Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 588

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

588

<< Nr. 587 | Index | Nr. 589 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 4 II (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 48




--48--

Gratiam et pacem a Christo. Optime Zwingli
Longam epistolam nunc scribere supervacaneum esset nec admodum
vacat. M. Berzius pro epistola, quem de omnibus, quibus ecclesiam
nostram iuvari posse credis, instruito. Nosti hominem et fidelem et
cordatum, qui vere agit fidum in domo domini ministrum.
Argentinenses nondum missam prorsus relegarunt; ita ubique
Satanas piis ceptis obsistit. Lutherum, speramus, quod vel nobis
lucrifacies vel ab eius errore multus retracturus sis. Utinam utrunque
concedat dominus! Tu insta operi. Nunciatur hic Suevos meos
iterum congregari, nimirum ut magis ineptiant. Quidam ab eis defecere.
Lutherus si quando gloriam dederit Christo, quovis pisce magis
obmutescent alii. In re uxoria nihil agam pręcipitanter, alioqui varie
exerceor.
Vale.
Quarta Februarii 1527 Basileę.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum episcopo, fratri suo.