Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 330

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

330

<< Nr. 329 | Index | Nr. 331 >> 

Absender: Hesch, Jodocus

Empfänger: Zwingli

Ort: Ittingen
Datierung: 29 II 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 158-165




--158--

Si qua salus uspiam est, eam exoptat in eo, qui mandat salutes,
Iacob [1. Mos. 49. 1ff.].
Nisi me tuis ornatissmis provocasses literis, Zingli doctissime
idemque humanissime, hanc ad te scribendi provinciam non desumerem
potiusque in silentio persisterem. Nosco enim homo infans et nulla
dicendi arte pręditus ac plane, qualem tu me depingis, elinguis, non
perinde magnorum heroum auribus esse coram obstrependum atque
absentium laudes prędicandę [!], quod hoc omnibus licuerit, illud non
nisi doctrinę policioris gradu receptis. Vis plane dicam, Huldrice,
frater in Christo charissime, quid et de te et tua de doctrina sentiam;
dicam libere. Sunt in te, mi Zingli, dotes, a quibus nihil non
expectare debebat Helveticus ager, ingenium ardens, vividum, solidum,
masculum; memoria ampla, presens, prompta; animus dexter et

--159--

ad omnia versatilis; lingua vocalis et expedita, quibus nimirum virtutibus,
si sana doctrina adcesserit ab orthodoxorum patrum sententiis et
ecclesię consuetudine nihil diversa, futurum esset, ut te non tam Tigurini
quam totius Helvetici agri unicum et perpetuum decus salutaremus.
Sed cum ea, quę tu doces, cum sententia patrum ex diametro
pugnent, sed et consuetudines ab universali ecclesia receptas
nemini Christiano respuendas spernas, irrideas, subsannes, nihil boni
animus mihi de te pręsagit. Erras haud dubie, mi Zingli, tota via,
imo vehementer exorbitas et alios una tecum in parem trahis dęmentiam.
Alioqui, quotquot retro fuerant orthodoxi patres, errasse necessum
est atque universam prorsus ecclesiam, quam Paulus tamen fundamentum
et columnam veritatis appellat, utpote quę spiritum sanctum
perpetuum nacta sit instructorem [1. Tim. 3. 15f.]. Unde non parum
multi ex nostratis, etiam gentis primoribus, coniecturam faciunt (ita
enim rumor undique apud nos per hominum ora volat, nec id te latet),
tuam doctrinam teque (nisi resipiscas) cum ea Vulcano fore sacrandos.
Sed hęc ab exitu probabuntur. Hęc tibi, mi Zingli, extra invidiam
scribo, ut, quid alii de te sentiant, non ignores. Sed ais: Scripturam
pro mea parte habeo. Esto, sed perperam intellectam et ad modum
Lesbię regulę tuis opinionibus adaptatam. Ego nimirum illum proprio
spiritu scripturas interprętari et perperam intelligere dicendum puto,
qui molitur ex eis sensum a cunctis orthodoxorum patrum sententiis
alienum et a receptissima totius ecclesię, quę una est (una est enim
columba mea [Hohel. 6. 8]), consuetudine dissentientem eruere; is enim
proprii capitis phantasias et non sacri spiritus ductum, qui per illorum
patrum ora locutus est, sequitur, propter quod et facile ruit in errorem.
Id quod ne fiat, Clemens prohibet: "Diligenter (inquit) observandum

