Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

97

<< Nr. 96 | Index | Nr. 98 >> 

De peccato originali declaratio ad Urbanum Rhegium

25. August 1526
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 5 (Leipzig: Heinsius, 1934) (Corpus Reformatorum 92)


Jump to page 369 370 371 372 373 374 375 376 377 378 379 380 381 382 383 384 385 386 387 388 389 390 391 392 393 394 395 396




--369--

[De peccato originali declaratio ad Urbanum Rhegium.]
Urbano Rhegio, apud Augustam Vindelicorum
euangelii ministro, Huldrychus Zuinglius gratiam
et pacem per Iesum Christum, dominum nostrum.
Cum admodum nuper epistolam ad nos dares non satis longam,
etiamsi longissima esset, Urbane doctissime, eo quod et tam erudita
novitate exuberaret et nihil obscure demonstraret, quam nihil sis offensus
epistola nostra, quam ei coniugavimus, in qua cum Billicano de
eucharistia non inamice, puto, agimus, non potui tamen interim, etiamsi
nunquam non anxie cupiverim, ad ea respondere, quae silentio praetereunda
nullatenus duco - tam improbe urgent occupationes, imo
Erymni isti [!], qui dissidium ubique incendendo dignas Dioscuris
aliquando poenas dabunt. Nunc vero pauxillum succisivi temporis nactus
aut, si verum dicere non pudeat, furatus, pro virili si non satis,
at aliquid saltem facere annitar ad eam quaestionem, quam in epistola
versas. Nec enim solus insolite nos putas de humanae generationis contagione
tum sentire, tum scribere; sunt enim et alia magna nomina,
qui idem existimant. Ipse vidi certorum epistolas tam ad nos quam
ad alios missas, quorum alii, sententiam nostram dilucidius exponam,
orant, alii amicis cavent, ne in ruinam se a nobis trahi patiantur.
Nimis tamen prudenter utrique, ne dicam curiose. Quibus enim haec
quaestio tam perspecta est, ut nobis declaratione opus esse putent; ista
sua tam luculenta protinus in medium adferre debebant. Dissentimus
enim nonnihil ab his, qui hactenus videntur rem istam acu tetigisse.
Quibus autem rursus tam periculosa videtur nostra sententia, ut amicis,

--370--

ab ea ut caveant, monendum ducunt, omnes monere aut saltem nos ad
expositionem, quemadmodum priores, adducere. Efficiam ergo Christi
ope, ut omnes liquido videant, quae nos de hac re breviter quidem, sed
clare diximus, non temere, neque citra sacrarum literarum autoritatem
dixerimus; e diverso autem multis multa in hac re dicta esse, quae
parum firmitudinis in scriptura vere sacra habeant. Quid enim brevius
aut clarius dici potuit, quam originale peccatum non esse peccatum, sed
morbum, et Christianorum liberos propter morbum istum non addici
aeterno supplicio? Contra vero, quid imbecillius dici potuit et a canonica
scriptura alienius, quam baptismi lavacro hanc calamitatem levari,
penuria vero illius intentari, et non tantum esse morbum, sed etiam
reatum? Sic ergo, Urbane mi, credito nos ideo concise ac perfunctorie
in libro "De baptismo et catabaptismo" istud argumentum tractavisse,
quod alioqui liber in immensum cresceret. Constitueramus enim iam
tunc, si usus postularet, prolixius et exactius omnia retractare. Spes
enim erat paucis istis debellatum iri; sunt enim hac tempestate ingenia
usque adeo foelicia, ut, si levem occasionem praebeas aut ansam, subito
ad ipsum fastigium pervaserint; sed sunt interim animi candidioris alii
aliis. Negamus saepenumero nos capere, quae nolumus. Pudet ignorantem
fuisse videri. Obliviscimur nonnunquam tam dei quam nostri
illum impossibile esse quicquam latere, nos omnia nosse. Tu vero,
veritatis mysta candidissime, ad hunc modum nos, ut ad rem tandem
veniamus, accipito: [1.] Conveniemus ante omnia de nominibus istis:
"peccatum" et "morbus". [2.] Deinde morbum ipsum finiemus conabimurque
ei nomen proprium invenire ac ostendere, quomodo et quos
damnet. [3.] Tertio loco ostendemus ei non alio pharmaco succurri
posse quam sanguine Christi, filii dei. Tam abest, ut Christum
evacuemus. Isthic quoque pervestigabimus, num aliqua re alia quam
isto sanguine, puta baptismi lavacro, malum averruncari possit.
[1.] Peccatum proprie accipi neminem fugit, arbitror, aut pro admisso,
sive per negligentiam, sive per incogitantiam, quod Graeci
παράπτωμα ἀπὸ τοῦ πταίειν, Latini theologi delictum a delinquendo
vel negligendo, Hebraei ‎‏אשם‏‎ vocant; qualia fere ista sunt, a quibus
neminem perhibet immunem esse divus Ioannes [cf. 1. Joh. 1. 8], et
Christus adsiduis precibus expiare iubet ac dicere: "Dimitte nobis

--371--

debita nostra" [Matth. 6. 12]; quottidiana enim cum sint, velut adsidui
stimuli urgent pium hominem et ad sui deiectionem et culpae deprecationem -,
aut pro eo facinore, quod quis post maturam deliberationem
atque consilium sciens vidensque commisit incurritque, quod Graeci
ἁμαρτίαν, eo, quod contra conscientiam, si Origeni credimus, fit,
Latini autem scelus vocant, crimen aut flagitium. Qua specie latrocinium,
homicidium, bellum, voluntaria quidem ista, proditio patriae,
inusitata libido, venale iudicium, oppressio innocentium et id genus
portenta malorum continentur, qualia fuerunt peccata David [cf. 2. Sam.
11. 1ff.], Ahab [cf. 1. Kön. 21. 1ff.], Iudae [cf. Matth. 26. 14ff.].
Morbi autem vocabulo hic non utimur ad iuris consultorum normam,
qui eum - teste Gellio - a vitio hoc intervallo discriminant,
quod hic temporarius sit, illud perpetuum, sed quatenus cum vitio
coniunctus est, eoque perpetuo, ut cum genti alicui translatitium est
balbutire, caecutire, podagra laborare. Quod malum naturalem defectum

--372--

solemus Germanice "ein natürlichen praesten" adpellare, quo nemo vel
peior vel sceleratior existimatur. Non enim possunt in crimen aut
culpam rapi, quae natura adsunt.
Sic ergo diximus originalem contagionem morbum esse, non peccatum,
quod peccatum cum culpa coniunctum est, culpa vero ex commisso
vel admisso eius nascitur, qui facinus designavit. Exemplum do:
Servum nasci misera conditio est, non culpa eius, qui sic nascitur, neque
crimen. Qui enim nascitur, nondum quicquam admisit aut commisit.
Si ergo dicat quis: "At maiores eius commiserunt, ut in servitutem
redigerentur tam ipsi, quam ex sese prognati; ergo crimen fuit, ex quo
culpa, quam deinde servitus ceu mulcta sive poena secuta est" - recte
sane! Hoc ipsum volo, culpam originalem non vere, sed metonymice
a primi parentis admisso culpam vocari; esse autem nihil aliud quam
conditionem, miseram quidem illam, at multo leviorem, quam crimen
meruerat. Sicut enim bello capti trucidari impune cum potuissent, per
gratiam ac misericordiam hac lege servati sunt, ut serviant cum tota
posteritate, sic humani generis autor πανολεθρίαν, hoc est: internescionem
meritus, dei bonitate in exilium relegatus mortique addictus est, quo non
modo ab amoenissimo exularet horto, sed etiam a iucundissimo divini
vultus adspectu, angelorum quoque laetissimo contubernio [cf. 1. Mos.
3. 24ff.]. Quare deinde calamitas posteritatem quoque invasit. Nequit
enim aut mortuus vivum parere aut ingenuum servus. Adam igitur,
cum ex aequo mortuus esset ac exul, de se generare non potuit, qui vel
vivus in conspectu dei esset, vel civis aut haeres rerum coelestium, a
quibus poenitus exciderat. Iam Pauli testimonio, quod dicimus, confirmabitur

