Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

96

<< Nr. 95 | Index | Nr. 97 >> 

Responsio brevis ad epistolam satis longam amici cuiusdam haud vulgaris, in qua de eucharistia quaestio tractatur

14. August 1526
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 5 (Leipzig: Heinsius, 1934) (Corpus Reformatorum 92)


Jump to page 323 324 325 326 327 328 329 330 331 332 333 334 335 336 337 338 339 340 341 342 343 344 345 346 347 348 349 350 351 352 353 354 355 356 357 358




--323--

[Der Brief Jakob Edlibachs mit Randglossen Zwinglis.]
Gratia et pax a deo omnipotenti, qui idem faciat nos sentire in Cristo etc.
Mi dilectissime Uolrice, cum proximis diebus mihi propinaveras litteras
per Hilarium amicum tuum, quibus perspectis cognovi aliud nichil, quam quod
contulimus una de eucharistia, et quod uterque praepeditus abeundi caussa, neuter
pro animi sui voluntate, quod habebat prodere. Quare statuisti me adire et ad
omnia mea respondere, si quomodo eundem spiritum iactitantes idem sentiremus;
sed quod traxerunt te occupationes alio (ut multa omittam), commodius esse
duxisti, ut id litteris fiat. Amande frater, dum ea perspexissem, gavisus sum
supra quam dici potest, cum sepius idem pretendissem, ut te scriptis invitarem
ad conferendum sacras litteras; nunc autem data occasione id mihi evenit, quod
semper optavi. Rogo te, ut magis quod scribam, quam quomodo, perpendas, qui
paulisper nutritus sum bonis litteris, nec ea existimes fieri contentionis, sed informationis
gratia.
Quantum ergo ad rem attinet, scribis me tibi duo obiecisse. Unum videlicet,
quod agebam, id esse, ubicunque in scriptura ista vox "est" accipienda sit
pro "significat", ibi sequi certas notas, quibus id apprehendi queat; at in istis
verbis salvatoris ("hoc est corpus meum") "est" non posse accipi pro "significat"
vel pro figura; nichil enim sequi, quod ad hunc sensum inducat. Mihi perinde
respondisse asserebas, hunc sermonem ("hoc facite in mei commemorationem")
satis docere, quod "est" pro "significat" accipiatur.
1. Dico certe mihi non constare de ista voce "est" fecisse mentionem, sed
de tropis, ut quandocunque quis vult asserere tropicum sensum in aliquo sermone,
eum oportere evidentibus notis ex scripturis demonstrare.
2. Cum tamen ista parum distant, accedo ad tuam obiectionem. Cum enim
dicis "hoc facite in meam" etc. satis docere, quod "est" significative accipiatur,
dico certe nichil facere ad rem, quia hec verba "hoc facite" etc. referuntur ad
totam dominicam cenam. Docet enim Cristus, quomodo et ob quam causam
agenda sit cena. Modum, quomodo peragenda sit, habes ad Cor. prima 11. [v. 23]:
"Accepi a domino, quod et tradidi vobis, quod dominus Jesus in ea nocte" etc.
Propter quod instituerit, habes ibidem: "Accipite, edite; hoc est corpus" etc.;
"hoc facite in mei commemorationem". "Ad eundem modum" etc. Iterum
habes modum institutionis: "Et calicem peracta cena dicens: Hic calix" etc.;

--324--

Zwingli.
"Ipse est Helias" tropus
est, sed "ipse procedet
ante illum" etc.
non est tropus, sed expositio
tropi.
40-44 Zwingli wollte dieses
Marginal nachträglich
unleserlich machen, indem
er, offenbar mit dem Finger,
Tinte darüber strich.
Edlibach.
habes iterum, qua re intituerit[!]: "Hoc facite, quotiescunque
bibetis in mei commemorationem." Quare
illa obiectio nichil facit ad rem.
3. Aliquid denique accipi significative, potest
dupliciter intelligi. Uno modo, ut pro illo, quod sibi
institutum est, a primo instituente ut homo hominem
leo leonem est, est. Mathei 5. [v. 37]: "Sit sermo
vester est, est, non, non!" Et hoc iterum dupliciter.
Uno modo communiter, ut homo accipitur pro quovis
homine, leo pro quovis leone. Alio modo discrete singulariter
seu personaliter, ut Johannes, Petrus vel
per terminum communem cum pronomine demonstrativo,
privative speciei, ut: iste homo, vel terminum
communem cum termino restrictivo, ut cum dico:
homo albus currit, corpus album nitet, ibi corpus
restringitur per "album", ita quod corpus sumitur
solummodo pro corpore albo, et cum dico: corpus
meum nitet, corpus, quo est terminus communis,
restringitur per "meum", ita quod solummodo accipitur
pro meo corpore. Fit denique restrictio per
relativa, ut cum dico: "corpus meum, quod" claudicat,
quia ibi est duplex restrictio, videlicet per pronomen
"meum" et relativum "quod". Sic isto loco
"hoc est corpus meum, quod pro vobis datur" corpus
non potest aliter accipi quam pro corpore Cristi,
qui dixit: "Hoc est corpus meum, quod" etc., quia
corpus restringitur per "meum" et relativum "quod"
etc. Hoc satis declarat ibi non posse esse tropum.
Alio modo accipitur figurative et hoc secundum
diversas figuras, ut in his verbis: "Vicit leo de tribu
Juda" etc. Ibi constat leonem non accipi precise pro
leone, sed tropice accipitur pro Cristo, et hoc propter
aliquas conditiones seu proprietates leonis convenientes
Cristo. Sicut enim leo est animal forte et audax,
sic Cristus fortiter et audacter vicit et mundum et
diabolum. Johannis 16. [v. 33] Cristus dicens ad
discipulos: "Gaudete, quia ego vici mundum", liquet
evidenter ex sacris scripturis ibi esse tropum.
4. Sic Johannes dicitur Helias, Mathei 11.
[v. 14]: "Si vultis recipere, ipse est Helias, qui venturus"
etc., quamquam non erat Helias, ut habetur
Johannis 1. [v. 21]: "Cum interrogarent Judei Johannem:
Quid ergo? Helias es tu? Et dixit: Non
sum." Constat ergo Johannem dictum Helias propter
quasdam conditiones et proprietates Helie, ut habetur
Luce 1. [v. 17] angelo dicente ad Zachariam:
"Et ipse procedet ante illum cum spiritu et virtute
Helie", quare palam est ibi esse tropum.
5. Similiter: "Ego sum hostium" [Joh. 10. 9], non
quod Cristus fuerit hostium, ut sole communiter hostium

--325--

Zwingli.
"Per me si quis intraverit"
non est tropus,
sed expositio tropi: "Ego
sum ostium".
4-8 Zwingli wollte auch
dieses Marginal nachträglich
unleserlich machen, indem er,
offenbar mit dem Finger,
Tinte darüber strich.
Edlibach.
aut ianua accipi, sed propter similitudinem
seu comparationem, quia sicut per hostium intratur
ovile sive domum, sic per Cristum intratur in ecclesiam
seu vitam eternam, Johannis 10. [v. 9]:
"Per me si quis intraverit, pascua inveniet." Liquet
hic esse tropum.
6. Preterea cum Christus dixit: "Ego sum
vitis, vos palmites" [Joh. 15. 5], ibi esse tropum clarum
est, quoad Christum et quoad discipulos. Cristus
enim explicat dicens: "Sicut palmes non potest
ferre fructum a semet ipso, nisi manserit in vite,
sic" etc. [Joh. 15. 4]. Patet ergo tropos elici ex comparationibus
seu similitudinibus evidentibus alias non
esse, ut cum id, quod nominatur, recipitur pro altero
praequam ei comparetur propter aliquam similitudinem,
proprietatem seu conditionem, ut: cum aliquid
assimilatur vulpi, quia astutus et calidus dicitur vulpes.
Sic Cristus appellavit Herodem vulpem,
Luce 13. [v. 32]: "Dicite vulpi illi" etc.
Nobis autem non licet ex hoc temere seu frivole
iudicare, ut si quis diceret: vidi vulpem, non
liceret frivole iudicare et asserere eum vidisse astutum
seu calidum hominem, cum tamen uterque
sensus posset esse verus, videlicet eum vidisse naturalem
vulpem aut hominem calidum et astutum;
quare semper inherendum est communiori sensu seu
naturali vocabulo, nisi evidentibus notis possimus
cognoscere tropicum sensum, ut hic habes, quia
sermo habita erat de Herode; dixerunt enim
Pharisei: "Herodes vult te occidere" [Luc. 13. 31],
et respondit Cristus: "Dicite vulpi" etc. Sic supra
habes, non Christus dixit: "Ego sum vitis" etc.
immediate, explicat: "Sicut palmes" etc.
7. Ex quibus omnibus colligo non de facili
admitti tropos in sacris scripturis, nisi probentur
eisdem scripturis per evidentes et manifestas notas.
Sic possem infinitos tropos in sacris scripturis adducere;
tamen in istis verbis: "Hoc est corpus meum"
etc. non potest esse tropus.
8. Diceret forsan quis in hoc sermone "hoc
est corpus meum" etc. fieri comparationem unius ad
alterum et per consequens ibi esse tropum seu figurativam
locutionem, ut Oecolampadius ostendit
Tertulianum voluisse, cui Marcion obiecit dicens:
Si de pane ideo dixit, quod sit corpus, quia figura
est corporis, poterat idem de pepone vel caseo vel
pomo affirmare. Sicut enim panis frangitur, editur,
alit et in hoc est figura corporis, ita et caseus vel
pepo vel pomum poterant esse figura corporis; nam

--326--

Zwingli.
Nihil! nam Hieremias
non sic habet.
Edlibach.
et illa franguntur, traduntur, eduntur, alunt vitam,
quam sustentant etc. quamquam Tertulianus
minime voluit panem solummodo dici corpus, quia
prefiguraret corpus Cristi; dicit enim aliquo loco:
Figura non fuisset, nisi veritatis corpus esset; quare
figurative vult accipi pro forma seu dispositione,
quia sub figura, hoc est forma . . . dedit corpus
suum discipulis. Sic Luce ultimo aparuit duobus
discipulis euntibus ad Emaus in figura, id est forma
peregrini. Quare Tertulianus dicit panem figuram
corporis sui, id est formam corporis.
Sic dicimus hominem pulcram staturam, id est
figuram seu formam, non quia homo aliud sit nisi
figura seu statura aut forma hominis, sed homo
sic formatus . . . vera metonomia, id est transnominatio,
ubi forma accipitur pro formato. Sic corpus ibi
dicitur figura corporis, quia corpus assumsit formam,
id est figuram panis . . . denique dicit Tertulianus
libro quarto acceptum panem et distributum . . . lis
corpus suum illum fecit etc. Sic Cristus eunte ad
Emaus potuit dicere peregrinus, quia corpus suum
sumsit figuram, id est formam peregrini.
Admittuntur quidem sensus allegorici, sed non
ideo scripturam precise astringi ad illum misticum
seu allegoricum sensum, quem quis adducit, ut per
hoc destruatur sensus litteralis. Ut cum Abraham
Genesis 22. volebat offerre Isach, sicut deus ei
perceperat, fuit perhibitus ab angelo, qui elevatis
oculis vidit agnum inter vepres etc.; posset enim ibi
elici misticus seu allegoricus sensus, videlicet Isach
nobis prefigurasse divinitatem Christi, quae non
potuit immolari, hoc est: mori; agnus vero humanitatem
Christi, quam divinitas assumsit, qua redimeret
genus humanum. Si quis iam vellet asserere
nichil aliud esse nisi misticum seu allegoricum sensum,
faceret vim scripturae. Voluit enim deus tentando
probare Abraham et de post dare benedictionem,
videlicet: "In semini tuo benedicentur omnes" etc.
9. In istis ergo verbis: "Hoc est corpus meum"
etc. non potest esse tropus, quia in sacris scripturis
non invenitur aliqua comparatio aut similitudo unius
ad alterum, quia Cristus Cristus[!] locutus est
sine omni parabola aut similitudine; quare nichil
possumus hic notare nisi rem gestam.
10. Si quis autem adduceret Jeremiam 11.
[v. 19] dicentem: "Venite, coniiciamus lignum in panem
eius", id est: corpus in crucem etc, illud certe est
pro nobis; ibi enim panis sub speciebus panis, de
quo pane id est: corpore Cristi facit Jeremias mentionem