--160--

est, ut, dum lex dei legitur, non secundum proprii ingenii intelligentiam
legatur vel doceatur. Quamobrem scripturarum intelligentiam ab
eo discere necesse est, qui eam a maioribus secundum veritatem sibi
traditam servat". Hec ille. Huic subscribit Athanasius super illud
Pauli [Röm. 14. 5]: "Unusquisque in suo sensu habundet" "Perinde
est (inquit), ac si dicat: Cum de dogmatibus agitur, nequaquam est
opus, ut nostro sensu ducamur; quin erunt, quę ab aliis accepimus,
tenenda, vel si angelus ę cęlo demissus diversa denunciet". Quid igitur
dęmentius cogitari potest, quam ut (spretis tot patribus ingenio pollentibus,
prestantibus eruditione, litteris omnibus et linguis efflorentibus ac
demum multo vicinioribus ad apostolorum tempora, et tam eximiorum
interpretum commentariis, et iam reiecto sensu, quem tot sęculis universa
prorsus ecclesia verissimum censuit) fidem uni Zinglio adhibeamus?
Absit, absit hoc a Christianorum animis, ut ecclesiam, columnam
et firmamentum veritatis, et tam sanctissimos patres in tam crassis
erroribus, quos tu, Zingli, illis impingis, tot retro sęculis perstitisse
credamus, maxime cum spiritus ille a Christo nobis pollicitus [Joh.
14. 26], primo, ut nobis paracletus esset, hoc est ecclesię suę consolator,
et in ęternum apud nos maneret, subinde, quę ventura essent,
nobis annunciaret, et ut idem spiritus veritatis doceret nos omnia
duceretque nos in omnem veritatem, otiosus esse non potuit, qui ad
tantum negocium, tam inclytus, a tam eximiis personis, patre videlicet
et filio, missus, sed indefesse negocium, ob quod missus fuerat, agere
credendus est. Credat igitur Iudęus Apella, non ego, ecclesiam
orthodoxosque patres, qui semper ecclęsie pars magis eximia fuerant,
quique non solum eruditione, verumetiam vitę sanctimonia velut sydera
quędam effulserunt [Dan. 12. 3], tot retro seculis errasse. Quisquis
itaque, quod doctrinam patrum adversatur, docuerit quicquam, is omnibus
modis vitandus est. Hęc hactenus.
Nunc tempus est (ne ępistolę modum excedam), ut ad tua nonnihil
respondeam. Principio mihi obiicis, quam ego pessime te traduxerim,
famam tuam incesserim carboneque nigerrimo denotaverim;
mirari me, tam levi iudicio Tigurinos esse, ut homini tam constanter
hęretico fidem adhibeant, indignam Christianis mentibus; pręterea

--161--

futurum sperare me, ut illis resipiscentibus impudens hominis os tandem
obturetur; quod si non fiat olim, nihil esse reliqui, quam ut
offulam Zinglius glutiat, quam in hunc finem paratam confectamque
certo sciam: fieri enim nullis modis posse, ut doctrinam non pietati
solum, sed et paci publicę et nostratium concordię adversantem, pię
aures tolerent, et cętera id genus non parum multa. Quis hanc in
me tragędiam excitaverit, nescio. Hoc scio, tam me esse alienum ab
hoc crimine, cuius sum apud te accusatus, ut propinquior longe sim
deorum immortalium, quam humanę vitę. Hoc conceptis iurare licet.
Absit a me, quod hęreseos crimen (quo est nihil apud Christianos
detestabilius) homini immerenti impingam. Multa, tu Zingli, et pie
et sancte mones, sed utinam tam civiliter quam feliciter! Quod si
civilius fecisses, et si orthodoxorum patrum sententiis atque diuturnis
ecclesię consuetudinibus scripta tua, quasi linum lino, fuissent annexa,
plures haberes et fautores et propugnatores, et simul uberiorem fructum
demessuisses. Non omnia, quę e tuo phrontisterio exeunt, mihi
probantur. Id ego ingenue fateor. Sed quod scripta tua hęreseos
insimularim, sive palam dixerim pro publica contione te hęretica
docere, non fateor. Ais preterea tempestivum esse, ut pro hac Helena
pugnaturus in arenam mecum descendas idque, quod modo clam et
amice feceris, publice sis expostulaturus orbemque Christianum iudicem
facturus, an rem me dignam ipse fecerim, dum immerentem et ignotum,
imo dum euangelium Christi, quod tanta fide tantisque sudoribus
hactenus predicasti, iam impudenter proscindam. Quam ego syncęre
et integre prędicem euangelium (semper pręcavens, ne quid a me proficisceretur,
quod aliquo pacto vel pietati officeret vel seditionem aut
factionem gigneret vel ullius famę notam atram allineret), quanto sudore
sacras litteras non e qualibuscunque lacunis, sed ipsis fontibus
ambabus, quod aiunt, manibus hauriam, testis est mihi deus, testis
conscientia, testis denique mihi tota contio, cui divinum hactenus verbum
proclamavi. Cęterum quam te deceat inculpata vita virum per
orbem Christianum traducere, tu videris. Is profecto, ad cuius tribunal
omnes stabimus, et Zinglium novit et Hęschium. Quod vero
primo loco dicendum erat, bellum mihi indixisti. Opinaris fortasse, mi
Zingli, te posse quosvis a dicenda veritate tuis acromatibus [!] conviciisque
deterrere; sed pusillus admodum noster in Christum affectus

