Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

77

<< Nr. 76 | Index | Nr. 79 >> 

Ad Theobaldi Billicani et Urbani Rheii epistolae responsio

(1. März 1526)
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 4 (Leipzig: Heinsius, 1927) (Corpus Reformatorum 91)


Jump to page 889 890 891 892 893 894 895 896 897 898 899 900 901 902 903 904 905 906 907 908 909 910 911 912 913 914 915 916 917 918 919 920 921 922 923 924 925 926 927 928 929 930 931 932 933 934 935 936 937 938 939 940 941




--889--

[Zwinglis Randglossen zu Billicans Schrift:
De verbis coenae dominicae etc.]
Billican.
Auf Seite 7.
Unde et Tertullianus et clarissimus praeceptor
meus Ioannes Oecolampadius
Vinimontanus in "corpore", non in "est"
tropum statuerunt, quemadmodum in
hac oratione: "ego sum ostium" tropus
ex ipso Christi interpretamento est in
dictione "ostium". Et in hac "septem
boves" septem anni ipsi. Josepho interprete
tropus est in dictione "boves", sic
enim interpretatur: Ecce septem anni
venient fertilitatis magnae in universa
terra Aegypti, sic habet in aliis consimilibus
locutionibus scripturae, ut in
istis: Ego sum panis vitae Ioan. sexto.
Auf Seite 8.
Cum igitur viderent, qui quarti sunt in
hac dissensione, non prospere cedere,
in verbo "est" tropum et in hoc Hebraeis
fere abesse verbum ἐστί locutionibus,
ut tropus sit in aliis dictionibus
adiunctis, vel in praedicato, vel in subiecto.
Cogor enim vocibus nunc uti,
Zwingli.
cur non septem annos significant

--890--

Billican.
coacti sunt vel panem vel corpus tropicum
facere, quod (ut videbatur) cautissime
vitavit doctissimus clarissimusque
vir Zuinglius, videbat namque circunstantias
verborum minime haec ferre.
Auf Seite 10.
Aliud exemplum est Genesis secundo,
cum deus e costa Adae mulierem aedificasset,
habet textus e septuaginta interpretum
tralatione: καὶ ἤγαγεν αὐτὴν πρὸς
τὸν ᾿Αδάμ, καὶ εἰπεν ᾿Αδάμ· τοῦτο νῦν ὀστοῦν
ἐκ τῶν ὀστέων μου καὶ σὰρξ ἐκ τῆς σαρκός μου,
id est: et adduxit eam ad Adam, et dixit
Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis et
caro de carne mea. Quorsum hic pertinet
τοῦτο, nunquid ad τὴν γυναῖκα, quod foeminini
generis sit, τοῦτο autem neutri,
nec ob id varietur demonstratio, quid
opus est in verbis coenae dominicae
linguae et grammaticae caussa demonstrationem
variari? cum spiritus sanctus
nullam sibi grammaticam finxerit, sed
verbis e consuetudine nostra sit usus.
Auf Seite 14.
. . . in verbo "est". De illo igitur nunc
videamus, ac principio, Hebraeis locutionibus
fere abesse, ipse Zwinglius in
suo περὶ τῆς εὐχαριστίας subsidio testatur,
in hac locutione: Victima Phase domino;
quemadmodum etiam abest Gene. 2. non
tam in Hebraeis libris quam Graecis ad
Hebraicam tralatis, in hac oratione:
τοῦτο νῦν ὀστοῦν ἐκ τῶν ὀστέων μου, quemadmodum
abest Exod. 32 ad eandem
veritatem tralata oratione: οὗτοι οἱ θεοί
σου ᾿Ισραήλ, quos locos cum de pronomine
demonstrativo τοῦτο dissereremus,
adtigimus. Quando igitur tota
haec controversia de verbis Hebraei
magistri Iesu Christi habetur, in quibus
verbum ἐστί aut non habetur aut non
necessario habetur, quemadmodum nec
habetur Genes. 41.: Septem boves pulchri
septem anni ipsi.
Zwingli.
non capimur hac esca sicut nec
deterremur a veritatis consensu, si
dicas "brutissimus et obscurissimus".
Cur ergo in grammatica ingrederis,
nam paulo ante dixisti: est enim
tota haec disputatio grammatica.
ergo neque Christus dixit: hoc est
corpus meum, sed: hoc corpus
meum; qui igitur ex corpore carnem
facies, hoc nunc "os ex ossibus
meis" aposiopesis est.

--891--

Billican
Auf Seite 15.
Si vero in propria significatione relinquat
panem, corpus, sanguinem, vinum,
cogetur (velit nolit) aut "est" prorsum
omittere, aut illi nativam significationem
dare. Quod nunc vel hoc uno loco probabo,
quem primo profert. Septem
boves, septem anni, ipsi. Septem spicae,
septem anni, ipsae. Sic habet Hebraeus
contextus, abest autem verbum substantivum,
nunc si nec in annis, nec in
bubus est tropus, certe erit oratio simplex
et minime translatitia, et verbum
substantivum vice pronominis redditum,
suam quoque naturalem significationem
retinebit.
Auf Seite 16.
Si fuerit vel in pane vel in corpore
tropus, quid est opus fatigare verbum
substantivum? sin vero extrema manent
simplicia et in nativa significatione, tunc
nusquam conducet verbum substantivum,
nulli hic tropo, patrocinari poterit, quia
potest abesse iuxta Hebraismum ac sic
efferri: Panis corpus meum hoc, ut
septuaginta transtulerunt Exo. 12.: Θυσία
τὸ πάσχα τοῦτο κυρίῳ, quod exemplum
gravissime urget Zwinglius in subsidio,
quod etiam nunc loco secundo proferimus.
Auf Seite 19.
Quod autem necessario alterum sequatur
aut sane utrunque, non est difficile
monstrare; sic enim interpretatur [Tertullianus]:
Haec est figura sanguinis,
nunc adde: quae pro multis effunditur.
Nam quod hoc in loco de sanguine
dicitur, de eo sane quod sanguis significat
dicitur, ut hi, qui proprie et certe
de rebus disserendi facultatem confecerunt,
perspicue docent. Si sanguinis
hic translatitia significatio est, ergo, quod
additur, ad translatitiam significatiovem [!]
additur, ad sanguinem enim
huius loci additur. Quidquid ergo
sanguis hic significarit, ei addetur:
novum testamentum et effusio.
Zwingli
translatitium
mentitur, nos non adduximus istum
locum, sed superiorem.
sanguinis significatio non est translatitia,
sed poculi. Hoc poculum
est sanguis, nam figura (cum dico:
figura sanguinis) prędicatur de poculo,
non de sanguine; poculum ergo
translat. est, quia capitur pro figura.

--892--

Billican
Auf Seite 21.
Ad hunc modum igitur, si quis Tertulliani
vocem, si modo est seria, sequi
volet, concedat necesse est. Hic est
sanguis, novi testamenti, effusus, et haec
figura novi testamenti, fusa, vel hic est
figuratus sanguis novi testamenti, qui est
effusus, quae et sunt impia et stulta,
oportebit ergo propriam significationem
sanguinis manere, atque ita verum sanguinem
in coena adesse.
Auf Seite 22.
Quod si de sanguine cogetur Tertullianus
cedere, confectum erit et de corpore,
quoniam utriusque par ratio est, ut
paulo latius probabimus. Ut autem
dicam, quod sentio: aut memoria lapsus
est Tertullianus, id quod in rebus aliis
quandoque fit et viris magno ingenio
praeditis adcidit, ut non meminerit, quae
in Luca, quae in Paulo ad corpus addantur;
aut non suam, sed ipsius Marcionis
opinionem retulit, ea ad veritatem,
contra Marcionem abusus, quod
anxia figurae tractatio videtur innuere,
nam inter alias rationes etiam ideo
Ponticus nauta phantasma dabat Christo,
quia corpus in coena pro figura adciperetur,
cui apud Lucam subiiceretur
"quod pro vobis traditur", ut consequeretur
figuram traditam. Aut quod mihi
multo verisimilimum est: Panem pro
figura ponens veritatem tamen presentis
corporis non sustulit, ut Aheron vitulum
figuram fecerat et tamen praesentiam
dei testabatur et deus ipse propiciatorium
figuram dedit et presens
ipse de propitiatorio loquebatur Exo. 25.
Zwingli
nimirum tu adhuc erras de quo
praedicatur figura.
Nihil opus est Tertulliano his
patrociniis.

--893--

[Ad Theobaldi Billicani et Urbani Rhegii epistolas responsio.]
Theobaldo Billicano Zuinglius.
Gratiam et pacem a domino.
Quantam Christianus curam fratri debeat, Christus perspicue
docuit, qum per similitudinem diceret fidum pastorem, cui centum oves
creditae sint unamque ex eis amiserit, nonaginta novem, dummodo eas
nihil damni attingat, in deserto relinquere ac post illam, quae stultitia
sua a grege erraverat, abire lustrareque omnia, donec deploratam inveniat,
inventam autem humeris imponere gregique rursum inserere
[cf. Luc. 15. 4 ff.]. Nec satis fuit absolutissimo praeceptori luculenter et
utiliter docuisse, nisi id ipsum nobis praeivisset, quo verum pastorem
ac episcopum animarum nostrarum [cf. 1. Petr. 2. 25] agnosceremus.
Hoc te exemplo inductum esse arbitror, optime Billicane, ut in epistola
Rhegio missa, in qua de verbis coenae anxie agis, nominatim Zuinglium
secundum alios perstringeres. Pro qua re gratia tibi summa
debetur: Primum, quod Solomone autore "longe melior est manifesta
correctio quam amor absconditus" [Prov. 27. 5]; quo scilicet quosdam
adeo frigide prosequimur, ut neglecto monitoris officio mittamus desideria
sua sequi. Deinde, quod tantum pectoris haud dubie nobis tribuisti, ut
crederes gravi etiam contumelia irritari non posse, quo minus modum
Christiano dignum in censendis tuis prodendisque nostris custodiremus.
Idem ut de nobis sentias, per communem Christum obsecro, nempe

--894--

quod quicquid hic nobis dicitur, eo fine fieri, ut Billicanus cum sibi
tum aliis omnibus reddatur utilior, cum in manifesto errore se deprehensum
manifeste confiteatur; id quod mihi persuasissimum est facturum
esse, ubi nostra, quibus tam amice adperimus, quibus locis lapsus es,
perlegeris. Deinde, quod te tam Christiano pectore praeditum esse
credimus, ut nihil offendaris, dum constanter cum errore non tantum
tuo, omnium ferme confligimus. Neque enim id belli sic temere ac
inconsulte suscepimus, ut polliceremur nobis ipsis prima congressione
debellatum iri, sed hoc consilio, ut nullis machinis, nullis terroribus aut
strategematis collabi, aut veritatis arcem prodere statuerimus. Sunt
profecto, atque etiam supersunt, qui nos toto errare coelo clamant.
Sed hi secum quoque Iacobi verbum reputent: "In multis offendimus
omnes" [Jac. 3. 2] atque istud Platonis: μὴ καὶ τοιοῦτος; quod si exacte
fecerint, speramus futurum, ut qui nos corrigere pergunt, mox sese
correctos atque ab errore revocatos gratulentur. Ipse enim, inexorabilem
iudicem testor, non video hactenus quicquam a quoquam esse in hac
causa adductum, quod nos, non dicam: possit, sed: debeat a tam perspicua,
solida sanctaque sententia unguem latum dimovere. Tu igitur
aequi bonique consule hanc nostram epistolae tuae ἀνάκρισιν. Nisi
enim, qui in tam adperto errore es, sanabilem existimavissemus, huic
plane pepercissemus operae, quod apud pios ac eruditos tua ista nihil
veremur. Tot enim, ac tam planae sunt hic hallucinationes, ut nullo
negotio primo intuitu deprehendantur.
Quod vel illo ipso patet, ut iam ad rem accedamus, quod in ipso
limine occurrit, ubi sic ais: "Nihil movebor vel sexto capite Ioannis,
vel aliis hinc inde comportatis tum locis, tum argumentis, tum coniecturis."
Quam sententiam tuam si simplices recipimus, iam de
gravissimis scripturae locis actum est, si non licet locum e loco velut e

--895--

pede Herculem aut ab ungue leonem, ut aiunt, emetiri. Quia enim
ratione probabimus nihil diversum esse inter Matthaeum et Marcum,
qum alter tradit Christum discipulis a baculo interdixisse, cum ait:
"Sine baculo et pera" [Matth. 10. 10], alter solum baculum permittit,
cum ait: "Praecepit illis, ne quid tollerent ad iter praeter solum baculum"
[Marc. 6. 8], si non licet locum e loco temperare, nempe quod
Marcus eo modo baculum accipit, quo Gen. 32. accipitur, cum divinus
patriarcha Iacob sic dominum alloquitur: "In baculo meo transivi
Iordanem istum" [1. Mose 32. 10]. Quae oratio schematismus est, sive
locutio Hebraica, qua illi absolutionem liberationemque ab omni re
atque substantia intelligunt, quomodo Germani deditionis militaris
quoddam genus vocant: "ad baculum deditos" dicentes, quibus ademptis
zona, armis, ornamentis sola vita fit reliqua; sic ergo Marcus hac
oratione Hebraica locutione ostendere voluit Christum discipulos citra
omne humanum praesidium in opus euangelii misisse; Matthaeus
autem, cum baculum adimit, ipse quoque nihil aliud quam omne praesidium
aufert. Qua oratione persuadebimus Romano pontifici, quod
Petrus non sit petra, si unum ac solum istum locum: "Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" [Matth. 16. 18] spectantes
ipsum ex se ipso exponemus? An non aliis aliunde advectis