--327--

Zwingli.
Idem sentiunt euangelistę.
. . . ergo et
. . . re hiera-
. . . sum aliquem
. . . de ii ad
. . . um 8 ij
38-42 Das Marginal
Zwinglis ist nur zur Hälfte
erhalten, da der Rand des
Blattes stark beschädigt ist.
Edlibach.
indicans panem, id est: corpus Cristi, quod
dedit discipulis suis in lignum, id est: crucem coniici.
Sic Paulus ad Corin. prima 11. [v. 26] dicit: "Quotienscunque
manducabitis panem hunc", id est: corpus
etc.
Quo dicis et aliam te potuisse notam addere,
quam nunc addideris, videlicet istam: "Non bibam
posthac" etc. Denuo igitur cum vitis generationem
adpellet Cristus satis patefecisse vinum esse, quod
prebuerat. Cum ergo vinum dixerit esse sanguinem
suum ad hunc modum: "hoc est sanguis meus",
negare non posse, quod "est" significative accipiatur.
11. Cum primam probationem satis frigidam
fuisse perspicuum est, redeo ad secundam. Dicendum
preterea Matheum et Marcum ista verba:
"Non bibam posthac" etc. posuisse post institutionem
dominice cene, que Lucas posuit ante institutionem
dominice cene. Lucas enim recitat aliqua, que
Matheus et Marcus omiserunt, videlicet ista:
"Desiderio desideravi hoc pasca manducare vobiscum,
antequam patiar; dico enim vobis: posthac non
edam ultra ex hoc, donec compleatur in regno dei.
Et accepto poculo gratias egit ac dicit: Accipite hoc
et dividite inter vos; dico enim vobis, quod non
bibam de fructu vitis, donec regnum dei veniat"
[Luc. 22. 15 f.]. De post autem instituit dominicam
cenam et non dixit: "Ultro non bibam de genimine"
etc. Quare constat Matheum et Marcum hoc voluisse,
quod Lucas, videlicet de vino dixisse, quod
discipuli bibebant, antequam institueret cenam dominicam,
et non dixisse de calice, quem Cristus, post-quam
cenavit, dixit: "hoc poculum sive hic calix
novum" etc., quamquam ipse post posuerit ista
verba: "Non bibam de genimine vitis" etc.
12. Michi tamen videtur in his verbis: "Non
bibam de genimine vitis" etc. et in his verbis: "Non
edam ultra ex eo, donec compleatur" etc. Cristum
minime dixisse de naturali cibo aut potu, sed apostrophasse
a figura ad figuratum, hoc est: ab agno pascali ad
agnum, de quo Johannes [1. 29] dixit: "Ecce agnus
dei, qui tollit" etc. Certum est enim hunc cibum non
posse impleri in regno patris, cum regnum dei non
sit potus et cibus, ad Romanos 13. [14. 17]. Item
Johannis 4. [v. 34]: "Meus cibus est, ut faciam,
quod vult is, qui misit me, et perficiam opus eius",
et fecit inquam opus eius, dum dixit Johannis 17.
[v. 6]: "Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti
mini" et Johannis 19. [v. 30], cum dixit: "Consumatum
est et inclinato capite" etc. Tunc autem

--328--

Zwingli.
Origenes adversum
sentit.
Id nunquam dixi, sed
hoc dixisti certe. Nam
et hodie dicis corpore
fieri memoriam passionis.
Nam et ipse scio
hoc sacramento memoriam
passionis fieri.
Edlibach.
implebitur, cum dicet: "Venite, benedicti patris mei!"
Mathei 25. [v. 34], quod iam promittit Luce 22.
[v. 28-30]: "Vos estis, qui mansistis mecum in tentationibus,
et ego disponam vobis, sicut disposuit
mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super
mensam meam" etc. Palam est eum non dixisse de
vino vitis naturalis; dicit enim Mathei 26. [v. 29]:
"cum illud bibam vobiscum novum in regno patris
mei." Constat ergo non dixisse de vino hoc. Sic sentiunt
Orienes[!] et Jeronimus, quare tue obiectiones
nichil probant.
13. Alterum quod me dixisse scribis, videlicet:
in isto sacramento non fieri memoriam corporis
Cristi, sed passionis, quod tibi argutum potius quam
solidum videtur. Qua enim parte (dicis) Cristus
passus est? Nonne corpore? Quum ergo mortem
domini commemoramus, non aliam revocamus in
memoriam quam eam, quam in corpore passus est.
Divinitas enim nec pati nec mori potest; coniuncta
sunt enim corpus et passio, sicut nonnunquam unum
accipiatur pro altero.
Dico ad eandem obiectionem, quod me ais
dixisse, non ego, sed Christus dixit: "Hoc facite
in mei commemorationem", id est: passionis et mortis.
Hoc Paulus declarat ad Corin. prima 11. [v. 26]
dicens: "Quoctiescunque enim manducabitis panem
hunc et de calice biberitis [!], mortem domini annuntiabitis,
donec veniat." Annuntiare ibi non pro
predicare seu pro prophetisare, ut in ambone fit,
sed pro indicare, demonstrare seu in memoriam
revocare accipitur, ut in Psalmo 18. [Ps. 19. 2]:
"Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius
annunciat firmamentum" et Psalmo 96. [Ps. 97. 6]:
"Annunciaverunt celi iusticiam eius." Ibi annunciare
et enarrare non accipiuntur pro predicare, ut fit in
ambone, sed ut supra dictum est. Sic populus Israhelitticus
celebrans solennitatem asimorum annunciavit,
que bona egisset deus cum patribus eorum
in Egipto, Exodi 12. [v. 14]: "Habebitis autem
hunc diem in monimentum, id est: memoriam, et
celebrabitis eam solennem." Sic aurora annunciat
ingruentem diem. Fit ergo, ut, cum peragimus
dominicam cenam eius corpus manducando et sanguinem
bibendo, mortem domini annunciamus, id
est: eius passionem et mortem in memoriam revocamus;
quare hoc tibi minime videatur argutum.
14. Cum dicis coniunctam esse corpus et
passionem, distinguo aut perpetuo et inseparabiliter,

--329--

Zwingli.
Hic coniuncta sunt
mors et passio, quia
mortem corporis et passionis
meminisse hoc
loco idem est.
Edlibach.
sic et falsum ad Romanos 6. [v. 9]: "Mors illi ultra
non dominabitur" etc. Corpus enim clarificatum est
inpassibile, ad Corin. prima 15. [v. 42]: "Seminatur
in corruptione, resurget in incorruptibilitate." Si ad
tempus itterum distinguo aut loqueris de passionibus
nobis innatis, ut sunt frigora, calores, esuries,
sitis etc., que proveniunt ex elimentis contrariis, ex
quibus corpus constituitur; sic quam diu vivit corpus,
insunt ei et passiones et sic est ad propositum;
coniuncta enim sunt ita, quod unum sine altero
esse non potest; ab huiusmodi enim passionibus
Cristus non fuit inmunis.
Sunt et passiones affectuales, quibus etiam varie
afficimur, qum passiones etiam tam diu insunt, quam
diu vivimus, de quibus Paulus ad Galatas 5. [v. 17]:
"Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus
carnem; hec autem inter se muttuo adversantur" etc.
Quare idem Paulus non ab re dicit ad Romanos 7.
[v. 24]; "Quis liberabit me de corpore mortis huius,
ab his affectibus?" Cristus fuit inmunis; aut dicis
de passionibus, que nobis a casu aut ordinatione divina
eveniunt, sic non sunt coniuncta quin possint
aliquando adesse vel abesse, sic Christus ad tempus
redemit nos, hoc est: exiguo tempore satisfecit pro
peccatis totius mundi. Hec obiter dicta sunt quum
scrupulosa potius sint quam perspicua; sed licet
nimirum argute obiciente argute quoque occurrere.
Quantum ergo ad rem attinet, dicis coniunctam
esse corpus et passionem. Fit, ut nonnunquam
unum accipiatur pro altero, ut cum Johannis 6.
[v. 51] dicit: "Panis, quem ego dabo, caro mea est
pro mundi vita", quod probas tali argumento . . .
Certum enim est passione sive morte eius vivivicatos[!].
Cum autem pati et mori non potuerit quam
secundum carnem, fit, ut caro isto loco pro morte
sive passione accipiatur.
15. Dico breviter argumentum non valere,
quia ex puris particularibus nichil sequi, medium
etiam non debet poni in conclusione.
Illud autem bene sequeretur: certum est omnes
Cristi fideles vivivicatos[!] passione seu morte Jesu
Cristi. Sed pati et mori non potuit quam secundum
carnem; ergo non nisi carne Christi passibili seu
mortali constat nos esse vivivicatos[!], et non sequitur
ergo: caro isto loco pro morte sive passone accipiatur,
cum in isto loco in nulla premissa re ponatur.
Cum queris, qua parte Christus passus sit, tu
pensa, cum pependerit . . . qua parte pependerit.
Credimus enim divinitatem pati non posse . . .

--330--

Zwingli.
Aliter exponit pont.
Romanus: de consecrat.
di. 2. c. prima
[Cor. iur. can. c. 44,
Dist. II de consecratione].
Edlibach.
16. Preterea cum Cristus aperte loquitur [Joh.
6. 41]: "Ego sum panis unicus, qui de celo descendi.
Si quis ederit ex hoc pane, vivet in eternum" et:
"Panis, quem ego dabo, caro mea est, que datur pro
mundi vita", cum enim dicit: "Ego sum panis vivus
qui de celo" etc., declarat se non esse tantum hominem,
ut Judei putabant dicentes [Joh. 6. 42]: "Nonne
hic est Jesus filius Joseph, cuius nos novimus
patrem et matrem; quare infra quid igitur? Si videritis
filium hominis ascendentem, ubi prius" etc., tunc
enim videbunt eum non hominem solum, sed deum
et hominem, quem iam purum hominem putabant.
17. Cum dicit: "Si quis ederit ex hoc pane,
vivet in eternum" etc., potest et dupliciter intelligi:
primo de verbo, cum sit verbum patris, qui dixit:
non in solo pane vivit homo etc.; alio modo de carne
sua, quam assumsit Johanis 1. [v. 14]: "Verbum
caro factum est" etc. De quo est ad propositum,
cum dicit ergo: "et panis, quem ego dabo, caro mea
est, que datur" etc., quod clarius dici potest pr%\aecise
quum datur itaque pro mundi vita, videlicet
dabo, ad quid dabo nimirum ad edendum, quia iam
dixit: "qui edit ex hoc pane, vivet in eternum". Ecce
duo distincta habes et carnem et passionem, quare
unum non potest accipi pro altero. Cum utrumque
exprimat carnem in "caro mea est", habes et mortem
et passionem, cum dicit: "que datur pro mundi
vita", quare caro isto loco non pro passione et morte
accipitur, cum mors et passio in istis verbis comprehendantur,
videlicet: quam dabo pro mundi vita.
18. Si enim caro ibi acciperetur pro morte et
passione, frustra dixisset: "que datur pro mundi
vita", quia passio et mors non dantur "pro mundi
vita", cum sint accidencia, sed caro Cristi passibilis
et mortalis, ut supra in argumento patet, etiam
Johannis 2. [v. 19]: "Solvite templum hoc et in
triduo reedificabo." Dicebat autem de templo corporis
sui, non de passione et morte etc.
Subsequentia verba satis declarant eum dixisse
de carne sua, cum Judei iam decertarent inter se
dicentes: "Quomodo potest hic nobis" etc., quare
etiam sic intellexerunt. Similiter Cristus affirmans
superiora de carne sua dicta, dixit enim [Joh. 6. 53]:
"Amen, amen, dico vobis: nisi manducaveritis" etc.,
ubi planum est eum dixisse de carne sua.
19. Cum ergo adducis: "Caro non prodest quicquam"
[Joh. 6. 63], dico: Verum est per se, sed adiuncta
divinitate plurimum prodest, ut Luce 8. de
muliere obnoxia pro fluvio sanguinis etc., ubi tactus