--162--

esset, si verbis deterremur [!] solis, quum ipse iubeat etiam verbera
nihil metuere: "Ne terreamini (inquit) ab his, qui occidunt corpus et
post hęc non habent, quod faciant amplius" [Luc. 12. 4]. Tu sane,
simul atque calamo me confoderis, convicia evomueris, nihil habes,
quo noceas amplius, quanquam nec illa tantillum nocere queant. Age
ergo, conditionem accipio, certamen non denego. Sed heus tu, mi
Zingli, amice moneo: iterum atque iterum caveas, ne castra tua
militum multitudine turbentur. Nam pro nostra parte scripturę sanctę
gladios vibrant, stant in acie sacri patrum commentarii, canones et
concilia pro nobis dimicant, apostolicę traditiones aperte decertant,
patrocinatur demum et ecclesię diuturna consuetudo, et non modo
duodecim legiones angelorum [Matth. 26. 53], sed et centum quadragintaquattuor
milia signatorum [Apoc. 14. 1] cum signifera dei genitrice,
quibus tu parum reverentię tribuis, aderunt a dextris, et omnes lustralis
ignis animę, quibus tu es detrimento, a sinistris suis nos clypeis
protegentes. Sta ergo euangelico consilio et noli cum simplo occurrere
ei, qui centuplo ad te venturus sit; sed caduceatorem ad Iodocum
ea, quę pacis sunt, postulantem mitte. Nolim tibi persuadeas,
dissentire me a te amore, qui, ut pręsens habet seculum, in locis
fortasse aliquot ad pietatem attinentibus dissentio. Quod sentio,
equidem veritatis gratia, quę mihi summi numinis loco est, sentio.
Neque reiicio, imo dari mihi undecunque cupiam, qui errantem melioribus
informet et hallucinanti reddat visum. Demum hortaris,
Christum induam; quod si abhorream, qui a tam inusitata cuculla
non abhorruerim, nihil tecum commune habiturum teque velle mecum
tantopere pugnare, donec ad palinodiam me compellas. Bona verba
quęso, raucedine premor, vocem recantandi mihi ademit lupus, qui
prior me vidit! Tu olim, mi Zingli, qui sonora es voce, me ad
cytharam saltante male cantata recantabis. Sed ut me tandem,
charissime mi Zingli, et intus et in cute, simul et statum meum
atque vivendi conditionem ad unguem noscas, meipsum tibi vivis
(quod aiunt) coloribus depingam. Ego Iodocus Heschius Fridelinus
ex Gislingo ad tertium lapidem ab Ulma oppidulo natus,
anno a Christo nato 1484 pridie omnium sanctorum [31. Okt.] ex
vulva materna in hanc lucem prodii. Pater Iohannes Hesch, mater
vero Catharina Fridlin vocati. Puer iam quimus prima (pedagogo
Bartholomeo Laher, insigni philosopho, addictus) elementa lallare

--163--

(ut ita dixerim) didici. Anno posthac ętatis meę plusminus decimo
bonarum literarum adipiscendarum gratia Vratislaviam, Slesię metropolim,
adii. Inde rediens bonis avibus quarta ętatis meę Olympiade
palestram litterariam Tubingensem salutans, bonis litteris
philosophicisque pręceptis impigre usque ad magisterii (quod aiunt)
insigne operam dedi. Relicto postea gymnasio infęliciter primo Rotvilanę
pubis, postea Blaubirensis iuventę docendę gratia a magistratu
magnis promissionibus vocatus provinciam suscepi. Hichic
anno ętatis meę undevigesimo uxorem duxi Ursulam Arcuariam,
divitem, probam, virginem pulchram, honestis moribus pręditam honestisque
parentibus natam, annum agentem sextumdecimum. Finitis
tędis Ravisburgensem scholam litterariam regendam suscepi. Hic
trimulo tempore satis commode peracto, honestissima mea conthoralis,
consocia Ursula, altera prole gravida, partus labore omnium horribilissimo
periclitata (salva fętus animula atque lustrali aqua ante
perfusa, quam moreretur) ipsa hominem exuit, annum agens non
amplius decimum octavum. De cuius immaturo obitu ad eius tumulum
hoc lusimus epithaphio:
Ursula, quę fueram coniunx formosa Iodoci
Ac Blaupirensis unica gnata patris,
En rapior (quarto nondum circumdata lustro)
In fatum gnatis cumque duobus eo.
Ordine si tristes meterent sua furta sorores,
Debuit in seros hoc prohibere dies.
Sed Parcę nequeunt ulla virtute moveri,
Cum tibi fatalis venerit hora. Vale.
Post eius e vivis excessum sine ulla morula flammineam [!] dignitatem
(ut ei iamiam animam agenti, ultimis verbis rogatus, stipulata
manu addixi) adeptus, volens futurę meę vivendi conditioni salutarius
consulere, in hanc Trophoni speluncam tanquam ad tutissimum
asylum anno ętatis meę duodetrigesimo confugi (cum in mundo annuatim
habuissem centum et viginti florinos), nec in hunc diem consilii

