Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 329

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

329

<< Nr. 328 | Index | Nr. 330 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Absender: Wolfhart, Bonifatius

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: (c 25 II 1524)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 156-157




--156--

Hulricho Zuinglio, ecclesiasto [!] Tigurino, Oecolampadius et
Bonifatius gratiam optant et pacem in Christo.
En tibi schędam conclusionum a Gallo illo Latine apud nos
disputatam et ab Oecolampadio in maxima Christianorum corona
in vernacula interpretatam. Sophistae sępius vocati nusquam comparuere.

--157--

Agunt tamen magnos interim Thrasones, sed in angulis
lucifugae. Incipit tamen plebs paulatim illorum ignaviam et tyrannidem
verbo dei agnoscere. Deus det incrementum [1. Cor. 3. 6]. Iam
quid in hac disputatione actum, tabellio ille, qui presens audivit
omnia, summa tibi fide exponet. Nuperam illam de matrimonio
brevi impressam exhibebimus. Hęc mane urgente cive quodam et
nuncio Tigurino scripsimus in contione Oecolampadii, nec tum
plura licuit per otium.
In domino vale.
Pio iuxta ac Christiano Huldrycho Zuinglio, ecclesiasti Tigurino,
suo in Christo maiori.