--331--

fimbrie tantum profuit. Quanto plus corpus eius? Dixit enim [Luc. 8. 46]: "Tetigit
me aliquis; nam ego novi virtutem a me exisse." Diceres tu: per fidem, quam
habuit, fuit sanata. Dico ergo: per quam fidem? nonne illam fidem: "si saltem
tetigero fimbriam, salva ero"? Vides ergo, quod per tactum fimbrie sanata est.
Non est ergo mirum, si digne accipiendo corpus Christi, ut Paulus inquit,
virtus exiens alat animas nostras, ut efficiamur membra eius et fiat illud, quod
Paulus dicit ad Ephesios 5. [v. 30]: "Quoniam membra sumus corporis eiusdem,
ex carne eius et ex ossibus eius." Si enim umbra Petri sanavit infirmos divina
virtute [Act. 5. 15], quanto plus corpus Christi adunatum divinitate! Dicit enim
Christus, Johannis 14. [v. 10]: "Pater in me manens ipse facit opera", item
Johannis 10. [v. 38]: "Si mihi non vultis credere, credite operibus, quia pater
in me et ego in patre"; quare corpus per se nichil prodest, sicut Judei putabant
eum purum hominem; sed spiritus est, qui vivivicat[!].
20. Non est mirum, cum panis ille, qui de celo descendit, duplicem habeat
naturam, videlicet divinam et humanam. Christus enim dixit, verus deus et
homo: "Ego sum panis, qui de celo descendi" etc. Si etiam duplici modo nos
alat, videlicet verbo et corporali presentia, que unita est divinitate, qua nos virtualiter
incorporat, ut efficiamur membra eius, qui est caput corporis ecclesie,
qui est principium primog%/enitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum ipse
tenens [1. Cor. 15. 20]. Si enim tactu Helie corporis revixit a latronibus interfectus
[II. Kön. 13. 20 f.], quanto plus prodest corpus Christi digne sumentibus etc.
Similiter "hoc est corpus meum, quod pro vobis datur", hic corpus accipitur
pro memoria corporis, non quatenus corpus tantum est, sed quatenus corpus accipitur
pro morte et passione, quam in corpore tradidit; dicens [1. Cor. 11. 25 f.] enim
Paulus hunc sermonem: "hoc facite in meam commemorationem" sic explicat:
"quotiescunque manducabitis" etc.
21. Ego revera nego corpus sic accipi, ut tu asseris, sed accipitur hic pro
corpore eius, qui dixit: "Hoc est corpus meum." Non ab re dixit: "corpus
meum"; ibi enim excluditur omnis figurativa locutio. Cum enim dicit: "corpus
meum", non potest accipi corpus pro memoria, sed pro suo corpore, quod magis
declarat, cum dicit: "quod pro vobis tradetur", quia memoria corporis non potuit
nos liberare, sed corpus pro nobis in mortem traditum. Liquet perinde corpus
ibi accipi pro illo, quod dandum erat in mortem pro mundi vita, nec corpus accipi
pro passione et morte, cum sint accidencia, sed pro corpore illo passibili et mortali,
quod pro nobis passum est et mortuum, quod autem iam cum moritur, "mors
illi ultra non dominatur" [Röm. 6. 9]. Cristus enim non dixit: "Accipite; hoc
accipitur pro memoria corporis mei", ut tu vis accipi, sed dixit: "Accipite, comedite;
hoc est corpus meum", et non dixit tantum: "meum", sed precise: illud,
quod videlicet pro vobis tradetur. Quid clarius dici potuit? Ibi excluditur omnis
figurativa locutio ut metonomia, metaphora, allegoria sive quecunque tropica
locutio. Adeo denique aperte locutus Cristus ita quod nulli est obscurum nisi
non credenti.
22. Adducis denique Paulum dicentem seu explicantem hunc sermonem:
"Quotiescunque manducabitis etc., mortem domini annuntiabitis, donec veniat."
Ego tamen cum perspicio Paulum, nichil aliud video eum velle, quam
Cristus voluit. Dicit enim: "Ego accepi a domino, quod et tradidi" etc., deinde
explicat, in quem modum seu finem corpus et sanguis debeant sumi, dicens:
"quotiescunque manducabitis panem etc., mortem domini" etc.
Non ab re dicit: "panem", sed ad differentiam enim alterius panis communis
et propter species panis adhuc remanentes apellat. Panem dicit enim

--332--

divus Ciprianus: "Panis iste, quem dominus discipulis porrigebat, non effigie,
sed natura mutatus, si potentia verbi factus est caro" etc. Cum quo concordat
Tertulianus; ideo nominat panem figuram corporis [Migne, S. L., Bd. II,
S. 491 f.], id est: formam, cum tantum natura mutata sit panis, non effigies etc.
23. Diceres forsan: cum etiam Ciprianus tibi non satisfaciat: "Ubi
Paulus aut Christus dixerunt remanere species", respondeo: Satis patet ex
verbis Christi, qui dixit: "hoc est corpus meum", et tamen adhuc aparent
species panis remanentes. Non est iam necesse probare, quod video. Video inquam
species panis et credo intuitu verbi dei, ibi esse corpus Cristi, quod si
totum converteret in corpus Christi, non esset necesse credere, cum iam oculis
et tactu experirem, ut cum virga Moysis transversa fuit in colubrum, quoad
species et substantiam non fuit Moysi necesse credere virgam conversam in
colubrum, cum iam oculis experiret. Sed Cristus voluit nos credere, non experire.
"Beati enim, qui non viderunt et crediderunt." Quapropter non est magnum
dicere ibi manere accidentia non ad oculos, videam et aliud credere; non
est enim impossibile aput ... omne verbum, non quia aliud video oportet irrita
est facere verba dei ... "ipse dixit et facta sunt."
Habes denique Luce 4. [v. 29 f.]: "Quum eiecerunt Cristum e civitate et
duxerunt eum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat edificata,
ut precipitarent eum; ipse autem transiens per medium illorum ibat." Ecce
quem iam duxerunt, is fecit se invisibilem et inpalpabilem, et tamen transibat per
medium eorum. Non est ergo magnum, si corpus suum det nobis ad manducandum
sub speciebus panis, ut nichil aliud sentiamus nisi panem, sive videndo
seu tangendo aut quocunque modo. Cum tamen ipse, qui se fecit omnino et
inpalpabilem et invisibilem, cum tamen vere transiret per medium eorum, ut in
isto loco clare habes, sic etiam aparuit discipulis euntibus ad Emaus, ut eum
non cognoscerent, cum tamen ipse esset.
Ideo Paulus appellat panem, quia Cristus dedit discipulis, corpus suum
ad edendum sub speciebus panis. Sic Moyses Exodi 7. [v. 12] nominavit virgam
conversam in colubrum virgam dicens: "sed devoravit virga Aaron virgam
eorum." Sic non videatur tibi magnum, si Paulus appellat panem, quod iam
erat corpus Cristi vel quod debebat transsubstanciari in corpus Cristi.
Cum ergo dicis: Corpore dominico agimus graciarum actionem passionis,
nichil dicis. Non enim dixit Christus: "Accipite et comedite corpus meum, ut
isto gratiarum actionem referatis mihi, quod pro vobis mortem patior", sed:
"Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur" etc.
24. Aliter me intellexisti in hac parte, quam dixerim. Non enim dixi:
corpore dominico agimus graciarum actionem. Hoc fuit meum intentum, cum
audio quosdam dicentes: Si Christus dedit discipulis corpus suum ad edendum,
quid denique opus fuit eum dicere: "Hoc facite in mei commemorationem", cum
iam corpus eius esset presens? Ad inpugnandum hoc dixi: cum peragimus
dominicam cenam, non peragimus in memoriam corporis, sed in memoriam
passionis et mortis Cristi, ut supra satis dictum est. Quare non dixi: corpore
dominico agimus graciarum etc., sed hoc volui, cum manducamus corpus eius, qui
dixit: "Comedite, hoc est corpus meum" et bibimus eius sanguinem, qui dixit:
"bibite, hic est calix sanguinis mei", hoc inquam in eius memoriam facimus,
qui dixit: "Hoc facite in mei commemorationem." Quid ergo aliud dixi, quam
quod Cristus dixit?
25. Si ergo Cristus dixit: "Comedite, hoc est corpus meum; bibite, hic
est calix sanguinis mei", possum ego idem dicere. Cum ergo ex vi verborum

--333--

Cristi sumimus corpus eius et sanguinem eius manducando et bibendo, in eius
facimus memoriam, qui dixit: "Hoc facite in meam commemorationem." Quid
queso aliud dixi, quam veritas dixit? Sic sonant verba, sic intelligo, sic denique
intelligit universalis ecclesia, et qui aliter senserunt, nunquam potuerunt optinere,
sed semper extincti sunt. Si vero recte sensissent, Christus nunquam eos
deseruisset, qui dixit: "Manebo vobiscum usque ad consummacionem seculi",
Mathei ultimo [Matth. 28. 20]. Cum ergo verba Christi non peribunt, sed potius
celum et terra etc. [Matth. 24. 35], quare manifestum est eum manere, sed non
mansit cum illis, quicunque se separaverunt ab ecclesia, quia omnino extincti
aut omnino recesserunt a Cristo, ut Turcus et omnes infideles, cum quibus
palam est Christum non manere; sed mansit qui dixit: "Manebo usque ad consummationem"
etc. Ubi ergo mansit nimirum cum fideli ecclesia et universali
ecclesia, que confitetur deum verum et quem misit, Jesum Christum, cum
qua manebit usque ad consummationem seculi. Quod si ecclesia male sentiret
de eucharistia, quomodo mansisset, qui dixit [Joh. 14. 26; 15. 26]: "Mittam vobis
paraclitum, qui docebit vos omnem veritatem"? Quare minime credendum est
ecclesiam in tanto articulo errasse, videlicet idolatrie, ut tu asseris. Quomodo
enim mansisset cum ea? Et tamen mansit; ergo minime erravit.
26. Cum ergo Ciprianus idem sentiat, ut in suis epistolis undique patet,
qui dedicavit ecclesiam suo sanguine et suplevit, quod deerat affixionibus
Christi, qui aput me plus valet quam omnes moderni doctores, similiter divus
Augustinus, quamquam tu dicas eum contrarium sentire; dicit enim libro de
trinitate supra Corin. [11. 26]: "Quia morte domini liberati sumus, huius rei memores
in edendo et potando carnem et sanguinem, que pro nobis oblata sunt, significamus
enim tamen videre" [Migne, S. L., Bd. 27, S. 256]. Ambrosii esse possunt
tamen forsan idem sentire, quod si forsan diceres illud pro te facere, ut iam
plerisque inest undique libidinare et queque pro suo arbitrio applicare. Adducam
tibi et aliud ipsius Augustini dictum, ubi liquet eum plane asserere cum universali
ecclesia in sacramento esse verum corpus et sanguinem Christi; dicit enim
alio loco: "Caro eius est, quam forma panis apertam in sacramento accipimus, et
sanguis eius, quem sub vini specie et sapore potamus." Vide, annon concordet
cum Cipriano et Tertuliano, ut supra audivisti. Similiter Orienes [!] idem
sentit; dicit enim in quadam omelia super Matheum 26. [vgl. Bd. III, S. 812,
Anm. 1 unserer Ausgabe]: "Accepit (videlicet Christus) calicem etc., dedit discipulis
dicens: bibite, hic est calix sanguinis" etc.: qui et bibitur et effunditur;
bibitur quidem a discipulis, effunditur autem in remissionem peccatorum eorum, a
quibus bibitur et effunditur. Eodem loco dicit: acceperunt panem benedictionis
et manducaverunt corpus verbi; quare non dixit: manducaverunt panem benedixionis,
quia non amplius fuit panis, sed: manducaverunt corpus verbi, cuius vide
verbi? illius videlicet verbi, de quo Johannes primo dicit: "Et verbum caro
factum est" etc. Sic sentiunt Jeronimus, Ambrosius et communiter omnes
doctores ecclesie, saltem autentici, et omnes Cristi fideles.
Quamvis ista scrupulosa potius sint quam perspicua, sed licet nimirum tibi
argute obiicienti argute quoque accurrere; ipsum enim argumentum infirmum est,
imo prorsus nichil potest, cum sit petitio principii; cum enim dicis: nos agimus
gratias corpore dominico, idem assumis, de quo est controversia; nos enim hic
maxime distamus. Dissentimus scientes hoc non esse corpus domini, quo corpore
domini gratias agimus; nichil enim probat, qui questionem, de qua est digladiatio,
per se ipsam probat, ut si etc.
27. Arguis me denique argutiei, a qua sum alienissimus; nichil enim proposui
tibi nisi plana verba Cristi et ea precise secundum eorum genuinum sensum

--334--

Zwingli.
27. et 24. similia sunt.
Edlibach.
sum seu intellectum. Si id tibi videtur argutum,
possum dici argutus, sed non nisi tibi soli. Secundo
dicis argumentum non valere, nescio de quo argumento
dicis. Ego enim proposui tibi verba Christi
si non precise, ut Cristus tamen sensus non fuit
alienus a verbis Cristi; non enim dixi (ut supra
habes) corpore dominico gratias agi (ut mihi ascribis),
quanquam si etiam dixissem non abunde errassem.
Sed hoc volui: cum peragimus dominicam cenam,
facimus in eius memoriam, qui dixit: "Hoc facite
in mei commemorationem." Quid aliud voluit
Christus ibi, nisi ut tunc essemus memores omnium
bonorum, que nobis fecisset?
28. Preterea dicis: ibi est petitio principii, cuius
obsecro principii redire ad verba Christi, de quo
tu dicis esse controversiam. Ego nichil aliud adduco
nisi verba Christi, quibus credo; diceres forsan: de
verbis Christi mihi non est controversia, sed de tuis
verbis, qui dicis: corpore dominico peragimus gratiarum
actionem; nos enim hic maxime dissentimus
scientes hoc non esse corpus domini. Vide, queso,
in quas latebras te precipites! Cristus dixit, veritas
dixit: "Hoc est corpus meum", et tu audes dissentire
dicens te scire hoc non esse corpus domini. Vide
nunc, cui sit controversia de verbo Christi: ego
credo, et tu vis contendere et per consequens affirmare,
quod ibi sit petitio principii; sequeretur ergo
quocunque vellem aliquid probare sacris litteris, tu
velles contendere et digladiare de illo et per consequens
dicere: hic est petitio principii; habes aliam
regulam, si vis sophistice incedere, videlicet contra
negantem principia non est disputandum. Cum ergo
vetus et novum testamentum sint principia et fundamenta
vere fidei, de quibus non licet fidelem contendere,
sed credere. Si ergo Paulum allegarem ad
Cor. prima 10. [v. 16] dicentem: "Calix benedictionis
cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis
Christi est, et panis, quem frangimus, nonne participatio
corporis Christi est?", tu forsan velles contendere.
Paulus nimirum hic facit mentionem de calice
domini, quem prebuit discipulis dicens [1. Cor. 11. 25]:
"Bibite, hic est calix sanguinis mei". Non dixit:
"vini" etc., quia, si secus non dixisset, communicacio
sanguinis est, quia tunc fuisset communicacio
vini. "Similiter panis, quem frangimus, nonne participacio
corporis Cristi est?" quod si fuisset panis
naturalis, non fuisset participacio corporis Christi,
sed participacio panis naturalis, quod Paulus minime

