Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 524

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

524

<< Nr. 523 | Index | Nr. 524a >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Gynoraeus, Petrus

Ort: Zürich
Datierung: 31 VIII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 700-706




--700--

Petro Gynoreo, viro pio ac docto, nunc Augustae apud
Sigismundum Grimium agenti, fratri suo in domino charissimo.
Gratiam et pacem a deo per Iesum Christum.
Non potuisses animi tui in me candorem gratius probare, doctissime
Petre, quam pia ista solicitudine, qua putavisti nonnihil
referre, ut Eccii (non dicam audacis aut mali, sed ne hominis quidem:
hominem enim quid adtinet vocare, qui humanitatis omnem sensum
exuit?) blactimenta mature haberemus. Temporis enim occasio
summa est. Debemus tibi pro ista opera plurimum, non hercle quod
animus sit homini impiissimo occurrendi, qui sic ebrius est aut forsan
epilepticus, ut in medio sermonis curriculo sibi excidat. Id quod vel
uno isto patet exemplo, quod primo intuitu deprehendimus (solemus
enim, quum vel non vacat vel piget librum a carcere ad metam percurrere,
ad catastropham aut epilogum converti), quod ante finem libri
de sacrificio missae ad hunc modum posuit: "Sed has ventositates
haereticorum non pertimescamus; nam non opus erat iactatores illos
trilitteros Hebraeos (dispeream enim, si Zuinglius duas primas
litteras bybliae noverit secundum idioma linguae Hebraeae, quam
ita tumide iactat) secundum Hebraicam veritatem legi in Genesis,
quod protulerit vinum et panem; nam et bibliae nostrae et Latinae

--701--

omnes sic habent. At vero Melchisedech rex Salem proferens
panem et vinum; erat enim sacerdos dei altissimi, etc.". Vide primum,
quot hic barbarismi ac soloecismi in tam brevi sint oratione,
quibus liquido deprehendimus hominem nullam grammatices partem
non ignorare tam apud Graecos quam Latinos. Deinde cur obmisit
istum infinitivum, qui necessario sequeretur hoc verbum: "opus
erat"? Postremo "in Genesis" oblitus est: "libro". Taceo "ventositates",
"litteras", "byblia", "bybliae" per y - quae audio non admissa
esse chalcographorum oscitantia, sed autoris ignorantia. Quod
autem ad meam Hebraicarum literarum inscitiam pertinet, ego mihi
eam nunquam sumpsi, nec graviter, credo, quisquam feret inscitiam
adeo peculiarem omnibus ac familiarem obiici. Quanto iucundius esse
putas, cum nobis tam sinister et ater homo inscitiam eius rei obiicit,
ad quam ipse nondum sic pervenit, ut iudicare possit? Postea quid
opus erat ob tam insigne mendacium tam imprudenter sese diris devovere,
quod nesciam duas primas lineas (tametsi ipse nesciat, quid
sit linea, μῆκος videlicet ἀπλατές, ut Gellius habet, qua voce indoctissimus
onager pro versu est usus) bybliae secundum Hebraicam
veritatem, quum interea potuerim usque ad quartum etiam versum
proficere, postquam didicit me adeo rudem esse huius linguae? Perspicuum
fit hac deieratione, quod omnes isti mentiuntur, qui dicunt
Eccium, quum apud congerrones suos sit absque aliis arbitris, solere
quoque non modo pontificem Romanum, sed Romam ipsam vilipendere.
Nam nisi speraret umbram suam, posteaquam emigraret,
Romani pontificis beneficio servari, non temere diceret: Dispeream, si
Zuinglius noverit duas lineas, sed maturius deliberaret, antequam
adeo periculose devotioni sese dederet. Sed haec interim ioco tecum.
Quae sequuntur, seria sunt; ideo cave μειδιάσῃς. Quum disputatio
Baden est habita, in qua tam nobiles fuerunt doctores, ut etiam
lusciniae nomen habere nonnulli sint digni, sic est consessum, ut

--702--

quidam, qui τῇ σκυθρωπότητι τοῖ μετώπου καὶ Βαθύτητι τοῦ πώγωνος
Heliam referret, vita vero Luciani Lapitam, non longe sederet a
Fabro isto, qui specie ac moribus hoc suggerere potuit, quod dicitur
et quod de Helia scriptum est [1. Kön. 17. 4-6], videlicet quod corvi
eum paverint, ut barbatus Helias, Faber corvus videretur. Cumque
aliquando Eccius, qui in suggesto nescio quas moles verborum volutabat,
in Hebraicarum literarum mentionem incidisset: Quid, inquit,
Oecolampadi, Hebraicas voces iactamus? Adeo dudum didicimus
Hebraice loqui, ut ferme dedidicerimus. Ac simul magnum codicem
ante se habens stridet quiddam Hebraicum: si vultis, dicam etiam
Graece ac Latine. Hic non forte fortuna quidam aderat, cui semper
suspecta fuit Eccii complicumque procacia, qui tum non longe ab
Helia et a Corvo sedebat. Cumque Hebraicam istam Graecoquelatinam
cantilenam finiisset Eccius ac librum e suggesto demitteret
ad manus Corvi, ratus ille noster, quod res erat, nimirum esse glossis,
ut vocant, interlinearibus fartum; occurrit, officiosus futurus scilicet, ut
librum exciperet ac in struem librorum (quam isti tantam habebant,
ut decem lacertosi baiuli aegre simul tollerent) reponeret. At obstitit
Faber ac librum clausit. Annuit ergo Petrus iste formidolosus
(erant enim omnia metu plenissima) discipulo isti, qui notus erat
pontifici, ut sumptum librum adperiat. Obtemperat homo librumque
explicat. Ibi adparuit insignis ista promptitudo Eccii. Fuit enim
exemplum Hispanicum, quod ipse nondum vidi, habens Hebraica,

