Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 387

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

387

<< Nr. 386 | Index | Nr. 388 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 2 X (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 375-376




--375--

Gratiam et pacem in domino.
Mi frater! Mitto hic arrogantiam Balthazari, patroni anabaptistarum,
ut pessime illos habeat hoc nomen; quid sunt enim aliud?
Sollicitus eram, ne fortassis aliquandiu a te absconderetur; nam et
alii quidam diu hic habuerunt, antequam mihi obatus est, librum
illum. Tu pro fide ac sollicitudine tua respondebis homini; vellem
tamen, quam brevissime fieri posset. Mihi charitatem negligere
videntur, quę interpretatur, quid observandum in externis. Insuper
et Pomeranus echeneide quadam multos morabitur in re eucharistię,
cui fac, oro, per alium respondeatur, si tibi non vacat, sed non ampliori
libello quam ille, ut prolixitate lector non avocetur. - Claudius
Cantiuncula longa epistola et summa rhetoricatione persuadere
conatus est Erasmo, ut adversum nos scribat. Quid facturus sit,
ignoro. Urgent eum et alii. Itaque satis nobis erit negociorum.
Dominus adiuvet nos. Si quid me facere volueris, significa.

--376--

Vale.
Basileę die Octobris 2.
Saluta fratres.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum christianissimo doctori,
fratri suo in domino.