--335--

voluit, sed hoc: "Cum bibimus de calice benedictionis, iam communicamus nos
sanguine Christi", quod non posset fieri, si ibi esset vinum. Tunc enim communicaret,
quid[!] se vino et non sanguine Christi, quia dicit: "Calix, cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi et panis, quem frangimus?" etc.
Non quod benedictio aut fractio sit communicacio, sed bibendo et manducando
communicamus seu participamus. Dicit enim Paulus omnes, qui de uno pane
et de uno calice participamus. Si ergo ibi esset vinum, ut tu asseris, non posset
esse communicacio sanguinis Christi, sed vini solummodo.
Quare Paulus id voluit: cum frangimus panem manducando, participamus
corpore Christi, quod non posset stare, si ibi esset panis frumentalis. Sic dicimus
aliquem se communicare prede, quia sumsit de preda, et prandio, quia
sumsit de prandio; sic panis, quem frangimus, participacio corporis Christi est,
quia sumimus de corpore Christi, quod non fieret, si esset panis frumentalis.
Hoc autem clarius habebis in sequentibus, videlicet: "Quoniam unus panis unum
corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus",
audis iam eum minime dixisse de pane naturali, sed de corpore Christi et
ecclesie, qui sumus unus panis et unum corpus omnes, qui de uno pane, hoc est:
corpore Christi participamus, quia supra dixit: "Panis, quem frangimus, nonne
participatio corporis Christi est?" Et nunc dicit omnes, qui de uno pane participamus;
ergo panis de quo supra dixit: "est corpus Christi". Hec satis clara
sunt, tamen contendenti nichil clarum. Possem alia adducere, de quibus forsan
velles contendere et de quibus posses dicere: ibi est peticio principii.
29. Ut si fiat questio, utrum Cristus Mathei 16. [v. 19]: "Tibi dabo
claves regni" etc. isto loco Petro tribuerit claves et aliquis probet ibi traditas,
quia Mathei 16. sic scriptum est: "Tibi dabo claves" etc., frustra insinuat
operam. Cum igitur constabit corpore dominico gratias agi, cum iam probatum
est panem istum esse corpus domini, quod cum fieri nequeat frustra, probabimus
idem per ipsum.
30. Ad hoc idem respondeo, de verbis Christi non debere questionem movere,
sed credere. Illa enim dicta Mathei 16. sunt satis clara: Cristum nondum
Petro dedisse claves regni celorum, sed promisisse. Dixit enim: "tibi
dabo claves" etc. "Dabo" enim est futuri temporis, unde liquet ei ibi promisisse
et non dedisse, quapropter stultum est movere questionem, ubi verba sunt adeo
clara, ut dubium nullum potest oriri. Sic in istis verbis: "hoc est corpus
meum, quod pro vobis tradetur" ibi non est movenda questio, utrum ibi sit
corpus Cristi, sed est credendum. Dicit enim Christus Johannis 5. [v. 24]:
"Qui sermonem meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam eternam."
Non dixit: qui movet questionem de sermone, sed qui credit etc. Hoc Abraham
fecit Genesis 15. [v. 24]: "Credidit Abraham deo et reputatum est ei ad
iusticiam." Non movit questionem, cum iam esset centum annorum et Sara
nonaginta, quomodo hoc posset fieri, sed credidit; ideo reputatum est ei ad
iusticiam. Qui enim fult[!] contendere cum deo, vult eum facere mendacem,
quia non credit ei. "Sed deus verax est; omnis autem homo mendax", ad Romanos
3
. [v. 4]. Si autem credimus deo, et nobis reputabitur ad iusticiam,
cum ipse sit iustus et iustificans eum, qui est ex fide Jesu, ad Romanos [cf.
4. 5]
ibidem: "Crede et tu, et reputabitur tibi ad iusticiam." Accedentem enim

--336--

Zwingli.
30.
Quid oportet credere?
Edlibach.
oportet credere, non contendere et questionem movere.
Dicit enim Paulus ad Timoteum 2. [v. 23]:
"Stultas et ineruditas questiones respue, sciens eas
parere pugnas." Porro: servum domini non oportet
pugnare etc.
Preterea cum recurrimus ad sacras scripturas,
non fit petitio principii, quod est vicium in dialectica;
sed si quis vellet repetere, quod iam est inprobatum,
tunc esset petitio principii, quod in sacris
litteris non potest fieri. Non enim possunt inprobari,
cum sint ipsa veritas et fundamenta apostolorum
et prophetarum, summo angulari lapide
Jesu Christo super structa, ad Ephesios 2. [v. 20].
Que nobis nec sunt neganda nec inprobanda, sed
credenda.
Moves et aliam questionem et hoc in ambone:
Cum Christus sedeat ad dexteram patris, quomodo
possumus hic corpus suum manducare? Dico breviter:
Si dixit, potuit. Quid tum, quod nos nostro
intellectu non possumus apprehendere? Crede et
noli pensare! Nostrum est credere, non digladiare
et perquirere, que dei sunt: an corpus glorificatum
possit eodem modo esse in diversis locis. "Iam
enim videmus in enigmate, tunc autem facie ad faciem"
[1. Cor. 13. 12].
31. 32. Audi unum tantisper. Habes in Actis
9
. [v. 4f], quod Christus vocans Paulum dixit:
"Saule, Saule, quid me persequeris?" etc. Et
Saulus respondens dixit: "Domine, quis es?" Ipse
autem dixit: "Ego sum Jesus, quem tu persequeris."
Fuitne ad dexteram patris, cum loqueretur
cum Paulo? Quamquam non hec adduco, ut nolim
eum semper sedere ad dexteram patris, sed quia non
sit impossibile et sedere ad dexteram patris et nos
alere suo corpore et sua presentia, quia sedet ad
dexteram patris et locutus est cum Paulo in via.
Non enim sic sedet, ut in loco aliquo circumscripto
permaneat, ut non posset alio pervenire, quia "sedere"
ibi accipitur pro "regnare", ut ad Corinteos
prima 15. [v. 25]: "Nam oportet eum regnare, donec
posuerit omnes inimicos" etc. Si liceret de hic[!]
philosophare, possem dicere et vere dexteram patris
non esse circumscriptam aliquo loco; nam Psalmista
138
. [Ps. 139. 7 ff.] dicit: "Quo ibo a spiritu
tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero etc.,
si sumsero pennas mea[!] etc. Etenim illuc manus
tua deducet me et tenebit me dextera tua." Quare
cum Christus sedet ad dexteram patris, non est
circumscriptus uno loco, sed sicut deus est undique

--337--

Zwingli.
34. denuo 30.
Edlibach.
totus et perfectus, sic Cristus; si enim Christus
est verbum patris et humanitas est unita verbo, ita
quod non possunt separari, sed sunt unus Cristus,
quia verbum caro factum est, ergo sicut verbum
eodem momento est in diversis locis, sic Christus,
cum Christus est verbum patris. Tamen hec a
casu adduxi, cum nostrum non sit contendere, sed
credere.
33. Habes Johannis tercio, ubi Christus
dixit: "Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit,
filius hominis, qui est in celo." Ecce qui loquitur,
cum Nicodemo dicit se esse in celo. Dixit enim:
"qui est in celo" et dicit notanter: "filius hominis",
ne quis vellet dicere: secundum divinitatem fuit in
celo, ideo oportet credere, non perscutare.
Moves aliud dubium et itidem in ambone. Cum
Cristus dixit: "Hoc est corpus", tunc nimirum non
fuit caro, quia dixit "corpus". Quod videtur mihi
satis ridiculosum, cum constet corpus hominis constitutum
ex carne et ossibus. Cristus enim Luce
ultimo [24. 39] dixit ad discipulos: "Tangite, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videti[!]
habere."
34. Aliud dicis, si recte intellexi. Cum Christus
dedit discipulis corpus suum ad edendum sub
forma panis, cur non et crucifigi voluit sub forma
panis? Forsan habes illud a Tertuliano, quod
huiusmodi proposuit Marcion. Sed non est simile,
quia Marcion dixit Cristum habere putativum
seu phantasticum corpus, et in pane verum corpus.
Ideo Tertulianus dixit: Si propterea Christus
panem corpus suum sibi finxit, quia corporis carebat
veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis.
Possem tamen hec dicere arguta et questiones inutiles.
Quantum autem ad rem, dico: Cristus sic
voluit, sic congruebat, sic erat conveniens, qui est
panis ille celestis, ut se nobis daret sub forma panis
et mori et pati propria forma, ut videret, in quem
transfixerunt, Johannis 19. [v. 37], Zach. 12. [v. 10].
Quare nichil prosunt huiusmodi questiones; dicit
enim Paulus ad Thitum [!] ultimo: "Stultas autem
questiones et geneolias [!] et contenciones et pugnas
legales omitte; sunt enim inutiles."
Cum igitur constabit corpore dominico gracias
agi, cum iam probatum est panem istum esse corpus
domini, quod non fieri nequeat frustra, probabimus
idem per se ipsum, quando nunc est evidentius hunc
esse sensum verborum domini: hoc est simbulum

--338--

corporis mei pro vobis passi, hoc est simbulum sanguinis mei, qui pro vobis
funditur quam si perpetuo etc.
35. Miror, amande Uolrice, quibus denique modis oportere probare panem
istum esse corpus domini, ut tamen tibi sufficeret, an miraculose an verbo dei:
si verbo dei habes dudum probatum; dicit enim Cristu%/s Mathei 26., cum fregisset
panem: "Accipite, comedite; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur"
etc. Dices preterea te ista iam centies audivisse et idem velle probare per
se ipsum, quare sit peticio principii, quia nobis est ibi controversia. Obsecro, mi
frater ac observandissime Uolrice, que controversia illa fortassis? quia ego credo
verbis Christi, tu vero de his contendis et vis introducere alium sensum, quem
nulla sacra scriptura probasti (parcas, rogo, mihi, si licet dicere saltem veritatem!).
Quecunque enim adduxisti, distant ex diametro a tuo sensu, ex sacris saltem;
quare hactenus nichil probasti. Omnia enim verba Cristi in hac parte sunt adeo
clara et aperta, ut quivis puer potest intelligere hunc esse sensum verborum, ut
ecclesia actenus sensit. Ad hunc sensum faciunt omnia dicta Pauli ad Corinteos
prima 10. et 11. capite; cum enim dicit [1. Cor. 11. 27]: "Qui manducat indigne
non diiudicans corpus domini" etc., ibi planum est eum non dixisse de
corpore ecclesie, sed de corpore Christi, de quo superius fecit mencionem. Si
enim alius fuisset sensus verborum Christi, tropicus videlicet, quod tamen
minime probasti, euangeliste nunquam preterissent, quin aliquis hunc tuum sensum
aperuisset seu indicasset, sicut in aliis locis fecerunt. Credendum est ergo
verbis Cristi; veritas enim dicit: "Edite, hoc est corpus meum." Cum tamen
accepit panem in manus, quare constat vi verborum panem esse corpus eius, ni
verba Cristi sint falsa.
36. Si autem vis, ut tibi miraculose probetur panem esse corpus Christi
(quia non credis, ut supra scribis), hoc nimirum est tentare deum, ac si non possit
id, quod dixit, perficere. Sic Thomas [Joh. 20. 25] noluit credere, quamquam
discipuli dicerent: "Vidimus dominum", et etiam Christus predixisset in multis
locis suam resurrexionem, Mathei videlicet 16. et 18. et 26. [v. 32] dicens: "Precedam
vos in Galilea." Cum autem misisset digitos in loca clavorum et manus
in latus, tunc dixit: "Dominus meus et deus meus!" Sed Christus dixit: "Quia
vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!" Paulus
enim ad Corinteos prima 14. [v. 21] dicit: "Itaque lingue signi vice sunt non
his, qui credunt, sed incredulis, sed prophetia non incredulis, sed credentibus."
Cum ergo non credimus euangelice seu prophetice scripture, reputabimur increduli,
quibus signum [non] dabitur nisi signum Jone prophete.
37. Cum autem asseris evidentius hunc esse sensum verborum domini: "hoc
est simbulum corporis mei pro vobis" etc., dicendum: minime! quia nisi crederemus
verbis Cristi, esset "est" apertissima et sensus clarissimus, ita quod non potest
alius sensus introduci, nisi velimus vim facere scripture. Cristus enim ibi
reliquit nobis sub forma panis corpus suum et sub forma vini sanguinem suum
in eternam rei memoriam, ut omnes doctores ecclesie sentiunt et verba Christi
indicant. Quid denique potuit nobis carius relinquere, quod faceret nos recordaciores
sui, passionis et mortis, quam cum reliquit nobis et corpus et sanguinem
suum? Cum enim agnus pascalis vetteris testamenti fuit figura novi agni pascalis,
videlicet Christi, sic revera, ut precepit eis agnum pascalem manducare in eternam
rei memoriam Egiptiace liberationis, sic nobis reliquit verum agnum pascalem
et etiam sanguinem agni pascalis in eternam rei memoriam. Quare Christus
Luce 22
. (v. 15] dixit: "Desiderio desideravi hoc pasca manducare" etc., ut
iam aboleret figuram et institueret figuratum, hoc est: verum agnum pascalem seu

