Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 638

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

638

<< Nr. 637 | Index | Nr. 639 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian, Joachim

Ort: Zürich
Datierung: 26 VII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 181




--181--

Gratiam et pacem a domino.
Fuit hisce diebus apud nos Cratander Basiliensis, vir colendissime,
qui sic iter instituerat, ut ad te quoque profecturus esset, ni
quottidiani nimbi aliud suasissent. Domum itaque sese recipiens obtestatus
est, ut te moneam, quid aliquando spei sibi feceris de exemplaribus,
quę forsan etiamnum in bibliotheca monasterii vestratis
blattas pascunt. Orat itaque, quandoquidem videbat, sibi spem omnem
per te indipiscendi a nobis esse pręcisam; non enim ignoro, quomodo
tibi cum abbatibus conveniat. Siquidem aliud non possis, rationem
saltem librorum, qui isthic habentur, transmittas, si vero arte, quacunque
tandem, quid possis proficere, ne parcas.
Oecolampadius istas ad te dat; qui, quantum vos suadetis, ut
aliquid contra disputationem mutiam, dissuadet, non imbecillibus argumentis.
Attamen, ut primum "In strophas catabaptistarum elenchum",
hoc enim erit libro nomen, absolvero, tum primum et disputationem
legam et pro virili expendam, quid facto sit opus. Monitionem interim,
imo vim vestram, qua me plurimum abhorrentem - quid enim
agas cum tam perversis hominibus? - non solum traxistis, sed ad operam
istam ferme alligavistis, sic consulo, ut, si scribam, vobis debeatur,
quicquid futurum est; sin minus, alia sim vobis parte pro tam anxia
ecclesię cura gratificaturus.
Vale per deum, et fratres omnes iube per eundem salvos esse.
Tiguri 26. die Iulii M·D·XXVII.
Huldrichus Zuinglius, tuus ex animo.
Herren burgermeijster von Watt zuo Santgallen.