--373--

firmabitur, qui Romano. 5. capite sic ait: "Regnavit mors ab Adam
usque ad Mosen in eos quoque, qui non peccaverant ad eum modum
transgressionis, qua Adam" [Röm. 5. 14]. His verbis manifeste adparet
Adam quidem patrasse crimen, cui mortis tam latae mulcta infligeretur,
ut toti posteritati adhaeresceret; sed ii, qui ex hoc nativo vitio postea
moriebantur, non eo modo peccaverant, quo Adam. Morbus ergo iste
ac vitium primi parentis culpa inflictus infecit sobolem, non soboles se
ipsam. Cum ergo peccatum adpellatur in scripturis, per denominationem
hoc fieri constare iam satis arbitror. Unde qum tu quoque, doctissime
Urbane, Pauli testimonium adducis, Ro. 7.: "Iam non ego operor
illud, sed inhabitans in me peccatum" [Röm. 7. 17], atque ostendis
Paulum quoque morbum istum plus quam sonticum peccatum adpellavisse
[cf. Röm. 5. 13 ff.], quaerisque mox, cur non ipse quoque peccatum
vocari patiar, quod Paulus, quod omnes sic vocaverunt, merito quidem
tunc interrogabas; at nunc, spero, plane vides nos non de nomine contendere,
sed rem ipsam voluisse paulo clarius ac significantius producere.
Permitte igitur tibi ac omnibus, ut, si quibus satis non sit hanc calamitatem
peccatum vocavisse, scelus quoque, crimen ac flagitium adpellent;
verum hac lege, ut morbum, vitium aut conditionem moriendi eis vocibus
intelligant ac immodicam istam ad se amandum propensionem, de
qua postea. Neque obstat, quod divus Paulus iterum, Ro. 3., ait:
"Omnes peccaverunt" [Röm. 3. 23]. Eodem enim modo peccandi verbum
metonymice ponitur, ut sit sensus: omnes in hac misera conditione
sunt, ut primi parentis culpa gloria dei destituti sint. Hactenus arbitror
inter nos esse transactum, aut si mavis, pactum, ut ipse vitium hoc
humanae generationis peccatum vocari patiar; tu vero eo vocabulo conditionem
ac mulctam intelligas vitiataeque naturae calamitatem ac
miseriam, non crimen aut culpam eorum, qui peccandi moriendique
conditione procreantur.
[2.] Iam huc ventum est, ut morbum ipsum finiamus ac ex
finitione nomen imponamus, quod secundo loco dicturum recepimus.
Fontem ergo mali huius si inveniemus, iam et finitionem et nomen uno
eodemque saltu attigimus. Fons ergo ab ovo, quod dicitur, ad hunc

--374--

modum habet: Cum rerum omnium conditor hominem, quem regem
animantibus cunctis praefecerat, in paradisum tanquam in Alcinoi
regiam induceret, hac sibi lege devinxit: "De omni ligno horti edes
intrepide, verumtamen de ligno sciendi bonum et malum non edes.
Quo enim die de ipso ederis, intermorieris" [1. Mose 2. 16 f.]. Quam
repente legem sic praevaricatus est: Edificaverat summus ille artifex
foeminam ex una stertentis Adami costa, infoelici nimium auspicio
[cf. 1. Mose 2. 21 ff.]. Quid enim non audebit foemina spe fallendi
maritum atque latendi, postea quam nata vidit eum tam altum dormisse,
ut convelli latus non sentiret costamque eximi? Huius ingenium nactus
daemon per eam statuit adoriri virum; et quamvis callidam crederet
audacemque ad omnia, recens tamen genitam vidit adhuc artium rudiusculam.
Unde et versutus orator nominis ambiguitate miseram circumvenit.
Cum enim deus vetuisset, ne de ligno sciendi bonum ac malum
ederent, hoc sensu, ne unquam quicquam scire ex sese tentarent, sed
per cogitationes omnes, per deliberationes atque consilia a se uno penderent,
alio detorsit nominis rationem, huc scilicet, ut arbor inde nomen
sciendi bonum atque malum invenerit, quod, qui ex ea ederit, iam boni

--375--

malique peritissimus fiat. Deum quoque perfidiae insimulavit, quod
dixisset edentibus mortem praesentissimam imminere [cf. 1. Mose 2. 17 f.].
Confestim ergo coepit stulta deum in suspicionem vocare, quasi parum
candide vetuisset, ex quo tantum emolimenti nasceretur, quasique imperio
timeret. Lenocinabatur ad haec rara ligni species, ciebat adpetitum
fructus; trahebat boni malique sciendi desiderium, ac simul contumax,
laeta spebusque plena magnis irruit in pomum, simulque maritum persuadet,
ut experiatur, quo spes istae exeant, fausta nimirum omnia
pollicita [cf. 1. Mose 3. 6 ff.]. Qui ubi non tam foeminae blandiciis,
quam cupiditate cum malum bonumque sciendi, tum deo parem fiendi
superatus, fatali pomo dentem admolitus est; confestim oculos recepit,
non eos quidem, quos speraverat, sed quibus malorum omnium turbam,
quae se manebant, unico adspectu intuebatur, ac protinus concidit [cf.
1. Mose 3. 6 f.]. Quam ergo tandem causam tam imprudentis facti aliam
esse putemus quam amorem sui? Admirabatur se Adam aestimabatque
non indignum esse maiore, quam quod tenebat - in beluas scilicet -
imperio; mentem perlustrabat inveniebatque plurium, quam quae hactenus
nosset, capacem. Imo transcensis ac superatis omnibus iudicem
quandam imaginando se faciebat ac dictatorem boni ac mali. His
epiphonematis captae sunt aures eius; his epichirematis concussa est
de non edendo lex; his arietibus solo aequata est arx innocentiae, evenitque
ter quaterque misero, quod dominus praedixerat. Funditus enim
periit, ultima quaeque meritus atque, ut Hebraei loquntur, morte
mortuus est, nisi quod dominus mediocre quid pro sua potius benignitate
quam istius merito invenit, quo lapsas res fulsit. De quo in tercia
parte dicetur.
Habemus nunc praevaricationis fontem, φιλαυτίαν videlicet, hoc
est: sui ipsius amorem; ex hac manavit quicquid uspiam est malorum
inter mortales. Hac mortuus iam homo filios degeneres procreavisse
neutiquam cogitandus est, non magis, quam quod ovem lupus, aut corvus
cignum pariat. Sic enim Gennesis 5. scriptum est: "Et genuit Adam
ad similitudinem suam secundum imaginem suam" etc. [1. Mose 5. 3].
Non ergo fuerunt liberi primorum parentum praestantiore conditione quam

--376--

ipsi. Sic neque tota posteritas. Adam autem peccati mancipium factus
est legem divinam transgrediendo. "Qui enim facit peccatum, servus
est peccati" [Joh. 8. 34]. Eadem ergo conditione omnes ex eo nati
sumus. Unde etiam fit, ut quicquid cogitemus, nostra causa cogitemus,
rebus nostris consulamus ac prorsus per omnia sic incedamus, ut omnia
nostra esse, nobis servire, nos autem super omnia esse cupiamus. Hinc
iterum dominus, Gennesis 6.: "Non digladiabor spiritu meo cum homine
perpetuo; est enim caro" [1. Mose 6. 3]. Caro ergo dei contemnens ac
sui amans est. Ac paulo post: "Et omnis cogitatio consiliorum cordis
humani vana est et mala per omnem vitam eius" [1. Mose 6. 5]. Iterum
eadem inculcat deus, Gennesis capite 8.: "Non execrabor ultra terram
propter hominem. Mens enim sive cogitatio humani cordis mala est ab
ineunte aetate eius" [1. Mose 8. 21]. Tendunt haec omnia ad huius
unius probationem, quod natura vitiata sit in primo parente, quae nihil
quam se amando in omnibus peccet; nihil, si eam sibi ipsi relinquat
deus, ingenuum aut liberale cogitet, aeque ac fugitiva mancipia. Est
ergo ista ad peccandum amore sui propensio peccatum originale; quae
quidem propensio non est proprie peccatum, sed fons quidam ac ingenium.
Exemplum dedimus de lupo adhuc catulo. Is per omnia lupus est,
quod ad ingenium pertinet, atque is, qui ferocia sua omnia mactat,
attamen rapinam adhuc nullam, quia per aetatem non potuit, avertit.
Venatores ergo haud plus illi parcunt quam ei, e cuius faucibus praedam
eripiunt eo, quod natura, tametsi teneri, etiamnum eousque eis
perspecta est, ut, cum maturuerit, gentis suae mores sit indubie imitaturus.
Ingenium ergo est peccatum sive vitium originale; rapina vero
peccatum, quod ex ingenio dimanat. Id ipsum peccatum actu est, quod
recentiores actuale vocant, quod et proprie peccatum est. Quod omnium
clarissime Paulus Ro. 7. paucissimis explicat: "Ego", inquiens, "carnalis
sum" (en tibi carnem ex genesi, ac lupi teneri ingenium!), "venundatus
sub peccatum" (en servi conditionem, naturam corruptam, ad peccandum
propensionem, et quid multa, vitium sive morbum!). "Quod enim
operor, non probo" [Röm. 7. 14 ff.] (cognoscendi enim verbo impense
utuntur Hebraei pro verbo probandi, ut Psal. 1.: "Novit - id est:

--377--

probat - dominus viam iustorum" [Psalm. 1. 6], et Psal. 36.: "Novit
dominus dies immaculatorum" [Psalm 37. 18], et Nume. 14.: "Et probabunt
terram, quam vos sprevistis" [4. Mose 14. 31], ubi nos legimus:
"Et videbunt", sed perperam. Est enim ubique idem verbum ‎‏ידע‏‎). "Non
enim, quod volo, id facio, sed id facio, quod nolo" [Röm. 7. 15]. "Cum
ergo, quod nolo, id facio, adsentior legi, quod iusta sit, at non ego
operor illud (quod scilicet nolo, secundum internum hominem), sed
inhabitans in me peccatum" [Röm. 7. 20]. "Scio enim, quod non
habitat in me, hoc est: in carne mea, bonum" etc. [Röm. 7. 18]. Peccatum
autem in nobis inhabitans aliud non est, quam vitium corruptae
carnis, quae amore sui perpetuo concupiscit adversus spiritum. Spiritus
enim rei publicae studet, caro privatae; non enim consulit sibi deus,
sed a se conditis, cum ipse nullius egeat, eius omnia. Sic omnis caro,
quantumcumque se bonam simulet, quatenus caro est, ad se omnia
refert; si vero aliter habere apud se sentiat, iam gratiam deo acceptumque
referat. "Manifesta sunt enim opera carnis" [Gal. 5. 19]; caro ergo
aliud est, aliud opus ipsius; non autem est peccatum caro, sed hoc,
quod caro perpetrat, peccatum est. Caro ergo, ingenium hominis, vitium
sive peccatum originale, propensio ista sunt, quae concupiscit adversus
spiritum; ista vero concupiscentia absque causa non est. Cum autem
nemo quicquam nisi sua causa concupiscat, relinquitur, quod ista propensio
ex φιλαυτίας, hoc est: amore sui ipsius, est. Cum enim Catilina
sua prodigit, liberalitatis titulum ambit; cum rapit aliena, idem
quaerit. Vide, quam diversa ratione vitium hoc ad concupiscentias suas
penetret. At breviter, amor sui haec omnia invenit atque concinnat. Ipse
ergo morbus aut vitium est, ex quo tot mala velut ex equo Troiano
prodeunt.
Postquam itaque malorum fontem ac morbi vitiive nomen indagavimus,
proximum est, ut, quod ad iugum huius secundae partis attinet,
inquiramus, anne morbus iste mortales omnes diris aeternae mortis addicat.
Ad quam quaestionem hoc praemittendum arbitror: Salus aeternae
vitae, et contra, aeternae mortis erumnae, cum prorsus sit liberae
vel electionis vel abiectionis divini iudicii. Videntur, quotquot de hac
quaestione unquam disseruerunt, paulo incautius definivisse, nunc quidem

--378--

infantes omnes, qui vel circumcisi vel tincti baptismi lavacro non essent,
nunc vero adultos itidem omnes damnando. Quid enim aliud agit
Paulus ad Romanos a nono usque ad duodecimum caput, quam ut
ostendat electis a deo, non hoc aut istud operantibus, foelicitatem evenire:
ipsum enim Iacob dilexerit, Esau vero iuxta prophetae sermonem
odio habuerit [Röm. 9. 13], cum adhuc in penetralibus uteri materni
fingerentur? Qum ergo vita aeterna horum sit, qui ad eam electi
sunt a deo, qur nos temere iudicamus de quibusvis, cum electio dei nos
lateat? Num enim eius fuimus a consiliis, qum eligeret, ne temere
imprudens, scilicet, in indignum incideret? Rursus quod ad eos attinet,
qui ad maturam aetatem adoleverunt, qur eos imprudentes damnamus,
qui externo signo initiati non sunt? Qum iterum Paulus, Ro. 2.,
eum, cuius intactum est praeputium (hunc enim ἀκροβυστίαν, hoc est:
praeputium, adpellat), superare dicat atque praestare, si modo, quod lex
monet, faciat, ei, qui inciso praeputio gloriatur; ostendat[!] enim legis
opus scriptum esse in corde suo, qum id facit, quod lex monet [Röm.
2. 13ff.]. Quis autem in cor humanum quicquam scribit deo dignum,
nisi is, qui ipsum condidit, quemadmodum testatur Hieremias 31.
[cf. Jer. 31. 33]? Cum ergo videmus praeputium facere, quod lex praecipit,
cur non ex fructu arborem cognoscimus? [cf. Matth. 7. 16]. Quid non
sentimus deum legis opus in cor eius exaravisse? Si ergo impulsore
deo dei opus facit, cur nos eum damnamus, quod tinctus aut recisus
non sit? praesertim cum iterum apostolus tribuat eisdem conscientiae
adcusationem vel absolutionem in die iudicii, neque uspiam scriptum
sit: "Qui non tingitur, damnatus est", et istud Gen. 17.: "Mas, cuius
praeputium non fuerit recisum, excindetur anima ista de populo suo"
[1. Mose 17. 14]; genti Israëliticae ideo dictum sit, ut signum istud
nemo praeteriret, non ut (quocunque tandem casu acceptum non esset)
hominem perderet, neque ut signum aliquid posset, sed contingebant
illis omnia in figura imponebatque deus huiusmodi cerimonias, ut rerum
spiritalium quovis momento admonerentur. Requirebat ille cordis circumcisionem;
ideo praecipit hoc membrum incidi, quod commodissimum
adfectuum symbolum esset, ne unquam non monerentur circuncisionis
internae. Volebat legem semper ob oculos in omni tum consilio, tum
actione versari; et ideo φυλακτήρια facere mandat. Huic ergo tantummodo

--379--

genti, quae ex Abraham nascebatur aut cum ea victitabat, unamque
cum ipsa, fidem eandem confitendo, ecclesiam conflabat, interdicebatur,
ne foederis signum obmitterent, non quod misericors deus gratiam,
spiritum aut electionem sic isti signo alligasset, ut neminem ad se traheret,
quam qui isto signo insignis esset [cf. 1. Mose 17. 10ff.]. Cum,
inquam (ut in viam redeam), aeterna vita nusquam sit hac lege promissa,
ut, nisi quis circumcisus sit aut tinctus, nullatenus sit eam indepturus,
non est, cur temere inferis adiudicemus, qui signis istis initiati non sunt.
Haec omnia ex Pauli Rhom. epistola, capite 2. [cf. Röm. 2. 25f.] colliguntur.
Neque Christus dixit: "Qui baptizatus non fuerit, salvus non
erit." Ista in hunc usum argumentati sumus, ut ostenderemus toto
errare coelo, etiam si sint non modo magna, sed vetera quoque nomina,
qui damnationi aeternae solent adiudicare nunc Christianorum infantes,
cum non sint baptismo tincti, nunc vero eos omneis, quos gentiles vocamus.
Quid enim scimus, quid fidei quisque in corde suo dei manu
scriptum teneat? Senecae viri sanctissimi fidem, quam epistola ad
Lucilium 34. prodit, quis non admiretur, cum ait: "Sic certe vivendum
est, tanquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tanquam aliquis in
pectus intimum prospicere possit. Et potest! Quid enim prodest ab
homine aliquid esse secretum? Nihil deo clausum est. Interest animis
nostris et cogitationibus mediis intervenit, sic intervenit, dico, non tanquam
aliquando discedat." Haec Seneca. Quis, quaeso, hanc fidem
in cor hominis huius scripsit? Neque quisquam putet ista in evacuationem
Christi tendere, ut quidam nos insimulant; amplificant enim
illius gloriam. Per Christum enim accedere opportet, quicumque ad
deum veniunt [cf. Joh. 14. 6]. De qua re paulo post. Unde socerum
Mosis ne suspicamur quidem alia via, quam quae dicit: "Ego sum
via, veritas et vita" [Joh. 14. 6] ad deum pervenisse, qua et Moses et
omnes venerunt. Hoc enim: "Qui non crediderit, condemnabitur"
[Marc. 16. 16] nullatenus est absolute intellegendum, sed de his, qui
audito euangelio credere noluerunt. Unde infantes et qui non audierunt
euangelium, hac lege non tenentur, sed adulti ista, an lex dei sit cordibus
eorum inscripta, necne. Sic enim iterum stant aut cadunt domino