--339--

Zwingli.
Nescit, quantum intersit
inter symbolum et
signum.
Edlibach.
verum pasca, ubi nos iam alit et corpore et sanguine
suo, cum iam umbra recessit et veritas in locum processit.
Hoc credit et tenet videlis[!] ecclesia, ut
Cristus dixit; non enim dixit: "Hoc est simbulum
corporis mei", sed dixit: "Hoc est corpus meum",
quare non licet euangelium tuere[!] velle humanis
figmentis, cum per se sint satis clara.
38. Si preterea Christus nichil aliud dedisset
nisi panem et vinum pro simbulo, id est signo, novum
instituisset ceremoniale, quod Christus minime
voluit, quia liberavit nos ab omnibus cerimonialibus.
Si enim nichil aliud esset quam simbolum, id est signum,
quia iam per fidem essemus Cristo incorporati
eo, quod crederemus nos eius morte et sanguine redemtos
esse, maxima ipocrisis se velle ostendere
esse Cristo incorporatum, quare Cristus hoc
minime voluit.
39. Ostendam tibi verissimum simbolum, id est
signum, Johannis 13. [v. 35], ubi Christus dixit: "In
hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si caritatem
habueritis inter vos mutuam." Hoc est verum
simbolum, id est signum Christiani. Aliud ad Philippenses 2.
[v. 14] dicit Paulus: "Omnia facite
sine murmuracione ac disceptationibus, tales ut nemo
de vobis queri possit" etc. Iterum ibidem [v. 15]:
"Sitis, filii dei, irreprehensibiles in medio nationis brave
ac tortuose, inter quos lucete tanquam luminaria in
mundo." Hec revera sunt vera simbola, id est signa.
Habes aliud simbolum Mathei 5. [v. 16]: "Luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera
vestra bona" etc.
Quasi perpetuo tales latebras queramus, in
quibus tuti ab exploratore esse non possumus, hec,
mi Jacobe, coegit me hac in re fervor ad te dare,
ut, si fieri possit, te iuvem, ne frustra te in re
aperta maceres. Mittamus, oro, contentionem et
verum ipsum liquido intueamur, ne longum istum
funem texamus, ex quo nichil quam amaritudo nascitur.
Tropum etc.
40. Miror denique, mi Uolrice, quid te concitet,
ut dicas nos nescio quas latebras querere, qui
versamur in sola luce euangelica, in quibus tenebre
esse nulle possunt, nisi lucem euangelicam relinquamus,
seu lux euangelica tropis seu ficticiis et figurativis
locucionibus alio trahatur, eradicetur, obtenebretur,
seu obscura reddatur.
Quare maxime consulendum est, ut desistamus
ab huiusmodi sinistris, calvis seu pestiferis interpretationibus,
in quibus tuti esse non possumus, sed

--340--

immitemur[!] sponsam Christi, hoc est: universalem ecclesiam Christi fidelium
spiritus sancti flatu congregatam, que hucusque semper idem sensit de eucharistia.
Cum enim tanta septi sumus nube testium, qui idem senserunt cum luce euangelica,
qua ratione volumus nos subducere a communi sensu seu intellectu ecclesie,
que sic intellexit verba euangelica, ut sunt, et secundum eorum genuinum sensum?
Et Paulus dicat[!] ad Corin. prima primo capite [v. 10]: "Obsecro autem
vos, fratres, per nomen domini nostri Jesu Christi, ut idem loquamini omnes
et non sint inter nos dissidia, sed sitis integrum corpus eadem mente et eadem
sentencia" etc.
Sequitur abunde meo videre et iudicio, non quod temere velim iudicare,
abundet quis suo sensu eum versare in latebris et longum istum texare funem,
ex quo nichil quam amaritudo nascitur, qui querit cissuras ecclesie, hoc est: se
subducere, subtrahere a communi sensu seu intellectu ecclesie. Meum profecto
non est contendere nec me frustra macerare, sed idem cum fideli ecclesia secundum
tenorem euangelice doctrine sentire et credere.
41. "Tropum enim si admittimus, omnia nuda sunt et adperta; citra vero
tropum omnia obscura, inexplicibilia, inenodibilia, imo ineradibilia" etc.
Dico: Tropi admittendi non sunt, nisi evidentibus notis cognoscantur, ut
supra satis dictum est. Quare quicunque admittit tropum, ubi non est tropus,
facit vim scripture et reddit omnia obscura et inintelligibilia, ut in isto sermone
Mathei 3. [v. 17]: "Hic est filius meus dilectus." Si velles ibi admittere tropum,
ut esset sensus: hic significat filium meum dilectum, sequeretur messiam nondum
venisse. Quare tropi non sunt admittendi, nisi ubi sunt tropi. Diceres autem:
unde possum cognoscere? Dico: revera tropum seipsum pro deo seu indicare:
sic in omni sacra scriptura tropi, quamquam sunt infiniti, tamen de facili potuerunt
apprehendi seu cognosci ab omnibus doctoribus ecclesie; sed mirum est
in isto loco omnes ecclesiasticos doctores esse obcecatos, ita quod nullus in isto
loco potuit cognoscere tropum, nisi tu solus cum paucis tibi consensientibus.
Ut demum tibi optemperarem, perspexi Johannem Oecolampadium
scribentem "de (ut verba sonant) genuina verborum domini: hoc est corpus
meum" etc., qui me maxime confirmavit in meo proposito. Cum enim video
vetustissimos doctores idem sensisse de verbis Cristi cum ecclesia, quomodo
denique possum avelli et quivis fidelis a communi sensu ecclesie, que sic intellexit
verba, ut sunt: "In ore enim duorum aut trium omne testimonium"
[Matth. 18. 16]; cum ergo habemus Cristum sic dicentem, ut habes Mathei 26.
et Paulum approbantem et totam ecclesiam et omnes doctores sic intelligentes,
quid ultra cunctamur, ut non Cristo cum fideli ecclesia credamus? Adducit
quidem doctores ut Orienem[!], Augustinum, Ambrosium, Crisostomum,
Ciprianum, Tertulianum, Cirillum, Ireneum, Hilarium etc., qui, si
recte inspiciantur, sensiunt, ut ecclesia hactenus sensit et intellexit.
Favorabilis necnon amicissime Uolrice, hec censui ad te scribere, ut perciperes
non a casu aut amaro animo seu quadam invidia has novas doctrinas
respuere (sed gravi quodam iudicio omnia perspexisse), quas revera meo iudicio
non repereo[!] fundatas supra firmam petram seu fundamentum apostolorum et
prophetarum. Licet habeant specimen quoddam euangelice doctrine, tamen si
recte inspiciantur, ex diametro distant, ita quod nunquam poterunt stare, quia
nichil nisi ligna, fenum et stipula. Quandocunque enim sunt introducte in
ecclesiam, nunquam potuerunt diu durare, sed semper extincte sunt.
42. Quare rogo, obsecro deprecorque te quantum potero, ut omnia mea velis
equo animo acceptare, quia fideli animo ad te missa sunt et velis queque perpendere

--341--

et tue sciencie non nimium confidere, quia sciencia inflat [1. Cor. 8. 1]. Non
ut hoc . . . queam, quasi te talem existimem, sed ut cautior fias in tuis negociis et
singula bene examines, ne tibi contingat, quod pluribus contigit, qui se voluerunt
oponere ecclesie catholice, quia durum est recalcitrare contra lapidem illum angularem
et contra ecclesiam, contra quam porte inferorum non per . . . terunt.
Vides quam sepius etiam doctissimi ducti sunt in errorem; "deus enim superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam" [1. Petri 5. 5]. Subtrahit aliquando gratiam
doctis, ut humilientur, ut phariseis fecit, qui fuerunt docti in lege domini et tamen
maxime aberrarunt. Hoc et nobis potest contingere, si doctrinis seu scientiis
nostris nimium confidamus et antecessores nostros quasi ignaros contemnamus.
Est enim satis temerarium dicere antecessores nostros omnes errasse, quorum tamen
numerus excellit arenam maris et stellas celi, cum etiam eque habuerint et novum
et vetus testamentum tanquam lucernam ante oculos eorum aquorum[?] omnium
sensu . . . serunt usque huc, non est facile recedendum, cum scripture eis omnino
cor . . . aut ita, ut sit idem tenor et scripture et doctorum.
43. Cum enim video antecessores nostros scripturas intellexisse, ut ego intelligo
et communiter ecclesia et inveniam tantam nubem testium, illa revera me stabiliant,
ut non potero de vacili[!] moveri, ut idem tecum sensiam, nisi probabiliora adducas,
quam hactenus adduxisti. Sed quia mentem meam tibi adeo inpavide
aperio nec tibi consensio aut saltem dissimulo sicut tui adulatores, quorum magnus
est numerus, non iactantia, aut contumeliose seu arroganter me fecisse
credas, sed amore et affectu amicissimo, ut demum me lucrifacias aut ego te.
Habes nimirum haud dubito multos adulatores, qui tibi adherent, te denique
extollunt; cum autem tempestas adversariorum ingruerit, te derelinquent et
stabis nudus ab eorum auxilio. Quare hec ad te scripsi, ut optimus fautor,
quem cum putas esse inimicum, experies eum tibi amicissimum. Credo enim te
omnia facere probo et iustissimo animo, si etiam supra modum aberres. Non
quia aliter sensio quam tu, illud in me parere inimicicias credas. Si denique
michi[!] in te aliquid displicet, scias mihi nichil in te displicere, quam quod in
me, hoc est: si nobis aliqua insint vicia, quare meum tui pocius est sicut mei
miserere quam in odium prorumpere. Si denique quid minus modeste scripsi,
mee ascribas inscicie. Tua enim, ut bono animo scripsisti, sic benignissimo
animo suscepi; hec et tu bono animo suscipias; bono enim animo ad te missa
sunt. Deus optimus faciat nos idem sentire in Cristo Jesu! Amen.
Iacobus Edlibach ex corde tibi deditus.

