Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 95

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

95

<< Nr. 94 | Index | Nr. 96 >>

Absender: Fonteius, Conradus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 22 IX 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 207-208




--207--

Conhardus Fonteius suo Zinglio S.
Plurimum gaudeo, te inter tot iactus telorum versantem illęsum
hactenus atque incolumem evasisse. Nequit tamen solidum hoc esse
meum gaudium, cum vita tua, quam in magno discrimine esse video,
non desinat me habere sollicitum, quanquam hic quoque adeo non
tutum sit degere, ut hoc uno nomine in maiori periculo sis, quod indies
te novo exponas, dum invisis ęgrotos. Quod ita boni consulere
oportet, ut tamen memineris, etiam tibi vitę tuę rationem habendam.
Et de his hactenus. Quos accepisti libros tuo nomine inscriptos,
mandavit Frobenius iam profecturus in nundinas tibi dono mitti.
Reliquorum comparandorum onus reiecimus in humeros domini Ioannis
Wattenschne, bibliopolę. De his quid actum sit, reddemus

--208--

te certiorem, quamprimum redierit. De Luciano, quem superesse
Capitoni scribis, nihil modo scribere licet, quo [!] aliquot septimanis
non fuerit apud nos; sed ubi redierit, quod speramus brevi futurum,
experiar omnem rem.
Mei Amorbachii te salutant, die Iovis post Mathęi anno 19,
item et Iacobus Nepos, quo homine nihil humanius aut facilius.
Domino Huldericho Zinglio summo amico.