--896--

machinis, ut hominem ad deditionem compellamus, opus est? Puta
talibus: "Ipse est lapis angularis" [Eph. 2. 20] et: "mittam lapidem in
fundamentum Zion" [Jes. 28. 16]; "ipse est caput corporis ecclesiae"
[Eph. 5. 23]; "ego sum ostium" [Joh. 10. 7]; "ego sum pastor bonus"
[Joh. 10. 12 ff.]; "qui fidit me, habet vitam aeternam" [Joh. 6. 47]; "sicut
palmes sine vite nihil potest, sic et vos, nisi in me manseritis" [Joh. 15. 4];
"conversi estis ad episcopum et pastorem animarum vestrarum" [1. Petr.
2. 25]; "ipse est pontifex bonorum, quae hactenus futura fuerunt" [Hebr.
9. 11], et mille aliis similibus? Quomodo Arrianos vel digitum latum
ab errore suo divellemus, si locum hunc: "Pater maior me est" [Joh. 14. 28]
ex se ipso, insalutato isto: "Ego et pater unum sumus" [Joh. 10. 30]
et isto: "et deus erat verbum" [Joh. 1. 1] et: "verbum caro factum est"
[Joh. 1. 14] et similibus intelligere volemus? Quibus artibus extorquebimus
pontificiis Christum Ioan. 6., cum dicit: "Caro mea vere est
cibus" [Joh. 6. 55] etc., nihil de coena sua locutum esse, si apud ista
sola consenescimus, et quae in exordio eius sermonis, nempe: "Hoc est
opus dei, ut fidatis eo, quem ille misit" [Joh. 6. 29], et quae in calce,
nempe: "Caro non prodest quicquam" [Joh. 6. 63] posita sunt, non velut
arbitros accersimus? Quo exercitu Christum a carnalibus fratribus
liberabimus, si isti loco haeremus: "Fratres tui foris stant" [Matth. 12. 47],
quomodo Helvidius iam olim, imo omne haereticorum genus uni alicui
loco contumaciter citra aliorum collationem haerendo erravit et non
circumspicimus, quod Hebraei omnes tribules suos, imo totam gentem
fratrum nomine dignantur? Sic enim Moses de se ipso scribit: "Egressus
est ad fratres suos", Exod. 2. [2. Mose 2. 11]. Quid multa? Nullum
prorsus librum aut veteris testamenti aut prophetae cuiusquam,
nullum aut apostolum aut euangelistam invenies, qui hanc tuam ferre

--897--

legem possit, nempe ut pertinaciter uni alicui loco sit haerendum ipseque
ex se ipso excutiendus sit, non ex aliis vel propius vel remotius de
eodem argumento scriptis. Cur ergo tam imperiose pronunciamus: "Nihil
movebor vel sexto capite Ioannis"? An isthic nobis nihilum rogatur?
An non eadem quaestio, quae in praesentiarum nobis controvertitur?
Tametsi Christus suo sermone primum huc non tendebat, attamen qum
isti imperitia sua in id incidissent, in quo ipsi nunc laboramus, iam de
carne sua pronunciat, quod si edatur, penitus nihilum prosit. Qum ergo
isthic Christus ad eandem quaestionem, in qua tantopere impegimus,
responderit carnem nihilum ad edendum prodesse, quid causae est, cur
merito dicere debeamus: "Nihil movebor vel 6. capite Ioannis"? Si
ad hunc modum licet inficiari, quae quod verum est, maxime continent
ac produnt, iam tot erunt sensus, quot capita. Iam et argumentis te
quoque negas moveri, a quibus neque Christus neque apostoli abhorruerunt.
Non de istis loquor, quae a sophistis sunt in theologiam inducta,
sed quae sacris literis constant quaeque ex iis recte intellectis
colliguntur; nam nulla iusta oratio sine argumentis recte constare potest.
Exemplis omnia sunt plenissima. "Omne regnum in se divisum desolabitur;
quod si Satan adversum se divisus est, quomodo stabit regnum
eius?" [Matth. 12. 25 f.]. Quam breve luculentumque enthymema simul
et epiphonema est ex vulgari axiomate, ut Gellius vocat, eductum?
Simile est: "Si ergo vos, qui mali estis, nostis bona dona dare filiis
vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit bona, qui a se petunt?"
[Matth. 7. 11], et illud: "Si ergo ego, dominus et magister vester, pedes
vobis ablui, debetis et vos mutuo pedes lavare" [Joh. 13. 14], sed et
illud: "Nonne scriptum est in lege vestra: ,Quia ego dixi, dii estis'? Si
illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est - et non potest solvi scriptura -,

--898--

quem pater sanctificavit et misit in mundum, ad eum vos dicitis:
,blasphemas eo', quod dixi: filius dei sum?" [Joh. 10. 34 ff.]. Quis, quaeso,
Tullius commodius ac vehementius argutari potuisset? Taceo non
sexcenta, sed myriadas cum in euangeliis tum in prophetarum et apostolorum
scriptis argumentorum, quae capere brevis responsio nequit.
Christi ergo, prophetarum apostolorumque exemplo doctis cur non
liceat in hunc modum argumentari: Caro Christi non prodest quicquam,
si edatur; ergo ista verba Christi: "Hoc est corpus meum"
[Matth. 26. 26] nequeunt sic intelligi, ut per ea caro Christi edatur?
Atque iterum: "Quod natum est ex carne, caro est" [Joh. 3. 6]; igitur
corpus Christi carneum non editur - nihil enim nisi carnem gigneret.
Item: "Ipse dixit, et facta sunt" [Ps. 33. 9], "ipse mandavit, et creata
sunt" [Ps. 148. 5], "ipse dixit: fiat lux, et facta est lux" [1. Mose 1. 3].
Ergo manifestum est his verbis: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26]
non confici corpoream carnem Christi; nam si eis conficeretur, tam
vere tamque sensibiliter isthic esset caro, atque lux constitit et omnia,
quae unquam ab illo producta sunt, immo videretur, teneretur, sentiretur.
Quid, Billicane, adhuc argumenta, quae ex his fontibus derivata sunt,
contemnimus? Conantur multi arrodere, sed Isthmum perfodient.
Postremo neque coniecturas te curaturum ais. Quo iure id facias,
optime rhetor, non video, cum intelligas causas quasdam esse, quae
solis coniecturis constent. Cum Paulus Tito praecipit, qualem episcopum
praeficere gregi dominico debeat, coniectura uti monet haud dubie
[cf. Tit. 1. 7 ff.]. Quis enim hominum vere queat cognoscere, an is, qui
praefici debet, vere sobrius sit an re esse simulet? Sequimur ergo ista,
quae videmus, quod quid aliud quam coniectura est? Sed hoc nos
angit: ducitur argumentum gravissimum non tam ex coniectura quam
re praesenti, cum sic dicitur: apostoli non adoraverunt eucharistiae panem,
non sunt admirati, non conciderunt, non haesitarunt, ergo non
senserunt de eucharistia sicut nos. Nam Petrus, cum aliquando piscium
captorum videret miraculum, dicebat: "Exi a me, domine, quia homo
peccator sum" [Luc. 5. 8]. Quid ergo hic putamus dicturum fuisse, si
carnem sive corpus mavis credidisset se coenaturum? Non dubito longe
pertinacius obnixurum fuisse, quam cum tanta excusatione pedes negaret
[cf. Joh. 13. 6-8]. Et centurio, cuius fidem Christi commendatione

--899--

etiamnum admiramur, negabat se dignum esse, ut Christum hospicio
exciperet, idque fidelibus literis commendatum est [cf. Matth. 8. 8]. Et nos
audemus putare discipulos nihil simile facturos fuisse, si ipsis Christus
fuisset ad edendum propositus? Aut si omnino contendamus et edere
corpus se credidisse et admiratos fuisse, apostolos id perpetuo silentio
tacituros, praesertim cum Paulus, Ioannes, omnes tam anxie, cuinam
primum Christus a mortuis resurgens adparuerit, prosecuti sunt? Acta
vero Lucae non est, ut commemorem, in quibus quoties coenae domini
fit mentio, toties nihil de admiratione, de adoratione minus, de cultu
minimum. Haec ad primum istum errorem tuum, quo te negas
Ioannis 6. capite moveri posse argumentis, coniecturis; quorum tamen
quodque tam est firmum et insuperabile, ut, si vel una coniectura nobis
superesset, quae minimum valere quibusdam videtur, sola tamen satis
roboris haberet ad tuendam veram istam de eucharistia sententiam, quam
adserimus. Admittimus ergo tibi, sensum verborum domini ex ipsis
verbis exprimi debere, sed his torcularibus aut trocleis: "Caro non prodest
quicquam" [Joh. 6. 63] et: "Dixit dominus domino meo: Sede a
dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum"
[Matth. 22. 44]. Imo negamus guttulam sinceram saltem, puram ac
meram ex eis stillaturam esse, nisi horum similiumque locorum pondere
presseris, quemadmodum et in infinitis scripturae locis fieri oportet.
Nihil enim est, quod plus haeresum genuerit, quam procax loci ex aliis
locis non intellecti inhaesio.
Inter ista polliceris te paucis dicturum, quot modis ludificemus
verba dominica. Quae vox, ut te deceat, tum considerato, cum haec
nostra percensueris. Isti ludificant verba domini, qui eis obtrudunt
sensum, a quo ipsa, animus hominis fidelis, scriptura vere sacra,
Christus, apostoli, prisci cum pii tum docti omnes abhorrent; nec
minus tentant spiritum sanctum, qum eis hoc onus imponunt, quam
qui olim in circuncisionem trahebant. Primum, inquis, non erat cognitu

--900--

difficile in summa illos convenire, de quo gloriantur; quamvis si argumenta
partium colligas, longe secus habeat. Quod in summa convenimus,
dei gratiae nos debere agnoscimus. Habemus ergo eundem spiritum,
non malum istum, qui Saul divexat [cf. 1. Sam. 16. 14]; nam is non est
spiritus concordiae, sed dissidii. Nihil enim obstat, si alius aliis argumentis
nititur; quod iterum sanctissimis clarissimisque probabimus exemplis.
Christum esse filium dei omnibus convenit, Christo, apostolis,
piis omnibus. Attamen Christus ipse hanc de se summam apud
Matthaeum isto loco probat: "Dixit dominus domino meo: Sede a
dexteris meis" [Matth. 22. 44]; apud Ioannem operibus iubet intentos
esse, in quibus videant se a patre missum [cf. z. B. Joh. 5. 36, 10. 36].
Scribae apud Matthaeum a loco ingrediuntur agnitionem Messiae, qum
ab eis percontaretur Herodes, ubinam Christus nasceretur; responderunt
enim ex propheta in Bethlehem Iuda nasci [cf. Matth. 2. 5]. Iam
nonnihil dissensionis videbitur esse inter Christum et Ioannem, si
diversitas argumentorum summae rei debeat nocere. Ioannes enim, is
qui euangelion ac vere euangelion scripsit, Christum dei filium esse
baptistae cognominis testimonio probat ac dicit: "Ioannes testimonium
perhibet de ipso" et reliqua, Io. 1. [Joh. 1. 15]. Veruntamen Christus
ipse sic ait Ioan. 5.: "Ego ab homine testimonium non accipio" [Joh.
5. 34] et reliqua. Paulus ad Hebr. eandem summam hac via probat:
"Filius meus es tu. Ego hodie genui te" [Hebr. 1. 5], et Galatis et
Romanis ista: "In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae"
[Gal. 3. 8; Röm. 4. 16 ff.]. En tibi in summa rei Christianae sententiae
concordiam, sed argumentorum ex aliis aliisque fontibus deductorum
varietatem! At vos longe aliter habetis; nam qui carnem hic adseritis,
nec in summa nec in argumentis convenitis. Pontificii enim carnem
sensibilem dentibusque morsilem hic esse adseverant, ut patet de Consecratione
distinctio 2.: "Ego Berengarius." Et secundum hoc perhibent

--901--

substantiam panis et vini sensibilem in substantiam carnis
Christi, sensibilem etiam, transire. Secundi negatis sensibilem carnem
hic edi, ac aeque negatis mutationem substantiae in substantiam; attamen
veram consistentemque carnem Christi hic edi constanter adseritis, sed
modo quodam ineffabili sub pane et vino. Tercii dicitis eam Christi
carnem hic edi, quae a mortuis resurrexit. Taceo autores ex causa.
Nunc de argumentis, in quibus dissentitis, disseram. Pontificii sententiam
suam sic firmant: Christus dixit: "Hoc est corpus meum" [Matth.
26. 26]; ergo panis est verum atque existens corpus Christi. Is enim,
qui hoc dixit, deus est; esse ergo oportet, ut dixit. Secundi sunt his
longe imprudentiores; duo enim diversissima tuentur: unum, quod cum
primis adfirmant "est" hoc loco substantive accipi; alterum, quod negant
panem ac vinum transire in carnem et sanguinem. Si enim "est" substantive
accipias, iam vicerunt pontificii, panemque oportet esse carnem.
Qum autem dicunt sub vel in isto pane carnem Christi edi, iam in
universum tollunt hanc vocem "est", qua una constaret panem esse
corpus, vel corpus hic edi. Attamen illis hanc gratiam debemus, quod
paulo quam pontificii humanius dentibus nostris prospexerunt; non enim
sic imperiose imminent: sensualiter editur, sensualiter dentibus conteritur,
sed modo quodam ineffabili. O angustas, tenues, obscuras, arcanas
literas, quibus hoc desit, quo metiri possimus, qua ratione Christi corpus
hic edatur! O lux Christe! Cur nobis hic non illuxisti? Sed
non es tu ignotus fidelibus, non sunt parcae aut invidiosae sacrae literae,
ut in te et in eis inveniri nequeat, quod hic quaeritur; verum animuli
nostri angustia non capit sermonem tuum; vexat nos inanis gloria, quae
vetat caedere, ubi maxime caedendum erat. At missa nunc faciamus
haec. Tercii "est" substantive accipi aeque diffiniunt, sed de corpore,

--902--

ut vocant, clarificato tantummodo depraedicare, ut qum dicunt: "Hoc
est corpus meum" [Matth. 26. 26], ibi "est" circumscribatur, ut in corpus
clarificatum tendat, ut sit sensus: Panis est corpus, quod a mortuis
resurrexit. Atque isti aeque atque tu dicunt se istud nihilum curare,
si sic doceas, Christum verbis suis addidisse: "quod pro vobis traditur".
Si ergo hic Christi corpus editur, non editur ut resurrexit a mortuis,
sed ut mortuum est. Est autem vere sensualiterque mortuum, alioquin
Marcion triumpharet. Sic vos neque in sententia neque in argumentis
convenitis.
Apud nos vero, quid vere esse dissidii quisquam dicet? Dicimus
sacramentum esse, non rem sacramenti, gratiarum actionem semel dati
beneficii, commemorationem, collaudationem ac postremo corporis mystici,
quod est ecclesia, coniunctionem. Cum autem rudibus tum nobis
tum aliis videntur obstare verba dominica, qum vere non obstent, sed
infoelicibus incognita sunt, iam quisque conatum aliquem molitur.
Alius putat ἀποστροφήν, hoc est: aversionem esse demonstrationis in
hac voce "hoc" non aliter atque in his verbis: "Tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam" [Matth. 16. 18]. Alius autem
ὕστερον πρότερον; qui si errarunt, in litera errarunt, non in spiritu.
Vide hic obiter, quid sit spiritu esse doctum, quid litera. Hoc scilicet,
quod Augustinus alicubi docet, qum aliqua in sacris literis videntur
nobis esse vel obscura vel fidei contraria, non sic apud se habere, sed
nostra culpa fieri, ut parum vera aut concordia esse videantur, dum
ipsi, quod dicitur, parum intelligimus per linguae ignorationem; aut
interpres, quem sequimur, non est adsecutus, quod sermo in sua lingua