--703--

Graeca et Latina, sic unum alii imposita, ut nobis olim pueris Catonis
moralia Germanica expositione intra versuum spacia posita
circumferebantur. Sic deprehendit bonus iste vir doctissimorum doctorum
promptitudinem, quam nostri mirabantur perinde atque pueri
Iunonis avem. Vides hic, cur merito ignorantiam nostram Eccius
exibilet; loripedem enim rectus deridet, Aethiopem albus. Ipse
enim sic trilinguis est, ut omnes treis legere possit ac sese coram
rudibus doctissimum praedicare, non praestare. Noluit enim, vehementer
a senatu nostro invitatus fide publica, Tigurum ante biennium
venire ac nobiscum conferre. Sed nunc Baden scribit nos
venire noluisse, non alia, puto, causa, quam veritus, ne ipsum Graece
sibilantem aut Hebraice stridentem intelligeremus. Baden arbitratus
est se nactum esse, qui ad precationem eius possent dicere Amen.
Sed iam ab his seriis ad alia transeamus, hoc tantum addito, quod
Berna, Glarona, Basilea, Scaphusia, Abbacella et Sanctogallum
nihil sciunt de commendaticiis istis, quas domum retulit ad
Baioariae regem; arbitror autem nec reliquos pagos, nisi forte
paucos, aut certos saltem homines. Balthazar iste, de quo nonnulla
per epistolam, sic egit apud nos: Elapsus ex oppido Vualdshuot
Tiguri apud viduam quandam subiit. Senatus ubi id rescivit,
suspicatus hominem idem monstrum aliturum, quod reliqui catabaptistae,
eo quod clam in urbem irrepsisset, stringi hominem iubet ac in
praetorio libera custodia servari. Post tertium vero, quartum aut,
nescio certo quem diem, iubet subito Engelhardum, Leonem,
Myconium, Sebastianum, Megandrum, alios et me adesse. Ubi
venimus, exponunt, qui e senatu ad hoc constituti fuerant, quomodo
Balthasar dudum literas ad se dederit, quibus polliceatur se Zuinglium
suis scripturis superaturum de baptismo. Quid multa? Congredimur.
Ibi obiicit caecus homo, quod ante annos aliquot de catechumenis
docendis tradideramus in libro sexaginta septem conclusionum;

--704--

non enim intellexerat nos isthic in hoc esse, quod pueri
etiamnum aeque atque olim fidei rudimenta doceantur. Quod ipse ad
baptismum retulit, parum prudenter: quasi dixerim meum esse consilium,
ut mos non tingendi infantes postliminio reducatur, cum ego
de more imbuendi pueros fidei rudimentis locutus sim. Ubi se hac
parte videret erravisse, blandulus fuit. Processimus. Post multam
conflictationem, in qua testamentum istud perpetuum agnoscere noluit,
ventum est ad caput secundum Actorum [Ap.-G. 2. 38 ff.], ex quo probavi
Christianorum liberos inter principia censos esse ad ecclesiam,
cumque multa responsaret, ad claram atque disertam responsionem
eliciebam, ut diceret, an ne concederet pueros istos in ecclesia fuisse,
nec ne. At nequicquam omnia tentabam. Ibi ingenue fateor, cum et
istum locum 1. Corinthiorum decimo [1. Cor. 10. 2 ff.]: "Patres nostri
omnes in Mosen baptizati sunt" etc. admoverem ad compellendum
eum, ut agnosceret pueros contineri, etiamsi eorum nulla prorsus
mentio fiat, illeque nollet dicere vel non vel etiam, me vehementius
invexisse in hominem, sed non alia re, quam quod catabaptismo suo
miseros cives suos traxerit in dissidium, quod iam ipsos perdiderit.
Hoc ad magnum temporis modum ubi duravit, sic homo redargutus
ac superatus artem novam orditur; postulat, ut Leo, Myconius et
Sebastianus sibi dentur, ut cum illis solis conferat. Sperabat arrogans
homo istos ad se blandiloquentia sua pertracturum. At ubi
neque sic videt procedere consilium, eosdem iterum impetrat ac post
multas versutias huc descendit, ut dicat se recantaturum. Id autem
senatus non cogebat, nisi non voluisset ab urbe abire; nihil enim
gravius statuebat in eos, qui catabaptismi causam deserere noluissent,
quam quod relegaret. Venuint interim legati imperatorii postulantes
hominem ad suplicium [!], qui eis breviter negatus est per legem, qua
cavetur, ut, qui ob aliquam noxam civis in nervum coniiciatur, ob eam
solam reus fiat. Sic peccavit in hominem istum senatus: defendit ab
impetitione caesaris tanquam civem. At hic succurrit eum fuisse in
nervo, antequam in liberam custodiam sit positus. Utcunque res