--380--

[cf. Röm. 14. 4], per Christum Iesum, unicam ad salutem viam. Ista
quoque lege tenentur, qui non audierunt cum infantibus, Rhom. 9., ut
propositum, πρόθεσις, sive constitutum dei, quod est secundum electionem,
firmum maneat [cf. Röm. 9. 11]; et: "Miserebor eius, cui misericors
ero" [Röm. 9. 15] et: "Non est volentis neque currentis, sed miserentis
dei" [Röm. 9. 16]. Christus enim ipse ait: "Si non venissem
et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent" [Joh. 15. 22]. Non
ergo imputetur ignoratio his, ad quos nemo venit, ut mysterium Christi
praedicet: domino stant et cadunt [cf. Röm. 14. 4]. Idem agit Paulus
Rhom. 10., neque obstat, sed a nobis stat istud: "Num non audierunt?
Imo in omnem terram exivit sonus eorum" [Röm. 10. 18]. Nam istud
ἀντιπίπτον in Iudaeos torquet apostolus; per ipsum enim adimit eis
respondendi occasionem, qua ignorantiam praetexere possent: "Non audivimus",
"non novimus". Iam orbis universus, inquiens, resonat euangelium,
et vos non audivistis? [cf. Röm. 10. 18]. Breviter, inconcussa est
electio, et lex in hominum mentibus scripta, sic tamen, ut, qui electi
sunt et qui legis opus faciunt ex lege in cor scripta, per solum Christum
ad deum veniant. Hic est enim filius, cui paterfamilias nuptias
adparavit, multitudinemque vocavit [cf. Matth. 22. 2f.]. Quod si quis
me roget, an de his pronunciandum non sit, de quibus oracula divini
verba habemus, respondeo: "Maxime". At ubi habemus hoc verbum:
Omnis infans, imo mortalis omnis, qui circuncisus olim, nunc autem
baptismi aqua lotus non est, inferis adiudicetur? Sed damnat hac conditione
natum esse. Ad istud ergo dissolvendum iam convertimur (fuit
enim huius iugi pars altera), an ingenita contagio mortales omnes diris
aeternae mortis addicat.
Ad hanc quaestionem facillime respondemus, primum ipsius domini
verbis, quibus praedixit moriturum protinus hominem, ut de vetito
fructu edisset [cf. 1. Mose 2. 17]: Edit, ergo mortuus est. Ut enim
peccati mancipium factus est transgrediendo, meliore conditione liberos
generare non potuit. Ex peccatore peccatores nati sumus omnes. Si
peccatores, ergo inimici dei; si inimici, ergo et damnati sumus. Deinde
prophetarum quoque testimoniis damnamur; e quibus uno contenti
erimus, Psalm. 13.: "Deus de coelo prospexit super filios hominum,
ut videat, num sit sapiens, qui deum quaerat. Omnes declinaverunt,
simul inutiles facti sunt" etc. [Psalm 14. 2f.]. Postremo Paulus multis
tum locis tum verbis hanc quaestionem declarat, in Rhomanorum

--381--

epistola maxime: "Sit vero deus verax, omnis autem homo mendax!
Omnes peccaverunt, id est: peccati mancipia mortisque primi parentis
culpa facti sunt. Quemadmodum per unum hominem peccatum in
mundum introivit et per peccatum mors, sic et in omnes homines mors
pervenit eo, quod omnes peccaverunt" [Röm. 5. 12 ff.], id est: in peccato
nati sunt, sive, ut alio loco dicit, "sub peccatum generationis contaminatione
venundati sunt" [Röm. 7. 14]. Peccavisse autem ac mortuum esse
pro damnari Paulo accipi ipse docet, capit. 5.: "Iudicium enim, inquiens,
ex uno - peccato scilicet - ad condemnationem, gratia vero
ex multis peccatis ad justificationem" [Röm. 5. 16], et paulo post: "Ut
igitur ex unius peccato in omnes homines condemnatio, sic etiam per
unius iustificationem in omnes homines vitae iustificatio venit" [Röm.
5. 18]
. Quod ergo ad peccati vim adtinet, damnatus est ea primus homo
et qui ex eo nati sunt.
Ex hac responsione, qua concedimus, peccato originali damnari,
quicquid eo adfectum nascitur, duplex oritur nobis obiectio. Una: Cur
paulo ante dixerimus non temere esse damnandos, qui circumcisi aut
tincti non sint, cum aut teneri sunt, aut operibus ostendunt legem dei
in corde suo scriptam esse; at nunc ipsi omnes in universum simul
damnemus? Altera vero: Cur dixerimus in libro "De baptismo" peccatum
originale non damnare? Ad priorem sic respondemus: Nos hactenus
de ingenio atque vi peccati originalis sic locutos esse, ut quid nam
esset, unde esset quaeque potentia eius, pro nostra parvitate adperiremus,
quo scilicet probe cognosceremus istud, de quo agitur. De remedio
vero, quo morbo isti occurritur, nondum dici coeptum est. Non immerito
autem damnamus, qui nec morbum nec remedium poenitus
cognitos habentes damnant, quae ignorant. Damnat quidem peccatum
originale, quod ad vim ingeniumque eius attinet, sed servat ac fulcit
praesentissimum remedium, quod non sero nimis, sed tempestive est adhibitum.
Originali morbo perdimur omnes; remedio vero, quod contra
ipsum invenit deus, incolumitati restituimur. Carni permissi nihil quam
carnalia cogitamus; spiritu divino perfusi ad coelestia erigimur. Cum

--382--

de natura carnis loquimur, amissa perditaque sunt omnia, imo deplorata
et desperata; cum de spiritus gratia et luce, iam laeta certis spebus
florent omnia. Non est ergo mirum, si diximus, quod ad peccati originalis
vim adtinet, damnari ipso omnes; dato autem remedio, quod
omnia restituit, errare eos, qui temere damnent omnes. Ostendemus
enim remedium hoc tam abunde restituisse omnia, quam late morbus
grassatus fuisset, si cohibitus non esset. De isto igitur nunc primum
audito nostram sententiam, imo veritatis vocem:
Sic dixerat deus ad hominem: "Quocunque die ederis, morte
morieris" [1. Mose 2. 17]. Sic locutus est verus ille Ζεῦς, cuius iussa
omnia, quae sunt, sic propense implent, ut perdi sese malint, quam non
accingi. Mortuus est igitur homo; sequi enim oportuit, quod ille praedixerat.
Pedetentim ergo indagemus; quomodo mortuus sit: non fatali
sive carnali morte, quod impius aliquis, sed vehemens orator forsan
diceret auspicatius fuisse, quam genus adeo calamitosum propagari.
Vixit enim postea annos plus noningentos [cf. 1. Mose 5. 5]. Eterna
igitur mors saecuta est, quod ad factum ipsum et culpam adtinet, hoc
est: non modo fatalem, sed aeternam quoque mortem commeruit; quod
timor et nuditatis praetextus docent [cf. 1. Mose 3. 10]. Cum enim
diceret Adam: "Timui, audita voce tua, quod nudus essem" [1. Mose
3. 10]
, timendo conscientiam prodit, quae se ipsam proditionis redarguebat
ac mortem, qua se dignam ipsa iudicabat, amore sui metuebat;
adhuc tamen audet novum praetextum fingere, ut eum fallat scilicet,
qui hoc facturum sciebat, antequam conderet, et: "Nudus sum" [1. Mose
3. 10]
, ait. Quid vero istud? Nudum creaverat, nudum spectet, dicere
cogitaret. Sed sunt haec omnia desperantis conscientiae argumenta,
quae se iuste damnari confitebatur, metu ac nequicquam quaesito perfugio.
Habemus ergo praevaricatorem ac fugitivum, qui suo ipsius
iudicio damnatus est. Nisi enim apud se fuisset damnatus, fugam non
coepisset. Ibi bonitas ac misericordia conditoris, quod providerat remedium,
antequam incideret homo, profert. Meritus erat iste iusto dei
iudicio aeternam mortem peccando; statuerat ille iusticiam suam placare
morte filii sui, qui peccare non potest, ut simul iusticiam simul misericordiam
eius clarissime disceremus - misericordiam, cum proprium
filium pro collapso dependeret homine, iusticiam, cum tanto precio
redimit; vilius enim istam placari non potuisse ostendit. Mansuetudinis
ergo viam, ut nobis exemplum nihil temere aut ex commotione agendi
praeberet, sic ingreditur: Subitam mortem vertit in diutinam calamitatem.
Paradiso, ubi ἄσπαρτα omnia nascebantur, in contumacem ac