--903--

continet. Sic fortasse expedivisset non tentare verborum hac parte
interpretationem, antequam Hebraeae linguae ingenium fuisset
cognitum; attamen fideliter conatos ac, ut licebat, non tamen ut
oportebat, locutos, non tam immaniter damnari oportebat, si rectam
mentem ipsi habuissemus. Rursum alius (ut in viam redeam) tropum
in verbo "est", alius in his vocibus "corpus" aut "sanguis" pollicetur,
quorum eadem est sententia, ut in sequentibus patebit. Haec,
inquam, diversitas tam nullis debet esse offendiculo, quam ducibus eandem
arcem expugnandam esse consentientibus nihil prorsus dissidii aut
obstaculi adfert, dum alius statuit ariete concutiendam, alius cuniculis
subruendam, alius scalis superandam, alius machinis dilacerandam; nam
in arce excindenda convenerunt, de via disputatur, non de summa rei,
neque iam culpandus est, qui non optimam, sed quae videbatur esse,
sententiam dixit. Offenderint priores nonnihil, tradidissemus ipsi meliora,
praesertim cum fateamur initio summam placuisse. Post tot
conatus omnes, si alius dicat Hebraeorum more istud pronomen "hoc"
demonstrare totam istam actionem, quae fiat in commemorationem traditi
corporis ac fusi sanguinis, quis iure hominem adcuset, cum et vos
audeatis dicere in hac oratione: "Hoc est Paesa" [2. Mose 12. 11] istud
pronomen "hoc" digitum in festivitatem intendere? Nos ergo, cum
vobis arbitris in summa conveniamus, certe superiores sumus iis, qui
neque in summa neque in argumentis conveniunt.
Deinde ad hunc modum loqueris, qum nostra, ut canis Aegyptius,
degustas et fugis: "Non descendat etiam Christus, qui ad dexteram
patris est, ac demittat se in ventrem cuiusvis sumentis." Sic
enim nos loquentes facis. Nae tu Heracliticum σκοτισμόν probe

--904--

didicisti, qum nostris narrandis tam obscuram brevitatem adcommodas.
Sic docent Tullius ac Fabius adversariorum causam, si quando
cogamur attingere, levius ac perfunctorie id facere. At ista tibi in hac
causa non decebat arte uti, qum in hoc argumento tres isti articuli fidei
periclitentur: "Ascendit ad coelos. Sedet ad dexteram dei patris omnipotentis.
Inde venturus est iudicare vivos et mortuos." Nam quod ad
primum adtinet, Christus sic ascendit ad coelos, ut omnes discipuli
viderint. Videntibus enim illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab
oculis eorum, abiensque benedixit illis, id est: salutavit ac valedixit, quae
omnia vere migrantium sunt [cf. Act. 1. 9 ff., Luc. 24. 51]. Id quod anteaquam
moreretur, nihil obscure praedixit: "Pauperes semper habetis vobiscum,
me autem non semper habebitis" [Matth. 26. 11]. Et post resurrectionem
sic Magdalenae mandat: "Vade ad fratres meos et dic eis:
ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum
vestrum" [Joh. 20. 17]. At quod ad divinam naturam adtinet, Christus
non potest non perpetuo esse praesens, cum dixerit: "Ecce ego vobiscum
sum usque ad consummationem saeculi" [Matth. 28. 20], neque
potest non aeternum esse apud patrem. Qum autem contra non possit
fieri, ut eum perpetuo habeamus, cum ipse dixerit: "Me autem non
semper habebitis" [Matth. 26. 11], relinquitur hoc de humana natura,
quod istam non semper habebimus. Ubi nunc in scriniis et ara Christus
est, qui negat se, quicquid est humanitus, apud nos mansurum?
Si autem panis iste corpus Christi esset, in tot locis esset, in quot
panis eucharistiae est. In coelis est Christi corpus, non in scriniis situ
abominaliter foetentibus. Nam apud nos esse sperandum non est, cum
se nobis negaverit corporaliter adfore.
Quae autem a quibusdam hic nimis temere obiiciuntur, divinis
oraculis obstant; audent enim quidam sic obstrepere: Christi corpus
simul in coelis est et est in pane. Qui sic habeant; ergo et divus
Petrus et Christophorus ille immanis et tota beatorum concio in

--905--

isto pane est. Ipse enim dixit: "Volo, pater, ut, ubi ego sum, et illi
sint mecum" [Joh. 17. 24], et: "Iterum accipiam vos ad me ipsum, ut,
ubi ego sum, et vos sitis" [Joh. 14. 3]. Si ergo Christus est corporaliter
in eucharistiae pane, erunt et isthic omnes indigetes. Ubicunque
enim Christus est, isthic et electi eius erunt; atque illud "ubi" de
humana solummodo natura potest intelligi, quod electi sint, ubi Christus
est. Non enim est creatura huius capax, quod sit, ubicunque deus
est. Sic enim et omnes electi ubique essent, omnia permearent, omnia
tenerent (id enim divina natura facit); quod, quam sit absurdum, declaratione
non eget. Constat ergo, quod Christus, quantum ad humanam
naturam adtinet, in coelis tantum est ad dexteram patris, ubi cum eo
laetantur, qui hic eum secuti sunt, quodque corporaliter in eucharistiae
pane non potest esse sine electis suis; hoc enim isthic esse oportet, ubi
ipse est. Sunt et alii, qui sic procurrunt: "Deo sunt omnia possibilia,
unde et ad dexteram sedere ab electisque conspici et eodem modo in
ara corporaliter adesse potest." Quibus ipsa veritas occurrit. Si ergo
simul ad dexteram patris est et in pane eucharistiae, simul erunt omnes
divi in coelis et in pane eucharistiae. Scimus deo omnia esse possibilia,
sed possibile non est, ut contra verbum suum faciat.
Unde haud circunspecte faciunt, qui nos vulgo traducunt: "Hi sunt,
qui manum domini abbreviant [cf. 4. Mose 11. 23] ac truncant", qum
nos eius omnipotentiam non possimus dexterius adserere, quam qum
docemus omnia sic habere, ut verbum eius praedicat, contra vero nihil
alienius ac diversius esse a divina natura, quam quod vel possit aliter
praecipere aut loqui, quam res habeat.
Qualis est Lucifer, qui dicebat: "Vos eritis sicut dii" [1. Mose 3. 5],
qum fierent nostrae quoque calamitatis autores? Ille mendax est [Joh.
8. 44], et tota gens eius, deus autem verax; omnipotentem enim veracem
simul esse oportet. Non enim omnipotentiae est contra verbum suum
facere, sed impotentiae. Quae autem de labiis dei procedunt, fieri
nequeunt irrita. Promisit autem se Christus ascensurum ad coelos
[Joh. 20. 17], ergo est in coelis, atque hi de ascensu sermones humanam
naturam respiciunt; nam quod ad divinam adtinet, semper erat in
coelo, nec ascensione secundum istam opus habebat. Praedixit iterum
Christus nos eum non perpetuo habituros [Matth. 26. 11]; ergo non
est apud nos, sed secundum humanam solummodo naturam. Is enim,
qui dicebat: "Iterum relinquo mundum et vado ad patrem" [Joh. 16. 28],
indubie secundum humanam naturam reliquit mundum atque, ut praedixit,

--906--

ad patrem abiit. An putamus Christum his verbis relinquendi
et abeundi temere usum esse, quae sola citra omnes alios locos adperta
firmaque satis essent ad negandum corpus Christi in eucharistiae pane?
Iam et alii quoque sunt, qui sic Chrysippeum acumen exserunt:
"Divina natura non potest loco circumscribi; ergo nec humana natura
Christi circumscribi potest. Deus enim et homo unus est Christus.
Ubicunque ergo deus est, ibi et corpus Christi esse potest." Vide, mi
Billicane, quibus haec omnia argumenta scripturis fulta sint!
Attamen sunt, qui eis nitantur, sed medius fidius parum circunspecte;
nam si humanam naturam Christi divinae coaequamus, iam
Marcionitis fenestram adperuimus Christum non vere fuisse hominem
adserentibus; si enim Christi corpus loco non definitur et circunscribitur,
vere corpus non est. Sed apage cum his latebris, quae nos tegere
nequeunt; naturasque duas in Christo non confundamus, quo perpetua
de eis concordia inter pios constet (non enim ignoras, quantum malorum
hinc nasceretur, si confunderemus), sinamusque filium hominis esse in
coelo divina natura, etiam cum in terris doceret, algeret, sitiret, esuriret,
tristis esset secundum hominem. Ac rursum sinamus eum, qui patris
thronum nunquam deseruerat quatenus deus est, ascendere ad patrem,
relinquere mundum, abire, non semper esse nobiscum quatenus homo
est, ne Scyllam declinantes in Charybdim impingamus. Nunquam
hoc dixerunt ulli theologorum recte colligi: Divina natura non potest
circunscribi, ergo humana Christi non potest circunscribi; id, quod
vel una Augustini sententia ostenditur, quae in decretis pontificiis
"De consecratione" distinctio 2. capite prima repetitur, ubi sic
legitur: [Corp. iur. can. c. 44, dist. 2 de consecratione] "Donec saeculum
finiatur, sursum est dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est
veritas domini. (Hic non arbitror te ignorare veritatem Augustino
Hebraeorum more accipi pro fide, qua ille gratiam, quemadmodum
promisit, impertit.) Corpus enim, in quo resurrexit, in uno loco esse
oportet, veritas autem eius ubique diffusa est." Vide, quas machinas
ex armamentario pontificis, si res postulet, educere possimus!

--907--

Sed nunc de isto articulo satis tibi factum spero, reliqua ipse iam
dudum tecum reputavisti, ut arbitror, quae passim in scripturis manifeste
probant Christum sic a nobis ad patrem ascendisse, ut isthic sit, ut:
"Vado vobis parare locum" [Joh. 14. 2] et: "Cum essem cum eis, ego
servabam eos" [Joh. 17. 12] et similes. Non enim Christi corpus
minus est circunscriptile quam nostrum aliquando erit; ipse enim est
primitiae ac praeitor resurrectionis dormientium [cf. 1. Cor. 15. 20].
Secundus autem articulus: "Sedet ad dexteram dei patris omnipotentis"
et tercius: "inde venturus est iudicare vivos et mortuos" non
minus in discrimen vocarentur quam primus, si Christi corpus in
eucharistiae pane adesset. Oportet enim Christi corpus ad dexteram
patris sedere, donec ad iudicium redeat. Quod David olim cecinit:
"Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum" [Ps. 110. 1], quo tam Christus ipse quam Paulus verba sua
retulit; ille, qum diceret coram Caiapha: "Veruntamen dico vobis,
posthac videbitis filium hominis sedentem a dextris potentiae dei et
venientem in nubibus coeli" [Matth. 26. 64]; iste, qum Corinthios de
resurrectione docet 1. Corinth. 15., ubi ait: "Oportet ipsum regnare,
donec ponat omnes inimicos sub pedes eius" [1. Cor. 15. 25]. Videmus
his testimoniis perspicue, nihil aliud operae Christi carni praescriptum
esse, quam ut sedeat ad dexteram dei, donec ad publicum tribunal,
disceptaturus cum omnibus gentibus, redeat. Cur ergo eum alibi quaerimus,
praesertim qum dicat "donec", quae vox ipsum dexterae dei
alligat usque ad praestitum diem sic, ut facile intelligamus nusquam
unquam alibi futurum esse quam ad dexteram dei, nisi quantum ad
tribunal satis erit, tum se rursus in perpetuum dexterae solium recepturum
esse? An Stephano invicto militi fidem derogamus, qui dixit:
"Video coelos adpertos et filium hominis sedentem a dextris virtutis
dei" [Act. 7. 56]? Iam et hoc quam inconcussum ac immotum sit,
quod Act. 1. duo angeli praecones ad hunc modum coram tota fidelium
concione promulgant: "Viri Galilaei, quid statis in coelum spectantes?
Ille ipse Iesus, qui adsumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum" [Act. 1. 11]. Quo ergo pacto
abiit? "Videntibus illis ac salutatis elevatus est, et nubes suscepit eum
ab oculis eorum" [Act. 1. 9]. Si ergo, Billicane mi, sic eum vidi in
panem descendere, ut discipuli viderunt ascendere, contumax ero, si

--908--

negem eum in illo coenitari; sin minus vidi hoc pacto in panem descendere,
audax ero, si adseram adesse, qui non potest nisi visibiliter
redire. Sicut enim fulgur ab oriente progreditur subitoque usque ad
occidentem portendit [cf. Matth. 24. 27], sic et Christi adventus a dextera
patris adeo conspicuus erit, ut nemo cogatur quaerere, ubi sit, nemo
debeat eum aut in penetralibus aut agro ostendere [cf. Matth. 24. 26]. Non
ignoro, quid quidam hic dicant: Ille adventus in panem eucharistiae est
alius. Tu ergo istum alium sacris quoque literis nobis exponito, nos
eum ignoramus hercle. Sed fortasse praestat operam non frustra insumere;
vereor enim citius Christum ad iudicium rediturum esse, quam
tu id efficias. Cum enim redibit, cum magna maiestate veniet, non
obscurus, non humilis, non invisibilis; comites erunt omnes angeli,
sedebitque super sedem maiestatis suae etc. Matt. 25. [cf. Matth.
25. 31ff.]. Quamdiu ergo eum non sic venisse videmus neque mundum
iudicare, cessemus, o male feriati, adesse dicere, quod nequit adesse.
Sed et miraculi novitatem (quam ad retundendum rudem istum
corporeumque verborum domini sensum plerique producunt) cum elevas,
parum aeque facis; non enim miracula in isto sacramento adnumeramus
in hoc, ut putemus fieri, sed ut discamus hic miraculorum nihil esse,
nos vero solo verborum strepitu tumultuari. Ubi enim unquam, quaeso,
miraculum fecit Christus, quod nemo sentiret, nemo experiretur? An
caeci, quibus lucem reddidit, sic videntes erant, ut nihil viderent? An
ipsi quidem videbant, sed aliis nihil quam caeci videbantur? An cum
inter initia conditionis mundi constare lucem iussit, ipsa sic obtemperavit,
ut esset qnidem, at non videretur? Non arbitror. Ac iterum ‎‏מנהוא‏‎
in eremo sic pluvit [cf. 2. Mose 16. 13ff.], ut non sentiretur? Unde
ergo illis nausea et fastidium? Sed non sic habent omnipotentis opera.
Caecis sic lucem induxit, ut ipsi cum universis viderent eam esse restitutam.
Lumen, quod rudi materiae adhibebat in exordio conditionis, tam
clarum erat, ut rerum omnium, quae producebantur, faciem proderet.
Panis, quo in eremo vescebantur, aliam speciem prae se ferebat, quam
gustus experiretur. Hoc erat miraculum; similis enim coriandro cum
esset ac velut grando albus, palato tamen collubitum saporem [2. Mose
16. 31], nervis, ossibus, compaginibus robur ac universo simul corpori
alimentum suppeditabat. Hic autem, cum nihil eiusmodi fiat, cur tam
impudentes sumus, ut per miraculum fieri dicamus, quod nemo videt,
sentit, experitur, quod neque Christus ipse prodidit neque apostoli?
Nonne vehementer Marcionissantes isto miraculo, omnibus miraculis

