Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 96

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

96

<< Nr. 95 | Index | Nr. 97 >>

Absender: Fonteius, Conradus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: (anfangs X 1519)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 209-210




--209--

Conhardus Fonteius suo Zinglio S. D.
Vide, mi Zingli, quam bonarum litterarum studiosis male faveat
fortuna, ut quę pręter homines, acerrimos illorum hostes (si modo
homines sint), etiam immittat bella atque adeo pestem, quę, si non in
vitam, saltem in studia illorum grassentur. His, inquam, acceptum
feras, quod iam secundo frustraris tua spe. Prius enim fama et metu
belli, nunc vero pestis deterriti, nemo bibliopolarum Italicorum, aut
qui Italicos libros advexerit, nundinis interfuit. Ego tamen ne omnino
nihil expectares, emi Aristophanis comoedias hic Basileę.
De Luciano autem, quem Capitoni superesse scripseras, tantum
abest, ut quicquam speres, ut ipse mihi Capito fassus sit, se empturum
etiam nimio, si uspiam reperiret venalem; sed cum forte fortuna
eiuscemodi negotii mentionem facerem apud nostrum Brunonem

--210--

Amorbacchium, hic submonuit me, quo tibi scriberem, uti explorares
e magistro Leone Iudęo, sit ne adhuc apud vos Tiguri aut Heremi
hic, quo usus est magister Ioannes Liechtenburgius, qui
Heremi periit. Quod si extat, fac ut emas.
Domino Huldericho Zinglio, amico non vulgari. -
Meister Uolrich Zwingli.