--383--

immorigeram humum relegat, ut, quod uno momento subeundum erat,
longo labore hauriret. Hoc enim ad disciplinam attinebat. Eternam
autem mortem, cum non inveniret, quo redimeret - quae enim in visibili
mundo, erant inferiora homine, quae in invisibili, inferiora erant eo
precio, quod requirebat sacrosancta iusticia -, proprio filio eam redemit.
Id autem tempestive, quod quidam olim propheta - an enim Christianus
poeta propheta non est? - propheta, inquam, cecinit: "Ipse lignum
tunc notavit, damna ligni ut solveret." Mox, ut summa sapientia
vidit hominem ligno naufragaturum, ligno quoque obiecto, cui niteretur,
statuit in littus reducere, promittitque ex foemina nasciturum, qui publici
hostis caput conterat; huius enim insidiis imprudentes perierant.
Quod parum fideliter promisisset deus, si eius victoriae fructi nihil
ad Adamum rediturum fuisset. Quid enim quam dolorem augere viro
potuisset, scire venturum esse liberatorem, sese autem non fruiturum?
[cf. 1. Mose 3. 15 ff.].
Intellexit ergo Adam semen hoc non posteritati tantum, sed sibi
quoque salutare futurum; attamen temporis articulum, quo venturum erat,
ignorabat. Quod utrumque his testimoniis probatur: Gen. 4.: "Cum
Heva Cain genuisset, dedit ei hoc nominis, sic fata: ,Possedi hominem
sive virum cum deo, sive per deum'" [1. Mose 4. 1]. In quibus verbis
tanquam in speculo [cf. 1. Cor. 13. 12] videntur foeminae vota. "Possedi",
inquit; hoc est: "inveni", "nacta sum", aut "adquisivi"; id enim valent
Hebraica: "Nacta sum, inquam, virum", - istum scilicet, quem deus
sub nomine seminis promiserat; "cum deo", sive "per deum" hoc est:
dei bonitate. En tibi sententiam, quam habebant de promissione dei!
[cf. 1. Mose 3. 15]. En simul momenti ignorantiam! putabant iam tum
adesse, qui post annorum tantum curriculum vix tandem venit. Eodem
libro, capite 5. [cf. 1. Mose 5. 28 ff.] videmus in Lamech vota eadem.

--384--

Cum enim natus esset ei Noë, ait: "Hic praestabit nobis requiem operum
ac laborum manuum nostrarum" [1. Mose 5. 29], identidem arbitratus
eum esse, qui promissus erat eo, quod et decimus esset et mille
iam anni a condito mundo praeteriissent. Hic pius homo bis, attamen
innocue, falsus est; non enim aderat tempus, neque is erat, qui promittebatur,
sed eius tantummodo typus, ut Petrus testatur [cf. 1. Petri
3. 20 ff.]. His omnibus hoc unum agimus, ut ostendamus promissionem
primis mortalibus factam, ab eis observatam fuisse, etiamsi brevibus
verbis hoc expeditum sit, et eam spem aut fiduciam, quam in semen
hoc habebant, eos non esse frustratam. De qua re tercio loco dicemus
paulo clarius. Hic eatenus horum gustum praebuimus, quatenus excusandum
fuit, quod aliis a iudicando cum interdicamus, ipsi pronunciemus.
Non enim negamus damnationem sequturam fuisse omnium,
qui ex tam contaminato fonte prodiissent, nisi dei bonitas malo occurisset.
Id autem ubi factum est, sic nimirum decidenda erit quaestio,
ut, quantum peccatum potuisset in damnationem, confiteamur, ac quantum
ei virium ademptum sit remedio isto, quod deus praebuit, itidem
agnoscamus.
Ad alteram obiectionem sic respondemus: Nos nunquam absolute
dixisse peccatum originale non posse damnare. Sic enim in libro "De
baptismo" testatus sum me solummodo de Christianorum natis loqui,
quod istos culpa originalis damnare non possit; quod liber ipse duobus
locis palam testatur. Unde non parum admirabar tragica ista: "Videtis,
quo Zuinglius eat in quaestione peccati originalis?" et: "Quid is, nisi
Christum evacuat?" Id autem non alia causa adiecimus, quam quod
de Christianorum natis certi sumus, eos peccato originali non damnari,
de aliorum non itidem; quamvis, ut ingenue fatear, nobis probabilior
videtur sententia, quam docuimus, non temere pronunciandum esse de
gentilium quoque natis et eis, qui opus legis faciunt ex lege intus digito
dei scripta [cf. Röm. 2. 15]. Hanc ergo conclusionem, Christianorum
natos originali non damnari morbo, ad hunc modum confirmamus:
Eorum, qui ex Christianis generantur parentibus, aequa est conditio
cum his, qui ex Abraham prognati sunt; sed istos non perdebat
originalis morbus, ergo nec illos, nostros dico, perdet morbus iste. Primam
propositionem sic probamus: Quorum eadem est ecclesia, horum

--385--

eadem est conditio, non aliter quam qui eiusdem sunt rei publicae,
fortuna quoque eadem est. Una autem atque eadem est ecclesia, quae
ex gentibus Iudaeisque compingitur. Una igitur eademque conditio est.
Horum testimonia passim in scripturis atque adeo ubertim invenies, ut
diutius in eis exponendis immorandum non sit. Christus ipse testatur
se lapidem angularem esse, qui utrunque parietem coniungat, Matt. 21.
[cf. Matth. 21. 42]. Iterum dicit, unum pastorem esse et unum ovile
[cf. Joh. 10. 16]. Iterum eandem vineam paremque cultoribus mercedem
definit, etiamsi bona pars eorum serius venissent [cf. Matth. 20. 14ff.].
Iterum ait: "Venient ab oriente et occidente, et recumbent cum deo
Abraham, Isaac et Iacob" [Matth. 8. 11]. Ergo nos istis coniuncti
sumus, non ipsi nobis. Iterum dicit: pacem domui Zachei venisse eo,
quod sit filius Abrahae [cf. Luc. 19. 9]. Paulus in Romanorum
epistola, capit. 11., perhibet istos ideo exectos, ut nos insereremur [cf.
Röm. 11. 19]; ad Galatas capite 3.: "Qui ex fide sunt", inquit, "hi
sunt filii Abrahae" [Gal. 3. 7], ibidem: "Igitur, qui ex fide sunt,
benedicentur cum fideli Abraham" [Gal. 3. 9]. Petrus idem docet
1. cap. 2. [cf. 1. Petri 2. 10]. Si ergo una est fides Abrahae et nostra
- perinde enim ille fidebat deo per semen, quod ei promissum erat,
atque nos, quam quod nunc praestitus est, cui isti promisso tantum
fidebant; unde clarum fit, quod una est amborum ecclesia -, erit ergo
ecclesiae huius eadem quoque sors et conditio.
Secundam autem propositionem, videlicet quod originale peccatum
non addixerit aeternae damnationi eos, qui secundum promissionem nati
erant ex Abraham, sic firmamus: Iacob erat dilectus a deo, antequam
nasceretur [cf. Röm. 9. 13]; non ergo potuit eum originale peccatum
damnare. Sic Hieremias, sic Ioannes, alii. Si dicas hoc nihil ad
hanc rem facere, sed ad electionem pertinere ac praedestinationem, recte
sane! Ergo ex electione est beatitudo et gratia, similiter abiectio, non
ex signorum sive sacramentorum initiatione. Sed festinemus ad adpertiora.
Genn. 17. cap. sic alloquitur deus Abraham: "Statuam
pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in
generationes eorum foedere sempiterno, ut sim deus tuus et seminis
tui post te" [1. Mose 17. 7]. Si ergo seminis Abrahae deum se pollicetur
futurum, iam semen damnari non potuit propter culpam originalem;
loquitur autem de semine, quod ei secundum promissionem
nascebatur. Nam quorum deus est, inter hos et ipsum constat amicicia;
si constat amicicia, nulla intervenit propter nascendi conditionem
damnatio. Quicquid autem de semine secundum promissionem dicitur,

--386--

idem de nobis, qui Christianis parentibus nati sumus, intelligendum
est. "Nos enim secundum Isaac promissionis filii sumus", ad Galatas
4. capit. [Gal. 4. 28]. Iam ex signi initiatione patet infantes Hebraeorum
non fuisse damnatos propter peccatum originale. Signum enim
circumcisionis signum foederis fuit; sic enim habetur isthic Genn. 17.:
"Hoc est pactum meum, quod observabitis inter me et vos et semen
tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis
carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis, quod est inter
me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omnis mas in
generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius, circumcidetur"
etc. [1. Mose 17. 10-12]. Haec verba paulo uberius posui, quod multa
in eis contineantur utilia, non tantum ad praesens argumentum, sed ad
praesentem quoque tempestatem; quae omnia brevibus ostendam. Primo
videmus hic pactum sive testamentum adpellari, symbolum testamenti
circumcisionem. Cur ergo tantopere digladiamur de poculo coenae gratiarumactionis,
quod sit testamentum, cum Christus non alia ratione
vocaverit testamentum, quam hic circumcisio testamentum adpellatur?
[cf. Marc. 14. 24; 1. Mose 17. 10ff.]. Metonymicos scilicet; transfertur
enim signati nomen ad signum; sic panis corpus, vinum sanguis per
denominationem adpellantur, quod symbola sint harum rerum [cf. Marc.
14. 22ff.]
. Est autem Hebraeis ante alios mos creberrimis uti tropis;
est enim lingua eorum ut angusta, ita troporum densitate augusta; velut
enim cogit linguae parsimonia ad troporum vim converti. Quid operam
damus linguis, cum denuo huc revertimur, unde pontificios deturbavimus?
Isti tropos non admittebant, cum tu diceres tropum esse: "Qui manducat
meam carnem", et: "Caro mea vere est cibus" [Joh. 6. 54f.]; sed
sic importunabantur: verba sunt clara, sunt simplicia, sunt sacramentis
ecclesiae conformia. Si nunc ipsi ad eum modum de his verbis: "Hic
panis est corpus meum" [Matth. 26. 26] vociferemus: "Tropum nolumus,
verba sunt simplicia, plana, sacrosancta, dilucida", nonne similes horum
reddimur? Imo, cur tantis viribus obstitimus, ne ista longe clariora:
"Caro mea vere est cibus" [Joh. 6. 55] (habet enim notam: vere) ad
literam exigerent, cum nos isto loco: "Hoc est corpus meum" [Matth.