--909--

suspicionis notam adurimus? Nonne mens alioqui infirma sic secum
reputabit, quod Iudaeos perpetuo dicere audere audimus, ne et qui a
mortuis excitati sunt, per Christum non vere excitati sint; imo Christi
ipsius resurrectio in dubium ista miraculi assertione indubie saepenumero
vocata fuit. Panem et vinum esse panem et vinum sentimus,
neque ullus unquam sensus aliter expertus est; et nos omnium fidei
miraculum obtrudimus, ac ex verborum nostrorum praestigio miraculum
facimus? Scio, ut hic quiritentur insani quidam: "Proh deum fidem,
isti carnem et sensum revocant! Si sensu constaret res, quid fide esset
opus?" Quibus ego: Nos Christi corpus non aliter quam scriptura ipsa
facit, ad sensum revocamus, cum Thomas senserit [cf. Joh. 20. 24ff.]
et nos, veniens ad iudicium, clarissime visuri simus; sed per miraculum
hic edi adseverare (cuius miraculi mentio in scripturis poenitus nulla
invenitur) dicimus incircunspecte fieri, quod miracula non sunt hactenus
habita miracula, quae nemo unquam expertus est, cumque hic constanter
adseramus miraculum, fieri nequit, ut non omnium miraculorum
Christi fidem labefactemus.
Hos, Billicane, tam adpertos scripturae locos, si errare nolumus,
debemus, antequam ad verborum domini expositionem accedamus, ponderavisse
ac citra eorum cognitionem nihil pronunciare. Haec enim
nostro bono temerariae expositionis curriculo non aliter obstant, quam
angelus mulae Bileam districto gladio pertinacem cursum impediret
[cf. 4. Mose 22. 21 ff.].
Non enim undique pium est, quod quidam monent, verba ista
domini: "Caro non prodest quicquam" [Joh. 6. 63] potius exponi per
ista debere: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26], quam contra haec
per illa. Si enim per: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26] "Caro
non prodest quicquam" [Joh. 6. 63] exponas, ante omnia cogeris carnem
dicere multo plurimum, si edatur, prodesse; qua quae maior vis potest
his verbis fieri? In contrarium enim sensum non accepta, sed captiva
ducta erunt, ut hoc vel simile eis extorqueatur: Caro Christi manducata
plurimum prodest. Vide, quo imprudentes nonnunquam eamus,
dum nostro errori praesidia undecunque contrahimus? Quod si quidam
in isto errore invitis, quod dicitur, canibus perstare contendunt, iam

--910--

nos illorum pertinacia decet nihil moveri, cum iam dudum debellatum
sit Christum his verbis a corporea carne comedenda deterruisse; neque
solum id incommodi, quod verbis dominicis vis fieret, sequeretur, sed
iam omnium errorum, impossibilium et absurdorum in hac causa, universa
cohors simul irrumperet. Iam confunderentur naturae in Christo,
cum tribueremus eius corpori, simul esse ad dexteram et infinitis locis,
non aliter quam divinae naturae. Iam sequeretur, eum visibilem adesse
in sacramento oportere; sic enim adesse deceret, ut in coena adfuit et
angeli promiserunt eum esse rediturum, sicut visum est. Quem errorem
item gravior alius sequeretur, nempe ut (sicut est audacia) quisque
diceret se videre ac sentire, quod nemo sensit aut vidit unquam. Iam
his verbis: "Me autem non semper habebitis" [Matth. 26. 11] et: "Iterum
relinquo mundum et vado ad patrem" [Joh. 16. 28] et similibus sic
omne ingenium esset ademptum et sensus, ut reiecticia fieri oporteret
ac sola inter omnia verba domini esse incommoda, inepta, inutilia, falsa;
non enim possent de divina natura intelligi, quae fide et gratia nobiscum
est usque ad saeculi consummationem [cf. Matth. 28. 20]; non de
humana, quae perpetuo in isto pane esset nobiscum. Sed procul hinc
εἰς κυνοσαργές cum his monstris errorum! Contra vero una ista scutica:
"Caro non prodest quicquam" [Joh. 6. 63], simul haec verba: "Hoc
est corpus meum" [Matth. 26. 26] recte dirigamus et errores omnes propellamus.
Habent enim et divina verba ordinem suum, quem si negligas,
currum bubus praeficies.
Cum itaque tam planis tamque manifestis cum Christi verbis,
tum irrefragabilibus fidei Christianae articulis doceamur corpoream
Christi carnem edi nulla ratione posse, quid, oro, causae est, cur tantopere
in expositione horum verborum tam violenta perstemus, praesertim
cum vel manibus veritatem ipsam comprehendamus ac crassam duramque
expositionem istam ex nostra caecitate proficisci intelligamus, quae
ad schematismos sive locutiones Hebraeorum haud aliter quam ad
solem noctua et ingenerosus aquilae pullus connivet et hallucinatur?

--911--

Quin et tacita verborum facies ubique hoc prae se fert, quod cupiant
in hunc sensum accipi et exponi, ut panis et vinum significatio aut
repraesentatio sint corporis et sanguinis, non ipse panis et sanguis; quod
hisce signis tanquam amicabili nutu indicare gestiunt: "Hoc facite in
meam commemorationem" [Luc. 22. 19] et: "Mortem domini annunciate,
donec veniat" [1. Cor. 11. 26]. Unde necessarium non esset tropi genus
explicare; satis enim iam notum est hunc esse sensum, quod panis et
vinum symbola sint ac signa carnis et sanguinis, quae nunc in dextera
dei sedent. Sententiam enim rectam atque veram cum teneamus, non
debent verba putari aliud posse, quam quod veritati concordet. Sed ipsi
caecitatem nostram debemus et agnoscere et arguere, quae per ignorantiam
verborum veritatem ipsam labefactare adgredi fuit ausa, quemadmodum
Augustinus, ut paulo ante diximus, graviter prodidit. Est
enim non modo in sacris literis, sed in omni lege, oratione, ritu, praecepto,
edicto, mandato perpetua lex ista, ut mens ac sententia verborum
debeant vim ac ingenium ostendere ac moderari, non contra rudis ac
pulla verborum vis sententiam turbare; quod cum infinitis utriusque
scripturae tum sacrae tum prophanae exemplis probari possit, tum vel
uno isto dilucidum fit. Iubet Christus, ut, si pes nos offendat, rescindatur
[cf. Matth. 18. 8]; hic si mentem Christi velis ex verborum
praescripto metiri, non modo mancos aut mutilos, sed truncos omnes
homines feceris, etiam si pedum numero polypodas et echinos superaremus.
Cum autem contra mentem Christi tenes, qua his sermonibus
praecipit eum de corpore suo, quod est ecclesia, abscindi, qui contagione
sua omnes, ceu cancer, nisi arceretur, vitiaret [cf. 2. Tim. 2. 17], iam
vides non tuum, quo niteris, pedem rescindendum esse, sed eum fratrem,
qui tametsi officio usuique nostro tam est intentus ac fidus, ut est pes
pedi. Sic et hoc loco, qui fit, ut sententia recte intellecta ad verborum
rusticam vim convertamur, qua veritatem aut infirmemus aut in mendacium
vertamus? Quid hoc praeposterius dici poterit? Moderatur sensus
perspicuus verba minus perspicua, non verba sententiam; alioqui nihil
solidum aut sanctum nobis fit in omni vita reliquum. Non enim quotidiani
sermones sancti ac tuti erunt ab impetitione. Sic semper est in
verbis; quod si urgeas, possis menti ac sententiae dicentis obstrepere.
Attamen cum semel coeperimus ostendere etiam verborum vim a
nobis stare (id autem propter eos potissimum, qui pia quadam verecundia

--912--

semper metuunt, ne sacrosanctis domini verbis praeter dignitatem
aliquid eveniat, si paulo virilius ac robustius tractentur, in quorum
numero te quoque ponimus), visum est extra calumniae aleam futurum,
si rursus ad elementa literae convertamur, maxime, qum tu adeo constanter
ad ea nos revoces dicasque tametsi diversa, sed in diversis locis;
priore tamen, omnem disputationem hanc esse grammaticam, quod nos
de verbis admittimus, non de re. Nam ista non nititur his verbis:
"Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26], sed his veluti legibus: "Caro
non prodest quicquam" [Joh. 6. 63]; "Sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum" [Matth. 22. 44]; "Hoc facite in
meam commemorationem" [Luc. 22. 19]; "Quotiescunque manducabitis
panem istum et calicem bibetis, mortem domini annunciabitis, donec
veniat" [1. Cor. 11. 26]; "Unus panis, unum corpus universa concio
sumus; omnes enim de uno pane et de uno calice participamus"
[1. Cor. 10. 17]. Altero vero loco dicis spiritum sanctum nullam
sibi grammaticam finxisse, sed verbis e nostra consuetudine usum esse.
Convertimur igitur ad paupertina ista elementa te impulsore, non eo
animo, ut eis spiritui sancto habenas aut lupata velimus iniicere, sed
ut, posteaquam veram sententiam ex illius arcanis hausimus, liquido
declaremus verba coenae, quae tam inciviliter alio trahuntur, aeque cum
sancto spiritu concordent, ac cithara David exterior concordabat cum
interioribus animi chordis, qum arcam domini induceret; quas ita
spiritus sanctus pulsabat, ut simul regis simul reginae ac totius imperii
oblitus, cantor et psaltes, sancta lascivia secundum illius tum modum
ac mensuram, tum arses et theses saltaret [cf. 2. Sam. 6. 14ff.]. Convertimur
autem ea lege, ut videri nolimus nostram sententiam his elementis
fulsisse - id enim nefas -, sed sicut dictum iam est, ut elementa
quoque demonstremus cum sententia concordare. Res enim sic constat

--913--

ac firma est, ut, etsi universus orbis elementorum, hoc est: literae, expositionem
respuat, ipsa tamen immota maneat.
Negas igitur primum in verbo "est" tropum inveniri posse - nam
alia mittimus, ubi nos cornicum oculos configere voluisse insimulas ac
Tertulliano videri prudentiores -, sed quam id candide facias, nos
candide praeteribimus, quod grammatici hoc vetent. Equidem hanc
eorum legem aut ignoro, aut inficior. Ignoro: commode enim dicimus
in statuam sive Coclitis: Hic est Horatius Cocles, sive in chlamydatam
Syllae: Hic est chlamydatus Sylla. In quibus orationibus
nihil refert, tropum in verbo an in praedicato statuas; de quo paulo
post. Inficior: quoniam si senatus populusque grammaticorum, tam
Graecorum quam Latinorum, legem sanxisset: In verbo substantivo
nullus tropum investigato!, municipia tamen Hebraeorum eam legem
nondum acceperunt nec iure cogi possunt, nec sperandum est unquam
accepturos esse, quod eis tantopere sit incommodaturum, non propter
verba substantiva, quibus illi parcius utuntur, sed propter eos sermones,
qui a nobis per substantiva exponuntur, quorum ingens apud eos vis
est. Non possunt ergo nostrorum vel leges vel plebiscita Hebraeis
praeiudicare, quo minus illis liceat essentialibus praedicationibus more
troporum uti. Quanquam non prorsus e troporum usu eiicis substantiva;
sic enim excipis: "Tropus substantivo verbo non detur, nisi ob innovatam
translatamque significationem adiuncti." Hic tropum facile in
verbo substantivo tua concessione adseram, in hunc modum: Cum dixit
Christus: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26], quaero, an hic
"est" accipiatur substantive, an non? Si etiam, iam panis est corpus
Christi errantque omnes, qui adserunt panem non transire in corpus
Christi, et pontificii rectissime sentiunt, cum perhibent corpus Christi
sensualiter scortatorum sacerdotum volvi manibus, tractari et aeque sensualiter
dentibus nostris commoli; quo quid est absurdius? Si non

--914--

accipitur substantive, vicimus. Nunc alia quoque via adgrediar: Cum
dico: "Panis est corpus", ibi negari non potest, quin corpus non accipiatur
novo modo, quemadmodum tu multis probas; neque panis ergo
tropus est in praedicatore verbo, aut enim tropicam esse orationem
oportet, aut corporeum Christum dentibus nostris discerpi ac sentiri.
Vide, ut per ἀντιστρέφοντα tua commode possemus convellere, si luberet.
Sed missa faciamus ista!
Non ignoras, ut arbitror, haec dialectica: Nulla verba vehementius
certiusque praedicare quam substantiva, et omnem propositionem obscuram
in paucissima, sed clarissima debere redigi; peccatum enim esse,
si pluribus quid faciam, quod paucioribus fieri potuisset. Cum ergo
dico: "Christus est vitis" [Joh. 15. 5], iam praedicans verbum "est"
enunciat de Christo, quod sit vitis. Ibi accedo lusciosus Zuinglius
ac pervestigo, quid hic incommodi sit, quod vitis non possit de Christo
praedicari, et deprehendo verbum "est" novo modo accipi oportere pro:
"similis est" καταχρηστικῶς, quod is essendi modus non sit genuinus,
ut sit sensus: Christus similis est viti. At ubi venit Billicanus, qui
acutum cernit, videt in praedicato esse, quo infractam praedicatoris verbi
vim temperet, et dicit: Tropus est in hac voce vitis, quae perinde valet,
ac si dicas: similis viti; et est sensus: Christus est similis viti. Vide
obiter, mi Billicane, haec est Helena, pro qua digladiamur!
Zuinglius dicit: "Christus similis est viti", et Billicanus: "Christus
est similis viti", ille per catachresin, iste per metaphoram. Sed,
ut ad rem redeam, utque tibi non videaris causa esse superior: istud
quoque hic notato, quod, etiamsi frequens mos est, ut in huiusmodi
propositionibus tropum aut in ὑποκειμένῳ, hoc est: subiecto, aut in
κατηγορουμένῳ, id est: praedicato explicemus, totum tamen fieri, ut
constans verbi vis immutetur; duobus enim extremis, subiecto et praedicato,
cum aliquid additur vel adimitur, solius praedicatoris verbi causa
istud fit; id, quod tu quoque fateri cogeris, cum substantivis tropum
concedis, sed dum adiuncti significatio mutata est aut translata; ergo
omnis vis translati adiuncti huc tendit, te quoque iudice, ut nativum