--342--

[Responsio brevis ad epistolam . . ., in qua
de eucharistia quaestio tractatur.]
N. amico suo haud vulgari Huldrychus Zuinglius.
Gratiam et pacem a domino.
Oras, ac facile impetras etiam, ut simplicitati sermonis veniam dem,
vel, ut tuis verbis utar, magis perpendam quid, quam quomodo scribas.
Idem ipse quoque abs te requiro; nam verborum facilis est lapsus, neque
adhuc tam cautus orator inventus est, qui verbo nullo offenderit [cf.
Jac. 3. 2], etiam si bona pars eorum fuit, qui a veri cognitione parum
abfuerunt. Si ergo, optime N., orationis supellectilem agnoscis tibi
deesse, quae et hercle tibi usque adeo deest, ut, si ipse id prius prospexissem,
nunquam ad conferendum provocavissem, tam diu cum in
scholis tum, ut videri velle videris, in literis versato, cur, quaeso, non
itidem tecum reputas, simili modo tibi negatum esse, de rebus arduis
ac eruditionem multam requirentibus disserere? Ego enim nunquam
ita mei amans fuero, ut, si et disserendi et scribendi mihi facultas praeclusa
esset, invitis canibus gravissima quaeque tractare pergerem. Tua,
deum testor, hactenus manum nostram non exierunt, neque exibunt,
nisi, quod non spero, quid inconsultius vel audacius praesumeres. At
ea tam sunt infantia et amara, tam indocta et ieiuna, tam plena soloecismis
et id genus morbis, ne dicam vitiis, ut, si prius aliquid stomachi
habuissem, quadam veluti misericordia decoxissem. Decet igitur te quoque
orationi nostrae ignoscere, quae posthac nihil habebit nigri salis, si
ostenderimus palam te ad intelligendum et colligendum haud magis
idoneum quam ad scribendum.
Venio nunc ad id, quod agimus. Tuis ego scriptis sic respondebo:
ostendam brevibus in quibusdam locis, ubi hallucineris; in aliis oro, ut
nostros libellos legas, quos ad te mittimus. Nec enim gravioribus ac
utilioribus occupatum desiderabis ad ea non respondisse, in quibus cardo
rei non versatur. Ad quaecunque ergo tibi nunc ista epistola non
respondetur, in libris excusis adfatim invenies. Unde et moneo, ut

--343--

nunc missa epistola ad libros nostros convertaris, alterum, quem Germanice
scripsimus idque recens "De eucharistia", alterum, quo respondimus
Billicano et Rhegio Suevis, ac ubi istos perlegeris, huc redeas.
1. Iam te puto rediisse. Cum ergo dicis, nihil 'ad rem facere:
"Hoc facite in meam commemorationem" [1. Cor. 11. 24], de quo ego
verbo dixi, notam esse, quo deprehendas sermonem esse tropicum,
doceat [!] enim Christus his verbis, quam ob causam coena sit agenda.
At ego id plurimum momenti habere arbitror, quod causam ac finem
rei indicat, neque temere sentio; si enim coena commemorationis causa
instituta est, iam commemoratio praestantior est coena. Quicquid enim
alicuius causa fit, iam illud potius est, in cuius gratiam aliquid fit,
quam id, quod fit. Cogor enim tecum agendo a philosophicis nonnulla
petere; cum enim maxime vis videri alienissimus esse ab argutiis, nihil
tamen aeque videbimus tibi scribendi materiam suppeditavisse atque
sophisticam. Breviter: si coena fit commemorationis causa, iam commemoratio
colophon est huius coenae, non carnei corporis Christi manducatio.
Porro: si corpus Christi hic ederetur, praestaret nimirum
corpus; quod tanti fit a quibusdam, etiamsi Christus nihil unquam
promiserit iis, qui carnem eius corpoream ederent.
2. Scribis, aliquid significative accipi dupliciter posse intelligi etc.
Infantiora sunt omnia ista, quam ut responsionem mereantur. Sic enim
cape, verbum, dictionem, orationem toties aliter atque aliter significative
aut tropice accipi, quot sunt troporum genera, et ultra etiam; plures
enim sunt tropi quam grammatici hactenus adsignaverint, sed de his
paulo plura in posterioribus. Vis autem in universum, nuspiam esse
tropum, nisi ubi tropum discamus ex sacris literis. Ego idem volo.
3. Sed cum subito dicis, in ista oratione: "Ioannes est Helias"
[Matth. 11. 14] tropum esse ideo, quia Zachariae dicitur: "Ipse praecedet
ante illum in spiritu et virtute Heliae" [Luc. 1. 17], quaero, ubi
utraque oratio scribatur. Dices nimirum: prior Matth. 11., posterior
vero Luc. 1. Licebit ergo et nobis ex Io. 6. capite: "Caro non prodest
quicquam" [Joh. 6. 63] - ad edendum scilicet - haurire, quo deinde
temperamento cruenta ista: "Panis est corpus, vinum est sanguis"

--344--

[Matth. 26. 26] misceamus, etiamsi in verbis Christi nulla poenitus
nota deprehenderetur; quas tamen habemus manifestissimas, ut postea
latius patebit.
4. Hoc quoque praetereundum non est, Christo hunc tropum:
"Ego sum ostium" [Joh. 10. 9] per alium tropum explicari: "Per me
si quis introierit, pascua inveniet" [Joh. 10. 9]. Quo verbo aliud non
vult quam isto quoque: "Qui credit in me, habet vitam aeternam"
[Joh. 6. 47]. Vide, quam dissimilia verba et quam concors sensus!
5. Putas in tropis oportere esse aliquam similitudinem. Hoc debes
de metaphora tantum intelligere; nam non omnis tropus est metaphora,
sed omnis metaphora est tropus. Videris strenue ignorare, tam
quid significet tropus quam metaphora. Tropus genus est ad omnem
orationem, quacunque ratione mutatam aut mutuatam. Eius species
sunt: onomatopoeia, catachresis, metaphora, metalepsis, synecdoche,
metonymia et caetera troporum genera.
6. Concedis tropos admitti debere, ubi notae sint manifestae, sed
in his verbis: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26] non esse tropum.
Quid, oro, causae est, cur non liceat tropum in hoc verbo Christi expedire,
non minus quam in: "Ipse est Helias" [Matth. 11. 14], etiam
si in eodem loco nulla esset nota, qua tropum deprehenderemus? Sed
iam ostendam tibi in ipsis Christi verbis indubitatam notam esse, qua
deprehendas tropicum esse sermonem. Sic habet Lucas: "Hoc est
corpus meum, quod pro vobis traditur" [Luc. 22. 19]. Vide nunc collectionem

--345--

demonstrativam; neque enim ex singularibus aliter licet
syllogizare:
Medium:
corpus Christi.
Maior extremitas:
pro nobis traditum.
Minor extremitas:
panis.
Corpus Christi est,
quod pro nobis traditur.
Panis est corpus
Christi.
Ergo: Panis pro nobis
traditur.
Dissolve, quaeso, hanc demonstrationem! Cum ergo non possis,
cede, quaeso, veritati et dic: "Quod pro vobis traditur" [Luc. 22. 19]
certam notam esse, qua deprehenditur tropicum esse sermonem: "Hoc
est corpus meum" [Matth. 26. 26]; nam panis non est pro nobis traditus.
Instabis forsan aliquid dicere, sed frustra.
7. Tertullianum et Oecolampadium sic non intelligis, ut me
tui pigeat; imo video te non intelligere posse, cui tam curta suppellex
est in lingua latina. Tertullianus figuram non accipit pro forma aut
dispositione, sed pro significatione, symbolo aut repraesentatione, ut latius
ad Billicanum scripsimus. Cum ergo dicit (quodam loco, ut tu ais,
quasi aliquando eum autorem de integro legeris, cum tibi nimirum interdicto
non sit opus, ne ipsum legas): "Figura non fuisset, nisi veritatis
corpus esset", nihil aliud vult quam: Panis non esset figura, repraesentatio
aut symbolum, neque esse posset, nisi verum corpus habuisset
Christus. Marcionitae enim calumniabantur veram humanitatem
Christi. Ibi noster Tertullianus probat verum corpus esse oportuisse,
quia reliquerit nobis eius symbolum. Quae tu isthic de sensu allegorico
scribis et mystico, nempe quod literalis sensus sit prior aut
negligi non debeat, etiamsi alicubi fingatur allegoria, vehementer placet;
sed heus tu memineris huius sermonis. Veniet enim occasio, ut eius
te simus commonefacturi.
8. Iam satis diximus te troporum esse ignarum, cum putas nullibi
tropum inveniri, nisi ubi aliqua similitudo aut comparatio intercesserit.
Quod tamen perpetuo inculcas.

--346--

9. Locus, quem ex Hieremia producis: "Mittamus lignum in
panem eius" [Jer. 11. 19], nihil facit ad rem, cum quod Hieremias
non habet iuxta Hebraeorum veritatem, quomodo nos habemus, tum
quod iuxta tuam legem non debeas allegoricum sensum aedificare, antequam
literali fundamentum ieceris; tum quod si maxime panis ibi capiatur
pro corpore, tropicus tamen sermo est. Nam panis non est carneum
corpus; nam si esset, panis esset pro nobis cruci adfixus. Sic habet
Hieremias: "Corrumpamus veneno cibum eius" [Jer. 11. 19].
10. Quod Lucas ista verba: "Non bibam de generatione vitis"
[Luc. 22. 18] ante coenam sacramentalem posuit, dei munere factum
est. Voluit enim divinus euangelista Hebraeorum more summam rei
inter initia ponere, ne, quod sequebatur, videretur ad verbum esse intelligendum;
quemadmodum in libro nostro Germanice scripto docuimus.
Quod autem dicis: "Videtur mihi Christus apostrophasse a figura ad
figuratum" etc., cur tu hic allegoricum sensum tantummodo explicas?
Memineris literalis, ut vos loquimini. Deinde, quod hic dicis, alii quoque
dudum mihi dixerunt, sed nequicquam. Ignorant enim Hebraici
sermonis idioma, qui solet summam rei ab initio ponere ac deinde rem
gestam ex ordine narrare. Et in hunc usum tam ad agnum quam ad
vinum dicit, se posthac non fruiturum esse, donec novo modo edat in
regno - id est regnans -, qui iam a tyrannide premebatur, quod
deinde ipso resurrectionis die implevit; in eo enim novo modo edit et
bibit. Origeni et Hieronymo iniuriam manifestam facis. Lege istum
in Leviticum, hunc in Mattheum 26. capite; et videbis eos nobiscum
sentire.
11. Ais me tibi imputare, quod ad hunc modum dixeris, in isto
sacramento non fieri memoriam corporis Christi, sed passionis. Ego
vero non video, quid dicas, nisi epistolam meam male intelligas; prorsus
non agnosco in hoc sensu verba. Nam si ad hunc modum dixisses,
non usque adeo peccatum esset. Hoc autem dixisti, corpore Christi
memoriam fieri corporis sui. Unde enim nobis aliunde orta esset disputatio,
quomodo corpus nonnunquam accipiatur pro morte Christi?

--347--

Atque hoc bellum est; dum maxime negas, maxime simul probas te
recte dicere.
12. Cum dico corpus et passionem coniuncta esse, sic intelligo,
quod Christus pati ac mori non potuit nisi corpore. Dico ergo iterum
carnem Christi pro morte accipi, ut Johannes 6.: "Panis, quem ego
dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita" [Joh. 6. 51]; mors
ergo hic per carnem significatur haud aliter, quam cum dicit: "Hoc est
corpus meum, quod pro vobis traditur" [Matth. 26. 26], ubi per corpus
etiam mortem aut passionem intelligit, in hunc sensum: hoc symbolum
est corporis mei pro vobis occisi. Ecce, ut iterum corpus pro passione
capitur. Neque tu istam expositionem a nobis recte intellexisti; nam
alioqui non finxisses tam insulsam distinctionem. Ibidem cum sic arguo:
certum est nos Christi morte vivificatos, cum autem pati et mori non
potuerit nisi secundum carnem, fit, ut caro isto loco pro morte sive
passione accipiatur. Ad hunc modum respondes: "Dico breviter argumentum
non valere, quia ex puris particularibus nihil sequitur; medium
etiam non debet poni in conclusione." Vide, an satis perspexeris, quidnam
dicas. Nam ista non sunt syllogismus, ut tu es arbitratus, sed
perpetuae quaedam sequelae ad hunc sermonem Christi: "Panis, quem
ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita" [Joh. 6. 51].
Sed nunc tibi omnia ista in brevem syllogismum exegeticum - hoc
est: expositivum, quem demonstrativum esse oportet - cogam:
Christus vivificat nos sua morte.
Christus vivificat nos sua carne.
Ergo: Caro et mors accipiuntur pro se mutuo, sive convertuntur,
ut vos dicitis. Mirum est, cur te in istas Symplegadas conieceris,
cum tantopere contentionem depreceris. Qui aliter sentiunt, dicunt
quidem, sed non quicquam: ex puris particularibus nihil sequi, adeo
dudum scivi, ut ferme scire desierim; sed hae propositiones singulares
sunt. Et syllogismus demonstrativus est et expositivus, qui hoc exigit,
ut singularibus constet. Quae autem de Christi carne, morte, vivificatione
dicuntur, sic singularia sunt, ut universalis ex eis nulla formari
possit; nulla enim caro nisi Christi, nulla mors nisi Christi vivifica
esse potest. Unde ex his alios syllogismos cudere nequimus quam singulares

