Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

145

<< Nr. 144 | Index | Nr. 146 >> 

Aufzeichnung Zwinglis über eine Vorunterredung zwischen ihm und Melanchthon in Marburg

1. Oktober 1529
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 6.2 (Zürich: Berichthaus, 1968) (Corpus Reformatorum 93.2)


Jump to page 507 508 509




--507--

[Aufzeichnung Zwinglis über eine Vorunterredung zwischen
ihm und Melanchthon]
Philippus concedit: Verba nihil aliud posse quam significare.
Philippus et Zuinglius consentiunt: Spiritum sanctum operari
in nobis iustificationem mediante verbo. Verbum autem non intelligitur
materialiter, sed verbum prędicatum et intellectum, hoc est: mens
et medulla verbi.
Zuinglius admittit: Peccatum originale morbum esse credimus,
quem omnes, qui ex Adam generantur, contrahunt, quo morbo fit,
ut nos ante omnia amplectamur, non deum.
Ubi non est lex, ibi non est praevaricatio. In parvulis non est lex,
sed pęna legis, quę tale malum sive peccatum est, ut damnet.
De sacramento eucharistię: De spirituali manducatione non dissentimus,
nempe quod manducare sit credere.

--508--

Philippus dicit: Etiamsi diceret Augustinus, corpus Christi in
uno loco esse opor[teret] non concederet Philippus.
De loco: "Spiritus est, qui vivificat, caro non" etc. [Joh. 6.63]
Judeos intellexisse, quod deberent eum devorare et dentibus dilaniare.
Christus quoque, qum intelligeret, quod de isto murmurarent,
per istud intelligit, quod Christus intellegeret errorem illorum, quo
carnalem dilaniationem capiebant.
Concedit: "Caro non prodest quicquam" [Joh. 6.63], dilaniata corporaliter
sicut Judęi intelligebant. Cęterum contendit: "Caro non
prodest quicquam" generalem esse sententiam de carnali intellectu,
iudicio, etc.
Philippus dixit iterum: Non ingerebat se ori discipulorum circumscriptive,
sicut dilaniationem Judęi intelligebant, et tamen dabat
interim corpus ad manducandum abscondito modo.
Zuinglius negat istum absconditum modum probari ex scripturis.
Philippus probat: "Hoc est corpus meum" [Matth. 26.26], quia
non debeamus discedere sine evidenti testimonio scripturę a proprietate
verborum.
Nos dicimus petitionem principii.
Philippus prorsus non concedit, corpus Christi in uno loco esse
oportere, ita ut non simul etiam alibi esse possit. Et probat hoc per:
"Hoc est corpus meum" [Matth. 26.26], "ascendit, ut impleret omnia"
[Eph. 4.10]. Et etiamsi probaret sententiam Zuinglii de sacramento,
tamen ait se negaturum esse, quod adfirmant, oportere corpus Christi

--509--

in uno loco esse. Quia nullo modo potest ratio intelligere sive statuere,
quomodo corpus Christi sit in loco.
Zuinglius respondet: Corpus Christi non posse esse in multis
locis, non absolute aliquid potentię divinę detrahendo, sed quia
scriptura non constat, unquam pluribus in locis esse. Nam "ut adimpleret
omnia" [Eph. 4.10] non habere hanc sententiam, sed ut adimpleret
omnia, quę de illo constituta erant. Et quod "per omnia fratribus
simillimus est praeter peccatum" [Hebr. 2.17], quod ad humanam
naturam pertinet, hęc nostra natura finita est, Christi humanitas
nostrę similis est, ergo finita est, etc.
Alia, quę utrimque iactari incipiebant, interrupta sunt, mensę
principis adornatione.
Philippus: Pleręque sententię, quę ex Augustino citantur, plus
videntur patrocinari Zuinglio, sed alii fere omnes ex veteribus manifeste
suffragantur sententię Luteri.
Zuinglius: Posteaquam Christus dixit, se ex mundo abiturum,
expedire n[obis], ut abeat [Joh. 16.7], nos non eum semper habituros,
relicturum se esse [mun]dum [Joh. 13.33; 16.28], non hic aut isthic
quęrendum esse Christum [Matth. 24.23], se non amp[lius] fore in
mundo [Joh. 16.28], iam dicimus impossibile esse regulariter, ut sit i[n]
mundo corporaliter. Nequit enim mentiri. Deus ve[rax] est.
Zuinglius declarationem cum Philippo iniit: Verbum capitur pro
ipsa sententia et mente Dei, quę mens est et v[oluntas] dei, amicta
tamen humanis verbis. Quam sententiam d[ivinae] voluntatis tunc
capit humanum pectus, qum trahitur %\a p[atre] [Joh. 6.44].