--915--

verbi ingenium restinguatur, quo palam fit nullibi rectius tropum explicari
quam in verbo. Cum ergo dicimus: "Christus est vitis" et
praedicatum secamus aut mutamus in "similis viti", solius verbi "est"
causa facimus, quod vitem de Christo praedicabat, quod tamen ratione
nulla fieri potest, ut Christus sit vitis. Opus est ergo, ut verbi vis
mutetur aut in aliud derivetur. Dicimus igitur: Christus similis est
viti, ubi "similis" proxime imminet verbo "est", quo vim eius vehementem
temperet; aut: Christus est similis viti, ubi "similis", praedicati
provinciam subiens, vehementem verbi vim in se excipit; in vitem
enim tendere nequibat neque eam vere de Christo praedicare. Sumus
ergo nos causa longe potiores, cum tropum in ea voce explicamus, ad
quam tua quoque explicatio adtinet, etiamsi in alia propositionis parte
id facias. Tractemus ergo aliquam propositionem, quae ad propositum
nostrum est commodior: "Ager est mundus" [Matth. 13. 38] secundum
vos non potest commodius exponi, quam: "Ager est exemplum mundi"
vel: "Ager est similitudo mundi". Ibi nos alteram legem secuti dicimus:
"Ager significat mundum"; sic enim et brevius et clarius enunciamus.
Vides nunc, mi Billicane, cur neque Oecolampadius noster
sit offensus, cum videret nos dicere: "Panis significat aut repraesentat
corpus" vel: "Panis symbolum aut signum est corporis", neque nos
offensi simus, cum ipse diceret cum Tertulliano quoque nostro:
"Panis est figura, hoc est: signum aut repraesentatio corporis." Sive
enim in praedicatore verbo tropum explices sive in praedicato, parvi
refert; utrunque enim fit, ut praedicantis verbi vis aut mitigetur, ne
id de subiecto praedicet, quod ferri non possit, aut in id vis eius dirigatur,
quod de subiecto queat praedicari; ut, cum illi dicunt: "Panis est
figura sive signum corporis", ibi signum vel figura vim verbi de integro
excipit, ut nihil queat incommodi parere.
Istud quoque tibi imposuit, quod ignoravisti non protinus translatum
esse vocabulum aut orationem, cum dicimus in ea tropum subesse.
Cum enim dico: "Hic est Cocles", ista mihi oratio clara est et
adperta. "Hic" enim demonstrat mihi rem praesentem, videlicet statuam,
et "Cocles" non est translata vox, sed verum Coclitem mihi
significat, qui olim hostem tantopere moratus est, donec a tergo eius
pons incideretur ac sese deinde in Tyberim deiectum suis incolumem
reddidit. Sed ista vox "est", quae vehementissime praedicat, novam

--916--

vim apud me induit; ponitur enim pro: "imago est", aut "figura est",
aut "signum est", ut sit sensus: "Haec statua imago est Coclitis."
Vides iam, ut tam "hic" quam "Cocles" in superiore propositione
nihil minus quam translata sunt? Qui autem non sic intelligit "est",
dicit: "Haec statua non est Cocles; aes enim aut saxum heros esse
nequit." Iam si dicas tropicam esse orationem et tropum in Coclite
explices, nihilo plus est translatum vocabulum Coclitis quam prius,
sed perpetuo ponitur pro Coclite, etiam si dicas pro Coclite "statua
Coclitis, haec est statua Coclitis". Vides, ut utrobique Cocles non
est translatus, sed nativam significationem servat, etiam postquam ignaro
dixisti tropicam esse orationem. Adpellabant autem olim dialectici,
dum nos apud eos mereremus, huiusmodi propositiones praegnantes.
Hac, ut reor, causa, quod sicut foemina praegnans una videretur, in
utero tamen ferret simile quiddam, quod ad propagationem generis
aliquando faceret, sic tales propositiones tam foecundae essent, ut vel
alium sensum praedicantis verbi continerent quam palam videretur, vel
quod extrema tam densa essent, ut duo ex eis facere secando liceret.
Et inter praegnantes, si recte memini, semper primam producebant
istam: "Christus est petra", et secundam: "Christus est vitis", quas
vel ad hunc modum exponebant: "Christus significatur per petram";
"Christus similis est petrae"; "Christus significatur per vitem";
"Christus similis est viti"; in qua expositione ipsum verbum "est"
inciditur vel ad hunc modum: "Christus est similis petrae"; "Christus
est similis viti"; in qua expositione praedicatum inciditur. At in
his omnibus expositionibus servatur tam extremorum quam sententiae
ingenium, sed istud ingenium, quod veritas dictat. Est et alius canon
dialecticis: voces eandem significantiam, si naturaliter accipiantur, servare,
sive in recto sive in obliquo ponantur, sed non eodem modo.
Cum ergo dicimus: "Christus est vitis" et: "Christus est similis
viti", utrobique vitis accipitur naturaliter; sed qum nos troporum rudes
sumus verbisque rusticis haeremus, non capimus, quod Christus sit vitis.
Qua, quaeso, ratione? Ea nimirum, quod et Christum et vitem naturaliter
accipimus; at quanto id constantius facimus, tanto minus constat
praedicatio. Quanto enim magis naturalem vitem intelligimus, tanto minus
recipi potest, Christum esse viteum fruticem. Attamen naturaliter
accipi oportet, quia rudes troporum nolunt aliter intelligere quam dicitur.
Sic ergo fit, ut vocibus in naturali significatione missis medicamenta

--917--

praedicanti verbo adhibeamus, sive vim eius cohibendo, sive in
alia praedicata excurrere permittendo; ut, cum hostem aut tenemus, ne
nocere possit, aut nos ipsos sic tuemur ac tegimus, ut nequicquam ab
illo petamur. Vides, ut omnia huc tendant, quod oportunius sit condimentum
ipsi verbo adhibere, quam praedicato gratia verbi; nos tamen
nihil morari, si nostra in hac parte sententia dialecticis non placeat, sed
placeat tropum in praedicato expedire, modo in sententiae summa conveniamus!
Tentemus nunc Christi verba expedire: "Accepit Iesus panem" etc.
"Accipite et comedite; hoc est corpus meum" [1. Cor. 11. 24]. Ibi tam
"hoc" quam "corpus" naturaliter accipiuntur. Sive enim isto pronomine
"hoc" panem demonstres, sive festivitatem, nihil movebimus. Corpus
autem adcipitur naturaliter, nempe pro eo Christi corpore, quod pro
nobis passum est; ipse enim addidit: "quod pro vobis frangitur"
[1. Cor. 11. 24]. Quoniam autem corpus eius vere, naturaliter ac sensualiter
est pro nobis passum, nos vero non sic edimus naturaliter et sensualiter,
iam re ipsa constat verba ista Christi praegnantia esse ac tropum
in se habere. Nos tropum sic expedimus: "Hic panis symbolum
est corporis mei, quod pro vobis traditur", aut: "Hic panis repraesentat,
signat, figurat, significat corpus meum, quod pro vobis traditur." Nunc
indubie vides nos ista causa perpetuo in καταχρήσει verbi substantivi
constitisse, quod nonnihil vividius ac penitius visum est eam vocem
recte tractare, ex qua sola cum veritas, si recte, tum error, si minus
intelligamus, pendere videtur. Oecolampadius et Tertullianus grammaticorum
legibus sic servierunt, ut tamen viderent verbi substantivi
vim immutari, etiamsi in praedicato tropum expedirent. Per metonymiam
ergo a praedicato rem adgrediuntur: "Hic panis est figura corporis
mei, quod pro vobis traditur." Vides hic "corpus" metonymicos pro
"figura", hoc est: symbolo vel signo corporis accipi? Eo, quod huius
corporis, hoc est: mortis commemorationis institutor panem istum sic
adpellaverit sic καταχρηστικῶς, quod institutor aliam vocem unam non
haberet, qua corporis symbolum vocaret; unde corpus vocavit. Ubi tu
quoque visus es non clare videre ingenium huius vocis Tertullianicae
"figura", quam ipse pro signo, symbolo, significatione ac repraesentatione
accipit; ut apud eum, cum alibi, tum clarissime libro adversus Marcionem
primo patet, ubi sic ait: "Nec panem (reprobavit scilicet), quo

--918--

ipsum corpus suum repraesentat." Hic manifeste potuisses deprehendere,
quid vocaverit figuram corporis, nempe panem, quod is in gratiarum
actione figuraret, significaret aut repraesentaret verum Christi
corpus, quod pro nobis est traditum. Quomodo Augustinus quoque
in "Praefatione tercii Psalmi" loquitur, ad hunc modum disserens:
"Iudam quoque adhibuit ad convivium, in quo corporis et sanguinis
sui figuram discipulis commendavit." Quibus omnibus speramus,
Billicane, perspicuum tibi fieri, quod, etsi ad languida ista philosophiae
elementa convertaris, tamen causa esse [!] longe inferiorem, nec
inter Tertullianum ac Oecolampadium et Honium Batavum ac
Zuinglium quicquam esse dissidii, sed causae vehementer suffragari,
quod tropus utroque modo, tam in verbo, quam in praedicato, adde
etiam in subiecto, si prolixitatem vitare nollemus, tam commode potest
expediri, cum vos, qui diversa sentitis, nihil quam obstinationem: "Sic
volumus, sic iubemus" habeatis, obstantibus ac reclamantibus tot adpertissimis
scripturis, fidei articulis, sensu communi, imo Christo ipso,
apostolis ac priscis omnibus renitentibus.
Quod autem tam multis agis, ut probes Hebraeis in locis a nobis
adductis non esse verbum "est", usque adeo infirmum, imo nihilum

--919--

est, ut silentio ferme praeteriissem, nisi viderem, nonnihil utilitatis ad
lectorem esse rediturum, si brevibus et hanc latebram perlustremus.
Verum est itaque Hebraeis nusquam in dictis orationibus: "Septem
boves crassae sunt septem anni" [1. Mos. 41. 26] etc., et: "Hoc est ‎‏פסח‏‎"
[2. Mos. 12. 11] esse verbum "est". Causa huius est, quia Hebraeus
sermo non est Latinus; nam si Hebraeus esset Latinus, indubie
esset in his locis verbum "est" aut "sunt"; vel si Latinus esset Hebraeus,
nusquam esset "est". Qur ista suffugia quaerimus? Vincas,
nusquam esse verbum "est" aut "sunt" in praedictis orationibus, quid,
quaeso, inde reportabis? Dicam: Ergo neque in Christi verbis erit
"est". Non enim inficiari potestis Christum neque Graece neque
Latine locutum esse; quod tam multis scripturae locis patet, in quibus
tum apostoli, tum euangelistae primum verba eius syllabatim adnumerant
ac mox interpretantur Hebraicas voces. Quod et Lucas
imitari voluisse in verbis poculi recitandis videri potest, in quibus "est"
obmissum est [Luc. 22. 20]. At si viceris, iam superatis omnibus eritis
superatiores. Omittemus enim "est" in verbis dominicis, ac sic dicemus:
"Hoc corpus meum" vel: "Corpus meum hoc"; ex qua nunc materie
carnem excitabitis? Non ex pane, nam non permittemus licere dicere:
"Panis est corpus", cum Hebraismus secundum te abhorreat. Si vero

--920--

res ipsa vos cogat fateri, hanc orationem: "Corpus meum hoc" perinde
valere atque: "Hoc est corpus meum", quid est, de quo nobis tanta
controversia nasci debeat, cum sermones isti et similes Hebraeorum:
"‎‏פסח‏‎ hoc" [2. Mose 12. 11] et: "Septem spicae plenae, septem anni uberes"
[1. Mose 41. 26] ipsi apud nos aeque polleant atque istae ac similes:
"Hoc est ‎‏פסח‏‎", "Septem spicae plenae sunt septem anni uberes"? Nec
est cur fingamus Christum his vocibus ‎‏יש‏‎ et ‎‏הוי‏‎ usum esse, cum videamus
spiritum sanctum voces suas agnoscere ac in perpetuo quodam usu
habere. Indubitatum ergo est, Christum his verbis in institutione
huius sacramenti usum esse, quibus olim erat usus in constitutione commemorationis
facti veteris. Contrarium enim, quoniam scripturis probari
non potest, eadem ratione reiiceretur, qua esset adductum. Qur
ergo tantopere laboras in adducendis exemplis, ubi etiam apud LXX
absit "est", cum in his locis, ubi deest, vel ex idiotismo, vel κατ'
ἔλλειψιν cum primis in sententiae intellectu adsit. Hoc "Nunc os
ex ossibus meis" [1. Mose 2. 23] per idiotismum Hebraicum reticet
"est"; at nulla vox tam necessaria est ad intellectum sententiae, quam
"est", eodem modo, ubi per eclipsim abest. Idiotismum autem voco,
cum demonstrativa accipiuntur vice verborum substantivorum; ἔλλειψιν,
eclipsim, ubi nec demonstrativum nec verbum substantivum adest, ut
Exod. 9.: "Dominus iustus; ego autem et populus meus impii"
[2. Mose 9. 27]. Ibi desunt tam "est" quam "sumus", sed in mente
inter prima praesto sunt.
Deinde nos non adduximus posteriorem locum Exodi 12.: "Victima
pascatis haec domino" [2. Mose 12. 27], quo tropus explicatur, sed
priorem: "‎‏פסח‏‎ hoc est domini" [2. Mose 12. 11], ubi sic diceret
Latinus: "Hoc est paesa domini", sicut et hic dicit: "Hoc est corpus
meum" [Matth. 26. 26]; ubi irrefragibile est cum Hebraeis suum ‎‏הוא‏‎,
tum Graecis et Latinis "est" significative aut repraesentative accipi:
"Hic est transitus" [2. Mose 12. 11] id est: ut Moses ipse habet
posteriore loco, quem tu nos adduxisse putavisti: "Haec victima est
transitus domini", qum tamen ne primus quidem agnus esset transitus,

