Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 97

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

97

<< Nr. 96 | Index | Nr. 98 >>

Absender: Zwingli, Andreas

Empfänger: Zwingli

Ort: (Wildhaus)
Datierung: 13 X 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 211-212




--211--

Huodalrico Zinglio suus Andreas Zinglius S. P. D.
Quonam in statu res tuę sint positę, cupio reddas me cerciorem,
germane charissime; nam nescimus, qua valeas, cum nihil scripsisti.
Dicebas enim, cum abieram, quod appas brevi accepturus esset litteras
a te; sed video non actum esse. Quid in mora fuerit, me latet.
Appas vero videtur mihi acriter ferre (meo quidem iudicio), quod eum
non crebrius viseris tuis litteris, atque quod eum preterivisti, cum
fueras in Pfäfers. Scias etiam pestem aput nos regnare. Obierunt
enim iam septem vel octo. Nos autem adhuc omnes incolumi [!] sumus,
quousque deus vult. Nicolao vero germano nostro etiam obiit
servus suus, attamen non in edibus suis. Appas ac germani nostri
te plurimum salvere iusserunt; appas autem iussit, ut ei scribas, quam
primum potueris per occupaciones tuas. Ego te oro atque suplico,
ut habeas me tibi semper commendatum.

--212--

Vale ac boni consule.
Salutabis mihi adiutores ac totam tuam familiam etc.
Datum die Iovis ante festum sancti Galli 1519.
Tuus Andreas Zinglius.
Magistro Huodalrico Zinglio, germano meo. -
Meister Uorich Zwingli, pfarer zuo Zürich zuom großen müster [!] etc.