Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 639

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

639

<< Nr. 638 | Index | Nr. 640 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Capito, Wolfgang

Ort: Zürich
Datierung: 8 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 182-183




--182--

Gratiam et pacem a domino.
Librum Cellarii legere quum non possem, Leoni contradidi
legendum; ipse enim elencho, quem in catabaptistarum strophas
Latine paro, incumbo. Videbitis operam ad nundinas Franckfordienses
etc., et in ea multa, quae vos desideratis, puta, quae illis
apud nos gesta sunt. Vobis vigilanter et intrepide res gerenda est.
Invenit plausum primo accessu impudens ὑπόκρισις; at mox, ut propius
nota est, vilescit. Unde non immerito disquiritis, quid passim
audaculi designarint. Perditi enim homines cum sint, ventris ociique
causa omnia facere nullo negotio deprehenduntur his, qui nasum vel
mediocrem habent.
Hic homo, qui has offert, Viennę est e carcere elapsus; longo
tempore mihi notus fuit ex nomine ac bono odore, nunciantibus optima
de illo iis, qui cum Austriacis commertium habent. Nunc testimonium
ab Augusta et Sancto Gallo attulit; quę etsi non habuisset,
hominis tamen ingenium et mirabilis memorię tenacitas atque constantia
satis commendavissent. Unde nihil superesse arbitror, cuius
causa ab eo abhorreatis. Consilii autem huius est apud vos sese
manuum opera alendi; fenestrio est. Oravit ergo magnopere, magnopere
[!], se vobis commendem. Auxilio erunt ei, qui Augustę et

--183--

Sanctogalli sunt negotiatores, ut uxor distractis Viennae rebus
cum liberis et pecunia primo quoque tempore ad maritum properet.
Ego molestum vobis non arbitror futurum, quam quod consilio illum
iuvetis. Proxime, cum missularii ad vos descendent, cum aliquo
eorum latius aut scribam aut ore hominis mandabo.
Vale cum Bucero et fratribus cunctis.
8. die Augusti M.D.XXVII. Tiguri.
Huldrichus Zuinglius tuus, imo vester.
Volffgango Capitoni, apud Argentoratum euangelii ministro,
fratri suo charissimo.