Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 94

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

94

<< Nr. 93 | Index | Nr. 95 >>

Absender: Nepos, Iacobus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 22 IX 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 205-206




--205--

Salutem plurimam dicit.
Non est, humanissime domine, quod me tuis elegantissimis literis,
quibus nihil mihi gratius contingere posset, lacessas; praeter id enim,
quod mihi ingenium non est, insuper et ocium non habeo. Id solum
de me polliceri ausim: si me homuncionem in tuam amiciciam admittas,
quod nondum petere ausus fui, pręsertim tibi ignotus (quanquam de
tua humanitate nunquam diffiderem), non indiligentem fore, meque pro
virili daturum operam, ne cui veterum amicorum in amicicia cedam.
Vale et me amare incipe, a me iam dudum amatus! Pręla me
avocant. Lutherianum opusculum "De potestate papae" in manibus
est, quod absolutum statim ad te perferetur.

--206--

Iterum vale, integerrime domine.
Ex officina Ioannis Frobenii. X. Calendas Octobris.
Iacobus Nepos, tibi deditissimus.
Doctissimo domino Vlricho Zinglio a sacris concionibus,
amico syncerissimo. - Turegi.