Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 47

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

47

<< Nr. 46 | Index | Nr. 48 >>

Absender: Myconius

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: 3 XII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 107-109




--107--

S. Gratae fuerunt mihi tuae literae et eo gratiores, quod plane
amicum indicant. Quibus ut breviter respondeam, haec accipe. Quantum
intelligo, Fabula manebit fabula, quem domini mei acceperunt
sex pueris esse patrem et nescio quot beneficiis irretitum. Quod ad
me attinet, pro virili adnitor, et ita quidem, ut molestiae esse possim.
Habes amicos hic, habes et Zoilos, hos tamen pauciores, illos multos
et bonos, neminem tamen, qui tuam doctrinam non ad coelum ferat.
Dicam liberius omnia. Sunt, apud quos ingenium tuum ad musicam
promptum nocet; hinc enim te dicunt voluptarium et mundanum, ut
ipsi appellant. Dein anteactam vitam quidam vituperant, quod nimis
fueris addictus his, qui voluptatibus studuerunt. Reprimo haec pro
viribus, imo repressi, ut nihil tibi nocitura sint. Effeci enim principio,
ut doctrina tua facta sit cognita praefecto urbis Roesten. Illi places.

--108--

Deinde autem rogatus a domino Conrado, qui quondam plebeianus
hic tam asperum et durum concionatorem egit (ut forte novisti), non
de doctrina (ubi nihil deesse putavit), sed vita. Commendavi te non
tam amice quam vere, et hominem prorsus ad Zinlium attraxi. Est
is ex illis unus, quibus negocium talia inquirendi datum est, nec minimus.
Alter est, ut eos nominatim dicam, praepositus, tertius
Utingerus. Conradus, postquam vitam tuam a probitate, ab
honestate atque castitate laudavi, abiit a me perquam laetus, ita me
deus amet. Post dies treis ad me rediit in haec verba prorumpens:
commendasti mihi nuper Zinlium maxime a castitate, id quod inprimis
placuit, sed modo apud me vir quidam fuit, qui retulit, eum
hac tempestate in ius pacis devenisse cum amanno quodam, quod
filiam eius vitiaverit. Tu, si id ita est, mihi dicas, rogo. Rem mihi
novam et incredibilem videri dixi ego et ab obtrectatoribus mendacissime
confictam. Tum is, se optare sic esse; tamen rogitavit, ut
inquirerem veritatem. Mox adivi Luchsinger et cum magno stomacho
effudi, deinde ad tuum Iacobum Ammanum, qui pridie
eius diei, quo eum adii, apud te fuerat. Nemo de re quicquam scivit.
Renunciavi haec Conrado; summe laetatus est, et totus tuus; aliter
enim non sentio. Quid de praeposito sit sperandum, tuipse scis, quid
item de Utingero. Haec scripsi, ut speres, non desperes. Nam postquam
omnia sunt repressa, quae de te hoc modo confinguntur, quam
laudem putas te deinde adepturum apud Tigurinos? De virgine
stuprata responde, te in primis rogo. Non quod nesciam, non ita
esse, sed ut audacter contradicere malevolis queam. Fui aliquoties
apud laycos, quorum consuetudo frequens est apud canonicos; illi te

--109--

praedicant futurum evangelistam Tigurinum. Scio a quibusdam canonicis
idem dictum, sed clanculum. Luchsinger eo die, quo literas
tuas accepi, male vulneratus dicitur. Tu spera! ego enim spero.
Vale.
Raptim, ut ex scriptura notare potes.
Ex Tiguro tertio Nonas Decemb. anno Xviij.
Myconius tuus.
De Graecis, quod te admonui, ad me dato
Zinlio suo doctissimo et amicissimo. - Meister
Uolrich Zwingli, lütpriester zuo Einfidlen, in sin hand.