulisse et Paulus Timotheo suo non veretur praescribere
[cf. 1. Tim. 5. 23]. Publicum bonum est vir bonus ac prudens; in rem
ergo publicam peccat, qui se negligit. Habent Latini praeclarum proverbium,
nisi tu mavis sententiam: "Mature fias senex, si vis diu esse
senex"; qua illi sententia mature admonent curari debere διαίτην et
valetudinem. Id autem dico maxime illorum caussa, qui se, dum adhuc
in herba sunt, sic studiis macerant, ut, cum iam optimi de eis
fructus demetendi essent, ipsi a morbo aliquo, febri et paralysi aut alia
peste metuntur [!], non aliter quam cum grando aut aliud vitium falcem
nostram frustratur. Nos modum et medelam bene natis ingeniis quaerimus,
non gulae ociique lenocinia.
Attigeramus autem in epistola praeloquutoria nonnihil de vetustate,
quod illa quiddam peculiare habuerit, quod hic noster commodum prae
se ferat. Offendimus innumera in sacris literis apud Septuaginta, ut
nunc habent Graecae literae, nonnihil diversum in sensum, ut videtur,
translata, quum tamen diversitas alicubi non sit, sed verborum mutata
vel exoleta significatio. Exempla quaerendi non fuit locus; unum et
alterum tamen dicam. In Exodo legimus ‎‏טפימ‏‎, hoc est parvulos, ut
nostri exponunt, egressos esse cum adultis filiis Israel. Ibi LXX perpetuo
habent ἀποσκευήν, quod est: adparatus vel supellex, sarcinae et
commeatus; sed diligentius animum advertentibus mox adparet, sicut

--876--

Hebraeis ‎‏טף‏‎ non modo infantem, sed etiam reliquam imbellem turbam
significare deprehenditur, sic LXX ista voce ἀροσκευή usos esse pro ea
turba, quae potius vehebatur, quam proficisceretur. In Actis apostolicis
legimus de Petro, quum in subtectanea domus parte oraret, quod fame
adactus voluerit γεύσασθαι, id est: gustare, quarum vocum utraque tam
Graecis quam Latinis fortasse exoleta videtur, sed tamen illa tempestate
utrique eis usi sunt pro tentari, sicut aliquando observavimus,
praesertim in orationibus Ciceronis. Adducemus nunc quaedam, quae
apud hunc nostrum disces, aliam aliquando habuisse significationem,
vel certe latius patuisse, infinita habituri, si licuisset per ocium repetere,
quae observaveramus, dum Coeporinus praelegeret. Habet Paulus
Ephes. 4. [Ephes. 4. 28]: "ὁ κλέπτων μηκέτι κλεπτέτω, qui hactenus
furatus est, iam ne furetur." Ubi dubium non est Paulum κλέπτην
pro furari non usurpavisse, sed pro νοσφίζειν, quod est fraudare, subtrahere
et ficto aliquo liciti titulo adimere, quomodo solent negociatores
mercaturis aliique in aliis contractibus semper aliquid fraudis miscere;
non enim est verisimile Paulum de violento furto isto loquutum esse,
de quo iurisperiti multa, quasi vero apud Ephesios ecclesia ex furibus
et latronibus coierit; sed voluit monere, ne frater fratrem circumscriberet,
falleret aut circumveniret ulla ratione et ii, qui in eiusmodi negociis
hactenus versati essent, iam fallere saltem desinerent. Hoc modo invenies
κλέπτειν acceptum esse Pindaro. Locus non occurrit, sed invenies
haud dubie. Eadem epistola cap. 5 vetat Paulus εὐτραπελίαν inter
sanctos nominari [cf. Eph. 5. 4], quae in urbanitatem aut comitatem apud
Latinos vertitur. Verus interpres in scurrilitatem transtulit. Cum
tamen Paulus alibi doceat sermonem nostrum esse debere sale conditum
[cf. Coloss. 4. 6], id quod ad Romanos sic servavit, ut etiam videatur
nigro sale sermonem suum condivisse, cum σκατοχευτικοῖς hominibus
turpissimam impuritatis mercedem, qua frustrabantur propter aequas
vices, ad hunc modum obprobrat: "ὁμοίως τε, inquiens, καὶ οἱ ἄρσενες
ἀφέντες τὴν φυσικὴν χρῆσιν τῆς θηλείας ἐξεκαύθησαν ἐν τῇ ὀρέξει
αὑτῶν εἰς ἀλλήλους, ἄρσενες ἐν ἄρσεσι τὴν ἀσχημοσύνην κατεργαζόμενοι

