Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 637

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

637

<< Nr. 636 | Index | Nr. 638 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 19 VII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 179-180




--179--

S. in Christo.
Relegens literas tuas, mi frater, animadverti alia quaedam te
expectare, quam quę ego misi, nempe παραδοξότατα Baltassari.
Ea in sceda quadam legi a Fabro huc missa; sed ego non habeo
illi fidem neque eo prolapsam impudentiam Baltassari censeo.
Dicit autem scheda illum docuisse virginem Mariam et alios filios
habuisse, et Christum in originali peccato conceptum et non esse
verum dei filium. Equidem nihil tale crediderim Baltassarum affirmare,
etiamsi alius quam Faber tales blasphemias disseminet; esset

--180--

enim hoc totum Christianismum semel refutare, neque ad manum
habeo schedam istarum blasphemiarum.
Iterum vale.
19. Iulii 1527.
Ecolampadius.
Huldrico Zwinglio suo.