Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 589

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

589

<< Nr. 588 | Index | Nr. 590 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Sam, Konrad

Ort: Zürich
Datierung: 12 II 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 49-51




--49--

Huldrichus Zuinglius Cunhardo Somio, euangelii Christi
apud Ulmam administro.
Gratiam et pacem a domino.
Cum a viatore vestro literas tuas posteriores 12. Februarii
accepissem, reddidit Cunhardus Hermanus priores 13. eiusdem
mensis; quibus didici, quantum furiant Rutlingenses adversus
veritatem; sed dolor est, non zelus bonus, quo laborant: vident enim
se vinci in eo, in quo victoriam omnibus promiserunt. Meum consilium

--50--

est, ut respondeas, sed amice, hoc est: Christianice, hanc ob
causam, ne ex doctorum dissidio quiddam in urbes ipsas dimanet.
Hoc enim Vualdshudum perdidit, quod cives nostri coeperant animos
ab oppido alienare, propter Balthasarem, cui cum toties parceremus,
ipse tamen fatali odio percitus, nobis minime parcebat. Hinc factum
est, ut, qui hactenus parati erant ad opem ferendam, manum retraherent.
Quod ubi senserunt Ferdinandici, iam actum fuit de miseris.
Simile quid praesagit mihi animus de Rütlinga, ni deus sua bonitate
defendat; nam ubi tam impudentia sunt ingenia, imprudenter res
plerumque geruntur. Est ergo meum consilium, ut ad senatum des
publicam ac typis excusam satisfactionem, qua moneas cum quae
oportet tum etiam istud, ut nihil temere ac inconsulto faciant neque
fieri ab his, qui apud se sint, permittant. Locos deinde aliquot plane
expone, ex quibus negocium perpendi possit ac, si profuturum speras,
apologiam quoque nostram ad Struthionem legendam mitte. Quod
autem senatus vester cunctantior est, non debes eatenus interpretari,
quasi dominus nolit doctrinam tuam ab illis capi ac deinde migrationem
meditari, sed domini vocationem ac excitationem pręstolari.
Nunquam cogites de cessione obsecro ac, si recipis, impero; simul
tamen insta, urge, opportunus esto interim, interim iuxta apostoli
moderationem importunus aut vehemens. Literas istas, quas simul
mitto, ad suos obsecro mittas receptores ac, si lubet, eam, quae est
ad Sympertum Memmingensem, resignato ac legito, quam copiam
Rhegio quoque feceram; tunc enim putabam Augustam ituras esse.
Ac ubi diligenter perlegeris, consulem vestrum Bessererum aut
alios, quos fideles novisti, earum argumentum ne celes. "Archetelem"
ante annos quinque scripsi ad episcopum Constantiensem, quo
rationem reddidi doctrinę. Liber adeo mendose fuit excusus, ut
nihil debeas de eo esse sollicitus; misissem tamen, si ullus superfuisset.
Francofordiae habentur adhuc multi in taberna nostri
chalcographi. Nos in "Exegesi ad Lutherum" laboramus, quam
sub prelum post duodecim dies dabimus, amicam undique, nisi quod

--51--

συγγραμματεῖς Suevos paulo acerbius accipimus. Mitto librum
"De officio praedicandi".
Vale in domino; saluta amicos omnes.
Tiguri, 12. die Februarii 1527.