Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 586

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

586

<< Nr. 585 | Index | Nr. 587 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 2 II (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 43-45




--43--

Gratia et pax a Christo, domino nostro [Röm. 1. 7 u. ö.]. Amen.
Mi frater! Quum nudiustercius Murneri calendarium legissem,
partim ridendo hominis stultissimam impudentiam partim dolendo
tantam ad excitanda multa mala licentiam, censebam nihil ab illis
nostris adversariis vanius et malignius posse excogitari. At ubi
Pyrkaimeri virulentissimum libellum legi, didici Murnerum in
maledicendi arte plane puerum esse, illum vero magistrum longe exercitatissimum,
atque adeo, ut vix ullius rei maius fastidium mihi sit,
quam ut respondeam ei. Iustus liber est, et homo ille ociosus nec

--44--

convitiis nec beneficiis a suis cessabit studiis. Tempus angustum est,
occupationes multę, argumenta plurima; quorum si unum intactum
reliquero, triumphum excitabit. Spero tamen deum, vindicem innocentię
meę, mihi affuturum, ut maledicentia illius nec mihi nec ecclesię
Christi obfutura sit. Tu cum tua ecclesia precibus me adiuva, ut
pręstem, quod vis, nempe, ut hilariter et paucis, iisque salsis, citra
amaritudinem mentis, intra paucos dies respondeam. Nam licet ille me
faciat hypocritarum omnium κορυφαῖον et mendacissimum, experior
tamen, quam nullus sim, si quid non agendum est toto corde. Sed
benedictus sit Christus, qui prior maledicta id genus experiri voluit, ut
et nos ferre disceremus, certi aliquando in gloriam cessura die illo magno
arcana cordum palam facturo [Röm. 2. 16]. Parum mihi de Suevicis
civitatibus polliceor, quandoquidem prophetas habent admodum
meticulosos. Quę inter amicos quidam de eucharistia vera fatentur,
ea in suggestu contentiosissime impugnant. Monitorem audiunt
Lutherum, cui necessarium est, ut per te quamprimum respondeatur,
ut hisce nundinis, in quibus invectivarum in nos magnus proventus
erit, non desit, quo adversarii comprimantur. Id magis operęprecium
erit, quam annotationes in Genesin evulgare, siquidem non poterint
cum apologia excudi simul, tametsi annotationibus tuis nihil plausibilius
fore sperem. Degustavi enim unum et alterum dictum, mireque
ad palatum meum faciunt.
Dux Wirtembergensis noster, qui apud landgravium Hassię
agit, literis ad me datis te salutare nominatim iussit. Intellexi ex
ministro, quod nostri quotidie memores sint; sed landgravius adhuc
haeret in re eucharistię; alioqui fertur esse euangelii promovendi
ferventissimus princeps. Ante paucos menses misit tua et mea ad

--45--

Lutherum et solicitavit, ut contra nos scriberet; quod si negligeret,
futurum, ut eius scripta posthac non esset lecturus. Institueram igitur,
sic monentibus fratribus Argentinensibus, pauca quędam ad illum
scribere, si fortassis dominus cor eius aperire [Act. 16. 14] dignetur.
Non est enim tyrannus, et mihi non male velle dicitur. At nunc
interturbat ille vanissimus senator et a cepto retrahit; sed non omnino
avocabit. Hic, res nostrę solito more geruntur.
Vale in Christo, et Pellicano salutem ex me dic, cuius literis
respondebo, ut primum vacarit.
Salva sit et uxor tua.
Iterum vale.
Basileę, ij. Februarii 1527.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio Tiguri Christum pie ac sinceriter prędicanti,
fratri suo charissimo.