--387--

26. 26] idem agamus, quod ipsi pontificii? Sed de hoc alias. Neque
enim hic locus est uberius, quam antea fecimus, de isto metonymiarum
Hebraicarum genere dicendi. Secundo videmus idem signum vocari
signum foederis, quod iamiam pactum adpellatum erat [1. Mose 17. 11f.].
Tercio est signum eius foederis, quod erat inter deum et Abraham.
Ergo infantes quoque erant in foedere; dabatur enim eis signum, ut
esset indicio eos perinde esse in foedere atque Abrahamum [cf. 1. Mose
17. 10ff.]. Igitur et nostri non minus sunt in foedere quam isti; nos
enim sumus promissionis filii, ut ex Galatis paulo ante diximus [cf.
Gal 4. 28]. Quarto circumciduntur etiam vernaculi atque empticii, unde
familiam quoque videmus adnumerari patrono sive domino. Quod
vehementer catabaptistas male habet; sed non spectant liberam electionem
dei, et salutem putant cum pontificiis alligatam esse symbolis.
Paulus sic habet Galat. 4.: "Superna vero Hierusalem libera
est, quae est mater omnium nostrorum#,' [Gal. 4. 26]. Haec mater alia
non est quam Christi liberatio. Sic enim paulo post ait: "In ea libertate,
qua vos Christus liberavit, state"! [Gal. 5. 1]. Si ergo a peccato
originali liberi non reddimur, nascendo a Christianis parentibus,
deterior est conditio eorum, qui post adventum Christi in Christo
sunt quam priorum; quod non tam stultum est quam impium. Non
loquitur enim Paulus de libertate carnali, sed legis: quodsi a lege
liberati sumus, non poterit nos damnare originale peccatum; istud enim
vi legis transgressae damnaret. Item Rhom. 11. alludit ad hanc sententiam
adeo adperte Paulus, ut aliud agens, nempe de electione
Iudaeorum et gentium, clarissime tamen videatur in hac nostra sententia
fuisse, cum ait: "Si primitiae sanctae, ergo et tota conspersio.
Et si radix sancta, aeque et rami sancti sunt" [Röm. 11. 16]. Neque
hic infantium a peccato originali immunitatem ad parentum sanctitatem
alligo, sed ad eligentis dei; quomodo neque apud veteres pueri propter
massae sive conspersionis sanctitatem propriam immunes fuerunt ab eo,
attamen testamenti consortes, sed ex bonitate eligentis et vocantis dei.
Idem agit Rhom. 5., sed manifestissime omnium, cum post multa,
quae ad hanc sententiam faciunt, sic tandem inquit: "Sicut enim per
inobedientiam unius hominis tota multitudo peccatores constituti sumus,
sic etiam per obedientiam unius iusta tota multitudo iusti sumus constituti.
Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut,
quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia per iusticiam
regnet ad vitam aeternam per Iesum Christum" [Röm. 5. 19ff.]. Hic

--388--

quaero, an peccatum originale ex Adam profectum sit, necne. Si non,
cur damnatur Pelagius? Sed merito damnatur ex hoc testimonio
aliisque, de quibus supra dictum est; si etiam ergo quicquid mali
Adam peccando dedit, hoc per gratiam Christi curatum est. Factus
enim erat prior Adam in animam vivam, secundus autem in spiritum
vivificantem [cf. 1. Cor. 15. 45]. Breviter, sicut Adami peccatum generationem
sic corrupit, ut nihil nisi vitiatum nascatur, sic iusticia Christi
ipsam restituit, ut corruptio non noceat, nisi, ubi adolevimus contra
legem faciendo, denuo nostra culpa pereamus perfidi. Nam, qui
Christo fidunt, non damnantur, etiam si contra legem venerunt.
Quanto minus damnantur, qui in Christo sunt nec quicquam admiserunt!
Originale et actuale peccatum perinde oportet per Christum
curatum esse confiteri, atque confitemur ab Adam esse datum. Verba
se ipsis adeo sunt manifesta, ut multam tractationem refugiant.
Atque hic non immerito quaeritur, an vero Christus genus universum
restituerit, an fidelium ecclesiam tantum, quamvis ergo ad
hanc quaestionem paucis respondere potuissemus Christum prorsus
sanando tantum profuisse, quantum nocuit Adam peccando. Porro,
Adam infecit universam conspersionem peccato originali; ergo Christus
universam restituit. Noluimus tamen sententiam istam proferre, cum
quod nonnulla videntur obstare, tum quod non videam, an aliqui eam
tenuerint. Sed hoc modo dixi: Christianorum liberos damnare non
posse peccatum originale, hac ex causa, quod, etsi peccatum secundum
legem quidem damnaret, sed propter remedium, per Christum exhibitum,
damnare non potest, hos praesertim, qui in eo testamento sunt, quod
cum Abraham pepigit [cf. 1. Mose 17. 7ff.]. Nam de his alia quoque
firma et clara testimonia habemus; de aliis, qui sunt extra ecclesiam
nati, non habemus aliud quam praesens testimonium, quod ego sciam;
et similia hoc quinto Ro. capite, quo probari possit eos, qui extra
ecclesiam nascuntur, mundos esse ab originali contaminatione [cf. Röm.
5. 15ff.]. Quodsi quis de his quoque dicet probabilius esse, ut gentilium
liberi per Christum serventur, quam ut damnentur, iam certe minus
evacuabit Christum quam hi, qui intra ecclesiam natos damnant, si
citra lavacrum baptismi moriantur; et plus autoritatis ac fundamenti

--389--

habebit in scripturis quam hi, qui hoc negant. Nam is nihil aliud adsereret
quam gentilium quoque liberos, dum teneri sunt, propter vitium
originale non damnari, id autem beneficio Christi; adultis autem nihil
gratiae reliquum esse, eo quod non fiderent Christo. Si vero operibus
ostenderent legem in cordibus suis esse scriptam [cf. Röm. 2. 15], neque
falleret hypocrisis, iam satis auditum est eos inter circumcisos computandos
esse. Ubi enim opera fiunt deo digna, isthic dudum fuit in
deum religio. Probant hoc Ietro, cuius pectus sic coelesti sapientia
imbuerat, ut etiam Mosi, qui coram cum deo loquebatur, in condendis
legibus esset auxilio [cf. 2. Mose 18. 19ff.], et Cornelius centurio,
cuius deus eleemosynas orationesque respexit, antequam euangelium ei
esset expositum [cf. Act. 10. 4]. Diceret igitur aliquis per Christum
naturam esse restitutam; iam ea sequerentur, quae diximus. Si vero
ecclesiam suam tantum, iam sequeretur non tam late patere salutem per
Christum, quam late grassatur morbus ex Adam. Nemo enim est,
arbitror, qui neget gentilium liberos perinde nasci cum propensione ad
peccandum atque nostros. Veruntamen utcunque res habeat de gentilium
liberis - posset enim quis, nec fortasse iniuria, istos Pauli sermones:
"Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia" [Röm. 5. 20]
et: "Quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnat
ad vitam aeternam per Iesum Christum" [Röm. 5. 21] et similes
synecdochicῶς dictos esse contendere, neque de aliis quam fidelibus
eorumque liberis esse intelligendos -, ideo nos quoque liberationem ab
originali peccato istis tantum tribuimus, aliis dei iudicio relictis. Esto
enim audaces homunculi quosdam aeternae morti adiudicemus, de quibus
verbum dei adpertum non habemus; - nunquid ideo vere damnati sunt?
Occurrit et istud: Si gentilis ostendit operibus legis legem in corde suo
esse scriptam [cf. Röm. 2. 15], et Paulus eum vere praefert circumciso
[cf. Röm. 2. 25ff.], ergo iam evacuatur fides, et recidit res omnis ad
opera. Ad hoc sic respondemus: Paulum praesupponere, quod, qui
opus legis facit, ex fide faciat. In hoc enim argumento sudat, quod
multi iactabant fidem Abrahae, isto, quod circuncisi essent. Hos
probat fidem non habere, si fidei opera non faciant; quomodo Iacobus
quoque intelligendus est [cf. Jac. 2. 17]. Contra vero, incircumcisum,
si ex fide scilicet (quis enim probaret, quae ex hypocrisi fiunt?) id opus
faciat, quod lex iubet, iam palam ostendat timorem dei in corde ipsius
esse scriptum. Requirit ergo fidem ante omnia. Eam autem perhibet