--705--

habeat, liber tum erat, cum congrederemur, diuque postmodum in
praetorio liber adservatus fuit. Scribitur ergo revocationis forma, non
ex praescripto senatus aut quorumcunque, sed sua ipsius manu.
Cumque ipsam in templo, cui Abbaciae nomen est, praelegisset
finito sermone, quem nos ad populum habueramus, protinus abnegat
revocationem coram tota concione, occasionemque dicendi se nactum
esse putans, multa adducit contra baptismum infantium, et catabaptismum
munit. Hic fama constans fuit (sed ego divinationem arbitror)
clam eum hoc doctum esse, quo motus aliquis fieret; spem enim habebant
me protinus absoluto sermone abiturum. Coniicitur denuo in
nervum, tenetur isthic mensem aut longius. Ibi tandem sic ait: Dicit
se prorsus ignorare, quod revocationem viciaverit, ac si aliter sit locutus,
quam promiserit, se aliquid a daemone passum esse. Concinnat
novam revocationem. Nos ad amicos ubique adcurrere, orare, ut
misericordia homini impertiatur deturque senatus; datus est. Offerentique
sese ad palinodiam decretum per misericordiam, ut disertam
revocationem faciat, qua facta ocius e finibus facessat. Hic ego, ego,
inquam, Engelhardum, Leonem, Megandrum, coepiscopos, adeo
ac oro, ut pro homine precibus velint apud senatum nobiscum intercedere;
nam si protinus post revocationem eiiciatur, periculum imminere
homini tam ab Helvetiis nostris quam a caesare. Audivit
senatus preces nostras ac post revocationem, quam ex animo facere
simulabat, quum nihil minus esset, spacium latendi immerenti dedit,
donec occasione inventa tutus abire posset. Qua data per senatorem
quendam, virum in euangelio Christi fidelissimum, ablegatus est clam,
ut eius abitionem ne cives quidem senserint. Vide, mi Petre, quo
candore simus hominem prosequuti, quaque perfidia nobis responderit.
Nam ut primum Constantiam venit, apud ministros verbi sic nos

--706--

calumniatus est victoriamque suam de catabaptismo iactavit, ut nesciam,
an nullos in odium nostri traxerit. Tam incauti sunt quidam ad hypocrisis
deprehensionem. Nos omnia dissimulavimus. Abiens bonos istos
viros sic movit, ut decem aureis eum donaverint, quum ipse plus auri
secum aut cum uxorcula habeat, quam omnes isti argenti. Sic abutuntur
tuntur nostra simplicitate, qui pietatis simulatione quaestum faciunt.
Verum quod homo iste usque adeo me proscindit, mirum non est;
vidit enim ab initio nos ab illius animo ac moribus abhorrere. Nos
dexteritatem spectamus in homine ac mediocritatis studium; in eo autem
homine (falli cupio) nihil quam immoderatam rei gloriaeque sitim deprehendisse
visus sum ipse mihi. Proinde susque deque facio, quicquid
iste in aurem aliis de nobis susurret. Hoc certe dubium non
est eum comici istud impleturum esse: Hac non successit, alia adgrediamur.
Extinguat omnipotens coelesti rore hunc aestum gloriae,
qui in cordibus quorundam fervet. De eo vero, qui contra nos tam
Germanice quam Latine scribere περὶ τῆς εὐχαριστίας dicitur, puto
te parum esse solicitum; nulla enim in re possumus certiorem nobis
polliceri victoriam. Nolunt quidam fellis impatientia patientiam nostram
ferre, quam tot petiti contumeliis satis, arbitror, piis omnibus probavimus,
ac non aliter quam foeminae (ad quarum iracundiam cum
non movearis, furunt) isti saeviunt. Incident ergo εἰς μελάμπυγον
aliquando. Tam longam aliquando ocium nactus epistolam scribere
potui, qua veterem, sed quid veterem? aeternam videres amiciciam
nihil remisisse. Leo valetudinarius ferme est. Summa est inter
omnes, qui vel verbo vel lectionibus praesunt, concordia. Pellecanus
uxorem duxit. Collinus ac Ioannes Ammianus lectioni Graecanicae
praefecti sunt, optimi doctissimique iuvenes, quos ambos
tibi, arbitror, esse notos. Oecolampadius tam corpore quam animo
magis ac magis valet, deo sanctissimum hominem utrimque saginante.
Augescit ubique euangelium.
Vale ac Sigismundum, patronum tuum, nostro nomine salvum
iube. Urbanum item Rhegium, ac admone propediem libellum
nostrum "De originali peccato" habiturum esse, quem ad eum scripsimus.
Tiguri pridie Calendas Septembris M.D.XXVI.
Huldrychus Zuinglius tuus.