Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 335

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

335

<< Nr. 334 | Index | Nr. 336 >> 

Absender: Stumpf, Simon

Empfänger: Zwingli

Empfänger: Peier, Nikolaus

Ort: (Basel)
Datierung: (Frühjahr? 1524)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 182-183




--182--

Pax dei tecum, Amen.
Salvus adveni Basileam, at valetudinarius; sed melius habere
incipio. Hoc unum scias, senatum interim in absentia mea omnes
contionatores convocasse atque illis prelegisse mandatum illud vetus
superiore anno editum, ut purum verbum pure predicent, semotis

--183--

omnibus doctoribus. Quod faciendum est, si a deo doceri velimus
[Joh. 6. 45] et eius agnoscere voluntatem, non hominum opiniones.
Christus unicus magister omnium nostrum [Matth. 23. 8], qui timemus
nomen domini magnum et terribile. Satis aperte, apertissime - ipse
enim lux est [Joh. 8. 12] - scripturam aperuit nobis credentibus in
eum, dicens: Omnia quecunque volueritis, ut faciant vobis homines,
hoc et vos facite illis; haec enim est lex et prophetę [Matth. 7. 12].
Hanc unicam regulam si prę oculis et in manibus habuerimus, omnis
divina scriptura et veteris et novi testamenti nobis clara erit; qua
contempta omnes nostrę commentationes eam obscurant. Ideo summe
precandum, quod praesens admonui mille verbis, ut deus ipse praestet,
quod pollicitus per Hieremiam 31., ut det ipse legem suam in viscera
nostra et in corda nostra scribat [Jerem. 31. 33]. Fidelis est deus et
iustus [5. Mos. 32. 4], ut praestet exaudiatque orantes in fide.
Simon Stumphus, servus Christi.
Citius forte opinione omnium adero apud vos. Tu, mi Zinli,
sis oculatus neve credas falsis accusatoribus vel de me vel de aliis;
sed memento, quod te admonuerim per deum: si peccaverit frater,
argue eum inter te et ipsum solum etc. [Matth. 18. 15]. Tuum est
ferre infirmos, quemadmodum et Christus tulit discipulos suos. Nec
habes potestatem, ut solus aliquem excludas aut excludi patiaris quidvis
etiam peccantem a senatu, quod attinet ad vitam et doctrinam
de Christo. Tota ecclesia id faciat cum tuo spiritu in potestate
Christi. 1. Cor. 5. [1. Cor. 5. 1-5]. Nemo me lęsit. Sed deus humiliat,
ut exaltet [1. Sam. 2. 7]. Recordare, quod Paulus, novissimus
apostolorum, [1. Cor. 15. 8f.] restitit Petro, qui caput esse videbatur,
in faciem [Gal. 2. 11f.]. Nusquam tamen videmus Petrum indigne id
tulisse. Deus vult nos invicem esse membra, solum autem Christum
suum esse caput [1. Cor. 12. 12ff.]. Gratia dei vobiscum.
Vdalrico Zinglio et Nicolao Bauaro, mihi charissimis.