--390--

non volentis neque currentis, sed miserantis dei esse [cf. Röm. 9. 16].
Non ergo est signis alligata religio, pietas, εὐσέβεια, sanctitas, quanquam
a signis abesse non decet eos, qui iam docti sunt, ut experimentum
dent reliquis, cui nomen dederint, ac ecclesiae unitati accenseantur.
Sed neque istud praetereundum est, sive nostros sive gentilium
liberos, si modo vinceret sententia, quod natura esset in universum per
Christum, quod ad hanc maculam pertinet, restituta, quamdiu legis
capaces non sunt, in statu esse innocentiae, quod nos incunctanter de
nostris adseruimus, fulti autoritate Pauli, Rhom. 4.: "Ubi enim non est
lex, ibi nec praevaricatio" [Röm. 4. 15]. Sunt autem teneri, inexperti
legumque rudes non minus sine lege quam Paulus. Ergo non transgrediuntur,
perindeque nec damnantur. Perhibet autem Paulus se aliquando
sine lege vixisse, Ro. 7. [cf. Röm. 7. 9]; id autem de nulla
aetatis ipsius parte, quam infantia pueritiave intelligendum est; peccatum
ergo tum ei mortuum fuerit. At, ubi lex vixerit, iam se mortuum
esse testatur. Eodem modo nos, quamdiu sumus per aetatem rudes legis,
non peccamus ipsi; ubi vero lux legis adfulsit, iam rei reddimur. Ac si
fides adsit, non cessamus eniti, quod lex iubet; ac simul in omni opere
succumbentes clamamus: "Remitte nobis debita nostra" [Matth. 6. 12],
fiduciaque certa domino adhaeremus, qui per filium suum omnia condonat.
[3.] Nunc ad postremam partem accedemus, in qua istud iugum
suscepimus probandum: quod vitium originale solo sanguine Christi
tollitur et quod lavacro baptismi tolli nequit. Priorem partem sic praestamus:
Contigerunt priscis omnia in figura; maxime tamen omnium
fuit varius iste oblationis pecuinae ritus, misterium et figura universalis
oblationis, quae perfectione sua veteres omnes sisteret; quod prae aliis
luculenter praedicat Daniel, cap. 9. et 12. [cf. Dan. 9. 24ff.; 12. 7ff.].
At in istis inter prima requirebantur integritas ac mundicia. Cum ergo
deus manifeste neget se his hostiis delectari passim apud prophetas,
constat beluinam mundiciam non aliud significasse, quam oblationem,
quae conscientias esset mundatura, mundissimam esse oportere. At
quae creatura tam munda est, ut oblatio fieri pro immundis possit
coram summo bono? Aut quae non fuisset vel hoc ipso immunda
facta, si sese obtulisset in sacrificium pro peccatoribus? Oportuit enim
voluntariam ac liberam oblationem esse, quod vota libera olim portendebant,
et Paulus Heb. 10. docet [cf. Hebr. 10. 26]. Voluntarie quoque
peccaverat Adam. Cum ergo creatura nulla potuerit citra arrogantiam
hoc sumere, fit manifestum nulla re potuisse conciliari divinam iusticiam,

--391--

quam dei filio, per quem conditus erat homo, ut per eum restitueretur,
per quem creatus erat.
Medico ante omnia necessaria est morbi cognitio, id quod nemo
negat. Cum ergo animus hominis aegrotaret, nemo ei potuit medelam
praestare, quam qui morbum examussim cognosceret. Id autem nemo
potuit quam is, qui deus est; ipse enim solus novit cor filiorum hominum,
3. Reg. 8. [cf. 1. Kön. 8. 39]. Non potuit ergo saluti humana
mens restitui alio, sive medico, sive pharmaco, quam deo.
Cum divus baptista inquiebat: "Ecce agnus, qui tollit peccatum
mundi" [Joh. 1. 29], plane ostendit nihil omnium esse, quod possit
mundum expiare, nisi hunc agnum solum; huc enim tendit.
Postremo testatur veritas ipsa, quoniam ipsum oportuerit mori.
Cum ergo ipsum mori oportuit, non potuit alius alia quacunque re huic
malo mederi. Sic autem ait Matth. 26.: "Filius hominis vadit, sicut
scriptum est de illo" [Matth. 26. 24]; ibidem: "Sic oportet fieri" [Matth.
26. 54]; Lucae 24.: "Nonne ista oportuit Christum pati et sic intrare
in gloriam suam?" [Luc. 24. 26]; Marci 8.: "Oportet filium hominis
pati" [Marc. 8. 31]; Io. 3.: "Exaltari oportet filium hominis, ut omnis,
qui fidit ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam" [Joh. 3. 14ff.].
Constituit igitur divina providentia filio suo mundum sibi reconciliare.
Nefas ergo esto vel inquirere, an alia ratione aliove autore negotium
perfici potuerit.
Ex his facile probatur, quod baptismi lavacro nullum prorsus
peccatum tollitur. Agnus enim Christus tollit peccatum mundi [cf.
Joh. 1. 29]. Et Ioannes 1. cap. 2. sic intonat: "Ipse est propiciatio
pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius
mundi" [1. Joh. 2. 2]; ibidem cap. 1.: "Sanguis Iesu Christi, filii eius,
emundat nos ab omni peccato" [1. Joh. 1. 7]. Qui "ab omni" dixit,
nihil obmisit. Sanguis ergo mundat etiam ab originali peccato, non
lavacrum baptismi. Cuius si divina testimonia non haberemus, iam
testarentur spiritus, aqua et sanguis, de quibus 1. Ioannes 5. sic loquitur:
"Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quod Iesus est
filius dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus;
non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Spiritus quoque
testatur; nam spiritus veritas est. Tres sunt enim, qui testimonium
dant: Spiritus, aqua et sanguis; et hi tres unum vel simul sunt" [1. Joh.
5. 5ff.]. Aqua igitur, hoc est: coelestis doctrina, quam spiritus in cordibus
nostris vegetat, ut sanguini Christi fidamus, satis docet externa

--392--

ista conscientiam non posse mundare; alioqui supervacanea esset mors
Christi, si rebus corporeis incorporea substantia animae purificari
posset. Cuius sententiae testimonium apud Paulum habemus, Hebr. 9.:
"Quae res parabola fuit isto tempore, quod tum erat, quo dona et sacrificia
offerebantur, quae non possunt conscientiam perficere eius, qui ipsa
facit; tantum enim in cibis et potibus ac variis ablutionibus carnisque
iusticiis usque ad tempus correctionis posita fuerant" [Hebr. 9. 9f]].
Quibus verbis apostoli liquido videmus externa ista nihil pollere ad perficiendam
conscientiam.
Hoc tamen simul adnotandum est, baptismum nonnunquam accipi
pro sanguine aut passione Christi. Id autem iterum per metonymiam,
cum scilicet nomen signi ad signatum transfertur; est enim metonymia
nominum translatio. Ut cum Petrus 1. ca. 3. docet [cf. 1. Petri
3. 20ff.] nos per baptismum eodem modo servari, quo servabantur olim
in arca, non hercle intelligit lavacrum baptismi, sed Christum ipsum
aut sanguinem eius ac mortem; his enim redempti sumus, quemadmodum
apostolus ipse e vestigio exponit. Videmus hic obiter iterum signum
accipi pro eo, cuius est signum. Quam stultus ergo videretur, qui
propter verba contenderet nos aqua baptismali a peccatis ablui! Sic
ergo, quae ad Ephesios cap. 5. de lavacro aquae, quod verbo fit, dicta
sunt [cf. Eph. 5. 26], et Ro. 6. [cf. Röm. 6. 3ff.], non sunt ad literam
exigenda, sed figuratarum locutionum vis per fidem coelestiumque rerum
scientiam expendenda nobis est.
Iam et hoc excidere pati non debemus, quod baptismus ecclesiae
Christi signum est, non aliter, quam exercitus aliquis signatur; non
quod signum hoc coniungat ecclesiae, sed qui ei iam coniunctus est,
publicam tesseram accipit. Sicut nemo in exercitum scribitur eo, quod
signum induit (alioquin et hostes et proditores, qui nonnunquam signa
per insidias variant, de exercitu essent), sed is, qui in exercitum
iam scriptus est, signo publico dignus ducitur, quo omnibus manifestus
fiat nomen dedisse duci ei, sub quo militaturum promisit.
Huius sententiae nobile argumentum habemus in Actis Apostolicis
cap. 2.: "Omnes autem, qui credebant, erant simul et habebant
omnia communia, et possessiones ac res vendebant, et dividebant
ea omnibus, prout quisque opus habebat" etc. [Act. 2. 44ff.]. At
qui ad hunc modum simul erant, iam antea sermonem receperant ac

