Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 640

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

640

<< Nr. 639 | Index | Nr. 641 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 13 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 184-186




--184--

Gratia et pax.
Viennensem excępimus pro virili illi adfuturi; regnat enim in
eo Christus. Vicissim tibi commendamus hunc adolescentem bonum
et nequaquam ingenio destitutum. Si literas et Christum recte
percipere posset, spes esset per eum multum commodi posse adferri
patriae eius, quae ditio est olim principis mei Friderichi Palatini,
quae plane paucissimos habet iudicio aliquo praeditos. Egit aliquando
Norinbergae apud Osiandrum, et non est probe per hunc ad pietatem
aedificatus, tam est sui ille amans. Eadem de illo cuidam
nostrum et a collega quodam eius per hunc adolescentem scripta
sunt. Quam vero dolendum in ea urbe fucos ilico obtinuisse, ut
rarum est sincerum studium Christi! De Billicano et Brentio
meliora narrat, ut semper imprudentia hos quam malitia peccare
malim credere. De anabaptistis scribenti quam vellem et Denkiana,
qui his modo papa est, tibi nota esse: Revehit liberum arbitrium,
peccatum inanem facit opinionem, hoc est nihil. Iustificationem docet
homines a se ipsis petere, dum enim quisque animadvertit, quid sua

--185--

sibi dictet συντήρησις; in manu sua adserit quemlibet habere sequi
bonum et aversari malum. Christi tantum vitae exemplum confitetur,
praeter hoc, quod et ille sensus recti, omnibus a puero inditus, ab
ipso sit animis inscriptus. Hoc ei verbum illud est, de quo Moscheh
5. lib. c. 30. "quod prope est in ore tuo" etc. [5. Mos. 30. 14]. Hanc
legem esse dicit scriptam in penetralia cordis [2. Cor. 3. 2] etc.
Wormaciae hic et Hetzerus effęcit, ut concionatores omnes amandati
sint, et cessaverit aliquot septimanis usus publicus verbi. Idem
fere acciderat Landaviae. Sed gratia domino respiravit senatus,
et scripsit huc pro praedicatore alio. Misimus illis Leonhardum
Brunner, hominem pium et solide Christum doctum, peculiarique
exercitio contra anabaptistas detritum. Spero res melius illic habituras,
quamquam plus nimium illic adhuc vigeat spiritus Denkiani.
Cum missulariis plura Capito, qui te salutat.
Saluta nostro nomine Pelicanum, cui hunc adolescentem quoque
commandes. Obsecro, si non sit illi apud vos locus, ut liceat ei

--186--

tamen unum et alterum diem apud vos herere, ut ex instituto vestro
aedificetur. Videntur enim mihi huiusmodi adolescentes non negligendi.
Vale in domino.
Argentorati 13. Augusti 1527.
Martinus Bucerus tuus.
Huldericho Zvinglio, ecclesiastae Tigurinorum,
eruditione et pietate suspiciendo.