--348--

aut demonstrativos, quemadmodum in omnibus, quae de Christo
demonstramus.
13. Cum hunc sermonem Christi: "Cum videritis filium hominis
ascendere, ubi erat prius" [Joh. 6. 62] sic intelligis, quod tunc essent
increduli visuri ipsum esse deum et hominem, non videris mihi male
intelligere. Sed, quid hoc ad rhombum? Deinde, cur es ausus aliter
exponere hunc locum, quam pontifex Romanus exponat ex Augustino?
Vide "De consecratione distinctio 2. ca. prima."
14. Quae deinde in verba Christi comminisceris, Io. 6. [Joh. 6. 51],
adeo sunt aliena et inepta, ne dicam impia, ut me tui haud mediocriter
pigere coeperit. At cum te ad collationem invitaverim, tuo, ut spes erat,
bono debeo et hic non transilire, ubi tam improvide loqueris: "Quia
passio et mors non dantur pro mundi vita, cum sint accidentia" etc.
Ecce tua verba, quam belle niteant! Si ergo caro Christi datur pro
mundi vita citra passionem, igitur mundus confestim, ut natus est
Christus, vindicias obtinuit, supervacanea igitur fuit passio. Sed in
malam rem hi sermones abeant, qui cum tam adpertis scripturae verbis
dissident. Io. 11. [Joh. 11. 49 ff.] habes Caiapham prophetasse, quod
Christus moriturus esset pro populo. Cur divinus spiritus non dixit
nasciturum pro populo? "Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur"
[Matth. 26. 26] et apud Paulum "frangitur" [1. Cor. 11. 24]
- cur Christus non dixit: "Quod pro vobis natum est", si precium
carnis est et non potius passionis ac mortis? 1. Petri 2. [1. Petri 2. 21]:
"Christus passus est pro nobis" - cur non dixit: "Natus est pro
nobis"? Scio, quid hic gestias dicere. Sed huc solummodo, mi N.,
tendo, ne tam incaute vim veritati adspergas contendendi impetu; nihil
enim hoc tuo dicto, quam contendis, ne admittas corpus aut carnem
Christi pro illius passione isto loco Ioan. 6. [Joh. 6. 51] accipi, cum
symbolum sic habeat: "Natus ex Maria virgine et deinde crucifixus
etiam pro nobis", non: Natus pro nobis. Iterum, canebamus aliquando:
"Qui mortem nostram moriendo destruxit", non: nascendo. Et tota
epistola ad Hebraeos hoc doceat olim remissionem peccatorum citra

--349--

sanguinem fieri non potuisse, unde et Christi sanguinem pro nobis
fundi oportuisse. "Passio est accidens", dicis. Ergo Christus non sua
morte, sed carne redemit? Bella argumentatio! - omnis cultus, servitium,
passio, quae propter deum in hac vita vel ferimus vel facimus,
accidentia sunt. Ergo, quod homines sumus, numerus et fruges consumere
nati, ideo propicius est nobis deus. Sic de oratione, intercessione,
vigiliis aliisque rebus ac obsequiis omnibus dici posset, nihil
horum causa dari a deo, quod accidentia sint. Ubi ergo meritum
vestrum manebit? Sunt enim omnia secundum te accidentia, quae
actione continentur et passione? Mittamus igitur ista plane contentiosa
et ficta, et veritati cedamus, nempe quod Christus passione et morte
sua nos redemit et vivificavit, quamvis ista in corpore pertulit. Nunc
vides, quomodo dixerimus in epistola carnem et mortem coniuncta esse
sic, ut alterum pro altero accipiatur. Addo: sic sunt coniuncta, ut
redemptio amborum simul sit, principaliter tamen mortis. Da enim
carnem Christi citra mortem, et non sequitur redemptio. Alioqui
mundus esset redemptus, cum in praesepe ipsum esset mater virgo
enixa. Contra da passionem citra corpus, iam marcionissabimus.
Attamen pati et mori sunt precium; sed hoc precium per carnem et in
carne depensum est. Quod pulcre Augustinus in Io. 6. [Joh. 6. 48 ff.]
caput his verbis exponit: "Caro inquit, vas fuit, quod habebat, attende,
non quod erat." Si autem caro precium nostrae redemptionis fuisset,
animus omnino attendendus erat in carnem tanquam in precium.
Habebat autem caro mortem et passionem; haec sunt attendenda. Vide
nunc, qui plus Christianis autoribus tribuat aut deroget. Lege omnia
mea scripta, et talem errorem nunquam invenies, tametsi crebro inculces
me dissentire ab ecclesia catholica sive universali, et doctores veteres a
vobis stare, cum sancte iurare possim te veterum nullum pervidisse.
Nam etiamsi legas fortasse veteres, quod id ipsum quoque obscurum est
apud me, intelligere tamen eos per inopiam Latinae linguae non temere
potes. Verbo absit invidia: Qur toties nobis insultas veteres a vobis
stare? Dic, quem ex omnibus veteribus in solidum legeris!?
15. Cum oppugnas istud: "Caro non prodest quicquam" [Joh.

--350--

6. 63], ais: "Per se verum est, sed adiuncta divinitate plurimum prodest."
Cur non hic quoque dicis: "Per se nihil prodest, sed per accidens
plurimum"? Si ergo per se nihil prodest, quomodo potest esse
precium? De qua re iam certavimus. Sed missa faciamus haec.
Probas Christi carnem plurimum prodesse, nam haematorhois foemina
fide, quam in fimbriam habebat, sanata sit [!] [Marc. 5. 25 ff.]. Quae sunt
haec monstra contentionum, mi N.? Primum, quo ruis, ut dicas fimbriae
fidem habuisse foeminam? Deinde, an et fimbria caro Christi
est? Hoc enim agis, ut probes carnem prodesse, et adducis fimbriam.
Iam non est mirum te a corporea carne tam graviter avelli, cum etiam
fimbriam carnis loco habes, imo dei, cum dicis foeminam fimbriae fidem
habuisse. Sic enim tu loqueris pro fimbriae: fisam esse. Postremo, ut
maxime superes Christi carnem et fimbriam plurimum profuisse, adde,
si vis, etiam cum patrem putaticium adiuvaret in incidenda materia,
adhuc tamen arx inconcussa stat ac immota, nempe carnem ad edendum
nihil prodesse. Caesa plurimum prodest, comessa poenitus nihil.
16. Putas non esse mirum, si Christus nos dupliciter alat, verbo
et corporali praesentia. Est enim verus deus et homo. Quaero igitur,
quidnam possit alere corporalis praesentia, mentem an corpus? Si
mentem, non erit verum, quod dixit Io. 6.: "Qui credit in me, non
sitiet iterum" [Joh. 6. 35] - cum sanguinem corporeum secundum vos
sitiamus, etiam postea quam credidimus seu fisi sumus Christo. Quod
absit! Si corpus, dicemus cum Iudaeis: "Da nobis semper hunc panem,
ne manum stivae cogamur implicare" [Joh. 6. 34] - aut cum Samaritide:
"Da nobis hunc potum, ne cogamur antlae machinam sursum
deorsum trahere" [Joh. 4. 15]; mens vesci corpore nequit. Unde corpus
nullum potest mentem cibare.
17. Tactu Heliseici corporis - non Heliae; is enim sic ablatus
est, ut nemo sciat, quo pervenerit - revixit, qui a latronibus erat
occisus [1. Kön. 17. 17 ff.]. Christus quoque capulum tetigit modo, et
revixit viduae filius [Luc. 7. 11 ff.]. At nemo Heliseici corporis esu ad
vivos rediit. Sed neque Christi carnei corporis esu legitur quisquam
aut revixisse aut excitavisse quemquam.
18. Cum diu multumque contendisses, ne admitteres corpus pro
morte non nunquam accipi, tandem sic ipse scribis: "Similiter: ,Hoc est
corpus meum, quod pro vobis datur' [Matth. 26. 26], hic corpus accipitur

--351--

pro memoria corporis; non quatenus corpus tantum est, sed quatenus
corpus accipitur pro morte et passione, quam in corpore tradidit" etc.
Ecce, cum dicis corpus pro memoria corporis accipi, quatenus corpus
accipitur pro morte et passione, prorsus videris oblitus esse, quod paulo
ante negabas: corpus aut carnem pro morte et passione accipi.
19. Quae de speciebus panis et vini adfers, nempe Paulum
panem pro speciebus panis usurpavisse, fortiter quidem dicis, sed citra
omnem scripturam, rationem aut legitimam collectionem ex sacris literis
depromptam.
20. Quae de Cypriano adfers, incognita sunt tibi. Metonymice
locuti sunt prisci isti, quemadmodum et hodie facimus, sensum eundem
nobiscum tenentes. Quod ubique legentibus occurrit.
21. "Beati, qui non viderunt Christum carnaliter et tamen fidunt
Christo" [Joh. 20. 29] sensus est verborum Christi. Nusquam dictum
est illi: Beati, qui non vident panem esse corpus meum, aut in
pane, sed credunt carneum corpus isto pane edi.
22. Quae de invisibili et incontrectabili Christo attulisti, in
responsione ad Billicanum et Rhegium dissoluta sunt. Nusquam
fuit simul in diversis locis Christus corporaliter, etiamsi se ipsum
inter hostium manus invisibilem redderet ac inpalpabilem [Joh. 8. 59].
Sic et Mosis virga, quae in colubrum transibat, tam abest, ut in
omnibus simul locis, in quibus dicitur: "Virga Mosis convertebatur in
colubrum" [2. Mos. 7. 9ff.], esse possit, ut ne in pluribus quam uno
esset. Sic Christus de virgine natus est, sed non simul in omnibus
locis erat carneum Christi corpus, aut saltem in pluribus. Solius
divinitatis est ubique esse, et praeterea nullius creaturae. Unde nobis
diligenter cavendum est, ne confusione naturarum aut Marcionitis aut
Arrianis respirandi ansam praebeamus.
23. Qum te negas dixisse, quod corpore dominico gratias agamus,
paulo post te ipsum redarguis, cum ais: "Sed hoc volui: Cum
manducamus corpus eius etc., in eius commemorationem facimus, qui
dixit: ,Hoc facite' etc." [Luc. 22. 19]. Parum iustam excusationem
adfers, nisi quod dixisti: "corpus eius", ubi nos diximus: "corpus dominicum".
Quid enim discriminis est, si ego dico: "Corpus dominicum
secundum vos edi ad commemorationem corporis Christi", vos autem:

--352--

"Nos edimus corpus Christi in commemorationem corporis Christi"?
Nam, quomodo in memoriam passionis edatur, visum est antea.
24. De ecclesia toto erras coelo. Nescis adhuc, quae sit universalis
ecclesia, de qua re nunc disputare locus non est. Id breviter
attingemus, nullum mortalium, etiam qui est intra ecclesiam universalem,
qui in peccatis conceptus est, unquam venire posse extra peccandi
periculum. Mirum ergo non est, si pius homo in multis erret,
sed levioribus, inter quae adorationem eucharistiae ipse non ponam.
Nam et Petrus sic erravit, posteaquam spiritum sanctum hauserat, ut
ei Paulus acriter obstiterit [Gal. 2. 11ff.]. Videant ergo, qui piissimi
videri volunt, quomodo se tueantur, cum panem et vinum adorant pro
deo, imo deum esse dicunt. Quod spiritus sanctus docturus sit nos
omnem veritatem [Joh. 16. 13], facile admitto, imo scio et sentio. Sed
docet nos falsitatem stulticia et ignorantia nostra, quas ubi mirari coepimus,
de rebus sanctissimis aliter sentimus, quam spiritus sanctus dictet.
Arriani aliquando divum Hilarium in exilium abiecerunt, recte de
Christo sentientem, qum pontifex Romanus ac concilium ferme
totum blasphemi essent in Christum. Veritas semper est incontaminata,
etiamsi nos eam minime perspiciamus.
25. Quae ibidem de Augustino sentis, parum aeque facis; eodem
modo non intelligis admirabiles eloquentiae allusionumque Origenis
flores in homelia in Matthaeum super his verbis, de quibus certamus.
De Tertulliano non est obscurum ex superioribus, quid
sentiendum sit. Cyprianus itidem nobiscum sentit, quamvis rudibus
diversum videatur. Similiter Ambrosius, quemadmodum in

--353--

Oecolampadii nostrisque hinc inde scriptis facile queas deprehendere.
De Hieronymo dictum est.
26. Cum hoc deprecaris, ne videare petivisse principium - dii
boni, ut sudas, ut magnum spiras! et adhuc ignoras, aut quid sit
petitio principii, aut saltem qua parte dixerimus te in hac re peccare.
Sic igitur habeto: cum quid probamus per id, quod controvertitur, iam
petimus principium. Exemplum dedimus: Si quis contendat hunc locum
Matthaei 16.: "Et tibi dabo claves regni coelorum" [Matth. 16. 19] sic
esse intelligendum, ut Petro isthic datae sint claves, negantique probet
hoc modo: quia Christus dixit: "Tibi dabo claves" [Matth. 16. 19] -
an is tibi non videtur idem per se ipsum probare? Tu dicis: "Ibi
manifeste ponitur: ,Dabo'." Neque ego ignoro hoc ipsum, sed istud
exemplum adduxi docendi, non de clavibus loquendi gratia. Perpetuo
ergo petunt principium, qui idem per se ipsum probant. Sic et in
praesenti certamine controversia est de intellectu verborum domini:
"Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26], an tropic%<os, an substantive
intelligenda. Ibi tu adseris substantive intelligenda, et cum probas, ais:
quia Christus dixit: "Hoc est corpus meum." An adhuc non vides
hoc esse principii petitionem? Quid ergo tam multis opus fuit?
27. Dicis Christi ista verba esse clarissima, quae tamen secundum
vestram sententiam sunt obscurissima; quod ipse quoque negare
nullo modo potes. Ad fidem enim provocas et mones credendum esse,
nimirum non alia ratione, quam quod intellectu nullo capi possunt.
Qur ergo clarissima vocas? Deinde istum locum de fide Io. 5.: "Qui
sermonem meum audit et credit ei, qui me misit" [Joh. 5. 24] audacter
torques, huc videlicet, quod qui credat hic panem esse corpus aut in
pane carneum corpus edi, habeat vitam aeternam, qum Christus hoc
minime omnium velit, sed eum, qui deo fidat, aeternum vivat[!].
28. Attingis, quod pro publica concione doceam Christum sedere
ad dexteram patris, unde fieri non posse, ut hic caro eius edatur. Sic
doceo, inquam, neque me pudet. Imo non dubito, qui aliter sentiunt,
nescire probe, quid sentiant. Obiicis deinde Christum in Actis Paulo
humi iacenti sic dicentem: "Ego sum Iesus, quem tu persequeris"