--877--

καὶ τὴν ἀντιμισθίαν ἣν ἔδει τῆς πλάνης αὐτῶν ἐν ἑαυτοῖς ἀπολαμβάνοντες"
[Röm. 1. 27]. Unde non videtur esse verisimile, quod civilissimus
apostolus urbanitatem vetuerit, sed priscis est εὐτραπελία pro
scurrilitate quoque usurpata, quod aeque apud hunc nostrum invenies.
Iam loquutiones quaedam communes sunt Hebraeis cum omnibus
Graecis, maxime tamen cum hoc nostro. Gloriam domini saepenumero
Hebraei dicunt pro domino, sicut Graeci dicunt robur Herculis pro
Hercule, Achillis hastam pro Achille; pariter iterum Hebraei sagittam
Ionathae dicunt pro Ionatha. Psal. 105 habent Hebraei
‎‏וימירו את כבודם כתכנית שור אכל עשב‏‎ hoc est: Et mutaverunt suam ipsorum
gloriam in similitudinem vituli comedentis foenum [Psalm 106. 20].
Ubi suam ipsorum gloriam, videlicet Hebraeorum, pro deo posuit, qui
illorum ac omnium est gloria. Quales loquutiones et apud hunc nostrum
invenies. Filios hominum pro hominibus dicunt Hebraei, Graeci
υἱοὺς ᾿Αχαιῶν pro Achivi. Filiam Hierusalem aut filiam Zion dicunt
Hebraei, et filia Babylon, Psal. 106: O filia Babylon vastatrix!
Aeque Pindarus omnes ferme urbes nymphas facit aut filias. Quid
pluribus opus est? Nullus Pindaro apex inconsulto excidit, nullus non
plurimum prodest ad veri honestique usum. Proinde, candidissime
lector, obtinuit hac nostra vere tempestate mos nihil quam quod recens
natum sit legendi; quod quid aliud est, quam adfectibus duci? Quotus
enim quisque est, qui veri mentionem usque adeo pure sancteque tractet,
ut palpum non obtrudat, suum non faciat aut denique aliqua parte
praeter dignitatem ante absolutam caussae cognitionem tumultuetur?
Huic autem scriptorum generi alligatum esse, an non clarissimum iudicium
est adfectibus duci? Dummodo ipse citra iudicium legas et ab
autoritate hominum potius quam a veritate pendeas. Iacent interim
optimi autores tum Graeci tum Latini, ex quibus umbram quandam
eruditionis hauseramus, sed eheu inauspicate neque aliter quam Aquinates,
Bernhardi, Gregorii, qui ad hoc scripsisse videntur, ut
optimos autores contemptos ac obscuros redderent. Veruntamen, quid

--878--

effecerint, iam patet. Sic videre licet rusticam, qui hodie scribimus,
partem in hoc unam dedisse linguis aliisque disciplinarum generibus
operam, ut aliquando prodiremus autores et dictata magistri, praecipuum
autem studiorum omnium usum ac fructum, sic vel non curantes, vel
frigide tractantes, ut de quibusdam obscurum sit, an recti honestique
scopum unquam intuiti sint. Cum enim videamus orbem ferme universum
esse doctissimum et facundissimum et simul omnia scatere
tumultibus, seditionibus, caede, vi, audacia, impudentia, cui iam esse
obscurum potest, huc multorum tetendisse studia, ut se pro magnis
autoribus venditarent potius, quam ingentia mortalibus beneficia praestarent?
Qui, quot quantique sumus, stulto tamen Hercule sumus longe
inferiores. Qui tametsi communem hanc stultitiam orbi deberet, ut a
femina non luderetur, sed perderetur, attamen ubi clades aut pestis
aliqua grassabatur, illo se conferebat ac malo opponebat operamque
dabat, ut pax, ocium, virtutis studium, vitiorum odium cresceret. Nos
plerique ad excitandas discriminosas procellas prompti sumus, non
tamen perinde, quo pacto restingui debeant incendia, gnari. Haec,
optime lector, non debes huc rapere, quasi bonis magnisque nominibus
cupiam aliquam labem adspergere, aut te praesentia nihil curare, sed
optima tibi et te optimis optamus esse familiarissimum, et ut praesentia
non supra modum admireris, nec circumforaneus oscitator fias,
unum hoc spectans, quid novi adferatur, quo, ut in Actis legimus, vitio
Athenienses aliquando aegrotabant [cf. Act. 17. 21]. Sunt mihi, crede,
valde multa ἐφήμερα, quae nos iis anteferimus, quae ante tricena secula
sunt condita et forsan ultra tricena sunt duratura, non alia ex caussa,
quam quod quisque, ut apud se statuit, ut adfectibus est ablatus, sic
iudicat iudiciumque suum sacrosanctum est. Veruntamen quum aliquando
dei munere oculos recipimus eosque ad vetustissimos scriptores
attollimus, iam videntur lux et victus in conspectum venisse, ob oculos
versari, imo adstare, sentiri, teneri neque aliae esse caussae, cur hodie,
quum iam multa pariuntur, nihil aeque sanctum ac eruditum atque
apud priscos prodeat, quam quod implumes e nido nos emolimur, dum
adhuc ventorum vim non possumus excipere neque superare. Unde
nobis nostrisque scriptis merito, quod Icaro, accidit. Sanctissima res
mihi semper visus est quisque antiquissimus poeta, sed is, qui omne
punctum tulit, qui miscuit utile dulci. Quum quod veri honestique

--879--

faciem suis coloribus aptissime distinguerent gratiamque nativam ei
conciliarent, non tam imperiose atque rhetores, sed iucunde ac familiariter,
tum quod vitia longe magis ridicule exibilarent quam isti. Tyrannos
nemo increpare audebat, nemo a scelere dehortari, dicam apertius:
nemo palam admonere quacumque in re quantumvis aut necessaria aut
honesta. Ibi candidus olor omnia sub eam horam congerebat, qua
moriendum est, tumque omnia suavissime modulabatur, quo venturi
saltem principes vindicem aliquem poetam timerent, ne, quod liberet,
designarent. Innocens hominum genus est bonus poeta ac mortalibus
nihil aeque utile. Malignos istos maledicos et non tantum malos, sed
etiam pessimos poetas, qui scurrarum more omnia proscindunt, omnia
infestant, bene nata ingenia dehonestant, non commendo, sed veluti
pestem humanae vitae fugiendam esse censeo.
Vale, lector mi, Pindarumque versato nocturna diurnaque manu,
et ubi haec nostra boni consulueris, honestissimis tuis deliciis laetus
fruitor!
Ex Tiguro calendis Martiis MDXXVI.
Finis.