Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 587

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

587

<< Nr. 586 | Index | Nr. 588 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: N. N.

Ort: Zürich
Datierung: 4 II 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 46-47




--46--

Huldrichus Zuinglius medicotheologo cuidam.
Gratiam et pacem a domino.
Statueram iam dudum te munere aliquo pro mea tenuitate adficere;
sed interea multorum certior fio, quae me deterrent: affectus
scilicet tui; contentiosus enim cum sis et mordax, effecisti, ut senatum
habeas parum propitium; quid enim nobis debet magistratus? Puer
iste sive adulescens tuus famulus habetur: ideo petitur abs te potius
quam ab illo; hinc autem tu accenderis ad maledicentiam et summam
amaritudinem ac minaris nescio quam impotenter. Christiani pectoris
est cuique reddere, quod illi debet, neminem offendere ac aliorum
offensas condonare; nunc tu omnia minaris, Christianus scilicet, cum
nos non simus Christiani apud te. Haereticos vocas verbi dei
pręcones, non alia ex causa, quam quod offensus es novi medici
emutatione. Fuisti aliquandiu Tiguri, at senatus nullam tui habuit
rationem: huius causa non est Leo aut alius aliquis, sed scortatio
tua et stultę in biviis contentiones; ac dum theologum agis, sic de
divinis loqueris, ut sutores dicant: si medicę peritior non est, quam
theologię, nemo se tuto potest illi credere. Oblitus es nobilis huius
verbi: Sutor ne supra crepidam. Placidam ergo posthac vitam ducas
et te intra cuticulam contineas tuam; mihi idem N. es, qui olim. Si
vero omnia calumniis ac detrectationibus impleas, tam nullus eris apud

--47--

me, quam qui non sunt. Pecuniam petitam lubens ac volens mitto,
tametsi aliquando monerem, ut pretium indicares, neque faceres; et
ipse constituissem quiddam dare, hactenus tamen distuli, donec omnibus
fieret manifestum, nescio quam hostilia in nos moliri; iam retraxaram
(!) manum, quam nunc iterum adperio.
Vale, et esto bonus medicus deumque time, et de scatophagia
dissere, non de theologia.
Tiguri. 4. die Februarii 1527.