--354--

[Act. 9. 5]. Quid isto loco vis? Num quod Christi caro tum adfuerit?
Quasi vero ubicunque Christus sit, caro eius sit? Ubi enim sunt duo
vel tres in eius nomine congregati, ibi est in medio illorum [Matth.
18. 20]; igitur caro Christi est isthic? An adhuc ignoramus communionem
idiomatum?
29. Dexteram patris non esse circumscriptam nemo negat, sed
humanam Christi naturam circumscriptam esse oportet. De qua re
plura ad Billicanum et Rhegium. Quod autem inde putas colligi
posse: ergo Christi caro quoque incircumscriptilis est, non probe ratiocinaris.
Nam et divinitas omnia permeat, quae circumscripta aut finita
sunt, cum ipsa sit infinita. In homine deus est. Homo circumscribitur,
deus minime gentium.
30. Io. 3. scripta Christi verba: "Nemo ascendit in coelum nisi
filius hominis, qui est in coelo" [Joh. 3. 13] haud pure tractas. Si
enim putas Christum secundum humanam naturam tum fuisse in
coelo, erras; et Marcionitis iterum non modo fenestram, sed portas
omneis adperis, ut Christi veram humanitatem inficientur. Sin minus
id putas, nihil faciunt ad propositam quaestionem. Scito igitur ethologiam
esse istam vocem: "filius hominis" eo, quod Iudaei frequenter
dicerent eum filium Ioseph etc. Dicit ergo se, quem omnes putent
purum esse hominem, in coelis esse non alia ratione, quam qua deus
est; Christus enim nondum erat glorificatus, Io. 7. [Joh. 7. 39]. Sed
haec omnia vobis eveniunt, quod non probe inter naturas Christi
distinguitis et argumentorum summam parum curatis - taceo figurarum,
troporum ac locutionum formulas haud temere a vobis perspici.
Quae ergo malum audacia, si de rebus arduissimis invita Minerva
Mercurioque disserere, sed cur dico disserere?, pronunciare etiam ausim?
31. Ridiculosum dicis tibi videri, cum dico Christum dixisse:
"Hoc est corpus meum" [Matth. 26. 26], non: Hoc est caro mea, cum
constet corpus hominis constitutum ex carne et ossibus. Sic enim ferme
rhetoricaris. Vis ergo non modo carnem, sed et ossa hic edi? Facis
ergo es hominibus καρχερόδοντας, ne dicam lupos, ossifragas, struthios,

--355--

canes, ursos et id genus feras. Equidem nunquam non dicam aliud
esse corpus, aliud carnem. Qui dicit corpus edi, carnem, cutem, venas,
nervos, pilos, ungues, dentes, ossa, medullam, gulam, stomachum, ventriculum,
lactes et quicquid in istis est, vorari perhibet, qui carnem, non
tantundem desipit. Carnes animantium edimus, non corpora. Volo
igitur hoc docendo huc inducere, ut absurda omnia, quae vestram sententiam
sequntur, uno momento proponam.
32. Quaestiones inutiles non sunt, qum querimus, an verborum
Christi hic sit intellectus, ut carneum corpus aut naturale in isto pane
coenetur. Nullus enim intellectus ab hac quaestione abhorret; sed hae
non modo inutiles, sed etiam praestigiosae sunt quaestiones, quibus
queritur, num, ut in praesepi vagivit, ut in cruce mortuum est etc.,
corpus Christi edatur, praesertim cum videamus Christum, apostolos,
veteres non sic intellexisse de Christi corpore.
33. Cum dicis me sensum istum verum, quem de eucharistia
habemus, nullis sacris literis probavisse, tam audacter quam impudenter
agis. Vide nostra.
34. Hi tentant deum, qui dicunt miraculum isthic dei virtute fieri,
ubi nemo sentit miraculum. Cumque deus nullo unquam miraculo
errorem istum dignatus sit, fingere tamen ipsi miracula audent, qualia
apud vestros infinita narrantur. Ego miraculum nullum poenitus requiro;
fide certus sum Christum pro me passum et unicam salutis spem esse.
Petrus dicebat eos tentare deum, qui fratribus importabilia imponebant
onera [cf. Act. 15. 10]. Sic isti, qui nare circumducunt simplicem plebem,
ut se putent hic carnem edere, non modo deum tentant, sed onera
mentibus humanis obtrudunt, quae nullus intellectus capere potest.
35. Deo gratias retulimus, cum hoc tuum argumentum legeremus:
"Christus redemit nos ab omnibus cerimonialibus; ergo panis et vinum
non tantum sunt symbola; sic enim cerimonia essent." An vero tandem?
Quot, quaeso, bella depugnavimus, antequam huc trahereris, o
strennue externarum rerum propugnator! Ego id nunquam sic docui;
tam abest, ut ceremonialia in novo testamento damnem, quae Christo
autore sunt instituta. Ceremoniae veterum sublatae sunt; Christianorum
vero, ut sunt paucissimae, sic nunquam aboleri debent. Dicitur

--356--

enim: "Mortem domini adnunciabitis, donec veniat", et: "Docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomen patris" etc. [1. Cor. 10. 26, Matth. 28. 19].
An baptismus non est ceremonia, quae ad omnes pertinet? An manuum
impositio, quae ad paucos, non aeque est ceremonia?
36. Charitas, quae a Christo dicitur symbolum aut signum, quo
Christianus cognoscatur [Joh. 13. 35], res potius est quam symbolum.
Perinde enim potest hic sermo, ac si dicas: non omnes, qui sceptrum
gestant, reges sunt, sed qui consulendo, benefaciendo, tuendo, ius cuique
reddendo cunctos demerentur, hi demum regum symbolum habent.
Hic vides etiam rem symboli nomine adpellari. Videris hic ignorare,
quid distent signum et symbolum.
37. Cum veteres autores, quos in libro Oecolampadii, fratris
in domino amantissimi, exoravi ut legeris, pronuncias omnes in tua
esse sententia, miserabilem te mihi plane facis; cum enim non ignorem,
quam ampla tibi sit supellex quodque eos autores e vestibulo vix salutaveris,
nisi quantum apud Oecolampadium illorum nomina vidisti,
sententiam vero legisti, haud obscurum mihi fit, quo quaeque iudicio
legas, scribas, disseras.
38. Hactenus ad tua respondimus, sed ea, in quibus videris aliquid
spei locavisse; reliqua, quibus interdum sive quiritaris sive suades,
quorum ingens vis est ac rudis, boni consule, dum responsione non
referio. Quis enim brevibus tot querimoniis ac suadelis obviet?
39. Quae vero post finem catastrophes vice annectis, responsione
indigna non duximus, quod etiam in istis haud mediocriter caecutias.
Debemus enim inimici etiam asinum sub onere collapsum fulcire [cf.
Exodus 23. 5], quanto magis fratrem in viam ab errore, ad benedicendum
a maledictione reducere? Cum ergo nos a veri adsertione ad hunc
modum terres, quod, qui hanc rem unquam adgressi, extincti sint, parum
moves. Nondum enim nos piget Christi, ne et ipsum nostri coram
patre angelisque suis pigeat. Is quoque mortuus est, non pro veritate
modo, sed ipsa veritas [cf. Joh. 14. 6]. Quid tibi apostolos obiectem,
qum innumeri sint, non solum ex Christianis, sed etiam philosophis
ac gentilibus ausi pro veritate mori? Neque ideo, quod occisi sunt, verum

--357--

non fuit, quod docuerant, sed sunt ista ultima carnis subsidia, qum
veritatem nequit vel ferre vel superare, iam ad manus spectat, ferrum
acuit, omnia miscet. Ego vero dudum didici pium hominem his terreri
non debere beatumque fore, qui in hoc mundo proscinditur; quanto
enim plus contumeliarum pro Christo tulerimus, tanto nos manet gloria
maior. Dominum oro, ut me confortet; rari enim admodum fuerunt,
qui ad finem perseveraverint [cf. Matth. 10. 22]. Quod porro mones,
ne meae scientiae nimium fidam, nescio, quomodo debeam accipere.
Nam si fidei certitudinem intelligis per scientiam, sic ei fido, ut sciam
veritatem superaturam esse, etiam ubi ossa mea in favillam erunt redacta,
tametsi videam plerosque sic armis fidere, ut nihil non sibi polliceantur.
Occiditur quidem Christus, sed brevi resurgit ac de hostibus triumphat.
Si vero scientiam pro eruditione accipis, non ignoro mihi eam adeo
mediocrem evenisse, ut ei fidendum non sit. Fuerunt multo plurimi,
qui ut eruditione nihil polluerunt, ita fide ac veritatis scientia adeo clari
fuerunt, ut nunc inter superos non aliter luceant, quam in firmamento
astra. Habere me adseris multos adulatores, qui mihi adhaereant. Qui
te sermo ut deceat, equidem excusare nequeo. Quis enim ego sum, aut
quantae sunt res meae, ut mihi merito quisquam aduletur? Quod si
tibi amicos meos recenserem, invenires mihi amicos esse, qui tibi et tuis
omnibus tanto sunt ornamento, ut nisi eos haberetis, nesciam quanta
esset vestra claritas. Atque hi cum virtute, fide, sapientia, honore,
opibus omnes ferme antecellant, meque ut oculos suos custodiant [cf.
Psalm 17. 8], quomodo adulatores ex eis facis, qui unica sunt constantiae
exempla? An non optimi quique ac innocentissimi cum senatores
tum plebei sic me colunt atque tuentur, ut nisi id constantissime perpetuoque
facerent, minor esset publica tranquillitas, quae urbi nostrae
hac procellosa tempestate, quamvis cum infinitis sudoribus, foelicius
tamen accidit, quam temere alii alicui urbi toties petitae. Ne tu ergo
amicos meos adulatorum nomine respergas, oro. Tu adulatores habere
potes, qui opibus polles ac genere; ego, cui Christus persecutionem
addixit sic, ut ne ulla quidem hora ab insidiis tutus sim, quo pacto
inveniam, qui adulentur, etiam si maxime cuperem? Videntur vero tibi
mores mei adulatorum esse cupidi, quo nihil simplicius aut stultius
invenias? Promittis autem te mihi firmum amicum. Si praestas, non
immerito facis; ego enim de te semper sum meritus, quomodo me decebat.

--358--

De te vero, ut ingenue tibi dicam, nunquam audivi, quod bene
vel de nostra doctrina vel de nobis unquam senseris. Beneficia abs te
nulla requiro, quoniam reddendo non sum. Adhuc tamen amiciciae
sanctissimum nomen veneror, etiam si videam quosdam inania iactare
nomina. Ego solidos amicos semper habui; qui si tu quoque esse vis,
certabo tecum, uter alterum candore superet. Quemadmodum contestatus
es, ut omnia boni consulam, sic te quoque obtestor. Si hanc epistolam
vulgabo, fiet praeterito nomine tuo.
Vale in domino, observandissime frater!
Cum hanc responsionem celerrime scripsissem, veritus sum, ne
notulas nostras legere posses; describi ergo curavi. At is, qui descripsit,
nonnunquam, quod ei scribendum erat, ne legere quidem potuit. Hinc
factum est, ut omnia plena sint lituris et annotationibus, etiamsi iam
sensui nihil deesse putem. Tu omnia aequi bonique consule. Et si
hac responsione tibi satis fieri ad tua denuo neges, committam te gratiae
dei. Plura enim tam operose tecum agere statutum non est; cum quod
aliis longe utilioribus vacare cogit dominus, tum quod sapientes monent
manum esse retrahendam, ubi nequicquam omnia moliare. Quod vero
tam sero tandem mittitur nostra haec responsio, in causa sunt variae
occupationes, quibus me alligatum esse non ignoras.
Vale iterum.
14. augusti. M.D.XXVI. anno.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Tiguri. Ex aedibus Christophori Froschouer.