--393--

baptizati erant. Inter istos indubitatum est liberos quoque ipsorum
fuisse; alioquin enim feris fuissent primitiae istae fidelium immaniores.
Quae res duplex nobis argumentum praebet: unum, quod infantes isti
non minus sunt in ecclesiam censi, quam parentes ipsorum; secundum,
quod aeque baptizati sunt atque parentes. De qua re alias plura. Iam
et istud efficax testimonium est baptismo nihil fieri, quam consignationem
eius, qui ecclesiae connumeratur; quod 1. Cor. 10. scribit Paulus:
"Patres nostri omnes sub nubem fuerunt, et omnes per mare transierunt,
et omnes in Mosen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eandem
escam spiritualem ederunt, et omnes idem poculum spiritale
biberunt" etc. [1. Cor. 10. 1ff.]. Constat autem, quod non eo ritu baptismi,
quo nos utimur, initiati sunt. Cum ergo dicit eos nube et mari
baptizatos, iam fit manifestum baptismum non plus posse ad iustificationem
nostram, quam apud istos mare ac nebula. His autem humectabantur,
qui Aegypto exierant ac in synagoga populi dei erant [cf.
1. Cor. 10. 1ff.]; sic, qui ex servitute diaboli per Christum exierunt,
baptismi lavacro perfunduntur [cf. 1. Petri 3. 21]. Probat enim divus
Augustinus signa diversa fuisse illis atque nobis, sed eandem fidem.

--394--

Signa igitur nihil quam externae res sunt, quibus nihil in conscientia
efficitur; fides autem sola est, qua beamur, ea vero fides, quae dei promissis
veraciter ac firmiter haeret. Symbola igitur sunt externa ista
rerum spiritualium, et ipsa minime sunt spiritualia, nec quicquam spirituale
in nobis perficiunt; sed sunt eorum, qui spirituales sunt veluti
tesserae.
Statueram omnia diligentius componere, quam permiserit tempus;
festinare enim coëgit nundinarum propinquitas et procrastinatio, qua
occupationes innumerae universa nostra usque in brevem aliquem articulum
contrudunt, quo deinde subito praestanda sunt, quae promiseris.
Per epilogum ergo brevibus omnium summam expediam. Haec nostra
est de originali peccato sententia: vitium esse ac morbum, qui ceu
mulcta primis parentibus inflictus est. Quorum propagatio sic vitiata
est transgressione, ut, quicquid inde nascatur, ad peccandum propendeat;
ac nisi divina clementia mature de remedio efficaci providisset, periissent
quotquot ex hoc fonte nati fuerunt. Dei ergo bonitas per filii sui
mortem huic cladi occurrit, ut - tametsi reliquiae peccati originalis,
puta φιλαυτίας, ingenium [!] tenaciter adherescat - non tamen nocere
possit his, qui sunt in Christo Iesu; haud enim aliter potest damnare
peccatum originale quam lex, quae ultra damnare non potest, etiamsi
nunquam non peccemus: "Nihil enim damnationis superest his, qui sunt
in Christo Iesu" Ro. 8. [Röm. 8. 1]. Contaminatur quidem generatio
nostra propensione ad peccandum; at non nocet contaminatio; venenum
enim ademptum est ei per Christum. In Christo autem sunt non
modo parentes, quos misericordia divina in fidei lucem ac gratiam induxit,
sed eorum quoque liberi non minus, quam qui ex Abraham
secundum promissionem nati sunt [1. Mose 17. 10ff.]. Eadem enim est
fides, ac idem testamentum sive foedus, quantum ad interiorem hominem
attinet. Perinde enim prisci illi misericordia dei nitebantur per promissum
Christum atque nos per exhibitum. Is ergo suo sanguine sic,
quicquid damnare potuit, expiavit, ut nihil supersit, quod tyrannidem
suam in nos exercere possit; non caro, non lex, non diabolus, princeps

--395--

mundi huius. Sic quoque apud patrem morte sua omnia impetravit,
ut, quicquid in nomine eius petamus, detur [Joh. 14. 14]. Unde creatura
nulla sic coli aut in hoc precio haberi debet, quasi quid possit, sive ad
conscientiarum nostrarum emundationem, sive animae salutem. Atque
haec omnia sic sentio, ut, si quis nos manifesti erroris scripturae vere
sacrae testimoniis arguerit, non modo ab errore avelli, sed ei, qui avellit,
gratiam habere statuerim.
Haec sunt, Urbane doctissime, quae apud nos de peccato originali
aliquamdiu reputavimus. Vidimus et veteres aliquando in hac re, sed,
quam obscura sint atque involuta, ne dicam: humana potius quam
coelesti doctrina fulta, ipse quoque, arbitror, dices, ubi ad eos denuo
redieris; nobis enim ad eos redeundi ocium non fuit, atque hoc ex
annis aliquot. Quo enim, quaeso, scripturae testimonio nititur, baptismo
tolli peccatum originale aut gratiam eo conferri, nisi baptismi
signo Christum, qui eo signatur, intelligas? "In illo enim sunt nobis
omnia servata" [Col. 2. 3]. Quanto durius definitur Christianorum
liberos, si tincti non sint, aeternae damnationi alligari? Atque hoc citra
omnem scripturam; quae enim huc torquentur, quam, quaeso, abhorrent
ab eorum ista sententia! Nos ergo in hoc, oro, simus, ut pietatem
Christianam et anxie et pure depraedicemus; non simus ante tempus
anxii, quomodo missa aboleatur aut imagines exautorentur, sed in hoc
sudemus, ut pectora mundo dedita creatori suo restituantur. Iam cecidit
missa, statuae sua, puto, sponte aufugient; frustra enim exterminabimus
tam haec quam alia, nisi publica pietas releget. Quod ubi factum erit,
iam nequicquam tentabunt restituere omnes mundi principes; nihil enim
praedae adsportabunt, nisi maceria occurrat aliqua, quemadmodum
Balaam, quae pedem acrius abstergat [cf. 4. Mose 22. 5ff.]. Non enim
mentitur, qui dixit lapidem istum aut offendentem confracturum, aut
in quem ceciderit, conminuturum [cf. Matth. 21. 44]. Nobis sic tutis
dei praesidio vivendum est ac intrepidis, ut, si fractus illabatur orbis,
impavidos feriant ruinae. Quot vides gentilium morte (quam omnes,
dum omnia sunt secunda, fugimus, contraria dum sunt, vocamus) gloriosos
ac honoratos esse factos! Bene enim usi sunt re iuxta vulgi
opinionem omnium acerbissima. Et nos tam fidi tanque nostri amantis

--396--

imperatoris, ut se ante nos periculo obiecerit, milites cunctaremur?
Praesertim qum nostrae spes non spectent inane lucrum comparandi
nominis, sed possessionem aeternae haereditatis, non hercle vulgaris?!
Nisi tenuia sunt, quae deus filio suo unigenito dedit; eius enim coheredes
sumus [cf. Röm. 8. 17]. Pugnemus ergo ex aequo acriter et
prudenter; causam enim iustissimam tuemur, in qua non dubitamus
quicquam subesse fraudis. Iactent in nos de adversariorum exercitu
militares istas contumelias, proditores, fures, imbelles. Nihil ista curemus
causae confisi. Huc, proh dolor, audaciae ventum est, ut cuius
ipsi maxime sumus rei, alios adcusemus, bella videlicet ἀνθυποφορᾷ
praevenientes, quod in nos merito iactari posset, ut adversarius occupetur
in procurando vulnere, nec ei momentum ullum referiendi detur. Sed
acuta ista licet sint, non tamen magis penetrant, quam aristae, quibus
nihil est acutius, at simul nihil inefficacius. Tu omnia, charissime in
domino frater, aequi bonique consule! Oremus dominum pro nobis
mutuo, ut opus suum, quod coepit, perficiat [cf. Phil. 1. 6] et corda
nostra sic firmet, ut eius gloriae nusquam desimus.
Vale, ac salvos iube Ranam et Agricolam, quibus tam abest,
ut male cupiam, ut anxiis votis a domino petam, ut fidum eorum in
euangelio ministerium et faciat et fulciat.
Tiguri quintadecima die Augusti anno 1526.
Tiguri, ex aedibus Christophori Froschouer.