--921--

sed symbolum transitus ac tessera; sic cum hic dicit (ut secundum
Hebraicum ma kef transferamus): "Victima praeteritionis domini haec
est." At cum agnus iste symbolicus caederetur, nonne hoc fiebat in
commemorationem eius, quod olim ac semel factum erat? Ergo significative
accipitur, sive "est" sive "hu"; repraesentabat enim haec agni
mactatio praeteritionem antiquam.
Hoc quoque lepidum est, quod negas in hac oratione septem boves
septem anni ipsae, vel septem anni sunt, significative locutum esse
Iosephum [cf. 1. Mose 41. 26], permittis tamen tropum ex dictione
"boves" erui, vel ipso Iosepho interprete, qui ubi obscurum sermonem
suum explicat, sic dicit: "Ecce septem anni venient fertilitatis magnae in
universa terra Aegypti" [1. Mose 41. 29]. Quid? Hic primum boves in
annos conversi [!] sunt? Quo ruis? An non post principia dixerat: "Septem
boves sunt septem anni" [1. Mose 41. 26]? Qur ergo tu dicis hic
primum adperiri, quid bubus voluerit somnium? De hoc erat quaestio,
qur ex bubus annos faceret isto verbo "sunt", cum diceret: "Septem
boves sunt septem anni" [1. Mose 41. 26]. Et Ioseph ipse, quid isto
verbo voluerit, postmodum exponit, cum dicit: "Ecce septem anni
venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti" [1. Mose 41. 29].
Qur non vides hic "venient"? Si ergo venturi erant anni ex somnii
praedictione, iam huc clarius fit septem boves portendisse vel significasse
septem annos. Quod Iosephus ille, qui antiquitatum historiam scripsit
2. libro cap. 3. testatur, cum sic ait: "Visio quidem ista, rex, licet duabus
formis adparuit, unum terminum tamen eundemque significat
futurorum. Quod enim boves vidisti, animal in aratri labore fortissimum,

--922--

a peioribus devoratas, et spicas a minoribus fuisse consumptas,
famen et sterilitatem Aegypto totidem annis praenuntiat." Miror,
Billicane, an ista dormiens an vigilans scripseris! Si dormiens aut
oscitans fortasse, debetur venia, qum et ille immensus Iliados autor
dicatur nonnunquam dormire; si vigilans, non debemus, mi frater, in
sacris literis ad hunc modum καπηλεύειν.
Nunc te spero clarissime videre, quod, etiamsi tam Graecis quam
Latinis substantiva verba tropum respuerent, Hebraeorum tamen
demonstrativa, quibus isti substantivorum vice utuntur, creberrime esse
tropica. Nam et tua disputatio, qua laboras Hebraeis non esse substantiva
in dictis locis, et tua opinio, qua negas substantiva troporum
esse capacia, fidelissime pro nobis utrunque facit; si enim substantiva
tropum non recipiunt, iam in ipso tempore, quod rerum omnium primum
comicus esse putat, adseverasti substantiva Hebraeis non esse;
facilius ergo tropum in aliis dictionibus investigabimus te duce, sed
absint strophae. "Hoc est paesa" [2. Mose 12. 11], "Septem boves sunt
septem anni" [1. Mose 41. 26], "Semen est verbum dei", "Ager est
mundus" [Matth. 13. 38], "Messores sunt angeli" [Matth. 13. 39]: omnia
haec et similia tropum non modo resipiunt, sed ita in verbo "est", invitis
grammaticis Graecis et Latinis, habent, ut nemo possit diversum
adserere; ubique enim tam subiectum quam praedicatum naturaliter
accipiuntur, et solum verbum "est" adpertissime καταχρηστικῶς
novam significationem secum adfert, cuius non habemus aliud unum
verbum. Cum autem tu mavis in subiecto aut praedicato tropum adperire,
nihil moror, quod fortasse Latini erunt nobis hac ratione placabiliores
et amiciores, si morem suae linguae probe servaverimus, neque
id novum est, nomina alicuius linguae in altera verbis reddere ac contra
verba nominibus; modo conatus omnis huc tendat, ut verbi substantivi

--923--

crassa primigeniaque vis frangatur ac significative accipiatur aut symbolice.
Qum autem (non dicam, quod Christo isthic ἐπίθετον ex contrario
addis) iniquos Matthaeum et Marcum futuros fuisse putas,
quod rem nulla ratione dissimulandam non pluribus explicuerint verbis,
siquidem deberet ad hunc modum intelligi, quo nos intelligimus, an tu
hic non uteris coniectura, illaque frigidissima? Non enim erant discipulis
obscura, quae nobis videntur. Quotannis enim audierant in feriis
agni μνημοσύνην: "‎‏פסח‏‎ hoc est domini" [2. Mose 12. 11] sensumque
verborum intellexerant, agnum videlicet non esse praeteritionem, sed
praeteritionis symbolum. Lege 13. caput Exodi! Sic et isto tempore,
quo Christus beneficii sui commemorationem constituebat, non sic poti
erant, ut vetera non repeterent, quae Christus paulo ante in hunc
usum refricuerat, cum diceret: "Desiderio desideravi hoc paesa manducare
vobiscum" [Luc. 22. 15], ut in locum veteris facti ac typici ostenderet
se novi ac veri commemorationem aeternam constituere. Vetera
igitur cum illis praesentissime haererent nihilque melius nossent quam
suam linguam, non fuit illis opus multa verborum pompa. Quin ut
ubique videas cum coniecturas tuas, tum argumenta iacere, hic quoque
in te ἀντιστρέψομαι, sic: Si Christus hoc istis verbis voluisset, quod
vos adversis ventis contenditis, iam opus fuisset pluribus, nempe talibus
aut similibus. Nolite, inquam, admirari hoc: "Hoc, hoc corpus modo
ineffabili comedetis, panem dentibus commolietis, sed panis iste erit
corpus meum, quod nec sentietis nec experiemini." Vides, quid hoc
sit, aliis vetare, quod tu simul committas? Negas te coniecturas auditurum;
at ubicunque licet eis gnaviter non uteris, sed niteris.
Hoc quoque praetereundum non est, quod quanquam inter initia
mones, totam hanc disputationem esse grammaticam, ac paulo post

--924--

(vereor, tui oblitus) dicis spiritum sanctum nullam sibi finxisse grammaticen,
ante calcem tamen epistolae iterum ad philosophiae conversus
elementa dialectica omnia metiri conaris; ubi sic laberis, sic hallucinaris,
sic totus coecutis, ut nullius me rei sic tui causa pigeat atque
eius, quam mox dicturus sum. Dialecticis enim qum uti volebas, qur
non melius experiebare? Si ignorabas, qur alienae officinae armamenta
attingis? Non sumus ex hoc hominum genere, quod nihil ignoscere,
quod ad nulla connivere didicit, quod vel haec nostra responsio abunde
testatur, in qua sic amice amanterque tecum agimus, ut iratissimos inimicos
non dubitemus iure nos adcusare non posse. Attamen rursus ferri
nequit, cum verborum praestigiis nebula simplicium oculis obtenditur,
ut ad veritatem oculos adtollere nequeant. Tacuissem ipse perquam
libenter hunc lapsum, si tacere possent hi, qui ad loquendum cum sint
imperitissimi, ad tacendum tamen sunt impotentissimi, qui mox, ut
hanc oscitantiam tuam non attigissemus, in medium prosilirent, dissolutaque
esse negarent, quae maxime valerent. Est autem id, de quo
tam multa. Cum adversum Tertullianum et Oecolampadium tam
vehementer dimicas, corpus et sanguinem non posse pro figura corporis
et sanguinis accipi, sequatur enim in verbis dominicis: "quod pro vobis
traditur" [Matth. 26. 26] et: "qui vobis funditur" [Luc. 22. 20]; nunc
autem figura non sit pro nobis nec tradita nec fusa, nec enim possit,
cum quod figura non possit esse nisi rei; vere ergo oporteat Christum
esse occisum, tum quod hac ratione periculum esset, ne Marcionis
sententiae calculum adderemus. Haec fere summa est tuorum, in quibus

--925--

tot sunt hallucinationes quot verba. Ignosce, si te paulo incivilius tractavero,
nec tamen animus est pro dignitate id faciendi. Primum, uteris
voce "translaticii" pro "translato" vel "translatione", quo modo Latini
non utuntur, sed paulo aliter; quamvis hoc minutum est. Plinium
legito! Deinde sic contendis: Si in his verbis: "Hoc poculum est
sanguis" [Luc. 22. 20] sanguis translaticius est, ut accipiatur pro "figura
sanguinis", necessario sequitur translaticium sive figuratum sanguinem
pro nobis esse fusum; quo quid magis impium dici posset? Cognosce
ergo ante omnia sanguinem, quemadmodum supra quoque diximus, non
esse translatum. Non enim sequitur: In hac dictione est tropus, ergo
est translata, sed sic sequeretur: Haec dictio est translata, ergo est in
ea tropus; nam non omnis tropus est translatio, quia non omnis tropus
est metaphora, quae proprie dicitur translatio. Haec enim potissima
causa est, cur digladiemur, quod sanguis naturaliter accipitur. Hoc
enim cum fit, iam redditur disparata propositio, cum scilicet sanguis
ille verus non potest de poculo, quod bibimus, praedicari. Postremo,
cum sic dicunt Tertullianus et Oecolampadius: "Hoc poculum est
figura sanguinis, et hic panis est figura corporis", ibi tu putas figuram
de corpore et sanguine praedicari, quo nihil minus est, imo adhuc ignoras,
quid sit subiectum in ista propositione: "Panis est corpus"; sic enim
habent tua. Quomodo enim ὑποκείμενον (id est: subiectum) huic axiomati
esset "corpus", si praedicatum ei non conveniret? Putas ergo
subiectum esse corpus, quod non est, sed praedicatum secundum vos;
praedicatis enim de pane, quod sit corpus. "Panis" autem est subiectum,
"est" praedicator est, "corpus", quod praedicatur. Cum igitur
Tertullianus et Oecolampadius ex vera scientia non dialectices, sed
fidei vident verum Christi carneumque corpus hic edi non posse, vident
etiam dialecticam ferre renuere, ut corpus de pane praedicetur. Ut ergo
satisfaciant parvulis, qui adhuc putamen verborum lambentes ad nucleum
non penetrant, docent hic tropum κατάχρησιν aut μετωνυμίαν esse,
quarum utraque hoc potest, ut aliud eius loco, quod respuebat praedicari,
ponatur; tropumque sic dissolvunt; omnia enim praemandam,

--926--

priusquam inseram: "Hic panis est figura corporis mei, quod pro vobis
traditur." Ibi "hic" panem verum istum, quem praebebat, demonstrat
estque cum hac voce "panis" subiectum propositionis, "est" autem
accipitur nunc naturaliter et est praedicator propositionis sive copula,
ut vocant. Figura vero nihil minus accipitur naturaliter et est praedicatum
propositionis; dicitur enim de pane, quod sit figura. Ne tu hic,
amice mi, velis figuram pro alio quam signo, symbolo, repraesentatione,
significatione accipere; nam praedicti viri etiam non aliter acceperunt,
ut paulo ante ex ore Tertulliani audivimus. "Corporis mei" restrictio
est praedicati, figurae scilicet, ut ipsum non possit de alia figura intelligi,
quam quae est symbolum corporis Christi. Ibi tu putavisti
figuram de sanguine praedicari, quod nullo pacto fit. Cum itaque sic
dicunt illi: "Panis iste est figura sive symbolum corporis mei, quod pro
vobis traditur", omnia naturaliter accipiuntur, et tropus in praedicato
"corpus" exectus est in signum aut symbolum corporis sive κατὰ κατάχρησιν,
quod hoc symbolum corporis non haberet proprium aliquod
nomen atque unum, sive per μετωνυμίαν, quod primus autor huius
celebritatis, quam in commemorationem suae mortis instituit, hoc symbolum
sui corporis nomine dignatus est. Ecce, quam crassa Minerva
cuncta explicuerimus! Quo nunc se tua vertent, quae figuram, nescio
quam, de sanguine putabant praedicari ac mox figuratum sanguinem
minabantur fieri, si Tertulliano permitterent ex sanguine figuram
sanguinis facere, cum poculum sit figura, non sanguis? De poculo enim
dicitur figura et de pane, non de sanguine, ut panis sit figura, hoc est:
symbolum corporis, et poculum sit figura, hoc est: signum sanguinis,
verorum istorum, quae pro nobis caesa sunt ac fusa. Vide, mi Billicane,
et quid hic passus sis, et quo hallucinatione tua nos abduxeris; non
quod in his praesidii quicquam ponamus, tantum enim nos eorum pudet,
ut, si ulla ratione declinare licuisset, ne digitulo quidem attigissemus;
verum, cum tua his niterentur neque ista, quae primo loco considerata
oportet, recipere vellent, coëgerunt nos invitum in hanc arenam descendere.
Quid enim omnia tua quam grammatica et dialectica sunt?
Unum enim locum ex sacris literis non adduxisti praeter istum

--927--

1. Cor. 10. [1. Cor. 10. 10], quem ad Rhegium expediemus, qui
nostrae sententiae suffragetur; quo tuo facto quid aliud, quam via fit
sophisticae postlimioni redeundi? Iam et hoc inconsiderate nimis admisisti,
quod negasti aurem, nescio cui bono viro, qui te monuit hoc
relativum "quod" non referre figuram aut figuratum corpus, sed verum
corpus, et certe rectissime monuit. Cum enim ad hunc modum dicunt
Tertullianus et Oecolampadius: "Hoc est figura corporis mei, quod
pro vobis traditur", quid te, quaeso, moratur, qur minus intelligas "quod"
ad verum corpus referri? Homo dei fuit, qui te huius admonuit, in
hoc dei bonitate ad te missus, ne sic labereris; at debuisti hunc ei
lapsum.
Quam autem inciviliter feceris, quod tropi in verbo "est" inquisitionem
futile commentum esse dixisti, iam, puto, sentis. Futiles
homines sunt, quibus ingenium tardum est, lingua prompta, qui quicquid
buccae suae nascitur, usque adeo mirantur, ut extrudant, antequam
maturuerit, qui per ora hominum volitare cum periculo, non
tantum suo, sed veritatis etiam, quam domi sibi probe conscii esse
malunt, quique, quod sibi nunquam vere probatur, aliis persuadere conantur,
gratiae humanae gloriaeque mancipia. Ne ergo tam gravi contumelia
adficere velis tam veritatem ipsam quam eius adseclas.
Atque iterum cum vos, qui a nobis dissentitis, Hippolyto sitis
discerptiores, ut supra patuit, nolite nos dissensionis apud Christi