--164--

factique me penituit, etsi morbo gallico, febri pestilentiali, dyssenteria
et id genus sexcentis malis sim affectus. Interim per quattuordecim
annos mulierem nec tetigi nec concupivi, sit mihi deus testis, etsi
graveis libidinis ardores in membris meis senserim. Deus tamen (ne
unquam consentirem) cum tentationibus proventum fecit [1. Cor. 10. 13].
Deum optimum maximum obnixius oro, uti voluntatem hanc, quam
ipse mihi dedit, respiciat et faciat meam peregrinationem sibi placitam
gressusque vagos dirigat in viam salutis ęternę. Dignetur mihi
indigno in die exitus mei et in illa summa mortis hora pro hac voluntate
mihi assistere neque reminisci velit iniquitatum mearum, sed
egredientem ex hoc corpusculo spiritum placatus accipiat. Non intret
in iudicium cum servo suo [Ps. 143. 2], contumacissimo licet et nequissimo
At quid dixi cum servo suo? imo vero cum hoste potius, et quidem
ingratissimo, qui tantis ab eo cumulatus beneficiis nec sibi dicto
unquam audiens fuerim et suam toties maiestatem leserim, sed misericordiarum
fons misericorditer mecum agat, causę meę faveat et deformitates
meas contegat in die novissimo. Denique non patiatur hanc animam,
opus manuum suarum, ad superbum sui et nostri hostis imperium
pervenire aut prędam fieri spiritibus immundis et famelicis canibus esse
ludibrio. Quod ego te, mitissime Iesu, per illam, qua genus omnium
hominum complecteris, charitatem, quęque te cęlitus ad nos in terram
deduxit nostręque humanitatis induit involucreis, quę famem, quę sitim,
quę frigus, ęstum, labores, irrisus, contumelias, flagella et verbera, quę
postremo etiam mortem crucemque subire te compulit - per hanc
ego te, salutifer Iesu quęso obtestorque avertas faciem a peccatis
meis, et cum ante tribunal tuum constitero, quo me quottidie citari
plane sentio, non mea fraus, non culpa plectatur, sed tuę crucis meritis
condonetur. Valeat, valeat in caussa mea sanguis ille tuus,
Iesu, prętiosissimus, quem pro asserendis in libertatem hominibus in
ara illa sublimi nostrę redemptionis effudisti. - Habes, mi Zingli,
vitę meę conditionem nullis fucis oblitam, sed veris coloribus depictam,
unde facile coniecturam facere licet, a deo ne, an a diabolo, hanc
inusitatam mihi cucullam conciliaverim.
Bene vale, clarissime idemque doctissime vir. Hęc in aurem tibi
scripsi. Cave, si tuo sim dignus amore, ne serpat longius. Si quid
in sinu meo depositum esse sensero, quodque clam esse volueris, id
per me, ne palam fiat, haud periculum erit.

--165--

Rursum vale et hęc, qualiacunque sunt, boni consule, candido et
syncęro animo scripta.
Ex collegio nostro Carthusiano Ittingensi.
Pridie KALEndas Martii anno a Christo nato M.D.xxiiij.
Frater Iodocus Heschius, qualis qualis dei servulus,
tuus tamen ut tuissimus, si et tu Christi sis.
Viro iuxta doctissimo atque humanissimo Huldricho Zinglio,
Tigurino populo a sacris concionibus, amico singulari. - Mayster
huldrich Zingli, prędicant zu Zurich zu eigner hand.