Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 331

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

331

<< Nr. 330 | Index | Nr. 332 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 28 III 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 166-167




--166--

Gratia et pax a domino. Pręstiti, quod potui, doctissime Vadiane.
Quicquid hic peccatum erit, tibi imputa. Mentionem tui
fecimus, quod ipse nimirum nolebas; sed sic aperiendum fuit, quibus
occasionibus adducti scripserimus et cur ad istum maxime scripserimus;
boni consule. Ceraunelateum non dubito anxium futurum
(sic enim fecimus Schurtanner Gręcum), quibus nam officiis nobis
respondeat; verum tu compesces hominem, ne quicquam vel dicat vel
faciat, nisi ut omnem operam consiliumque ad amplificandam gloriam
dei impendat. Es et huius admonendus, quod "Pastor" hic noster
longe incultior incuratiorque exit, atque intenderamus. Tumultuum
enim, quibus hodie passim miscetur hic mundus, inopinatę procellę,
quicquid belle compositum videbatur, ut prodiret, non modo in istoc
opusculo, sed in omnibus, quę edidimus, ne purius exirent, impedimento
fuerunt. Ita enim omnia extrusa sunt potius quam edita, ut
nullum unquam libellum domi absolverimus, priusquam chalcographus
excudere orsus esset; quo factum est, ut multa sępius, quam par sit,
repetiverimus, multa neglexerimus, quę in pręcedentibus nobis dicta
putabamus, dum forte in epistola aliqua ad amicum scripta eorum
mentionem feceramus, quę hic maxime necessaria fuissent. Ita cogimur,
imo versamur, hinc ab amicis, istinc ab hostibus; hic urget
chalcographus propter nundinas; hic frater aliquis, quem iniqus
premit episcopus, ut sibi consulamus, retrahit. Unde, ut diximus,
dum illi respondimus, interea factum est, ut ea in libello omiserimus,

--167--

quę prima esse debebant. Sed in his omnibus dei providentiam
agnoscimus; huius enim consilii sumus, ut omnes omnium commentarii
pereant, maxime tamen nostri, posteaquam literę sacrę fuerint vindicatę.
Eo igitur disponente omnia nostra temporaria exeunt. En
Vadiane, non est unica episto;æ alicuius in omni supellectile nostra
copia. Ita omnia, ut in buccam veniunt, exeunt, ut loqui rectius nos
dixeris, quam scribere. Bibliopola vester ita nobiscum convenit, ut
simul aliquot exemplaria mitteremus ad se, mercedemque daturum
pactus est. Si vacat, rem eam cura, sin minus, da baiulo agendi
ansam. Sed heus, dum hęc ad hunc modum scripsimus, adest, qui
nos ad Sanctogallenses quosdam vocet, quos et persuasi, ut ipsi
baiuli vices supplere velint. Ferunt igitur isti sine omni impensa, id
quod et Schurtannero significabis; ei enim etc.. Quin potius schedam
clausis iam literis inseram! Nihil sis anxius, quam ut ad Ceraunelateum
extemplo hęc mittas.
Salva sit uxor et liberi.
Ex Tiguro 28. Martii MDXXiiij.
Huldrychus Zuinglius tuus.
Doctissimo piissimoque viro Ioacimo Vadiano,
fratri suo in domino dilecto. - herren . . . doctor . . .