--928--

populum traducere, quum in summa omnes conveniamus, vos ne in
summa quidem. Deinde si qui verba dominica imperitius expediunt aut
tractant, summae rei fraudi ne fiat. Quot enim ante annos aliquot
habuimus, qui digne scirent haec Christi verba expedire: "Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" [Matth. 16. 18]
ac orationis figuram ostendere?, cum tamen omnes in summa rei conveniremus,
videlicet, Christum esse petram, Petrum autem esse non
posse ecclesiae Christi petram, at fraudi non fuit verba commode expedire
nescivisse; sic et hac in quaestione, quum veritas in lucem producta
sit, cur eam propter verborum, sed cur dico verborum, quae in
suo genere clarissima sunt; dicam potius: mentis nostrae obscuritatem
nollemus amplecti? Saepenumero fit, ut de verbis dissentiatur, in
summa vero rei summa sit concordia, et in divinis literis apostoli quoque
sibi permittunt alia atque alia de verbis arbitrari, qui tamen in
summa rei sic conveniunt, ut unum ex una vena spiritum hausisse
facile intelligas. Neque ista dicimus, ut nostra hoc fulcimentum requirant,
cum et Tertullianus et Oecolampadius, Honius et Zuinglius
prorsus idem sentiant quod Christus, apostoli, veteres unumque et idem
genus tropi sit sive in verbo sive in praedicato explices; nam si in
verbo tropum indices, iam fontem aut obturasti aut repurgavisti. Unde
error per nostram ignorantiam manabat; si vero in praedicato, iterum
hoc ad originalis verbi illustrationem redundat; redditur enim unus
atque idem sensus, sive dicas: "Panis figurat corpus meum", sive:
"Panis est figura corporis mei, panis repraesentat aut significat corpus
meum", et: "Panis est repraesentatio aut symbolum corporis mei".
Brentii cuiusdam ac Isemanni factum cum tantopere commendas,

--929--

refricas hoc Ciceronis: "Da mihi mutuum testimonium." Ego enim,
ut nihil gravius dicam, nihil hac discriminosa tempestate in lucem prodiisse
vidi, quod commendatione esset indignius, cum propter vim, quae
in eo libro sacris literis ferme toties intentatur, quoties adducuntur
(verbo absit invidia!), ac immodicum fastum, tum propter novum exemplum
ac immodestiam. Da enim, ut nos istis quattuordecim ducentos
opponamus. Sed quid dico ducentos, cum universus ferme mundus sive
tacite sive palam diversum sentiat; quid pacis aut tranquillitatis, quaeso,
nascetur, si quisque ad hunc modum, qui secum sentiunt, in factionem
trahat, ut illi nomen publice dent? Addam, quod, qui isthic nomina
sua ostentant, coram suis ecclesiis hanc de eucharistia summam vix
excusserunt, imo ne proposuerunt quidem, imo, si proposuissent, nostra,
quae et sacrosancta et verissima sunt, indubie pressissent. Sunt enim
haud parum multi, qui magistratus veritatis in hac causa rudes huc
pertrahunt, ut ne conspectu quidem dignentur, quae tantis fundamentis
fulta sunt, ut religio potius nutatura sit quam hac in re veritas. Quod
si ad hunc modum episcopi inconsultis ecclesiis suis conspirabunt, erunt
novissima nostra peiora prioribus. Pedati ac mitrati istud pridem audebant
inconsultis ecclesiis suis constituere, quod libuisset; si nunc vulgares
ac gregarii idem facient, γραμματοτυράννων omnia referta. Iam ut
illorum halitus Satanam ubique spiret, quid refert dicere, cum praeter
hanc calumniam, ut Satan nobis imponat, qui ab eis dissentimus, totus

--930--

liber ferme nihil habeat. Oecolampadium, virum innocentissimum
ac omnis tum pietatis tum eruditionis specimen, adeo impure tractant,
a quo plerique tamen hauserunt, quae in linguis sciunt, ut non obiurgatione,
sed execratione dignum sit, hoc pacto Christianos ἀντιπελαργεῖν.
Hos tu commendas, qui, quoties prodibunt, vincentur. Potuissem, mi
Billicane, ab hoc stomacho facile temperare, sed non debet a quoquam
ferri, qum orationis fastu coelestem doctrinam confundi videt. Si haec
sunt illorum crepundia, quae adeo ambitione et arrogantia turgent, satius
esset aut Syllam aliquem ab eis redimere, ne unquam quicquam
scriberent, aut Amphictyones de eis simile quiddam statuere, ac de
puero, qui perdicum oculos effoderat; dum enim inter initia sic audent
concursare ac ostentationem suam a maledicendo incipere, quantum
putas aliquando incendium daturos esse, ubi autoritas accessisset?
Auxiliares a Melanchthone copias polliceris, quod fere victi imperatores
facere adsolent, ut in acie fugibundos retineant. Nos de Melanchthone
nihil sinistrum suspicamur neque ad pugnam lacessimus. Si
vero belli aleam experiri volet, nihil, hercle, supparasitabimur. Sancta

--931--

res et veritas, antiqua et propria, eam speramus unice cordi esse Melanchthoni,
quae et nobis sola observatur. Copias ergo fieri non potest,
quin coniungamus, etiam si in procinctum ventum erit. Haec ad tua
summatim, optime frater, adduxi, missis porro, quae abs te dicta sunt
vel tenerius vel fervidius, quaeque ad rem parum videbantur habere
momenti, in unum hoc incumbens, ut nihil praefracte neque in sacras
literas nec in sacros earum candidatos praesumatur, e quorum numero
te cum primis numerant, qui propius noverunt; sed candidati simus
ecclesiaeque Christi iudicium suspiciamus, neque servis aut factiosis
hominibus in ipsa comitia irruentes, tumultu civibus suffragiorum libertatem
eripiamus. Si omnino de hac re bellandum erit, ne simus, quaeso,
immoderati, sed cum religione summa sanctissimam veritatem tractemus.
Quamvis ipse mihi paenitus persuasi, te, ubi lucem veri compraehenderis,
ad eam relictis tenebris desciturum. Prodimus nonnumquam magistri
horum, quae nondum probe didicimus; ibi labor est tales revocare. Tu
autem debes mature vocanti domino respondere [cf. Matth. 25. 19]. Ecce
ego; nam quae contra nos scripsisti, ille fieri voluit, quo veritas magis
ac magis illucesceret.
Caetera in epistola ad Rhegium nostrum.
Vale! Tiguri Kalendis Martiis 1526.
Urbano Rhegio Zuinglius gratiam et pacem a domino.
Et tu, Mercuri facunde, qur sententiam non differs, donec nostra
quoque videas? Nescis aurem alteram nobis deberi, qui tantopere adcusamur?
Cur ergo ad eam partem concedis, quae ex hominum errore
potius pendet quam a divinis oraculis, praesertim cum omnes putarent
te sententiam suspendisse usque ad finem litis? Tu vero contra exilis
ac pars esse incipis, quem aliquando eramus arbitrum facturi; sic te
adorior, mi Urbane, puto enim omnia mihi apud te licere. Persuasus
enim sum te, ubi, quid liquido in causa ista sit, perspexeris, non posse
veritati non gloriam dare. Brevibus ergo et ad tua habe; nam summa
iam ad Billicanum tractavimus. Quereris graviter, quod Satan

--932--

teneris adhuc rebus coeperit de seminando dissidio cogitare; quasi vero
claram istam sanctamque de eucharistiae signis sententiam in hoc protulerimus,
ut dissidium fieret, quo nihil minus est. Operam enim dedimus,
ut docti omnes non modo in Germania, sed iusta quoque pars
in Gallia resciret, anteaquam prodiremus, prodituros esse, pars nostris
ipsorum, pars vero amicorum literis. Responsum est a multis benigne,
a multis aliter. Hi quoque, qui videntur columnae esse [cf. Gal. 2. 9],
non ignorarunt veritatem non prodituros esse. Nihil ergo nobis dissidiosum,
nihil seditiosum imputari iure potest. In alios ergo magnifica ista
tua detorque: "Multitudo quoque in tot pene sectas, quot erant praedicatores,
scissa est"; nimis enim ῥητορικῶς usus es hac hyperbola.
Quotquot enim sunt, qui dissentiunt, in duas partes colliguntur; aut
enim carnem corpoream hic adserunt aut negant. Non ergo comminuta
est in tot sectas ac fragmenta Christi ecclesia, quot praedicatores sunt.
Merito ergo adcusas Satanam, sed propter eos, qui dissidium malunt,
quam videri aliquid ignoravisse ac rei compertissimae obstare, quam vias
omneis munire, quo veritas ad omnes pervenire posset. Est hoc gratiarum
actionis unitatisque fraternae symbolum neque nos quicquam tam
diligenter praedicamus monemusque omnem hominem in hoc unum esse
debere intentum. Vos autem, qum carnem quoque ad prandendum
tanti facitis, quam tamen Christus ipse satis elevat, si edatur, et in
hunc usum negat dari, nonne iam in hoc ducitis, quod etiam te autore
summa rei non est?

--933--

Blasphemias istas dicis Carolostadianis in ore esse: "Esculentus
deus, impanatus deus." Vide, ut haec tua verba quiritentur ac faces
sint tumultuum! Primum, quos dicis esse Carolostadianos? Omnes
nimirum, qui a vobis dissentiunt; si ergo Christum ipsum docebimus
a vobis dissentire, Carolostadianus vobis erit? Quantum laboris olim
hauriebamus, ne Lutherani vocaremur, qui Christiani eramus, ne
humanum nomen coelesti veritati aliqua parte officeret, subinde istud
inculcantes: "Num Paulus pro vobis crucifixus est?" [1. Cor. 1. 13] et:
"Nolite gloriari in hominibus", et nunc id in nos mutuo admittimus,
quod non adeo pridem cane peius oderamus et angue? Si nos idem
auderemus adpellaremusque vos pontificios - neque id nullo iure, eam
enim opinionem defenditis, quae pontifice Romano, non coelesti nititur
-, quo veniretur quaeso? Vitilitigatio fieret ex sacrarum literarum
collatione. Abstineamus, oro, frater, ab his nomenclaturis, ne, dum his
vocabulis studemus adversariorum causam odiosiorem reddere, ipsi fiamus
omnibus exosi. Deinde ipse non emisi has voces: "Esculentus
deus aut impanatus"; prior enim nescio, apud quem nata sit, secunda
vero e Galliis in Germaniam est missa, quae Carolostadii linguam
non intelligunt, sed σαρκοφάγους adpellare soleo, quam vocem aeque
perhibent contumeliosam esse. O viros patientia exercitos! Si Christus
deus et homo hic editur, quemadmodum adferitis, num esculentus non
est? Si panis fit caro Christi et Christus deus est, ut est, num non

--934--

impanatur deus? Non sunt ista tam graviter accipienda; ipse enim si
vobiscum sentirem, Gallis magnam gratiam debere putarem, quod tam
civili vocabulo deum meum adpellavissent et non dixissent: "Coctus
deus aut pistus"; carnivorae autem cur non vultis adpellari, qui ob
unam hanc causam continuum nobiscum geritis bellum, quod nos carnem
nolumus simulare nos edere? Si autem esculentus deus, impanatus,
coctus, frixus aut pistus nusquam est, quemadmodum Paulus dicit
[1. Cor. 8. 4]: "Scimus, quod idolum nihil est per universum orbem",
iam error adpellatur "esculentus deus", error adpellatur carnivora, non
homo, cur ergo ista arripientes videri nolumus seditiosa loqui? Porro qui
vos aeterno igni [cf. Matth. 25. 41] addicunt, si simplicibus Christi verbis
adhaereatis, privati sunt, non faciunt hoc communi nomine, sed iniussu
populi Christiani, iniussu regis, qui coelos inhabitat, quamvis iste non
est simplex verborum Christi sensus, quem vos putatis, sed multiplicissimus,
alienissimus et non dicam obscurissimus, verum qui a nullo intellectu
capi possit, simplex autem eorum sensus est, qui cum reliquis
domini verbis constare potest, de quo satis ad Billicanum.
Cum vero sic ais: "Tantum potest scilicet unius articuli fides, quem
tamen ipsi non excogitarunt primi; nam Viclephus Anglus" etc.;
quamobrem ergo facis ex nobis Carolstadianos, si Vicleviani
sumus? Ipse tuis nimirum verbis nunc nos absolvis, ne simus Carolstadiani,
sed Vicleviani; si ergo et hoc crimen purgaverimus, speramus
nihil contumeliosi cognominis superesse, quod nobis obtrudatis.
Perhibes opinionem Carolstadianam, quod plurimum posse
videretur, ad oppugnandum missam compendium esse visam. Qur ergo

--935--

tam subito in illum prodierunt libelli tui? Dicebantur isti prostare,
cum neque Oecolampadius neque nos quicquam de hac re evulgavissemus;
et certe res sic habebat; ipse enim vidi venum expositos.
Recte ergo dicis te rem haud oscitanter expendisse; non enim potuisti
diu oscitare, cum libellos adeo praecoces extruderes. Nos tamen paulo
diutius quam tu cunctati sumus, unde et factum est, ut nusquam vacillaverimus,
ne per epistolas quidem ad amicos datas, cum interea nonnulli
nunc ista nunc alia haud undique constantia per epistolas amicis
nunciaverint.
Negas te videre, cur tropum in hac oratione admittas: "Petra
autem fuit Christus" [1. Cor. 10. 4]. Dic ergo, numnam Christus
saxum sit? Respondebis nimirum: "Christus est spiritualis petra."
Deo gratia. Tropum simul negas te videre, et simul tropum explicas.
Quis hanc orationem dicat tropum esse: "Christus est spiritualis petra"?
Nemo, arbitror. Sed ista tropus est: "Christus est petra", etiam si
nonnulli contra crepant, ut vereor, ne rumpantur, dicentes: "Mox ante
hanc orationem clara sunt omnia, quibus facile videmus Christum
spiritualem dici petram." Iterum tam deo quam illis gratia. Ergo,
quae antecesserunt, audiri debent, anteaquam e Christo rupem faciamus?
Iacent ergo ista violenta; nolumus alia audire quam ipsissima Christi
verba in coena per ipsum dicta, si et alia consideranda sunt. Licebit
ergo nobis quoque dicere: ista oratio: "Hic panis repraesentat corpus
meum, quod pro vobis traditur" non est tropus; nam ex his, quae
sequuntur, facile intelligimus non esse tropum, cum dicit Christus:
"Non bibam de fructu vitis, donec" etc. [Luc. 22. 18]. Nihil enim refert,
praeeant an sequantur, quibus tropum adperimus; sed hic erat tropus:
"Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26]. Ergo utrobique tam hic quam
isthic: "Christus erat petra" tropus est, invitis omnibus Heracliticis
obscuratoribus.
De verbo substantivo huius orationis: "Hoc est Paesa" abunde multa
diximus ad Billicanum. Quae autem tu hic adducis, primum satis

--936--

produnt, quae per manus vestras volitent epistolae; nam et nos in eas
incidimus. Sed vide, mi Urbane, ne plus apud te valeat quorundam
autoritas quam veritas. Scribimus nonnunquam ex contentione, quae,
ut est effrenatum malum, omnia convertit in praesidium, etiam quae
nocent; quae apud alios firmissima sunt et clara, elevat; contra, quae
apud se infirma, stipulacea σφελλῖνα, certat esse adamantina; pertinax
est ac insuperabile malum. Deinde tua pro nobis sic faciunt, ut sperem
te, quam primum hoc ostenderimus, ad clarissimae veritatis partes concessurum.
Sic enim ais: "Tandem et substantive accipi posse ,est'
citra sensus absurditatem intellexi, si sic Mosen intelligas: ,Comedetis
festinanter. Est enim transitus domini' [2. Mose 12. 11], quasi dicat:
,Quae de agno paschali supra ut fierent praecepi, ideo iis ceremoniis
praescripta conficietis, quia dies illa est pasca domini, ut ad diem, in
quo beneficii collati recordari iubentur, potius quam ad agnum referas'."
Hactenus tua adnumeravimus. Intelligis, ut arbitror, te iterum vestro
more negare tropum, tam ubi est, quam ubi non est tropus; non alia,
ut arbitror, causa, quam ut bona vestra venia dicam, quod in Hebraeo
sermone perpetuo caecutitis ad tropos, quorum tamen ille est refertissimus,
sic ut nulla sit apud eos vox, quae non aliquando tropum adpetat.
Cum ergo Moses dicit: "Hoc est paesa" [2. Mose 12. 11], nimirum
tropus est, sive isto demonstrativo "agnum" ostendas, sive "festivitatem";
naturaliter enim neque agnum neque festivitatem significat. Sed cum
tu dicis: Hic sermo tantum valet, quantum: Haec dies est pascha domini,
iam tropum in una parte orationis explicas, in aliam vero contrudis;
atque hoc est, quod ad Billicanum et in aliis quoque attigi,
posse scilicet tropum etiam in subiecto explicari; sed tum brevitati parcebam.
Tu autem nunc tua sponte in subiecto explicas, cum "hoc" in
"dies illa" resolvis, quamvis nos mallemus in "haec agni ceremonia"

--937--

resolvi. Ergo demonstrativum "hoc" aut demonstrat naturaliter, aut
minus. Si etiam, nihil ergo demonstrat quam agnum. Cogemur ergo
tropum in verbo vel in praedicato expedire et dicere: "Agnus iste
repraesentat praeteritionem", aut secundum Oecolampadium et Tertullianum:
"Agnus iste est figura vel commemoratio praeteritionis."
Si id demonstrativum "hoc" non demonstrat naturaliter, sed quomodo tu
vel ego iam resolvimus in "haec dies" aut in "haec agni caeremonia",
quaero, an nunc non palam videas per te in subiecto quaeri, quod nos
aut in verbo aut in praedicato dudum ostendimus? Vide, charissime
Urbane, ut contentio nobis visum perstringat, ut etiam nostra non
liquido intelligamus. Sed hoc incommodi habet tropi explicatio in subiecto,
quod etiam tandem cogimur tropum in praedicato quoque explicare;
cum enim dico: "Haec agni cerimonia", sive: "hic festus dies est pascha",
adhuc non constat cerimoniam esse praeteritionem sive pascha, sed
μνημόσυνον praeteritionis, cogemur ergo sermonem istum tam latis ac
multis explicare: Hic festus dies est μνημόσυνον praeteritionis domini.
Dicis ergo te non opus habere tropo, at quando dicis hoc? Qum et
sententiam et tropum et intellexisti et explicuisti. Neque ego explicatione
tropi opus habui, sed hi opus habent, qui sensum non capiunt;
his troporum natura adperienda est, quo et sensum capiant et verba
intelligant sensui non obstare. Tractemus igitur dominica verba: "Hoc
est corpus meum" [Matth. 26. 26] iuxta praescriptum tuae sententiae:
"Hoc, id est: hic festus dies, sive: ista panis ac vini cerimonia est
corpus meum, id est: est μνημόσυνον corporis mei pro vobis traditi."
Vides, inquam, quod olim et ad Billicanum admonui, etiam in subiecto
inveniri tropi explicationem, neque id ex nostro sensu, sed ex duobus
adpertissimis scripturae locis, altero Pauli 1. Cor. 5., quem ille ex
Exod. 13. et 12. hausit, ubi sic ait: "Etenim Christus pascha nostrum
pro nobis mactatus est, celebremus ergo festum non in fermento vetere"
etc. [1. Cor. 5. 7. 8], quibus apostoli verbis patefit inter initia
festivitatem esse habitam eucharistiam. Quod autem crebrius celebrabatur,
fiebat ob fratrum quottidianam accessionem. Nam quo Paulus
hac sententia pergat, non ignoro, attamen si ipsa ἱποθέσει sic ad festivitatem
alludit, ut tu non inique tropum explices, si solum intelligeres
te tropum explicare; altero vero de Exod. 13. deprompto, ubi
deus causam azymorum adsignans sic praecipit Mosi: "Azymos comedetis
septem dies. Non adparebit tibi fermentatum neque sit fermentum

--938--

in omnibus finibus tuis. Annunciabis autem filio tuo in die illa ad
hunc modum, quod dominus hoc et hoc fecit (tantum enim potest
‎‏בעבור זה עשׂה יהוה לי‏‎, id quod fortasse ex Iudaeo non tam commode
disces) mihi, dum exirem ex Aegypto. Et erit tibi in signum,
quod manibus quoque contrectes (tantum enim valet "in manum tuam"
apud Hebraeos, quem loquendi modum divus Ioannes 1. cap. 1.
nobis adperuit, qum sic scripsit: "Quod audivimus et vidimus oculis
nostris et manus nostrae tetigerunt" etc. [1. Joh. 1. 1], qua locutione
Hebraei solent rem, quae sensibus oculisque sit exposita, describere),
et μνημόσυνον ante oculos tuos, ut sit lex domini in ore tuo" [2. Mose
13. 6-9]. Vides hic, Urbane, clarissimum solertissimumque de signis
locum, quem hactenus ideo non produximus, quod dubium non erat
vos omnia excussuros esse, si paucula solummodo praemonstravissemus;
sed multos non invenio tam diligentes, quantum videri volunt, sive
moretur eos contentio, ut lucem videre nolint, sive teneritas, ut non
possint. Deus ergo, qui lux est [cf. 1. Joh. 1. 5], nobis clarissime adperit
hoc loco, quod signa ista ceremonialia, quae nos sacramentalia vocamus,
in hoc data sint, ut sensus quoque non nihil solatii habeant; quo
libentius conveniamus, congregati vero attentius auscultemus, quod
dominus istud aut aliud nobis fecerit. Est igitur et eucharistia nostra
visibilis ecclesiae congregatio, ubi simul edimus ac bibimus panem et
vinum veluti symbola, ut earum rerum commonefiamus, quas Christus
pro nobis gessit. Iam spero perspicuum tibi factum esse, tua quoque
expositione, ut tropi explicatio a nobis stet, quamvis hic deficias, quod
tropum negas, sed sero nimis, nempe cum explicuisti. Sed quid multa?
Tu vides, quod si tua ipsius verba, quae tibi veritas extorsit, recte intelligas,
quicquid hic et quantumvis controvertitur, nihil tamen esse
quam commemorationem et commonefactionem eius, quod semel gestum
est, nec in verborum varia expositione sententiae varietatem esse, sed
talem unitatem atque tam claram, qualis in paucis scripturae locis invenitur,
qui saltem adeo acriter controvertantur. Sive enim dicas: "Hic
panis repraesentat vel significat corpus Christi, quod pro nobis traditum
est", sive: "Hic panis est figura, imago, symbolum, μνημόσυνον corporis
Christi pro nobis traditi", sive: "Hic ritus, haec ceremonia, hic festus
dies est commemoratio sive gratiarum actio pro Christi corpore pro
nobis tradito", sensus manet idem undique. Et Hebraeae linguae ingenium

--939--

hoc potest, ut ‎‏זאה, זה, הוא‏‎ totam aliquam causam demonstrent.
De lana ergo caprina certatur, dum rixae in verbis quaeruntur, sententia
in tam aperta luce prostrata.
Postremo putas et hunc Pauli 1. Cor. 10. locum: "Panis, quem
frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?" [1. Cor. 10. 16],
si non coacte, sed simpliciter enarretur, vestrarum esse partium. Quibus
verbis facile capio te in hac esse sententia, quod nostra expositio, quam
ad Pomeranum scripsimus, violenta sit atque coacta. Quid autem,
quaeso, isthic dictum est, quod non dico confutaveris, sed confutare
potueris? Nam si potuisses, non pepercisses. Dicam adhuc paucula,
veluti per compendium, quae tibi, si modo recipis quae vera sunt, usui
esse possint ad intuendum lucem.
Τὸ ποτήριον τῆς εὐλογίας, id est: poculum benedictionis. Scito
benedictionem εὐλογίαν et benedicere εὐλογεῖν non hoc tantum loco, sed
et multis aliis accipi pro: collaudare sive gratias agere. Nam et Romani,
qui rem ex sententia gessissent, collaudabant vel pro rostris vel
pro soenatu, id est: gratias illis agebant, vel cum gratias agerent, simul
laudabant. Ad hunc modum accipitur Gen. 47. tam ‎‏ברך‏‎, quam
εἰλογεῖν, hoc est: benedicere, dum sic loguntur LXX: "Induxit autem
Ioseph Iacob patrem suum et statuit eum coram Pharaone; et Iacob
benedixit Pharaonem" [1. Mose 47. 7]. Hic nemo ambigit, nisi qui
nihil quam literam mandit, Iacob, urbanissimum hominem, non benedixisse

--940--

impium regem sacra aliqua praecatione, quam ille contempsisset,
sed collaudasse regem ac gratias egisse pro tam ingentibus beneficiis
sibi liberisque suis impensis. Et Psal. 144.: "Per singulos dies benedicam
tibi" [Psalm 145. 2], id est: collaudabo te, ubi Hebraei constanter
habent ‎‏אברכך‏‎; sic et hic "Poculum collaudationis et gratiarum
actionis" est. Non ignoro, quid hic scioli et ignari ogganiunt; sed
frustra omnia.
῝Ο εὐλογοῦμεν, id est: quod poculum benedicimus, locutio Graecanica
est pro: quo gratias agimus. Dicunt enim ὃν τρόπον, id est:
quemadmodum pro: quo pacto vel pro: quo modo; sic et hic: quod
collaudamus pro: quo gratias agimus. Quod si ad mortem Christi,
quae verus calix est, cupias referre, nihil moror.
Κοινωνία communio potius est quam communicatio, et significat
ecclesiam, quae unum, idem et commune corpus Christi est, Act. 2.
[cf. Ap.-Gesch. 2. 44-46]. Quia universa multitudo unus panis et unum
corpus sumus, sic mos est Hebraeis causales ultimo loco ponendi, quae
tamen isthic tantum valent quantum rationales aut ordinalia inter initia
posita. Exemplum Exod. 10. sic habet Hebr. veritas: "Sic eatis permitto.
Adulti eant et colant dominum. Hoc enim quaeritis" [cf. 2. Mose
10. 24]. Viden' hanc causalem "enim"? Verte in rationalem facitoque
sequentia priora: Quandoquidem vel posteaquam cultum quaeritis, non
permittam liberos vestros abire. Illi enim non sacrificant. Soli ergo
adulti eant; horum enim est sacrificare. Non enim adultorum tantum
abitionem quaerebant, sed omnium, adultorum, uxorum, liberorum; debet
ergo rationalis ad cultum, non ad profectionem adultorum referri.
Nunc praesentia Pauli verba exploremus: "Quandoquidem unus
panis et unum corpus universa multitudo sumus, eo quod omnes de
uno pane participamus" [1. Cor. 10. 17]: fit nimirum, ut poculum sive
festivitas gratiarum actionis, qua gratias agimus, nil aliud sit quam
communio, unitas et sodalitas sanguinis Christi etc. Iam ergo sequitur
commode istud, quo Paulus tendit. Quid ergo commercii habet communio
sanguinis Christi, id est: populus Christianus in communione
idololatrarum? [cf. 1. Cor. 10. 20f.; 2. Cor. 6. 15f.]. Ne dicas hic, mi
Urbane: Haec violenta sunt, sed inusitata fortasse sunt. Materiem
divisi, reliqua tu, qui doctus es, pervestigato.
Haec breviter ad tua quoque, boni omnia consule. Nos perpetuo
pugnam deprecamur apud omnes; quod si prorsus ungues nostros, quos
tam cunctanter exerimus, quidam experiri cupiunt, dolet nobis hoc

--941--

in praesentia, postmodum vereor, ne illis nequicquam doleat, ubi senserint.
Resipiscite, Billicani, Rhegii, Brentii et id genus bonarum
sacrarumque literarum candidati, dum tempestivum est. Quod si non
vultis, nihil durius imprecor, quam ut huiusmodi tum epistolas tum
libros plurimos scribatis. Perpendite etiam atque etiam, quantam respirandi
pontificiis occasionem praebeatis, dum carnem adseritis in pane,
et contra, quam verum sit, quod Paulus in hoc divini spiritus molimine
compulsus dixit: "Et si cognovimus Christum secundum carnem,
at iam non cognovimus secundum carnem" [2. Cor. 5. 16]. Det ille
nobis idem in se sapere ac sentire.
Vale, charissime frater; et nihil temere!
Salvas iubeo et ego Ranas vestras, sed hac lege, ut castissimae
Dianae, hoc est: veritati expergefienti, ne obstrepant, et Agricolas
omnes, si modo triticum non vitient ac uvam, sed sinant panem ac
vinum ex eis confici, non carnem et sanguinem. Oremus pro nobis
mutuo.
Ex Tiguro Kalendis Martii 1526.
Tiguri in aedibus Christophori Froschouer.